Scaife ATLAS

CTS Library / Caligula

Caligula (6-10)

urn:cts:latinLit:phi1348.abo014.perseus-lat2:6-10
Refs {'start': {'reference': '6', 'human_reference': 'Chapter 6'}, 'end': {'reference': '10', 'human_reference': 'Chapter 10'}}
Ancestors []
Children []
prev
plain textXML
next
1

Romae quidem, cum ad primam famam ualitudinis attonita et maesta ciuitas sequentis nuntios opperiretur, et repente iam uesperi incertis auctoribus conualuisse tandem percrebruisset, passim cum luminibus et uictimis in Capitolium concursum est ac paene reuolsae templi fores, ne quid gestientis uota reddere moraretur, expergefactus e somno Tiberius gratulantium uocibus atque undique concinentium:

salua Roma, salua patria, saluus est Germanicus.
2
et ut demum fato functum palam factum est, non solaciis ullis, non edictis inhiberi luctus publicus potuit durauitque etiam per festos Decembris mensis dies. auxit gloriam desideriumque defuncti et atrocitas insequentium temporum, cunctis nec temere opinantibus reuerentia eius ac metu repressam Tiberi saeuitiam, quae mox eruperit.
1

habuit in matrimonio Agrippinam, M. Agrippae et Iuliae filiam, et ex ea nouem liberos tulit: quorum duo infantes adhuc rapti, unus iam puerascens insigni festiuitate, cuius effigiem habitu Cupidinis in aede Capitolinae Veneris Liuia dedicauit, Augustus in cubiculo suo positam, quotiensque introiret, exosculabatur; ceteri superstites patri fuerunt, tres sexus feminini, Agrippina Drusilla Liuilla, continuo triennio natae; totidem mares, Nero et Drusus et C. Caesar. Neronem et Drusum senatus Tiberio criminante hostes iudicauit.

1

C. Caesar natus est pridie Kal. Sept. patre suo et C. Fonteio Capitone coss. ubi natus sit, incertum diuersitas tradentium facit. Cn. Lentulus Gaetulicus Tiburi genitum scribit, Plinius Secundus in Treueris uico Ambitaruio supra Confluentes; addit etiam pro argumento aras ibi ostendi inscriptas

ob agrippinae
pverperivm
. uersiculi imperante mox eo diuulgati apud hibernas legiones procreatum indicant:

in castris natus, patriis nutritus in armis,
iam designati principis omen erat.
2
ego in actis Anti editum inuenio. Gaetulicum refellit Plinius quasi mentitum per adulationem, ut ad laudes iuuenis gloriosique principis aliquid etiam ex urbe Herculi sacra sumeret, abusumque audentius mendacio, quod ante annum fere natus Germanico filius Tiburi fuerat, appellatus et ipse C. Caesar, de cuius amabili pueritia immaturoque obitu supra diximus.
3
Plinium arguit ratio temporum. nam qui res Augusti memoriae mandarunt, Germanicum exacto consulatu in Galliam missum consentiunt iam nato Gaio. nec Plini opinionem inscriptio arae quicquam adiuuerit, cum Agrippina bis in ea regione filias enixa sit, et qualiscumque partus sine ullo sexus discrimine puerperium uocetur, quod antiqui etiam puellas pueras, sicut et pueros puellos dictitarent.
4
extat et Augusti epistula, ante paucos quam obiret menses ad Agrippinam neptem ita scripta de Gaio hocneque enim quisquam iam alius infans nomine pari tunc supererat—: 'puerum Gaium XV. Kal. Iun. si dii uolent, ut ducerent Talarius et Asillius, heri cum iis constitui. mitto praeterea cum eo ex seruis meis medicum, quem scripsi Germanico si uellet ut retineret. ualebis, mea Agrippina, et dabis operam ut ualens peruenias ad Germanicum tuum.'
5
abunde parere arbitror non potuisse ibi nasci Gaium, quo prope bimulus demum perductus ab urbe sit. uersiculorum quoque fidem eadem haec eleuant et eo facilius, quod ii sine auctore sunt. sequenda est igitur, quae sola auctor restat et publici instrumenti auctoritas, praesertim cum Gaius Antium omnibus semper locis atque secessibus praelatum non aliter quam natale solum dilexerit tradaturque etiam sedem ac domicilium imperii taedio urbis transferre eo destinasse.
1

