Scaife ATLAS

CTS Library / Otho

Otho (6-10)

urn:cts:latinLit:phi1348.abo018.perseus-lat2:6-10
Refs {'start': {'reference': '6', 'human_reference': 'Chapter 6'}, 'end': {'reference': '10', 'human_reference': 'Chapter 10'}}
Ancestors []
Children []
prev
plain textXML
next
1

tulerat animus post adoptionem statim castra occupare cenantemque in Palatio Galbam adgredi, sed obstitit respectus cohortis, quae tunc excubabat, ne oneraretur inuidia, quod eiusdem statione et Gaius fuerat occisus et desertus Nero. medium quoque tempus religio et Seleucus exemit.

2

Ergo destinata die praemonitis consciis, ut se in foro sub aede Saturni ad miliarium aureum opperirentur, mane Galbam salutauit, utque consueuerat osculo exceptus, etiam sacrificanti interfuit audiuitque praedicta haruspicis. deinde liberto adesse architectos nuntiante, quod signum conuenerat, quasi uenalem domum inspecturus abscessit proripuitque se postica parte Palati ad constitutum. alii febrem simulasse aiunt eamque excusationem proximis mandasse, si quaereretur.

3
tunc abditus propere muliebri sella in castra contendit ac deficientibus lecticaris cum descendisset cursumque cepisset, laxato calceo restitit, donec omissa mora succollatus et a praesente comitatu imperator consalu tatus inter faustas adclamationes strictosque gladios ad principia deuenit, obuio quoque non aliter ac si conscius et particeps foret adhaerente. ibi missis qui Galbam et Pisonem trucidarent, ad conciliandos pollicitationibus militum animos nihil magis pro contione testatus est, quam id demum se habiturum, quod sibi illi reliquissent.

1

Dein uergente iam die ingressus senatum positaque breui oratione quasi raptus de publico et suscipere imperium ui coactus gesturusque communi omnium arbitrio, Palatium petit. ac super ceteras gratulantium adulantiumque blanditias ab infima plebe appellatus Nero nullum indicium recusantis dedit, immo, ut quidam tradiderunt, etiam diplomatibus primisque epistulis suis ad quosdam prouinciarum praesides Neronis cognomen adiecit. certe et imagines statuasque eius reponi passus est et procuratores atque libertos ad eadem officia reuocauit, nec quicquam prius pro potestate subscripsit quam quingenties sestertium ad peragendam Auream domum.

2

Dicitur ea nocte per quietem pauefactus gemitus maximos edidisse repertusque a concursantibus humi ante lectum iacens per omnia piaculorum genera Manes Galbae, a quo deturbari expellique se uiderat, propitiare temptasse; postridie quoque in augurando tempestate orta grauiter prolapsum identidem obmurmurasse:

τί γάρ μοι καὶ μακροῖσ αὐλοῖς;
1

Sub idem uero tempus Germaniciani exercitus in Vitelli uerba iurarant. quod ut comperit, auctor senatui fuit mittendae legationis, quae doceret electum iam principem, quietem concordiamque suaderet; et tamen per internuntios ac litteras consortem imperii generumque se Vitellio optulit. uerum haud dubio bello iamque ducibus et copiis, quas Vitellius praemiserat, appropinquantibus animum fidemque erga se praetorianorum paene internecione amplissimi ordinis expertus est.

2
et placuerat per classiarios arma transferri remittique nauibus; ea cum in castris sub noctem promerentur, insidias quidam suspicati tumultum excitauerunt; ac repente omnes nullo certo duce in Palatium cucurrerunt caedem senatus flagitantes, repulsisque tribunorum qui inhibere temptabant, nonnullis et occisis, sic ut erant cruenti, ubinam imperator esset requirentes perruperunt in triclinium usque nec nisi uiso destiterunt.
3

Expeditionem autem inpigre atque etiam praepropere incohauit, nulla ne religionum quidem cura, sed et motis necdum conditis ancilibus, quod antiquitus infaustum habetur, et die, quo cultores deum Matris lamentari et plangere incipiunt, praeterea aduersissimis auspiciis. nam et uictima Diti patri caesa litauit, cum tali sacrificio contraria exta potiora sint, et primo egressu inundationibus Tiberis retardatus ad uicensimum etiam lapidem ruina aedificiorum praeclusam uiam offendit.

