Scaife ATLAS

CTS Library / Apocolocyntosis

Apocolocyntosis (1-6)

urn:cts:latinLit:phi1017.phi011.perseus-lat2:1-6
Refs {'start': {'reference': '1', 'human_reference': 'Section 1'}, 'end': {'reference': '6', 'human_reference': 'Section 6'}}
Ancestors []
Children []
prev
plain textXML
next

Quid actum sit in caelo ante diem III idus Octobris anno novo, initio saeculi felicissimi, volo memoriae tradere. Nihil nec offensae nec gratiae dabitur. Haec ita vera. Si quis quaesiverit unde sciam, primum, si noluero, non respondebo. Quis coacturus est? Ego scio me liberum factum, ex quo suum diem obiit ille, qui verum proverbium fecerat, aut regem aut fatuum nasci oportere. Si libuerit respondere, dicam quod mihi in buccam venerit. Quis unquam ab historico iuratores exegit? Tamen si necesse fuerit auctorem producere, quaerito ab eo qui Drusillam euntem in caelum vidit: idem Claudium vidisse se dicet iter facientem

non passibus aequis.
Velit nolit, necesse est illi omnia videre, quae in caelo aguntur: Appiae viae curator est, qua scis et divum Augustum et Tiberium Caesarem ad deos isse. Hunc si interrogaveris, soli narrabit: coram pluribus nunquam verbum faciet. Nam ex quo in senatu iuravit se Drusillam vidisse caelum ascendentem et illi pro tam bono nuntio nemo credidit, quod viderit, verbis conceptis affirmavit se non indicaturum, etiam si in medio foro hominem
p.372
occisum vidisset. Ab hoc ego quae tum audivi, certa clara affero, ita illum salvum et felicem habeam.

Iam Phoebus breviore via contraxerat ortum
lucis, et obscuri crescebant tempora somni,
iamque suum victrix augebat Cynthia regnum,
et deformis hiemps gratos carpebat honores
divitis autumni, iussoque senescere Baccho
carpebat raras serus vindemitor uvas.
Puto magis intellegi, si dixero: mensis erat October, dies III idus Octobris. Horam non possum certam tibi dicere, facilius inter philosophos quam inter horologia conveniet, tamen inter sextam et septimam erat.
Nimis rustice
inquies: cum omnes poetae, non contenti ortus et occasus describere, ut etiam medium diem inquietent, tu sic transibis horam tam bonam?"
lam medium curru Phoebus diviserat orbem
et propior nocti fessas quatiebat habenas
obliquo flexam deducens tramite lucem:

Claudius animam agere coepit nec invenire exitum poterat. Tum Mercurius, qui semper ingenio eius delectatus esset, unam e tribus Parcis seducit et ait: "Quid, femina crudelissima, hominem miserum torqueri pateris? Nec unquam tam diu cruciatus cesset?[*]

p.374
Annus sexagesimus quartus est, ex quo cum anima luctatur. Quid huic et rei publicae invides? Patere mathematicos aliquando verum dicere, qui illum, ex quo princeps factus est, omnibus annis, omnibus mensibus efferunt. Et tamen non est mirum si errant et horam eius nemo novit; nemo enim unquam illum natum putavit. Fac quod faciendum est:
Dede neci, melior vacua sine regnet in aula.'"

Sed Clotho

ego mehercules
inquit
pusillum temporis adicere illi volebam, dum hos pauculos, qui supersunt, civitate donaret (constituerat enim omnes Graecos, Gallos, Hispanos, Britannos togatos videre) sed quoniam placet aliquos peregrinos in semen relinqui et tu ita iubes fieri, fiat.
Aperit tum capsulam et tres fusos profert: unus erat Augurini, alter Babae, tertius Claudii.
Hos
inquit
tres uno anno exiguis intervallis temporum divisos mori iubebo, nec illum incomitatum dimittam. Non oportet enim eum, qui modo se tot milia hominum sequentia videbat, tot praecedentia, tot circumfusa, subito solum destitui. Contentus erit his interim convictoribus.

