Scaife ATLAS

CTS Library / Divus Titus

Divus Titus (6-10)

urn:cts:latinLit:phi1348.abo021.perseus-lat2:6-10
Refs {'start': {'reference': '6', 'human_reference': 'Chapter 6'}, 'end': {'reference': '10', 'human_reference': 'Chapter 10'}}
Ancestors []
Children []
prev
plain textXML
next
1

neque ex eo destitit participem atque etiam tutorem imperii agere.

Triumphauit cum patre censuramque gessit una, eidem collega et in tribunicia potestate et in septem consulatibus fuit; receptaque ad se prope omnium officiorum cura, cum patris nomine et epistulas ipse dictaret et edicta conscriberet orationesque in senatu recitaret etiam quaestoris uice, praefecturam quoque praetori suscepit numquam ad id tempus nisi ab eq. R. administratam, egitque aliquanto inciuilius et uiolentius, siquidem suspectissimum quemque sibi summissis qui per theatra et castra quasi consensu ad poenam deposcerent, haud cunctanter oppressit.

2
in his Aulum Caecinam consularem uocatum ad cenam ac uixdum triclinio egressum confodi iussit, sane urgente discrimine, cum etiam chirographum eius praeparatae apud milites contionis deprehendisset. quibus rebus sicut in posterum securitati satis cauit, ita ad praesens plurimum contraxit inuidiae, ut non temere quis tam aduerso rumore magisque inuitis omnibus transierit ad principatum.

1

Praeter saeuitiam suspecta in eo etiam luxuria erat, quod ad mediam noctem comisationes cum profusissimo quoque familiarium extenderet; nec minus libido propter exoletorum et spadonum greges propterque insignem reginae Berenices amorem, cui etiam nuptias pollicitus ferebatur; suspecta rapacitas, quod constabat in cognitionibus patris nundinari praemiarique solitum; denique propalam alium Neronem et opinabantur et praedicabant. at illi ea fama pro bono cessit conuersaque est in maximas laudes neque uitio ullo reperto et contra uirtutibus summis.

2

Conuiuia instituit iucunda magis quam profusa. amicos elegit, quibus etiam post eum principes ut et sibi et rei p. necessariis adquieuerunt praecipueque sunt usi. Berenicen statim ab urbe dimisit inuitus inuitam. quosdam e gratissimis delicatorum quanquam tam artifices saltationis, ut mox scaenam tenuerint, non modo fouere prolixius, sed spectare omnino in publico coetu supersedit.

3

Nulli ciuium quicquam ademit; abstinuit alieno, ut si quis umquam; ac ne concessas quidem ac solitas conlationes recepit. et tamen nemine ante se munificentia minor, amphitheatro dedicato thermisque iuxta celebriter extructis munus edidit apparatissimum largissimumque; dedit et nauale proelium in ueteri naumachia, ibidem et gladiatores atque uno die quinque milia omne genus ferarum.

1

Natura autem beniuolentissimus, cum ex instituto Tiberi omnes dehinc Caesares beneficia a superioribus concessa principibus aliter rata non haberent, quam si eadem isdem et ipsi dedissent, primus praeterita omnia uno confirmauit edicto nec a se peti passus est. in ceteris uero desideriis hominum obstinatissime tenuit, ne quem sine spe dimitteret; quin et admonentibus domesticis, quasi plura polliceretur quam praestare posset, non oportere ait quemquam a sermone principis tristem discedere; atque etiam recordatus quondam super cenam, quod nihil cuiquam toto die praestitisset, memorabilem illam meritoque laudatam uocem edidit: 'amici, diem perdidi.'

2

Populum in primis uniuersum tanta per omnis occasiones comitate tractauit, ut proposito gladiatorio munere, non ad suum, sed ad spectantium arbitrium editurum se professus sit; et plane ita fecit. nam neque negauit quicquam petentibus et ut quae uellent peterent ultro adhortatus est. quin et studium armaturae Thraecum prae se ferens saepe cum populo et uoce et gestu ut fautor cauillatus est, uerum maiestate salua nec minus aequitate. ne quid popularitatis praetermitteret, nonnumquam in thermis suis admissa plebe lauit.