1

simili temeritate, quamuis dubium nemini esset quin trahi bellum oporteret, quando et fame et angustiis locorum urgeretur hostis, quam primum tamen decertare statuit, siue impatiens longioris sollicitudinis speransque ante Vitelli aduentum profligari plurimum posse, siue impar militum ardori pugnam deposcentium. nec ulli pugnae affuit substititque Brixelli.

2

Et tribus quidem, uerum mediocribus proelis apud Alpes circaque Placentiam et ad Castoris, quod loco nomen est, uicit; nouissimo maximoque apud Betriacum fraude superatus est, cum spe conloquii facta, quasi ad condicionem pacis militibus eductis, ex inprouiso atque in ipsa consalutatione dimicandum fuisset.

3
ac statim moriendi impetum cepit, ut multi nec frustra opinantur, magis pudore, ne tanto rerum hominumque periculo dominationem sibi asserere perseueraret, quam desperatione ulla aut diffidentia copiarum; quippe residuis integrisque etiam nunc quas secum ad secundos casus detinuerat, et superuenientibus aliis e Dalmatia Pannoniaque et Moesia, ne uictis quidem adeo afflictis ut non in ultionem ignominiae quiduis discriminis ultro et uel solae subirent.

1

Interfuit huic bello pater meus Suetonius Laetus, tertiae decimae legionis tribunus angusticlauius. is mox referre crebro solebat Othonem etiam priuatum usque adeo detestatum ciuilia arma, ut memorante quodam inter epulas de Cassi Brutique exitu cohorruerit; nec concursurum cum Galba fuisse, nisi confideret sine bello rem transigi posse; tunc ad despiciendam uitam exemplo manipularis militis concitatum, qui cum cladem exercitus nuntiaret nec cuiquam fidem faceret ac nunc mendaci nunc timoris, quasi fugisset, ex acie argueretur, gladio ante pedes eius incubuerit. hoc uiso proclamasse eum aiebat, non amplius se in periculum talis tamque bene meritos coniecturum.

2

Fratrem igitur fratrisque filium et singulos amicorum cohortatus, ut sibi quisque pro facultate consuleret, ab amplexu et osculo suo dimisit omnis, secretoque capto binos codicillos exarauit, ad sororem consolatorios et ad Messalinam Neronis, quam matrimonio destinarat, commendans reliquias suas et memoriam. quicquid deinde epistularum erat, ne cui periculo aut noxae apud uictorem forent, concremauit. diuisit et pecunias domesticis ex copia praesenti.