Haec ait et turpi convolvens stamina fuso
abrupit stolidae regalia tempora vitae.
p.376
At Lachesis redimita comas, ornata capillos,
Pieria crinem lauro frontemque coronans,
candida de niveo subtemina vellere sumit
felici moderanda manu, quae ducta colorem
assumpsere novum. Mirantur pensa sorores:
mutatur vilis pretioso lana metallo,
aurea formoso descendunt saecula filo.
Nec modus est illis, felicia vellera ducunt
et gaudent implere manus, sunt dulcia pensa.
Sponte sua festinat opus nulloque labore
mollia contorto descendunt stamina fuso.
Vincunt Tithoni, vincunt et Nestoris annos.
Phoebus adest cantuque iuvat gaudetque futuris,
et laetus nune plectra movet, nune pensa ministrat.
Detinet intentas cantu fallitque laborem.
Dumque nimis citharam fraternaque carmina laudant,
plus solito nevere manus, humanaque fata
laudatum transcendit opus.
Ne demite, Parcae
Phoebus ait "vincat mortalis tempora vitae
p.378
ille, mihi similis vultu similisque decore
nec cantu nec voce minor. Felicia lassis
saecula praestabit legumque silentia rumpet.
Qualis discutiens fugientia Lucifer astra
aut qualis surgit redeuntibus Hesperus astris,
qualis cum primum tenebris Aurora solutis
induxit rubicunda diem, Sol aspicit orbem
lucidus, et primos a carcere concitat axes:
talis Caesar adest, talem iam Roma Neronem
aspiciet. Flagrat nitidus fulgore remisso
vultus, et adfuso cervix formosa capillo."
haec Apollo. At Lachesis, quae et ipsa homini formosissimo faveret, fecit illud plena manu, et Neroni multos annos de suo donat. Claudium autem iubent omnes
χαίροντας, εὐφημοῦντας ἐκπέμπειν δόμων.[*]
Et ille quidem animam ebulliit, et ex eo desiit vivere videri. Exspiravit autem dum comoedos audit, ut scias me non sine causa illos timere. Ultima vox eius haec inter homines audita est, cum maiorem sonitum
p.380
emisisset illa parte, qua facilius loquebatur:
vae me, puto, concacavi me.
Quod an fecerit, nescio: omnia certe concacavit.

Quae in terris postea sint acta, supervacuum est referre. Scitis enim optime, nec periculum est ne excidant memoriae quae gaudium publicum impresserit: nemo felicitatis suae obliviscitur. In caelo quae acta sint, audite: fides penes auctorem erit. Nuntiatur Iovi venisse quendam bonae staturae, bene canum; nescio quid ilium minari, assidue enim caput movere; pedem dextrum trahere. Quaesisse se, cuius nationis esset: respondisse nescio quid perturbato sono et voce confusa; non intellegere se linguam eius, nec Graecum esse nec Romanum nec ullius gentis notae. Tum Iuppiter Herculem, qui totum orbem terrarum pererraverat et nosse videbatur omnes nationes, iubet ire et explorare, quorum hominum esset. Tum Hercules primo aspectu sane perturbatus est, ut qui etiam non omnia monstra timuerit. Ut vidit novi generis faciem, insolitum incessum, vocem nullius terrestris animalis sed qualis esse marinis beluis solet, raucam et implicatam, putavit sibi tertium decimum laborem venisse. Diligentius intuenti visus est quasi homo. Accessit itaque et quod facillimum fuit Graeculo, ait:

τίς πόθεν εἶς ἀνδρῶν, πόθι τοι πόλις ἠδὲ τοκῆες;
p.382
Claudius gaudet esse illic philologos homines, sperat futurum aliquem historiis suis locum. Itaque et ipse Homerico versu Caesarem se esse significant ait:

Ἰλιόθεν με φέρων ἄνεμος Κικόνεσσι πέλασσεν.

Erat autem sequens versus verior, aeque Homericus:

ἔνθα δʼ ἐγὼ πόλιν ἔπραθον, ὤλεσα δʼ αὐτούς.

Et imposuerat Herculi minime vafro,

nisi fuisset illic Febris, quae fano suo relicto sola cum illo venerat: ceteros omnes deos Romae reliquerat.

Iste
inquit
mera mendacia narrat. Ego tibi dico, quae cum illo tot annis vixi: Luguduni natus est, Marci municipem vides. Quod tibi narro, ad sextum decimum lapidem natus est a Vienna, Gallus germanus. Itaque quod Gallum facere oportebat, Romam cepit. Hunc ego tibi recipio Luguduni natum, ubi Licinus[*] multis annis regnavit. Tu autem, qui plura loca calcasti quam ullus mulio perpetuarius, Lugudunenses scire debes, et[*] multa milia inter Xanthum et Rhodanum interesse.
Excandescit hoc loco Claudius et quanto potest murmure irascitur. Quid diceret, nemo intellegebat, ille autem Febrim duci iubebat, illo gestu solutae manus
p.384
et ad hoc unum satis firmae, quo decollare homines solebat, iusserat illi collum praecidi. Putares omnes illius esse libertos: adeo illum nemo curabat. tum Hercules
audi me
inquit
tu desine fatuari. Venisti huc, ubi mures ferrum rodunt. Citiusmihi verum, ne tibi alogias excutiam.
Et quo terribilior esset, tragicus fit et ait:

exprome propere, sede qua genitus cluas,
hoc ne peremptus stipite ad terram accidas;
haec clava reges saepe mactavit feros.
Quid nunc profatu vocis incerto sonas?
Quae patria, quae gens mobile eduxit caput?
Edissere. Equidem regna tergemini petens
longinqua regis, unde ab Hesperio mari
Inachiam ad urbem nobile advexi pecus,
vidi duobus imminens fluviis iugum,
quod Phoebus ortu semper obverso videt,
ubi Rhodanus ingens amne praerapido fluit,
Ararque dubitans, quo suos cursus agat,
tacitus quietis adluit ripas vadis.
Estne illa tellus spiritus altrix tui?"