3

Quaedam sub eo fortuita ac tristia acciderunt, ut conflagratio Vesuuii montis in Campania, et incendium Romae per triduum totidemque noctes, item pestilentia quanta non temere alias. in iis tot aduersis ac talibus non modo principis sollicitudinem sed et parentis affectum unicum praestitit, nunc consolando per edicta, nunc opitulando quatenus suppeteret facultas.

4
curatores restituendae Campaniae e consularium numero sorte duxit; bona oppressorum in Vesuuio, quorum heredes non extabant, restitutioni afflictarum ciuitatium attribuit. urbis incendio nihil publice nisi perisse testatus, cuncta praetoriorum suorum ornamenta operibus ac templis destinauit praeposuitque compluris ex equestri ordine, quo quaeque maturius peragerentur. medendae ualitudini leniendisque morbis nullam diuinam humanamque opem non adhibuit inquisito omni sacrificiorum remediorumque genere.
5

Inter aduersa temporum et delatores amendatoresque erant ex licentia ueteri. hos assidue in foro flagellis ac fustibus caesos ac nouissime traductos per amphitheatri harenam partim subici ac uenire imperauit, partim in asperrimas insularum auehi. utque etiam similia quandoque ausuros perpetuo coerceret, uetuit inter cetera de eadem re pluribus legibus agi quaeriue de cuiusquam defunctorum statu ultra certos annos.

1

Pontificatum maximum ideo se professus accipere ut puras seruaret manus, fidem praestitit, nec auctor posthac cuiusquam necis nec conscius, quamuis interdum ulciscendi causa non deesset, sed periturum se potius quam perditurum adiurans. duos patricii generis conuictos in adfectatione imperii nihil amplius quam ut desisterent monuit, docens principatum fato dari, si quid praeterea desiderarent promittens se tributurum.

2
et confestim quidem ad alterius matrem quae procul aberat, cursores suos misit, qui anxiae saluum filium nuntiarent, ceterum ipsos non solum familiari cenae adhibuit, sed et insequenti die gladiatorum spectaculo circa se ex industria conlocatis oblata sibi ferramenta pugnantium inspicienda porrexit. dicitur etiam cognita utriusque genitura imminere ambobus periculum adfirmasse, uerum quandoque et ab alio, sicut euenit.
3

Fratrem insidiari sibi non desinentem, sed paene ex professo sollicitantem exercitus, meditantem fugam, neque occidere neque seponere ac ne in minore quidem honore habere sustinuit, sed, ut a primo imperii die, consortem successoremque testari perseuerauit, nonnumquam secreto precibus et lacrimis orans, ut tandem mutuo erga se animo uellet esse.

1

inter haec morte praeuentus est maiore hominum damno quam suo.

Spectaculis absolutis, in quorum fine populo coram ubertim fleuerat, Sabinos petit aliquanto tristior, quod sacrificanti hostia aufugerat quodque tempestate serena tonuerat. deinde ad primam statim mansionem febrim nanctus, cum inde lectica transferretur, suspexisse dicitur dimotis pallulis caelum, multumque conquestus eripi sibi uitam immerenti; neque enim extare ullum suum factum paenitendum excepto dum taxat uno.

2
id quale fuerit, neque ipse tunc prodidit neque cuiquam facile succurrat. quidam opinantur consuetudinem recordatum, quam cum fratris uxore habuerit; sed nullam habuisse persancte Domitia iurabat, haud negatura, si qua omnino fuisset, immo etiam gloriatura, quod illi promptissimum erat in omnibus probris.