Caligulae cognomen castrensi ioco traxit, quia manipulario habitu inter milites educabatur. apud quos quantum praeterea per hanc nutrimentorum consuetudinem amore et gratia ualuerit, maxime cognitum est, cum post excessum Augusti tumultuantis et in furorem usque praecipites solus haud dubie ex conspectu suo flexit. non enim prius destiterunt, quam ablegari eum ob seditionis periculum et in proximam ciuitatem demandari animaduertissent; tunc demum ad paenitentiam uersi reprenso ac retento uehiculo inuidiam quae sibi fieret deprecati sunt.

1

comitatus est patrem et Syriaca expeditione. unde reuersus primum in matris, deinde ea relegata in Liuiae Augustae proauiae suae contubernio mansit; quam defunctam praetextatus etiam tunc pro rostris laudauit. transitque ad Antoniam auiam et undeuicensimo aetatis anno accitus Capreas a Tiberio uno atque eodem die togam sumpsit barbamque posuit, sine ullo honore qualis contigerat tirocinio fratrum eius.

2
hic omnibus insidiis temptatus elicientium cogentiumque se ad querelas nullam umquam occasionem dedit, perinde obliterato suorum casu ac si nihil cuiquam accidisset, quae uero ipse pateretur incredibili dissimulatione transmittens tantique in auum et qui iuxta erant obsequii, ut non immerito sit dictum nec seruum meliorem ullum nec deteriorem dominum fuisse.