Haec satis animose et fortiter, nihilo minus mentis

p.386
suae non est et timet μωροῦ πληγήν. Claudius ut vidit virum valentem, oblitus nugarum intellexit neminem Romae sibi parem fuisse, illic non habere se idem gratiae: gallum in suo sterquilino plurimum posse. Itaque quantum intellegi potuit, haec visus est dicere:
Ego te, fortissime deorum Hercule, speravi mihi adfuturum apud alios, et si qui a me notorem petisset, te fui nominaturus, qui me optime nosti. Nam si memoria repetis, ego eram qui tibi[*] ante templum tuum ius dicebam totis diebus mense Iulio et Augusto. Tu scis, quantum illic miseriarum tulerim, cum causidicos audirem diem et noctem, in quos si incidisses, valde fortis licet tibi videaris, maluisses cloacas Augeae purgare: multo plus ego stercoris exhausi. Sed quoniam volo

Tokens

Quid 1 w 4
actum 1 w 9
sit 1 w 12
in 1 w 14
caelo 1 w 19
ante 1 w 23
diem 1 w 27
III 1 w 30
idus 1 w 34
Octobris 1 w 42
anno 1 w 46
novo 1 w 50
initio 1 w 57
saeculi 1 w 64
felicissimi 1 w 75
volo 1 w 80
memoriae 1 w 88
tradere 1 w 95
Nihil 1 w 101
nec 1 w 104
offensae 1 w 112
nec 2 w 115
gratiae 1 w 122
dabitur 1 w 129
Haec 1 w 134
ita 1 w 137
vera 1 w 141
Si 1 w 144
quis 1 w 148
quaesiverit 1 w 159
unde 1 w 163
sciam 1 w 168
primum 1 w 175
si 4 w 178
noluero 1 w 185
non 1 w 189
respondebo 1 w 199
Quis 1 w 204
coacturus 1 w 213
est 1 w 216
Ego 1 w 220
scio 1 w 224
me 2 w 226
liberum 1 w 233
factum 1 w 239
ex 1 w 242
quo 1 w 245
suum 1 w 249
diem 2 w 253
obiit 1 w 258
ille 1 w 262
qui 2 w 266
verum 1 w 271
proverbium 1 w 281
fecerat 1 w 288
aut 1 w 292
regem 1 w 297
aut 2 w 300
fatuum 1 w 306
nasci 1 w 311
oportere 1 w 319
Si 2 w 322
libuerit 1 w 330
respondere 1 w 340
dicam 1 w 346
quod 1 w 350
mihi 1 w 354
in 3 w 356
buccam 1 w 362
venerit 1 w 369
Quis 2 w 374
unquam 1 w 380
ab 2 w 382
historico 1 w 391
iuratores 1 w 400
exegit 1 w 406
Tamen 1 w 412
si 5 w 414
necesse 1 w 421
fuerit 1 w 427
auctorem 1 w 435
producere 1 w 444
quaerito 1 w 453
ab 3 w 455
eo 1 w 457
qui 3 w 460
Drusillam 1 w 469
euntem 1 w 475
in 4 w 477
caelum 1 w 483
vidit 1 w 488
idem 1 w 493
Claudium 1 w 501
vidisse 1 w 508
se 3 w 510
dicet 1 w 515
iter 1 w 519
facientem 1 w 528
non 2 w 531
passibus 1 w 539
aequis 1 w 545
Velit 1 w 551
nolit 1 w 556
necesse 2 w 564
est 2 w 567
illi 1 w 571
omnia 1 w 576
videre 1 w 582
quae 3 w 587
in 5 w 589
caelo 2 w 594
aguntur 1 w 601
Appiae 1 w 608
viae 1 w 612
curator 1 w 619
est 3 w 622
qua 5 w 626
scis 1 w 630
et 2 w 632
divum 1 w 637
Augustum 1 w 645
et 3 w 647
Tiberium 1 w 655
Caesarem 1 w 663
ad 2 w 665
deos 1 w 669
isse 2 w 673
Hunc 1 w 678
si 8 w 680
interrogaveris 1 w 694
soli 1 w 699
narrabit 1 w 707
coram 1 w 713
pluribus 1 w 721