neque 1 w 5
ex 1 w 7
eo 1 w 9
destitit 1 w 17
participem 1 w 27
atque 1 w 32
etiam 1 w 37
tutorem 1 w 44
imperii 1 w 51
agere 1 w 56
Triumphauit 1 w 68
cum 1 w 71
patre 1 w 76
censuramque 1 w 87
gessit 1 w 93
una 1 w 96
eidem 1 w 102
collega 1 w 109
et 2 w 111
in 1 w 113
tribunicia 1 w 123
potestate 1 w 132
et 3 w 134
in 2 w 136
septem 1 w 142
consulatibus 1 w 154
fuit 1 w 158
receptaque 1 w 169
ad 1 w 171
se 2 w 173
prope 1 w 178
omnium 1 w 184
officiorum 1 w 194
cura 1 w 198
cum 2 w 202
patris 1 w 208
nomine 1 w 214
et 4 w 216
epistulas 1 w 225
ipse 1 w 229
dictaret 1 w 237
et 6 w 239
edicta 1 w 245
conscriberet 1 w 257
orationesque 1 w 269
in 4 w 271
senatu 1 w 277
recitaret 1 w 286
etiam 2 w 291
quaestoris 1 w 301
uice 1 w 305
praefecturam 1 w 318
quoque 1 w 324
praetori 1 w 332
suscepit 1 w 340
numquam 1 w 347
ad 2 w 349
id 2 w 351
tempus 1 w 357
nisi 1 w 361
ab 1 w 363
eq 2 w 365
R 1 w 367
administratam 1 w 381
egitque 1 w 389
aliquanto 1 w 398
inciuilius 1 w 408
et 11 w 410
uiolentius 1 w 420
siquidem 1 w 429
suspectissimum 1 w 443
quemque 1 w 450
sibi 1 w 454
summissis 1 w 463
qui 2 w 466
per 2 w 469
theatra 1 w 476
et 12 w 478
castra 1 w 484
quasi 1 w 489
consensu 1 w 497
ad 4 w 499
poenam 1 w 505
deposcerent 1 w 516
haud 1 w 521
cunctanter 1 w 531
oppressit 1 w 540
in 7 w 543
his 1 w 546
Aulum 1 w 551
Caecinam 1 w 559
consularem 1 w 569
uocatum 1 w 576
ad 5 w 578
cenam 1 w 583
ac 1 w 585
uixdum 1 w 591
triclinio 1 w 600
egressum 1 w 608
confodi 1 w 615
iussit 1 w 621
sane 1 w 626
urgente 1 w 633
discrimine 1 w 643
cum 3 w 647
etiam 3 w 652
chirographum 1 w 664
eius 1 w 668
praeparatae 1 w 679
apud 1 w 683
milites 1 w 690
contionis 1 w 699
deprehendisset 1 w 713
quibus 1 w 720
rebus 1 w 725
sicut 1 w 730
in 11 w 732
posterum 1 w 740
securitati 1 w 750
satis 1 w 755
cauit 1 w 760
ita 3 w 764
ad 6 w 766
praesens 1 w 774
plurimum 1 w 782
contraxit 1 w 791
inuidiae 1 w 799
ut 3 w 802
non 1 w 805
temere 1 w 811
quis 1 w 815
tam 2 w 818
aduerso 1 w 825
rumore 1 w 831
magisque 1 w 839
inuitis 1 w 846
omnibus 1 w 853
transierit 1 w 863
ad 8 w 865
principatum 1 w 876
Praeter 1 w 884
saeuitiam 1 w 893
suspecta 1 w 901
in 15 w 903
eo 2 w 905
etiam 4 w 910
luxuria 1 w 917
erat 1 w 921
quod 1 w 926
ad 9 w 928
mediam 1 w 934
noctem 1 w 940
comisationes 1 w 952
cum 4 w 955
profusissimo 1 w 967
quoque 2 w 973
familiarium 1 w 984
extenderet 1 w 994
nec 1 w 998
minus 1 w 1003
libido 1 w 1009
propter 1 w 1016
exoletorum 1 w 1026
et 19 w 1028
spadonum 1 w 1036