Romae 1 w 5
quidem 1 w 11
cum 1 w 15
ad 1 w 17
primam 1 w 23
famam 1 w 28
ualitudinis 1 w 39
attonita 1 w 47
et 1 w 49
maesta 1 w 55
ciuitas 1 w 62
sequentis 1 w 71
nuntios 1 w 78
opperiretur 1 w 89
et 3 w 92
repente 1 w 99
iam 1 w 102
uesperi 1 w 109
incertis 1 w 117
auctoribus 1 w 127
conualuisse 1 w 138
tandem 1 w 144
percrebruisset 1 w 158
passim 1 w 165
cum 2 w 168
luminibus 1 w 177
et 5 w 179
uictimis 1 w 187
in 4 w 189
Capitolium 1 w 199
concursum 1 w 208
est 2 w 211
ac 1 w 213
paene 1 w 218
reuolsae 1 w 226
templi 1 w 232
fores 1 w 237
ne 2 w 240
quid 2 w 244
gestientis 1 w 254
uota 1 w 258
reddere 1 w 265
moraretur 1 w 274
expergefactus 1 w 288
e 39 w 289
somno 1 w 294
Tiberius 1 w 302
gratulantium 1 w 314
uocibus 1 w 321
atque 1 w 326
undique 1 w 333
concinentium 1 w 345
salua 1 w 351
Roma 2 w 355
salua 2 w 361
patria 1 w 367
saluus 1 w 374
est 4 w 377
Germanicus 1 w 387
et 7 w 390
ut 1 w 392
demum 1 w 397
fato 1 w 401
functum 1 w 408
palam 1 w 413
factum 1 w 419
est 5 w 422
non 1 w 426
solaciis 1 w 434
ullis 1 w 439
non 2 w 443
edictis 1 w 450
inhiberi 1 w 458
luctus 1 w 464
publicus 1 w 472
potuit 1 w 478
durauitque 1 w 488
etiam 1 w 493
per 5 w 496
festos 1 w 502
Decembris 1 w 511
mensis 1 w 517
dies 1 w 521
auxit 1 w 527
gloriam 1 w 534
desideriumque 1 w 547
defuncti 1 w 555
et 9 w 557
atrocitas 1 w 566
insequentium 1 w 578
temporum 1 w 586
cunctis 1 w 594
nec 1 w 597
temere 1 w 603
opinantibus 1 w 614
reuerentia 1 w 624
eius 1 w 628
ac 5 w 630
metu 1 w 634
repressam 1 w 643
Tiberi 2 w 649
saeuitiam 1 w 658
quae 1 w 663
mox 1 w 666
eruperit 1 w 674
habuit 1 w 681
in 9 w 683
matrimonio 1 w 693
Agrippinam 1 w 703
M 1 w 705
Agrippae 1 w 714
et 11 w 716
Iuliae 1 w 722
filiam 1 w 728
et 12 w 731
ex 2 w 733
ea 1 w 735
nouem 1 w 740
liberos 1 w 747
tulit 1 w 752
quorum 1 w 759
duo 1 w 762
infantes 1 w 770
adhuc 1 w 775
rapti 1 w 780
unus 1 w 785
iam 6 w 788
puerascens 1 w 798
insigni 1 w 805
festiuitate 1 w 816
cuius 1 w 822
effigiem 1 w 830
habitu 1 w 836
Cupidinis 1 w 845
in 14 w 847
aede 1 w 851
Capitolinae 1 w 862
Veneris 1 w 869
Liuia 1 w 874
dedicauit 1 w 883
Augustus 1 w 892
in 16 w 894
cubiculo 1 w 902
suo 1 w 905
positam 1 w 912
quotiensque 1 w 924
introiret 1 w 933
exosculabatur 1 w 947
ceteri 1 w 954
superstites 1 w 965
patri 2 w 970
fuerunt 1 w 977
tres 1 w 982
sexus 1 w 987
feminini 1 w 995
Agrippina 2 w 1005
Drusilla 1 w 1013
Liuilla 1 w 1020
continuo 1 w 1029
triennio 1 w 1037
natae 1 w 1042
totidem 1 w 1050
mares 1 w 1055
Nero 1 w 1060
et 15 w 1062
Drusus 1 w 1068
et 16 w 1070
C 4 w 1071
Caesar 1 w 1078
Neronem 1 w 1086
et 17 w 1088
Drusum 1 w 1094
senatus 1 w 1101
Tiberio 1 w 1108