nunquam 1 w 728
verbum 1 w 734
faciet 1 w 740
Nam 1 w 744
ex 3 w 746
quo 3 w 749
in 7 w 751
senatu 1 w 757
iuravit 1 w 764
se 7 w 766
Drusillam 2 w 775
vidisse 2 w 782
caelum 2 w 788
ascendentem 1 w 799
et 5 w 801
illi 2 w 805
pro 3 w 808
tam 1 w 811
bono 1 w 815
nuntio 1 w 821
nemo 1 w 825
credidit 1 w 833
quod 2 w 838
viderit 1 w 845
verbis 1 w 852
conceptis 1 w 861
affirmavit 1 w 871
se 9 w 873
non 3 w 876
indicaturum 1 w 887
etiam 1 w 893
si 10 w 895
in 9 w 897
medio 1 w 902
foro 1 w 906
hominem 1 w 913
occisum 1 w 920
vidisset 1 w 928
Ab 1 w 931
hoc 1 w 934
ego 1 w 937
quae 4 w 941
tum 4 w 944
audivi 1 w 950
certa 1 w 956
clara 1 w 961
affero 1 w 967
ita 2 w 971
illum 1 w 976
salvum 1 w 982
et 8 w 984
felicem 1 w 991
habeam 1 w 997
Iam 1 w 1001
Phoebus 1 w 1008
breviore 1 w 1016
via 2 w 1019
contraxerat 1 w 1030
ortum 1 w 1035
lucis 1 w 1040
et 9 w 1043
obscuri 1 w 1050
crescebant 1 w 1060
tempora 1 w 1067
somni 1 w 1072
iamque 1 w 1079
suum 2 w 1083
victrix 1 w 1090
augebat 1 w 1097
Cynthia 1 w 1104
regnum 1 w 1110
et 10 w 1113
deformis 1 w 1121
hiemps 1 w 1127
gratos 1 w 1133
carpebat 1 w 1141
honores 1 w 1148
divitis 1 w 1155
autumni 1 w 1162
iussoque 1 w 1171
senescere 1 w 1180
Baccho 1 w 1186
carpebat 2 w 1194
raras 1 w 1199
serus 1 w 1204
vindemitor 1 w 1214
uvas 1 w 1218
Puto 1 w 1223
magis 1 w 1228
intellegi 1 w 1237
si 11 w 1240
dixero 1 w 1246
mensis 1 w 1253
erat 3 w 1257
October 1 w 1264
dies 1 w 1269
III 2 w 1272
idus 2 w 1276
Octobris 2 w 1284
Horam 1 w 1290
non 4 w 1293
possum 1 w 1299
certam 1 w 1305
tibi 1 w 1309
dicere 1 w 1315
facilius 1 w 1324
inter 2 w 1329
philosophos 1 w 1340
quam 3 w 1344
inter 3 w 1349
horologia 1 w 1358
conveniet 1 w 1367
tamen 1 w 1373
inter 4 w 1378
sextam 1 w 1384
et 12 w 1386
septimam 1 w 1394
erat 4 w 1398
Nimis 1 w 1404
rustice 1 w 1411
inquies 1 w 1418
cum 1 w 1422
omnes 1 w 1427
poetae 1 w 1433
non 5 w 1437
contenti 1 w 1445
ortus 1 w 1450
et 14 w 1452
occasus 1 w 1459
describere 1 w 1469
ut 5 w 1472
etiam 2 w 1477
medium 1 w 1483
diem 3 w 1487
inquietent 1 w 1497
tu 14 w 1500
sic 1 w 1503
transibis 1 w 1512
horam 1 w 1517
tam 5 w 1520
bonam 1 w 1525
lam 3 w 1530
medium 2 w 1536
curru 1 w 1541
Phoebus 2 w 1548
diviserat 1 w 1557
orbem 1 w 1562
et 17 w 1564
propior 1 w 1571
nocti 1 w 1576
fessas 1 w 1582
quatiebat 1 w 1591
habenas 1 w 1598
obliquo 1 w 1605
flexam 1 w 1611
deducens 1 w 1619
tramite 1 w 1626
lucem 1 w 1631
Claudius 1 w 1640
animam 1 w 1646
agere 1 w 1651
coepit 1 w 1657
nec 5 w 1660
invenire 1 w 1668
exitum 1 w 1674
poterat 1 w 1681
Tum 1 w 1685
Mercurius 1 w 1694
qui 7 w 1698
semper 1 w 1704
ingenio 1 w 1711
eius 1 w 1715
delectatus 1 w 1725
esset 1 w 1730