tulerat 1 w 7
animus 1 w 13
post 1 w 17
adoptionem 1 w 27
statim 1 w 33
castra 1 w 39
occupare 1 w 47
cenantemque 1 w 58
in 1 w 60
Palatio 1 w 67
Galbam 1 w 73
adgredi 1 w 80
sed 1 w 84
obstitit 1 w 92
respectus 1 w 101
cohortis 1 w 109
quae 1 w 114
tunc 1 w 118
excubabat 1 w 127
ne 2 w 130
oneraretur 1 w 140
inuidia 1 w 147
quod 1 w 152
eiusdem 1 w 159
statione 1 w 167
et 2 w 169
Gaius 1 w 174
fuerat 1 w 180
occisus 1 w 187
et 3 w 189
desertus 1 w 197
Nero 1 w 201
medium 1 w 208
quoque 1 w 214
tempus 1 w 220
religio 1 w 227
et 4 w 229
Seleucus 1 w 237
exemit 1 w 243
Ergo 1 w 248
destinata 1 w 257
die 1 w 260
praemonitis 1 w 271
consciis 1 w 279
ut 1 w 282
se 3 w 284
in 4 w 286
foro 1 w 290
sub 1 w 293
aede 1 w 297
Saturni 1 w 304
ad 3 w 306
miliarium 1 w 315
aureum 1 w 321
opperirentur 1 w 333
mane 1 w 338
Galbam 2 w 344
salutauit 1 w 353
utque 1 w 359
consueuerat 1 w 370
osculo 1 w 376
exceptus 1 w 384
etiam 1 w 390
sacrificanti 1 w 402
interfuit 1 w 411
audiuitque 1 w 421
praedicta 1 w 430
haruspicis 1 w 440
deinde 1 w 447
liberto 1 w 454
adesse 1 w 460
architectos 1 w 471
nuntiante 1 w 480
quod 2 w 485
signum 1 w 491
conuenerat 1 w 501
quasi 1 w 507
uenalem 1 w 514
domum 1 w 519
inspecturus 1 w 530
abscessit 1 w 539
proripuitque 1 w 551
se 5 w 553
postica 1 w 560
parte 1 w 565
Palati 2 w 571
ad 5 w 573
constitutum 1 w 584
alii 1 w 589
febrem 1 w 595
simulasse 1 w 604
aiunt 1 w 609
eamque 1 w 615
excusationem 1 w 627
proximis 1 w 635
mandasse 1 w 643
si 5 w 646
quaereretur 1 w 657
tunc 2 w 662
abditus 1 w 669
propere 1 w 676
muliebri 1 w 684
sella 1 w 689
in 8 w 691
castra 2 w 697
contendit 1 w 706
ac 2 w 708
deficientibus 1 w 721
lecticaris 1 w 731
cum 1 w 734
descendisset 1 w 746
cursumque 1 w 755
cepisset 1 w 763
laxato 1 w 770
calceo 1 w 776
restitit 1 w 784
donec 1 w 790
omissa 1 w 796
mora 1 w 800
succollatus 1 w 811
et 9 w 813
a 75 w 814
praesente 1 w 823
comitatu 1 w 831
imperator 1 w 840
consalu 1 w 847
tatus 1 w 852
inter 2 w 857
faustas 1 w 864
adclamationes 1 w 877
strictosque 1 w 888
gladios 1 w 895
ad 8 w 897
principia 1 w 906
deuenit 1 w 913
obuio 1 w 919
quoque 2 w 925
non 1 w 928
aliter 1 w 934
ac 3 w 936
si 6 w 938
conscius 1 w 946
et 10 w 948
particeps 1 w 957
foret 1 w 962
adhaerente 1 w 972
ibi 1 w 976
missis 1 w 982
qui 1 w 985
Galbam 3 w 991
et 12 w 993
Pisonem 1 w 1000
trucidarent 1 w 1011
ad 10 w 1014
conciliandos 1 w 1026
pollicitationibus 1 w 1043
militum 1 w 1050
animos 1 w 1056
nihil 1 w 1061
magis 1 w 1066
pro 4 w 1069
contione 1 w 1077
testatus 1 w 1085
est 4 w 1088
quam 1 w 1093
id 3 w 1095