greges 1 w 1042
propterque 1 w 1052
insignem 1 w 1060
reginae 1 w 1067
Berenices 1 w 1076
amorem 1 w 1082
cui 1 w 1086
etiam 5 w 1091
nuptias 1 w 1098
pollicitus 1 w 1108
ferebatur 1 w 1117
suspecta 2 w 1126
rapacitas 1 w 1135
quod 2 w 1140
constabat 1 w 1149
in 19 w 1151
cognitionibus 1 w 1164
patris 2 w 1170
nundinari 1 w 1179
praemiarique 1 w 1191
solitum 1 w 1198
denique 1 w 1206
propalam 1 w 1214
alium 1 w 1219
Neronem 1 w 1226
et 21 w 1228
opinabantur 1 w 1239
et 22 w 1241
praedicabant 1 w 1253
at 20 w 1256
illi 1 w 1260
ea 2 w 1262
fama 1 w 1266
pro 6 w 1269
bono 1 w 1273
cessit 1 w 1279
conuersaque 1 w 1290
est 4 w 1293
in 22 w 1295
maximas 1 w 1302
laudes 1 w 1308
neque 2 w 1313
uitio 1 w 1318
ullo 1 w 1322
reperto 1 w 1329
et 23 w 1331
contra 2 w 1337
uirtutibus 1 w 1347
summis 2 w 1353
Conuiuia 1 w 1362
instituit 1 w 1371
iucunda 1 w 1378
magis 2 w 1383
quam 2 w 1387
profusa 1 w 1394
amicos 1 w 1401
elegit 1 w 1407
quibus 2 w 1414
etiam 6 w 1419
post 2 w 1423
eum 1 w 1426
principes 1 w 1435
ut 5 w 1437
et 25 w 1439
sibi 2 w 1443
et 26 w 1445
rei 1 w 1448
p 57 w 1449
necessariis 1 w 1461
adquieuerunt 1 w 1473
praecipueque 1 w 1485
sunt 1 w 1489
usi 2 w 1492
Berenicen 1 w 1502
statim 1 w 1508
ab 5 w 1510
urbe 1 w 1514
dimisit 1 w 1521
inuitus 1 w 1528
inuitam 1 w 1535
quosdam 1 w 1543
e 178 w 1544
gratissimis 1 w 1555
delicatorum 1 w 1566
quanquam 1 w 1574
tam 4 w 1577
artifices 1 w 1586
saltationis 1 w 1597
ut 6 w 1600
mox 1 w 1603
scaenam 1 w 1610
tenuerint 1 w 1619
non 2 w 1623
modo 1 w 1627
fouere 1 w 1633
prolixius 1 w 1642
sed 1 w 1646
spectare 1 w 1654
omnino 1 w 1660
in 29 w 1662
publico 1 w 1669
coetu 1 w 1674
supersedit 1 w 1684
Nulli 1 w 1690
ciuium 1 w 1696
quicquam 1 w 1704
ademit 1 w 1710
abstinuit 1 w 1720
alieno 1 w 1726
ut 7 w 1729
si 20 w 1731
quis 2 w 1735
umquam 2 w 1741
ac 3 w 1744
ne 12 w 1746
concessas 1 w 1755
quidem 2 w 1761
ac 4 w 1763
solitas 1 w 1770
conlationes 1 w 1781
recepit 1 w 1788
et 28 w 1791
tamen 1 w 1796
nemine 1 w 1802
ante 2 w 1806
se 11 w 1808
munificentia 1 w 1820
minor 1 w 1825
amphitheatro 1 w 1838
dedicato 1 w 1846
thermisque 1 w 1856
iuxta 1 w 1861
cele 1 w 1865
b 23 w 1866
riter 1 w 1871
extructis 1 w 1880
munus 1 w 1885
edidit 1 w 1891
apparatissimum 1 w 1905
largissimumque 1 w 1919
dedit 1 w 1925
et 29 w 1927
nauale 1 w 1933
proelium 1 w 1941
in 33 w 1943
ueteri 1 w 1949
naumachia 1 w 1958
ibidem 1 w 1965
et 31 w 1967
gladiatores 1 w 1978
atque 2 w 1983
uno 1 w 1986
die 1 w 1989