unam 1 w 1735
e 206 w 1736
tribus 1 w 1742
Parcis 1 w 1748
seducit 1 w 1755
et 19 w 1757
ait 1 w 1760
Quid 2 w 1766
femina 1 w 1773
crudelissima 1 w 1785
hominem 2 w 1793
miserum 1 w 1800
torqueri 1 w 1808
pateris 1 w 1815
Nec 1 w 1819
unquam 3 w 1825
tam 6 w 1828
diu 5 w 1831
cruciatus 1 w 1840
cesset 1 w 1846
So 1 w 1849
MSS 1 w 1852
Buecheler 1 w 1862
orbem 2 w 1867
unnecessarily 1 w 1880
Annus 1 w 1886
sexagesimus 1 w 1897
quartus 1 w 1904
est 4 w 1907
ex 8 w 1910
quo 6 w 1913
cum 2 w 1916
anima 2 w 1921
luctatur 1 w 1929
Quid 3 w 1934
huic 1 w 1938
et 21 w 1940
rei 1 w 1943
publicae 1 w 1951
invides 1 w 1958
Patere 1 w 1965
mathematicos 1 w 1977
aliquando 1 w 1986
verum 2 w 1991
dicere 2 w 1997
qui 8 w 2001
illum 2 w 2006
ex 9 w 2009
quo 7 w 2012
princeps 1 w 2020
factus 1 w 2026
est 5 w 2029
omnibus 1 w 2037
annis 1 w 2042
omnibus 2 w 2050
mensibus 1 w 2058
efferunt 1 w 2066
Et 1 w 2069
tamen 2 w 2074
non 6 w 2077
est 6 w 2080
mirum 1 w 2085
si 18 w 2087
errant 1 w 2093
et 22 w 2095
horam 2 w 2100
eius 2 w 2104
nemo 2 w 2108
novit 1 w 2113
nemo 3 w 2118
enim 1 w 2122
unquam 4 w 2128
illum 3 w 2133
natum 1 w 2138
putavit 1 w 2145
Fac 1 w 2149
quod 3 w 2153
faciendum 1 w 2162
est 7 w 2165
Dede 1 w 2170
neci 1 w 2174
melior 1 w 2181
vacua 1 w 2186
sine 1 w 2190
regnet 1 w 2196
in 25 w 2198
aula 1 w 2202
Sed 1 w 2208
Clotho 1 w 2214
ego 2 w 2217
mehercules 1 w 2227
inquit 1 w 2233
pusillum 1 w 2241
temporis 1 w 2249
adicere 1 w 2256
illi 3 w 2260
volebam 1 w 2267
dum 2 w 2271
hos 2 w 2274
pauculos 1 w 2282
qui 10 w 2286
supersunt 1 w 2295
civitate 1 w 2304
donaret 1 w 2311
constituerat 1 w 2324
enim 2 w 2328
omnes 2 w 2333
Graecos 1 w 2340
Gallos 1 w 2347
Hispanos 1 w 2356
Britannos 1 w 2366
togatos 1 w 2373
videre 2 w 2379
sed 2 w 2383
quoniam 1 w 2390
placet 1 w 2396
aliquos 1 w 2403
peregrinos 1 w 2413
in 28 w 2415
semen 1 w 2420
relinqui 1 w 2428
et 26 w 2430
tu 23 w 2432
ita 5 w 2435
iubes 1 w 2440
fieri 1 w 2445
fiat 1 w 2450
Aperit 1 w 2457
tum 9 w 2460
capsulam 1 w 2468
et 27 w 2470
tres 1 w 2474
fusos 1 w 2479
profert 1 w 2486
unus 1 w 2491
erat 8 w 2495
Augurini 1 w 2503
alter 1 w 2509
Babae 1 w 2514
tertius 1 w 2522
Claudii 1 w 2529
Hos 1 w 2533
inquit 2 w 2539
tres 2 w 2543
uno 1 w 2546
anno 3 w 2550
exiguis 1 w 2557
intervallis 1 w 2568
temporum 1 w 2576
divisos 1 w 2583
mori 2 w 2587
iubebo 1 w 2593
nec 8 w 2597
illum 5 w 2602
incomitatum 1 w 2613
dimittam 1 w 2621
Non 1 w 2625
oportet 1 w 2632
enim 3 w 2636
eum 1 w 2639
qui 13 w 2643
modo 1 w 2647
se 24 w 2649
tot 1 w 2652
milia 1 w 2657
hominum 1 w 2664
sequentia 1 w 2673
videbat 1 w 2680
tot 2 w 2684
praecedentia 1 w 2696
tot 3 w 2700
circumfusa 1 w 2710
subito 1 w 2717