criminante 1 w 1118
hostes 1 w 1124
iudicauit 1 w 1133
C 6 w 1135
Caesar 2 w 1142
natus 2 w 1147
est 8 w 1150
pridie 1 w 1156
Kal 1 w 1159
Sept 1 w 1164
patre 1 w 1170
suo 2 w 1173
et 18 w 1175
C 8 w 1176
Fonteio 1 w 1184
Capitone 1 w 1192
coss 1 w 1196
ubi 2 w 1200
natus 3 w 1205
sit 2 w 1208
incertum 1 w 1217
diuersitas 1 w 1227
tradentium 1 w 1237
facit 1 w 1242
Cn 1 w 1245
Lentulus 1 w 1254
Gaetulicus 1 w 1264
Tiburi 1 w 1270
genitum 1 w 1277
scribit 1 w 1284
Plinius 1 w 1292
Secundus 1 w 1300
in 25 w 1302
Treueris 1 w 1310
uico 1 w 1314
Ambitaruio 1 w 1324
supra 1 w 1329
Confluentes 1 w 1340
addit 1 w 1346
etiam 2 w 1351
pro 1 w 1354
argumento 1 w 1363
aras 1 w 1367
ibi 2 w 1370
ostendi 1 w 1377
inscriptas 1 w 1387
ob 1 w 1389
agrippinae 1 w 1399
pverperivm 1 w 1409
uersiculi 1 w 1419
imperante 1 w 1428
mox 2 w 1431
eo 1 w 1433
diuulgati 1 w 1442
apud 1 w 1446
hibernas 1 w 1454
legiones 1 w 1462
procreatum 1 w 1472
indicant 1 w 1480
in 29 w 1483
castris 1 w 1490
natus 4 w 1495
patriis 1 w 1503
nutritus 1 w 1511
in 30 w 1513
armis 1 w 1518
iam 8 w 1522
designati 1 w 1531
principis 1 w 1540
omen 1 w 1544
erat 1 w 1548
ego 1 w 1552
in 32 w 1554
actis 1 w 1559
Anti 1 w 1563
editum 1 w 1569
inuenio 1 w 1576
Gaetulicum 1 w 1587
refellit 1 w 1595
Plinius 2 w 1602
quasi 1 w 1607
mentitum 1 w 1615
per 10 w 1618
adulationem 1 w 1629
ut 3 w 1632
ad 6 w 1634
laudes 1 w 1640
iuuenis 1 w 1647
gloriosique 1 w 1658
principis 2 w 1667
aliquid 1 w 1674
etiam 3 w 1679
ex 5 w 1681
urbe 1 w 1685
Herculi 1 w 1692
sacra 1 w 1697
sumeret 1 w 1704
abusumque 1 w 1714
audentius 1 w 1723
mendacio 1 w 1731
quod 1 w 1736
ante 4 w 1740
annum 1 w 1745
fere 1 w 1749
natus 5 w 1754
Germanico 1 w 1763
filius 1 w 1769
Tiburi 2 w 1775
fuerat 1 w 1781
appellatus 1 w 1792
et 24 w 1794
ipse 1 w 1798
C 12 w 1799
Caesar 3 w 1806
de 15 w 1809
cuius 2 w 1814
amabili 1 w 1821
pueritia 1 w 1829
immaturoque 1 w 1840
obitu 1 w 1845
supra 2 w 1850
diximus 1 w 1857
Plinium 1 w 1865
arguit 1 w 1871
ratio 1 w 1876
temporum 2 w 1884
nam 2 w 1888
qui 4 w 1891
res 5 w 1894
Augusti 1 w 1901
memoriae 1 w 1909
mandarunt 1 w 1918
Germanicum 1 w 1929
exacto 1 w 1935
consulatu 1 w 1944
in 37 w 1946
Galliam 1 w 1953
missum 1 w 1959
consentiunt 1 w 1970
iam 11 w 1973
nato 1 w 1977
Gaio 1 w 1981
nec 2 w 1985
Plini 4 w 1990
opinionem 1 w 1999
inscriptio 1 w 2009
arae 1 w 2013
quicquam 1 w 2021
adiuuerit 1 w 2030
cum 5 w 2034
Agrippina 3 w 2043
bis 1 w 2046
in 42 w 2048
ea 3 w 2050
regione 1 w 2057
filias 1 w 2063
enixa 1 w 2068
sit 4 w 2071
et 25 w 2074
qualiscumque 1 w 2086
partus 1 w 2092
sine 1 w 2096
ullo 1 w 2100
sexus 2 w 2105
discrimine 1 w 2115