demum 1 w 1100
se 12 w 1102
habiturum 1 w 1111
quod 3 w 1116
sibi 1 w 1120
illi 1 w 1124
reliquissent 1 w 1136
Dein 1 w 1141
uergente 1 w 1149
iam 2 w 1152
die 2 w 1155
ingressus 1 w 1164
senatum 1 w 1171
positaque 1 w 1180
breui 1 w 1185
oratione 1 w 1193
quasi 2 w 1198
raptus 1 w 1204
de 12 w 1206
publico 1 w 1213
et 13 w 1215
suscipere 1 w 1224
imperium 1 w 1232
ui 10 w 1234
coactus 1 w 1241
gesturusque 1 w 1252
communi 1 w 1259
omnium 1 w 1265
arbitrio 1 w 1273
Palatium 1 w 1282
petit 1 w 1287
ac 5 w 1290
super 1 w 1295
ceteras 1 w 1302
gratulantium 1 w 1314
adulantiumque 1 w 1327
blanditias 1 w 1337
ab 5 w 1339
infima 1 w 1345
plebe 1 w 1350
appellatus 1 w 1360
Nero 2 w 1364
nullum 1 w 1370
indicium 1 w 1378
recusantis 1 w 1388
dedit 1 w 1393
immo 1 w 1398
ut 5 w 1401
quidam 1 w 1407
tradiderunt 1 w 1418
etiam 2 w 1424
diplomatibus 1 w 1436
primisque 1 w 1445
epistulis 1 w 1454
suis 1 w 1458
ad 13 w 1460
quosdam 1 w 1467
prouinciarum 1 w 1479
praesides 1 w 1488
Neronis 1 w 1495
cognomen 1 w 1503
adiecit 1 w 1510
certe 1 w 1516
et 17 w 1518
imagines 1 w 1526
statuasque 1 w 1536
eius 2 w 1540
reponi 1 w 1546
passus 1 w 1552
est 6 w 1555
et 18 w 1557
procuratores 1 w 1569
atque 1 w 1574
libertos 1 w 1582
ad 15 w 1584
eadem 1 w 1589
officia 1 w 1596
reuocauit 1 w 1605
nec 2 w 1609
quicquam 1 w 1617
prius 1 w 1622
pro 7 w 1625
potestate 1 w 1634
subscripsit 1 w 1645
quam 3 w 1649
quingenties 1 w 1660
sestertium 1 w 1670
ad 17 w 1672
peragendam 1 w 1682
Auream 1 w 1688
domum 2 w 1693
Dicitur 1 w 1701
ea 4 w 1703
nocte 1 w 1708
per 8 w 1711
quietem 1 w 1718
pauefactus 1 w 1728
gemitus 1 w 1735
maximos 1 w 1742
edidisse 1 w 1750
repertusque 1 w 1761
a 158 w 1762
concursantibus 1 w 1776
humi 1 w 1780
ante 3 w 1784
lectum 1 w 1790
iacens 1 w 1796
per 10 w 1799
omnia 1 w 1804
piaculorum 1 w 1814
genera 1 w 1820
Manes 1 w 1825
Galbae 1 w 1831
a 168 w 1833
quo 7 w 1836
deturbari 1 w 1845
expellique 1 w 1855
se 17 w 1857
uiderat 1 w 1864
propitiare 1 w 1875
temptasse 1 w 1884
postridie 1 w 1894
quoque 3 w 1900
in 18 w 1902
augurando 1 w 1911
tempestate 1 w 1921
orta 1 w 1925
grauiter 1 w 1933
prolapsum 1 w 1942
identidem 1 w 1951
obmurmurasse 1 w 1963
τί 1 w 1966
γάρ 1 w 1969
μοι 1 w 1972
καὶ 1 w 1975
μακροῖσ 1 w 1982
αὐλοῖς 1 w 1988
Sub 1 w 1992
idem 2 w 1996
uero 1 w 2000
tempus 2 w 2006
Germaniciani 1 w 2018
exercitus 1 w 2027
in 19 w 2029
Vitelli 1 w 2036
uerba 1 w 2041
iurarant 1 w 2049
quod 4 w 2054
ut 6 w 2056
comperit 1 w 2064
auctor 1 w 2071
senatui 1 w 2078
fuit 2 w 2082
mittendae 1 w 2091
legationis 1 w 2101
quae 3 w 2106