solum 1 w 2722
destitui 1 w 2730
Contentus 1 w 2740
erit 8 w 2744
his 2 w 2747
interim 1 w 2754
convictoribus 1 w 2767
Haec 2 w 2772
ait 2 w 2775
et 29 w 2777
turpi 1 w 2782
convolvens 1 w 2792
stamina 1 w 2799
fuso 2 w 2803
abrupit 1 w 2810
stolidae 1 w 2818
regalia 1 w 2825
tempora 2 w 2832
vitae 1 w 2837
At 1 w 2840
Lachesis 1 w 2848
redimita 1 w 2856
comas 1 w 2861
ornata 1 w 2868
capillos 1 w 2876
Pieria 1 w 2883
crinem 1 w 2889
lauro 1 w 2894
frontemque 1 w 2904
coronans 1 w 2912
candida 1 w 2920
de 22 w 2922
niveo 1 w 2927
subtemina 1 w 2936
vellere 1 w 2943
sumit 1 w 2948
felici 2 w 2954
moderanda 1 w 2963
manu 1 w 2967
quae 5 w 2972
ducta 1 w 2977
colorem 1 w 2984
assumpsere 1 w 2994
novum 1 w 2999
Mirantur 1 w 3008
pensa 1 w 3013
sorores 1 w 3020
mutatur 1 w 3028
vilis 1 w 3033
pretioso 1 w 3041
lana 1 w 3045
metallo 1 w 3052
aurea 1 w 3058
formoso 1 w 3065
descendunt 1 w 3075
saecula 1 w 3082
filo 1 w 3086
Nec 2 w 3090
modus 1 w 3095
est 9 w 3098
illis 1 w 3103
felicia 1 w 3111
vellera 1 w 3118
ducunt 1 w 3124
et 32 w 3126
gaudent 1 w 3133
implere 1 w 3140
manus 1 w 3145
sunt 2 w 3150
dulcia 1 w 3156
pensa 2 w 3161
Sponte 1 w 3168
sua 1 w 3171
festinat 1 w 3179
opus 1 w 3183
nulloque 1 w 3191
labore 1 w 3197
mollia 1 w 3203
contorto 1 w 3211
descendunt 2 w 3221
stamina 2 w 3228
fuso 3 w 3232
Vincunt 1 w 3240
Tithoni 1 w 3247
vincunt 1 w 3255
et 33 w 3257
Nestoris 1 w 3265
annos 2 w 3270
Phoebus 3 w 3278
adest 1 w 3283
cantuque 1 w 3291
iuvat 1 w 3296
gaudetque 1 w 3305
futuris 1 w 3312
et 35 w 3315
laetus 1 w 3321
nune 1 w 3325
plectra 1 w 3332
movet 1 w 3337
nune 2 w 3342
pensa 3 w 3347
ministrat 1 w 3356
Detinet 1 w 3364
intentas 1 w 3372
cantu 2 w 3377
fallitque 1 w 3386
laborem 1 w 3393
Dumque 1 w 3400
nimis 1 w 3405
citharam 1 w 3413
fraternaque 1 w 3424
carmina 1 w 3431
laudant 1 w 3438
plus 1 w 3443
solito 1 w 3449
nevere 1 w 3455
manus 2 w 3460
humanaque 1 w 3470
fata 1 w 3474
laudatum 1 w 3482
transcendit 1 w 3493
opus 2 w 3497
Ne 4 w 3500
demite 1 w 3506
Parcae 1 w 3513
Phoebus 4 w 3520
ait 3 w 3523
vincat 1 w 3530
mortalis 1 w 3538
tempora 3 w 3545
vitae 2 w 3550
ille 2 w 3554
mihi 2 w 3559
similis 1 w 3566
vultu 1 w 3571
similisque 1 w 3581
decore 1 w 3587
nec 9 w 3590
cantu 3 w 3595
nec 10 w 3598
voce 1 w 3602
minor 1 w 3607
Felicia 1 w 3615
lassis 1 w 3621
saecula 2 w 3628
praestabit 1 w 3638
legumque 1 w 3646
silentia 1 w 3654
rumpet 1 w 3660
Qualis 1 w 3667
discutiens 1 w 3677
fugientia 1 w 3686
Lucifer 1 w 3693
astra 1 w 3698
aut 4 w 3701
qualis 1 w 3707
surgit 1 w 3713
redeuntibus 1 w 3724
Hesperus 1 w 3732
astris 1 w 3738
qualis 2 w 3745
cum 4 w 3748
primum 2 w 3754
tenebris 1 w 3762
Aurora 1 w 3768
solutis 1 w 3775