quinque 1 w 1996
milia 2 w 2001
omne 1 w 2005
genus 1 w 2010
ferarum 1 w 2017
Natura 1 w 2024
autem 1 w 2029
beniuolentissimus 1 w 2046
cum 5 w 2050
ex 5 w 2052
instituto 1 w 2061
Tiberi 1 w 2067
omnes 1 w 2072
dehinc 1 w 2078
Caesares 1 w 2086
beneficia 1 w 2095
a 181 w 2096
superioribus 1 w 2108
concessa 2 w 2116
principibus 1 w 2127
aliter 1 w 2133
rata 3 w 2137
non 3 w 2140
haberent 1 w 2148
quam 6 w 2153
si 24 w 2155
eadem 1 w 2160
isdem 1 w 2165
et 32 w 2167
ipsi 1 w 2171
dedissent 1 w 2180
primus 1 w 2187
praeterita 1 w 2197
omnia 1 w 2202
uno 2 w 2205
confirmauit 1 w 2216
edicto 1 w 2222
nec 3 w 2225
a 193 w 2226
se 13 w 2228
peti 1 w 2232
passus 1 w 2238
est 5 w 2241
in 38 w 2244
ceteris 1 w 2251
uero 1 w 2255
desideriis 1 w 2265
hominum 1 w 2272
obstinatissime 1 w 2286
tenuit 1 w 2292
ne 20 w 2295
quem 2 w 2299
sine 1 w 2303
spe 5 w 2306
dimitteret 1 w 2316
quin 2 w 2321
et 37 w 2323
admonentibus 1 w 2335
domesticis 1 w 2345
quasi 2 w 2351
plura 1 w 2356
polliceretur 1 w 2368
quam 7 w 2372
praestare 1 w 2381
posset 1 w 2387
non 4 w 2391
oportere 1 w 2399
ait 1 w 2402
quemquam 1 w 2410
a 204 w 2411
sermone 1 w 2418
principis 1 w 2427
tristem 1 w 2434
discedere 1 w 2443
atque 3 w 2449
etiam 7 w 2454
recordatus 1 w 2464
quondam 1 w 2471
super 3 w 2476
cenam 2 w 2481
quod 3 w 2486
nihil 1 w 2491
cuiquam 1 w 2498
toto 1 w 2502
die 2 w 2505
praestitisset 1 w 2518
memorabilem 1 w 2530
illam 1 w 2535
meritoque 1 w 2544
laudatam 1 w 2552
uocem 1 w 2557
edidit 2 w 2563
amici 1 w 2570
diem 1 w 2575
perdidi 1 w 2582
Populum 1 w 2591
in 44 w 2593
primis 1 w 2599
uniuersum 1 w 2608
tanta 1 w 2613
per 8 w 2616
omnis 1 w 2621
occasiones 1 w 2631
comitate 1 w 2639
tractauit 1 w 2648
ut 10 w 2651
proposito 1 w 2660
gladiatorio 1 w 2671
munere 1 w 2677
non 5 w 2681
ad 17 w 2683
suum 1 w 2687
sed 3 w 2691
ad 18 w 2693
spectantium 1 w 2704
arbitrium 1 w 2713
editurum 1 w 2721
se 18 w 2723
professus 1 w 2732
sit 7 w 2735
et 42 w 2738
plane 1 w 2743
ita 9 w 2746
fecit 1 w 2751
nam 6 w 2755
neque 3 w 2760
negauit 1 w 2767
quicquam 2 w 2775
petentibus 1 w 2785
et 44 w 2787
ut 11 w 2789
quae 2 w 2793
uellent 1 w 2800
peterent 1 w 2808
ultro 1 w 2813
adhortatus 1 w 2823
est 9 w 2826
quin 3 w 2831
et 46 w 2833
studium 1 w 2840
armaturae 1 w 2849
Thraecum 1 w 2857
prae 11 w 2861
se 19 w 2863
ferens 1 w 2869
saepe 1 w 2874
cum 7 w 2877
populo 1 w 2883
et 47 w 2885
uoce 2 w 2889
et 48 w 2891
gestu 1 w 2896
ut 12 w 2898
fautor 1 w 2904
cauillatus 1 w 2914
est 11 w 2917