doceret 1 w 2113
electum 1 w 2120
iam 4 w 2123
principem 1 w 2132
quietem 2 w 2140
concordiamque 1 w 2153
suaderet 1 w 2161
et 24 w 2164
tamen 1 w 2169
per 12 w 2172
internuntios 1 w 2184
ac 9 w 2186
litteras 1 w 2194
consortem 1 w 2203
imperii 1 w 2210
generumque 1 w 2220
se 21 w 2222
Vitellio 1 w 2230
optulit 1 w 2237
uerum 1 w 2243
haud 1 w 2247
dubio 1 w 2252
bello 1 w 2257
iamque 2 w 2263
ducibus 1 w 2270
et 25 w 2272
copiis 1 w 2278
quas 3 w 2283
Vitellius 1 w 2292
praemiserat 1 w 2303
appropinquantibus 1 w 2321
animum 1 w 2327
fidemque 1 w 2335
erga 1 w 2339
se 23 w 2341
praetorianorum 1 w 2355
paene 1 w 2360
internecione 1 w 2372
amplissimi 1 w 2382
ordinis 1 w 2389
expertus 1 w 2397
est 10 w 2400
et 27 w 2403
placuerat 1 w 2412
per 15 w 2415
classiarios 1 w 2426
arma 1 w 2430
transferri 1 w 2440
remittique 1 w 2450
nauibus 1 w 2457
ea 5 w 2460
cum 2 w 2463
in 25 w 2465
castris 1 w 2472
sub 3 w 2475
noctem 1 w 2481
promerentur 1 w 2492
insidias 1 w 2501
quidam 2 w 2507
suspicati 1 w 2516
tumultum 1 w 2524
excitauerunt 1 w 2536
ac 11 w 2539
repente 1 w 2546
omnes 1 w 2551
nullo 1 w 2556
certo 1 w 2561
duce 1 w 2565
in 27 w 2567
Palatium 2 w 2575
cucurrerunt 1 w 2586
caedem 1 w 2592
senatus 1 w 2599
flagitantes 1 w 2610
repulsisque 1 w 2622
tribunorum 1 w 2632
qui 9 w 2635
inhibere 1 w 2643
temptabant 1 w 2653
nonnullis 1 w 2663
et 28 w 2665
occisis 1 w 2672
sic 1 w 2676
ut 7 w 2678
erant 1 w 2683
cruenti 1 w 2690
ubinam 1 w 2697
imperator 2 w 2706
esset 1 w 2711
requirentes 1 w 2722
perruperunt 1 w 2733
in 30 w 2735
triclinium 1 w 2745
usque 3 w 2750
nec 4 w 2753
nisi 1 w 2757
uiso 1 w 2761
destiterunt 1 w 2772
Expeditionem 1 w 2785
autem 1 w 2790
inpigre 1 w 2797
atque 2 w 2802
etiam 3 w 2807
praepropere 1 w 2818
incohauit 1 w 2827
nulla 1 w 2833
ne 24 w 2835
religionum 1 w 2845
quidem 1 w 2851
cura 2 w 2855
sed 2 w 2859
et 31 w 2861
motis 1 w 2866
necdum 1 w 2872
conditis 1 w 2880
ancilibus 1 w 2889
quod 5 w 2894
antiquitus 1 w 2904
infaustum 1 w 2913
habetur 1 w 2920
et 33 w 2923
die 5 w 2926
quo 11 w 2930
cultores 1 w 2938
deum 1 w 2942
Matris 1 w 2948
lamentari 1 w 2957
et 34 w 2959
plangere 1 w 2967
incipiunt 1 w 2976
praeterea 1 w 2986
aduersissimis 1 w 2999
auspiciis 1 w 3008
nam 2 w 3012
et 36 w 3014
uictima 1 w 3021
Diti 1 w 3025
patri 1 w 3030
caesa 1 w 3035
litauit 1 w 3042
cum 3 w 3046
tali 1 w 3050
sacrificio 1 w 3060
contraria 1 w 3069
exta 1 w 3073
potiora 1 w 3080
sint 1 w 3084
et 37 w 3087
primo 1 w 3092
egressu 1 w 3099
inundationibus 1 w 3113
Tiberis 1 w 3120
retardatus 1 w 3130
ad 20 w 3132