puerperium 1 w 2125
uocetur 1 w 2132
quod 2 w 2137
antiqui 1 w 2144
etiam 4 w 2149
puellas 1 w 2156
pueras 2 w 2162
sicut 1 w 2168
et 28 w 2170
pueros 1 w 2176
puellos 1 w 2183
dictitarent 1 w 2194
extat 1 w 2200
et 29 w 2202
Augusti 2 w 2209
epistula 1 w 2217
ante 5 w 2222
paucos 1 w 2228
quam 2 w 2232
obiret 1 w 2238
menses 1 w 2244
ad 8 w 2246
Agrippinam 2 w 2256
neptem 1 w 2262
ita 9 w 2265
scripta 2 w 2272
de 16 w 2274
Gaio 2 w 2278
hoc 1 w 2281
neque 1 w 2287
enim 1 w 2291
quisquam 1 w 2299
iam 13 w 2302
alius 1 w 2307
infans 1 w 2313
nomine 1 w 2319
pari 1 w 2323
tunc 1 w 2327
supererat 1 w 2336
puerum 1 w 2345
Gaium 1 w 2350
XV 1 w 2352
Kal 2 w 2356
Iun 1 w 2360
si 16 w 2363
dii 1 w 2366
uolent 1 w 2372
ut 5 w 2375
ducerent 1 w 2383
Talarius 1 w 2391
et 31 w 2393
Asillius 1 w 2401
heri 1 w 2406
cum 7 w 2409
iis 3 w 2412
constitui 1 w 2421
mitto 1 w 2427
praeterea 1 w 2436
cum 8 w 2439
eo 2 w 2441
ex 9 w 2443
seruis 1 w 2449
meis 1 w 2453
medicum 1 w 2460
quem 1 w 2465
scripsi 1 w 2472
Germanico 2 w 2481
si 19 w 2483
uellet 1 w 2489
ut 6 w 2491
retineret 1 w 2500
ualebis 1 w 2508
mea 1 w 2512
Agrippina 5 w 2521
et 36 w 2524
dabis 1 w 2529
operam 1 w 2535
ut 7 w 2537
ualens 1 w 2543
peruenias 1 w 2552
ad 9 w 2554
Germanicum 2 w 2564
tuum 1 w 2568
abunde 1 w 2576
parere 1 w 2582
arbitror 1 w 2590
non 3 w 2593
potuisse 1 w 2601
ibi 3 w 2604
nasci 1 w 2609
Gaium 2 w 2614
quo 5 w 2618
prope 1 w 2623
bimulus 1 w 2630
demum 2 w 2635
perductus 1 w 2644
ab 8 w 2646
urbe 2 w 2650
sit 5 w 2653
uersiculorum 1 w 2666
quoque 1 w 2672
fidem 1 w 2677
eadem 1 w 2682
haec 1 w 2686
eleuant 1 w 2693
et 37 w 2695
eo 3 w 2697
facilius 1 w 2705
quod 3 w 2710
ii 5 w 2712
sine 2 w 2716
auctore 1 w 2723
sunt 1 w 2727
sequenda 1 w 2736
est 9 w 2739
igitur 1 w 2745
quae 2 w 2750
sola 2 w 2754
auctor 3 w 2760
restat 1 w 2766
et 38 w 2768
publici 1 w 2775
instrumenti 1 w 2786
auctoritas 1 w 2796
praesertim 1 w 2807
cum 11 w 2810
Gaius 1 w 2815
Antium 1 w 2821
omnibus 1 w 2828
semper 1 w 2834
locis 1 w 2839
atque 2 w 2844
secessibus 1 w 2854
praelatum 1 w 2863
non 4 w 2866
aliter 1 w 2872
quam 4 w 2876
natale 1 w 2882
solum 1 w 2887
dilexerit 1 w 2896
tradaturque 1 w 2907
etiam 5 w 2912
sedem 1 w 2917
ac 12 w 2919
domicilium 1 w 2929
imperii 1 w 2936
taedio 1 w 2942
urbis 1 w 2947
transferre 1 w 2957
eo 4 w 2959
destinasse 1 w 2969
Caligulae 1 w 2979
cognomen 1 w 2987
castrensi 1 w 2996
ioco 1 w 3000
traxit 1 w 3006
quia 1 w 3011
manipulario 1 w 3022
habitu 2 w 3028
inter 1 w 3033
milites 1 w 3040
educabatur 1 w 3050
apud 2 w 3055
quos 1 w 3059
quantum 1 w 3066
praeterea 2 w 3075
per 18 w 3078
hanc 1 w 3082
nutrimentorum 1 w 3095