uerum 1 w 2923
maiestate 1 w 2932
salua 1 w 2937
nec 4 w 2940
minus 2 w 2945
aequitate 1 w 2954
ne 30 w 2957
quid 3 w 2961
popularitatis 1 w 2974
praetermitteret 1 w 2989
nonnumquam 1 w 3000
in 47 w 3002
thermis 2 w 3009
suis 1 w 3013
admissa 1 w 3020
plebe 1 w 3025
lauit 1 w 3030
Quaedam 1 w 3038
sub 1 w 3041
eo 3 w 3043
fortuita 1 w 3051
ac 7 w 3053
tristia 1 w 3060
acciderunt 1 w 3070
ut 14 w 3073
conflagratio 1 w 3085
Vesuuii 1 w 3092
montis 1 w 3098
in 48 w 3100
Campania 1 w 3108
et 51 w 3111
incendium 1 w 3120
Romae 1 w 3125
per 9 w 3128
triduum 1 w 3135
totidemque 1 w 3145
noctes 1 w 3151
item 1 w 3156
pestilentia 1 w 3167
quanta 1 w 3173
non 7 w 3176
temere 2 w 3182
alias 1 w 3187
in 50 w 3190
iis 3 w 3193
tot 3 w 3196
aduersis 1 w 3204
ac 9 w 3206
talibus 1 w 3213
non 8 w 3216
modo 2 w 3220
principis 2 w 3229
sollicitudinem 1 w 3243
sed 4 w 3246
et 52 w 3248
parentis 1 w 3256
affectum 1 w 3264
unicum 1 w 3270
praestitit 1 w 3280
nunc 1 w 3285
consolando 1 w 3295
per 10 w 3298
edicta 2 w 3304
nunc 2 w 3309
opitulando 1 w 3319
quatenus 1 w 3327
suppeteret 1 w 3337
facultas 1 w 3345
curatores 1 w 3355
restituendae 1 w 3367
Campaniae 1 w 3376
e 397 w 3377
consularium 1 w 3388
numero 1 w 3394
sorte 1 w 3399
duxit 1 w 3404
bona 1 w 3409
oppressorum 1 w 3420
in 53 w 3422
Vesuuio 1 w 3429
quorum 1 w 3436
heredes 1 w 3443
non 9 w 3446
extabant 1 w 3454
restitutioni 1 w 3467
afflictarum 1 w 3478
ciuitatium 1 w 3488
attribuit 1 w 3497
urbis 1 w 3503
incendio 1 w 3511
nihil 2 w 3516
publice 1 w 3523
nisi 2 w 3527
perisse 1 w 3534
testatus 1 w 3542
cuncta 2 w 3549
praetoriorum 1 w 3561
suorum 1 w 3567
ornamenta 1 w 3576
operibus 1 w 3584
ac 11 w 3586
templis 1 w 3593
destinauit 1 w 3603
praeposuitque 1 w 3616
compluris 1 w 3625
ex 7 w 3627
equestri 1 w 3635
ordine 1 w 3641
quo 9 w 3645
quaeque 1 w 3652
maturius 1 w 3660
peragerentur 1 w 3672
medendae 1 w 3681
ualitudini 1 w 3691
leniendisque 1 w 3703
morbis 1 w 3709
nullam 1 w 3715
diuinam 1 w 3722
humanamque 1 w 3732
opem 1 w 3736
non 10 w 3739
adhibuit 1 w 3747
inquisito 1 w 3756
omni 6 w 3760
sacrificiorum 1 w 3773
remediorumque 1 w 3786
genere 1 w 3792
Inter 1 w 3798
aduersa 1 w 3805
temporum 1 w 3813
et 56 w 3815
delatores 1 w 3824
amendatoresque 1 w 3838
erant 1 w 3843
ex 8 w 3845
licentia 1 w 3853
ueteri 2 w 3859
hos 1 w 3863
assidue 1 w 3870
in 60 w 3872
foro 1 w 3876
flagellis 1 w 3885
ac 13 w 3887
fustibus 1 w 3895
caesos 1 w 3901
ac 14 w 3903
nouissime 1 w 3912
traductos 1 w 3921
per 14 w 3924