uicensimum 1 w 3142
etiam 4 w 3147
lapidem 1 w 3154
ruina 1 w 3159
aedificiorum 1 w 3171
praeclusam 1 w 3181
uiam 1 w 3185
offendit 1 w 3193
simili 1 w 3200
temeritate 1 w 3210
quamuis 1 w 3218
dubium 1 w 3224
nemini 1 w 3230
esset 2 w 3235
quin 2 w 3239
trahi 1 w 3244
bellum 1 w 3250
oporteret 1 w 3259
quando 1 w 3266
et 42 w 3268
fame 1 w 3272
et 43 w 3274
angustiis 1 w 3283
locorum 1 w 3290
urgeretur 1 w 3299
hostis 1 w 3305
quam 5 w 3310
primum 1 w 3316
tamen 2 w 3321
decertare 1 w 3330
statuit 1 w 3337
siue 1 w 3342
impatiens 1 w 3351
longioris 1 w 3360
sollicitudinis 1 w 3374
speransque 1 w 3384
ante 5 w 3388
Vitelli 4 w 3395
aduentum 1 w 3403
profligari 1 w 3413
plurimum 1 w 3421
posse 1 w 3426
siue 2 w 3431
impar 1 w 3436
militum 2 w 3443
ardori 1 w 3449
pugnam 1 w 3455
deposcentium 1 w 3467
nec 6 w 3471
ulli 2 w 3475
pugnae 1 w 3481
affuit 1 w 3487
substititque 1 w 3499
Brixelli 1 w 3507
Et 1 w 3510
tribus 1 w 3516
quidem 2 w 3522
uerum 2 w 3528
mediocribus 1 w 3539
proelis 1 w 3546
apud 1 w 3550
Alpes 1 w 3555
circaque 1 w 3563
Placentiam 1 w 3573
et 45 w 3575
ad 22 w 3577
Castoris 1 w 3585
quod 6 w 3590
loco 2 w 3594
nomen 2 w 3599
est 12 w 3602
uicit 1 w 3608
nouissimo 1 w 3618
maximoque 1 w 3627
apud 2 w 3631
Betriacum 1 w 3640
fraude 1 w 3646
superatus 1 w 3655
est 13 w 3658
cum 5 w 3662
spe 4 w 3665
conloquii 1 w 3674
facta 1 w 3679
quasi 3 w 3685
ad 23 w 3687
condicionem 1 w 3698
pacis 1 w 3703
militibus 1 w 3712
eductis 1 w 3719
ex 10 w 3722
inprouiso 1 w 3731
atque 3 w 3736
in 43 w 3738
ipsa 1 w 3742
consalutatione 1 w 3756
dimicandum 1 w 3766
fuisset 1 w 3773
ac 17 w 3776
statim 2 w 3782
moriendi 1 w 3790
impetum 1 w 3797
cepit 1 w 3802
ut 10 w 3805
multi 1 w 3810
nec 7 w 3813
frustra 1 w 3820
opinantur 1 w 3829
magis 2 w 3835
pudore 1 w 3841
ne 31 w 3844
tanto 1 w 3849
rerum 1 w 3854
hominumque 1 w 3864
periculo 1 w 3872
dominationem 1 w 3884
sibi 2 w 3888
asserere 1 w 3896
perseueraret 1 w 3908
quam 6 w 3913
desperatione 1 w 3925
ulla 2 w 3929
aut 2 w 3932
diffidentia 1 w 3943
copiarum 1 w 3951
quippe 1 w 3958
residuis 1 w 3966
integrisque 1 w 3977
etiam 5 w 3982
nunc 1 w 3986
quas 5 w 3990
secum 1 w 3995
ad 24 w 3997
secundos 1 w 4005
casus 1 w 4010
detinuerat 1 w 4020
et 52 w 4023
superuenientibus 1 w 4039
aliis 1 w 4044
e 455 w 4045
Dalmatia 1 w 4053
Pannoniaque 1 w 4064
et 53 w 4066
Moesia 1 w 4072
ne 34 w 4075
uictis 1 w 4081
quidem 3 w 4087
adeo 1 w 4091
afflictis 1 w 4100
ut 12 w 4102
non 4 w 4105
in 49 w 4107
ultionem 1 w 4115
ignominiae 1 w 4125
quiduis 1 w 4132
discriminis 1 w 4143
ultro 1 w 4148