induxit 1 w 3782
rubicunda 1 w 3791
diem 4 w 3795
Sol 1 w 3799
aspicit 1 w 3806
orbem 3 w 3811
lucidus 1 w 3818
et 41 w 3821
primos 1 w 3827
a 303 w 3828
carcere 1 w 3835
concitat 1 w 3843
axes 1 w 3847
talis 2 w 3853
Caesar 2 w 3859
adest 2 w 3864
talem 1 w 3870
iam 6 w 3873
Roma 1 w 3877
Neronem 1 w 3884
aspiciet 1 w 3892
Flagrat 1 w 3900
nitidus 1 w 3907
fulgore 1 w 3914
remisso 1 w 3921
vultus 1 w 3927
et 43 w 3930
adfuso 1 w 3936
cervix 1 w 3942
formosa 1 w 3949
capillo 2 w 3956
haec 1 w 3962
Apollo 1 w 3968
At 2 w 3971
Lachesis 2 w 3979
quae 6 w 3984
et 44 w 3986
ipsa 1 w 3990
homini 1 w 3996
formosissimo 1 w 4008
faveret 1 w 4015
fecit 1 w 4021
illud 1 w 4026
plena 1 w 4031
manu 4 w 4035
et 46 w 4038
Neroni 1 w 4044
multos 1 w 4050
annos 3 w 4055
de 33 w 4057
suo 1 w 4060
donat 1 w 4065
Claudium 2 w 4074
autem 1 w 4079
iubent 1 w 4085
omnes 3 w 4090
χαίροντας 1 w 4099
εὐφημοῦντας 1 w 4111
ἐκπέμπειν 1 w 4120
δόμων 1 w 4125
A 11 w 4127
fragment 1 w 4135
from 1 w 4139
the 2 w 4142
Cresphontes 1 w 4153
of 3 w 4155
Euripides 1 w 4164
Nauck 1 w 4170
452 1 w 4174
Et 2 w 4178
ille 3 w 4182
quidem 1 w 4188
animam 2 w 4194
ebulliit 1 w 4202
et 47 w 4205
ex 11 w 4207
eo 4 w 4209
desiit 1 w 4215
vivere 1 w 4221
videri 2 w 4227
Exspiravit 1 w 4238
autem 2 w 4243
dum 3 w 4246
comoedos 1 w 4254
audit 1 w 4259
ut 14 w 4262
scias 1 w 4267
me 16 w 4269
non 7 w 4272
sine 2 w 4276
causa 1 w 4281
illos 2 w 4286
timere 1 w 4292
Ultima 1 w 4299
vox 1 w 4302
eius 3 w 4306
haec 2 w 4310
inter 7 w 4315
homines 1 w 4322
audita 1 w 4328
est 15 w 4331
cum 5 w 4335
maiorem 1 w 4342
sonitum 1 w 4349
emisisset 1 w 4358
illa 3 w 4362
parte 1 w 4367
qua 18 w 4371
facilius 2 w 4379
loquebatur 1 w 4389
vae 1 w 4393
me 18 w 4395
puto 1 w 4400
concacavi 1 w 4410
me 19 w 4412
Quod 1 w 4417
an 31 w 4419
fecerit 1 w 4426
nescio 1 w 4433
omnia 2 w 4439
certe 1 w 4444
concacavit 1 w 4454
Quae 1 w 4459
in 54 w 4461
terris 1 w 4467
postea 1 w 4473
sint 1 w 4477
acta 1 w 4481
supervacuum 1 w 4493
est 16 w 4496
referre 1 w 4503
Scitis 1 w 4510
enim 4 w 4514
optime 1 w 4520
nec 11 w 4524
periculum 1 w 4533
est 17 w 4536
ne 34 w 4538
excidant 1 w 4546
memoriae 2 w 4554
quae 7 w 4558
gaudium 1 w 4565
publicum 1 w 4573
impresserit 1 w 4584
nemo 4 w 4589
felicitatis 1 w 4600
suae 1 w 4604
obliviscitur 1 w 4616
In 1 w 4619
caelo 3 w 4624
quae 8 w 4628
acta 2 w 4632
sint 2 w 4636
audite 1 w 4643
fides 1 w 4649
penes 1 w 4654
auctorem 2 w 4662
erit 11 w 4666
Nuntiatur 1 w 4676
Iovi 1 w 4680
venisse 1 w 4687
quendam 1 w 4694
bonae 1 w 4699
staturae 1 w 4707
bene 1 w 4712
canum 1 w 4717
nescio 2 w 4724
quid 2 w 4728
ilium 1 w 4733
minari 1 w 4739
assidue 1 w 4747
enim 5 w 4751