amphitheatri 1 w 3936
harenam 1 w 3943
partim 1 w 3949
subici 1 w 3955
ac 15 w 3957
uenire 1 w 3963
imperauit 1 w 3972
partim 2 w 3979
in 61 w 3981
asperrimas 1 w 3991
insularum 1 w 4000
auehi 1 w 4005
utque 1 w 4011
etiam 8 w 4016
similia 1 w 4023
quandoque 1 w 4032
ausuros 1 w 4039
perpetuo 1 w 4047
coerceret 1 w 4056
uetuit 1 w 4063
inter 1 w 4068
cetera 1 w 4074
de 28 w 4076
eadem 2 w 4081
re 58 w 4083
pluribus 1 w 4091
legibus 1 w 4098
agi 3 w 4101
quaeriue 1 w 4109
de 30 w 4111
cuiusquam 1 w 4120
defunctorum 1 w 4131
statu 2 w 4136
ultra 1 w 4141
certos 1 w 4147
annos 1 w 4152
Pontificatum 1 w 4165
maximum 1 w 4172
ideo 1 w 4176
se 22 w 4178
professus 2 w 4187
accipere 1 w 4195
ut 17 w 4197
puras 1 w 4202
seruaret 1 w 4210
manus 1 w 4215
fidem 1 w 4221
praestitit 2 w 4231
nec 5 w 4235
auctor 1 w 4241
posthac 1 w 4248
cuiusquam 2 w 4257
necis 1 w 4262
nec 7 w 4265
conscius 1 w 4273
quamuis 1 w 4281
interdum 1 w 4289
ulciscendi 1 w 4299
causa 1 w 4304
non 11 w 4307
deesset 1 w 4314
sed 5 w 4318
periturum 1 w 4327
se 26 w 4329
potius 1 w 4335
quam 15 w 4339
perditurum 1 w 4349
adiurans 1 w 4357
duos 1 w 4362
patricii 1 w 4370
generis 1 w 4377
conuictos 1 w 4386
in 65 w 4388
adfectatione 1 w 4400
imperii 2 w 4407
nihil 3 w 4412
amplius 1 w 4419
quam 16 w 4423
ut 18 w 4425
desisterent 1 w 4436
monuit 1 w 4442
docens 1 w 4449
principatum 2 w 4460
fato 1 w 4464
dari 1 w 4468
si 40 w 4471
quid 4 w 4475
praeterea 1 w 4484
desiderarent 1 w 4496
promittens 1 w 4506
se 27 w 4508
tributurum 1 w 4518
et 66 w 4521
confestim 1 w 4530
quidem 3 w 4536
ad 28 w 4538
alterius 1 w 4546
matrem 1 w 4552
quae 5 w 4556
procul 1 w 4562
aberat 1 w 4568
cursores 1 w 4577
suos 1 w 4581
misit 2 w 4586
qui 19 w 4590
anxiae 1 w 4596
saluum 1 w 4602
filium 1 w 4608
nuntiarent 1 w 4618
ceterum 1 w 4626
ipsos 1 w 4631
non 12 w 4634
solum 1 w 4639
familiari 2 w 4648
cenae 1 w 4653
adhibuit 2 w 4661
sed 6 w 4665
et 68 w 4667
insequenti 1 w 4677
die 4 w 4680
gladiatorum 1 w 4691
spectaculo 1 w 4701
circa 1 w 4706
se 30 w 4708
ex 9 w 4710
industria 1 w 4719
conlocatis 1 w 4729
oblata 1 w 4735
sibi 3 w 4739
ferramenta 1 w 4749
pugnantium 1 w 4759
inspicienda 1 w 4770
porrexit 1 w 4778
dicitur 1 w 4786
etiam 9 w 4791
cognita 1 w 4798
utriusque 1 w 4807
genitura 1 w 4815
imminere 1 w 4823
ambobus 1 w 4830
periculum 1 w 4839
adfirmasse 1 w 4849
uerum 2 w 4855
quandoque 2 w 4864
et 70 w 4866
ab 11 w 4868
alio 1 w 4872
sicut 2 w 4878
euenit 1 w 4884
Fratrem 1 w 4892
insidiari 1 w 4901