et 54 w 4150
uel 1 w 4153
solae 1 w 4158
subirent 1 w 4166
Interfuit 1 w 4176
huic 1 w 4180
bello 2 w 4185
pater 1 w 4190
meus 1 w 4194
Suetonius 1 w 4203
Laetus 1 w 4209
tertiae 1 w 4217
decimae 1 w 4224
legionis 1 w 4232
tribunus 1 w 4240
angusticlauius 1 w 4254
is 64 w 4257
mox 1 w 4260
referre 1 w 4267
crebro 1 w 4273
solebat 1 w 4280
Othonem 1 w 4287
etiam 6 w 4292
priuatum 1 w 4300
usque 4 w 4305
adeo 2 w 4309
detestatum 1 w 4319
ciuilia 1 w 4326
arma 2 w 4330
ut 13 w 4333
memorante 1 w 4342
quodam 1 w 4348
inter 5 w 4353
epulas 1 w 4359
de 41 w 4361
Cassi 1 w 4366
Brutique 1 w 4374
exitu 1 w 4379
cohorruerit 1 w 4390
nec 8 w 4394
concursurum 1 w 4405
cum 7 w 4408
Galba 5 w 4413
fuisse 2 w 4419
nisi 2 w 4424
confideret 1 w 4434
sine 1 w 4438
bello 3 w 4443
rem 3 w 4446
transigi 1 w 4454
posse 2 w 4459
tunc 3 w 4464
ad 27 w 4466
despiciendam 1 w 4478
uitam 1 w 4483
exemplo 1 w 4490
manipularis 1 w 4501
militis 1 w 4508
concitatum 1 w 4518
qui 19 w 4522
cum 8 w 4525
cladem 1 w 4531
exercitus 2 w 4540
nuntiaret 1 w 4549
nec 9 w 4552
cuiquam 1 w 4559
fidem 2 w 4564
faceret 1 w 4571
ac 19 w 4573
nunc 2 w 4577
mendaci 1 w 4584
nunc 3 w 4588
timoris 1 w 4595
quasi 4 w 4601
fugisset 1 w 4609
ex 14 w 4612
acie 1 w 4616
argueretur 1 w 4626
gladio 2 w 4633
ante 7 w 4637
pedes 1 w 4642
eius 3 w 4646
incubuerit 1 w 4656
hoc 1 w 4660
uiso 3 w 4664
proclamasse 1 w 4675
eum 3 w 4678
aiebat 1 w 4684
non 5 w 4688
amplius 1 w 4695
se 38 w 4697
in 55 w 4699
periculum 1 w 4708
talis 1 w 4713
tamque 1 w 4719
bene 1 w 4723
meritos 1 w 4730
coniecturum 1 w 4741
Fratrem 1 w 4749
igitur 1 w 4755
fratrisque 1 w 4765
filium 1 w 4771
et 64 w 4773
singulos 1 w 4781
amicorum 1 w 4789
cohortatus 1 w 4799
ut 15 w 4802
sibi 3 w 4806
quisque 1 w 4813
pro 17 w 4816
facultate 1 w 4825
consuleret 1 w 4835
ab 8 w 4838
amplexu 1 w 4845
et 66 w 4847
osculo 2 w 4853
suo 1 w 4856
dimisit 1 w 4863
omnis 1 w 4868
secretoque 1 w 4879
capto 1 w 4884
binos 1 w 4889
codicillos 1 w 4899
exarauit 1 w 4907
ad 30 w 4910
sororem 1 w 4917
consolatorios 1 w 4930
et 68 w 4932
ad 31 w 4934
Messalinam 1 w 4944
Neronis 2 w 4951
quam 8 w 4956
matrimonio 1 w 4966
destinarat 1 w 4976
commendans 1 w 4987
reliquias 1 w 4996
suas 1 w 5000
et 69 w 5002
memoriam 1 w 5010
quicquid 1 w 5019
deinde 2 w 5025
epistularum 1 w 5036
erat 13 w 5040
ne 41 w 5043
cui 2 w 5046
periculo 2 w 5054
aut 3 w 5057
noxae 1 w 5062
apud 3 w 5066
uictorem 1 w 5074
forent 1 w 5080
concremauit 1 w 5092
diuisit 1 w 5100
et 70 w 5102
pecunias 1 w 5110
domesticis 1 w 5120
ex 17 w 5122
copia 2 w 5127
praesenti 1 w 5136