consuetudinem 1 w 3108
amore 1 w 3113
et 42 w 3115
gratia 1 w 3121
ualuerit 1 w 3129
maxime 1 w 3136
cognitum 1 w 3144
est 12 w 3147
cum 12 w 3151
post 1 w 3155
excessum 1 w 3163
Augusti 3 w 3170
tumultuantis 1 w 3182
et 43 w 3184
in 55 w 3186
furorem 1 w 3193
usque 1 w 3198
praecipites 1 w 3209
solus 1 w 3214
haud 1 w 3218
dubie 1 w 3223
ex 12 w 3225
conspectu 1 w 3234
suo 3 w 3237
flexit 1 w 3243
non 5 w 3247
enim 2 w 3251
prius 1 w 3256
destiterunt 1 w 3267
quam 5 w 3272
ablegari 1 w 3280
eum 1 w 3283
ob 4 w 3285
seditionis 1 w 3295
periculum 1 w 3304
et 44 w 3306
in 56 w 3308
proximam 1 w 3316
ciuitatem 1 w 3325
demandari 1 w 3334
animaduertissent 1 w 3350
tunc 2 w 3355
demum 3 w 3360
ad 13 w 3362
paenitentiam 1 w 3374
uersi 4 w 3379
reprenso 1 w 3387
ac 13 w 3389
retento 1 w 3396
uehiculo 1 w 3404
inuidiam 1 w 3412
quae 3 w 3416
sibi 1 w 3420
fieret 1 w 3426
deprecati 1 w 3435
sunt 2 w 3439
comitatus 1 w 3449
est 14 w 3452
patrem 1 w 3458
et 47 w 3460
Syriaca 1 w 3467
expeditione 1 w 3478
unde 2 w 3483
reuersus 1 w 3491
primum 1 w 3497
in 58 w 3499
matris 1 w 3505
deinde 1 w 3512
ea 8 w 3514
relegata 1 w 3522
in 60 w 3524
Liuiae 1 w 3530
Augustae 1 w 3538
proauiae 1 w 3546
suae 1 w 3550
contubernio 1 w 3561
mansit 1 w 3567
quam 6 w 3572
defunctam 1 w 3581
praetextatus 1 w 3593
etiam 6 w 3598
tunc 3 w 3602
pro 6 w 3605
rostris 1 w 3612
laudauit 1 w 3620
transitque 1 w 3631
ad 14 w 3633
Antoniam 1 w 3641
auiam 1 w 3646
et 50 w 3648
undeuicensimo 1 w 3661
aetatis 1 w 3668
anno 1 w 3672
accitus 1 w 3679
Capreas 1 w 3686
a 316 w 3687
Tiberio 2 w 3694
uno 1 w 3697
atque 3 w 3702
eodem 1 w 3707
die 3 w 3710
togam 1 w 3715
sumpsit 1 w 3722
barbamque 1 w 3731
posuit 1 w 3737
sine 3 w 3742
ullo 2 w 3746
honore 1 w 3752
qualis 2 w 3758
contigerat 1 w 3768
tirocinio 1 w 3777
fratrum 1 w 3784
eius 2 w 3788
hic 2 w 3792
omnibus 2 w 3799
insidiis 1 w 3807
temptatus 1 w 3816
elicientium 1 w 3827
cogentiumque 1 w 3839
se 21 w 3841
ad 15 w 3843
querelas 1 w 3851
nullam 1 w 3857
umquam 1 w 3863
occasionem 1 w 3873
dedit 1 w 3878
perinde 1 w 3886
obliterato 1 w 3896
suorum 1 w 3902
casu 1 w 3906
ac 16 w 3908
si 34 w 3910
nihil 1 w 3915
cuiquam 1 w 3922
accidisset 1 w 3932
quae 4 w 3937
uero 2 w 3941
ipse 2 w 3945
pateretur 1 w 3954
incredibili 1 w 3965
dissimulatione 1 w 3979
transmittens 1 w 3991
tantique 1 w 3999
in 66 w 4001
auum 1 w 4005
et 54 w 4007
qui 9 w 4010
iuxta 1 w 4015
erant 2 w 4020
obsequii 1 w 4028
ut 9 w 4031
non 6 w 4034
immerito 1 w 4042
sit 9 w 4045
dictum 1 w 4051
nec 3 w 4054
seruum 1 w 4060
meliorem 1 w 4068
ullum 1 w 4073
nec 4 w 4076
deteriorem 1 w 4086
dominum 1 w 4093
fuisse 1 w 4099