sibi 4 w 4905
non 13 w 4908
desinentem 1 w 4918
sed 7 w 4922
paene 1 w 4927
ex 11 w 4929
professo 1 w 4937
sollicitantem 1 w 4950
exercitus 1 w 4959
meditantem 1 w 4970
fugam 1 w 4975
neque 4 w 4981
occidere 1 w 4989
neque 5 w 4994
seponere 1 w 5002
ac 19 w 5004
ne 45 w 5006
in 73 w 5008
minore 1 w 5014
quidem 4 w 5020
honore 1 w 5026
habere 2 w 5032
sustinuit 1 w 5041
sed 8 w 5045
ut 22 w 5048
a 428 w 5049
primo 1 w 5054
imperii 3 w 5061
die 5 w 5064
consortem 1 w 5074
successoremque 1 w 5088
testari 1 w 5095
perseuerauit 1 w 5107
nonnumquam 2 w 5118
secreto 1 w 5125
precibus 1 w 5133
et 72 w 5135
lacrimis 1 w 5143
orans 1 w 5148
ut 23 w 5151
tandem 1 w 5157
mutuo 1 w 5162
erga 1 w 5166
se 37 w 5168
animo 1 w 5173
uellet 1 w 5179
esse 2 w 5183
inter 3 w 5189
haec 1 w 5193
morte 1 w 5198
praeuentus 1 w 5208
est 23 w 5211
maiore 1 w 5217
hominum 2 w 5224
damno 1 w 5229
quam 18 w 5233
suo 3 w 5236
Spectaculis 1 w 5248
absolutis 1 w 5257
in 78 w 5260
quorum 2 w 5266
fine 1 w 5270
populo 2 w 5276
coram 1 w 5281
ubertim 1 w 5288
fleuerat 1 w 5296
Sabinos 1 w 5304
petit 1 w 5309
aliquanto 2 w 5318
tristior 1 w 5326
quod 4 w 5331
sacrificanti 1 w 5343
hostia 1 w 5349
aufugerat 1 w 5358
quodque 1 w 5365
tempestate 1 w 5375
serena 1 w 5381
tonuerat 1 w 5389
deinde 1 w 5396
ad 32 w 5398
primam 1 w 5404
statim 2 w 5410
mansionem 1 w 5419
febrim 1 w 5425
nanctus 1 w 5432
cum 9 w 5436
inde 2 w 5440
lectica 1 w 5447
transferretur 1 w 5460
suspexisse 1 w 5471
dicitur 2 w 5478
dimotis 1 w 5485
pallulis 1 w 5493
caelum 1 w 5499
multumque 1 w 5509
conquestus 1 w 5519
eripi 1 w 5524
sibi 5 w 5528
uitam 2 w 5533
immerenti 1 w 5542
neque 6 w 5548
enim 1 w 5552
extare 1 w 5558
ullum 1 w 5563
suum 2 w 5567
factum 1 w 5573
paenitendum 1 w 5584
excepto 1 w 5591
dum 4 w 5594
taxat 1 w 5599
uno 3 w 5602
id 25 w 5605
quale 1 w 5610
fuerit 1 w 5616
neque 7 w 5622
ipse 2 w 5626
tunc 1 w 5630
prodidit 1 w 5638
neque 8 w 5643
cuiquam 2 w 5650
facile 1 w 5656
succurrat 1 w 5665
quidam 1 w 5672
opinantur 1 w 5681
consuetudinem 1 w 5694
recordatum 1 w 5704
quam 20 w 5709
cum 10 w 5712
fratris 1 w 5719
uxore 1 w 5724
habuerit 1 w 5732
sed 9 w 5736
nullam 2 w 5742
habuisse 1 w 5750
persancte 1 w 5759
Domitia 1 w 5766
iurabat 1 w 5773
haud 2 w 5778
negatura 1 w 5786
si 50 w 5789
qua 36 w 5792
omnino 2 w 5798
fuisset 1 w 5805
immo 1 w 5810
etiam 10 w 5815
gloriatura 1 w 5825
quod 6 w 5830
illi 2 w 5834
promptissimum 1 w 5847
erat 6 w 5851
in 86 w 5853
omnibus 2 w 5860
probris 1 w 5867