caput 1 w 4756
movere 1 w 4762
pedem 1 w 4768
dextrum 1 w 4775
trahere 1 w 4782
Quaesisse 1 w 4792
se 31 w 4794
cuius 1 w 4800
nationis 1 w 4808
esset 3 w 4813
respondisse 1 w 4825
nescio 3 w 4831
quid 3 w 4835
perturbato 1 w 4845
sono 1 w 4849
et 50 w 4851
voce 2 w 4855
confusa 1 w 4862
non 8 w 4866
intellegere 1 w 4877
se 34 w 4879
linguam 1 w 4886
eius 4 w 4890
nec 12 w 4894
Graecum 1 w 4901
esse 7 w 4905
nec 13 w 4908
Romanum 1 w 4915
nec 14 w 4918
ullius 1 w 4924
gentis 1 w 4930
notae 1 w 4935
Tum 2 w 4939
Iuppiter 1 w 4947
Herculem 1 w 4955
qui 17 w 4959
totum 1 w 4964
orbem 4 w 4969
terrarum 1 w 4977
pererraverat 1 w 4989
et 51 w 4991
nosse 1 w 4996
videbatur 1 w 5005
omnes 4 w 5010
nationes 1 w 5018
iubet 1 w 5024
ire 2 w 5027
et 53 w 5029
explorare 1 w 5038
quorum 1 w 5045
hominum 2 w 5052
esset 4 w 5057
Tum 3 w 5061
Hercules 1 w 5069
primo 2 w 5074
aspectu 1 w 5081
sane 1 w 5085
perturbatus 1 w 5096
est 18 w 5099
ut 17 w 5102
qui 18 w 5105
etiam 3 w 5110
non 9 w 5113
omnia 3 w 5118
monstra 1 w 5125
timuerit 1 w 5133
Ut 1 w 5136
vidit 2 w 5141
novi 2 w 5145
generis 1 w 5152
faciem 1 w 5158
insolitum 1 w 5168
incessum 1 w 5176
vocem 1 w 5182
nullius 1 w 5189
terrestris 1 w 5199
animalis 1 w 5207
sed 3 w 5210
qualis 3 w 5216
esse 9 w 5220
marinis 1 w 5227
beluis 1 w 5233
solet 1 w 5238
raucam 1 w 5245
et 57 w 5247
implicatam 1 w 5257
putavit 2 w 5265
sibi 2 w 5269
tertium 1 w 5276
decimum 1 w 5283
laborem 2 w 5290
venisse 2 w 5297
Diligentius 1 w 5309
intuenti 1 w 5317
visus 1 w 5322
est 20 w 5325
quasi 1 w 5330
homo 1 w 5334
Accessit 1 w 5343
itaque 1 w 5349
et 58 w 5351
quod 4 w 5355
facillimum 1 w 5365
fuit 1 w 5369
Graeculo 1 w 5377
ait 4 w 5381
τίς 1 w 5385
πόθεν 1 w 5390
εἶς 1 w 5393
ἀνδρῶν 1 w 5399
πόθι 1 w 5404
τοι 1 w 5407
πόλις 1 w 5412
ἠδὲ 1 w 5415
τοκῆες 1 w 5421
Claudius 2 w 5430
gaudet 2 w 5436
esse 10 w 5440
illic 1 w 5445
philologos 1 w 5455
homines 2 w 5462
sperat 1 w 5469
futurum 1 w 5476
aliquem 1 w 5483
historiis 1 w 5492
suis 1 w 5496
locum 1 w 5501
Itaque 1 w 5508
et 60 w 5510
ipse 1 w 5514
Homerico 1 w 5522
versu 1 w 5527
Caesarem 2 w 5535
se 43 w 5537
esse 11 w 5541
significant 1 w 5552
ait 5 w 5555
Ἰλιόθεν 1 w 5563
με 1 w 5565
φέρων 1 w 5570
ἄνεμος 1 w 5576
Κικόνεσσι 1 w 5585
πέλασσεν 1 w 5593
Erat 1 w 5598
autem 3 w 5603
sequens 1 w 5610
versus 1 w 5616
verior 1 w 5622
aeque 1 w 5628
Homericus 1 w 5637
ἔνθα 1 w 5642
δʼ 1 w 5644
ἐγὼ 1 w 5647
πόλιν 1 w 5652
ἔπραθον 1 w 5659
ὤλεσα 1 w 5665
δʼ 2 w 5667
αὐτούς 1 w 5673
Et 3 w 5676
imposuerat 1 w 5686
Herculi 1 w 5693
minime 1 w 5699
vafro 1 w 5704
nisi 1 w 5709
fuisset 1 w 5716
illic 2 w 5721
Febris 1 w 5727
quae 9 w 5732
fano 1 w 5736
suo 2 w 5739
relicto 1 w 5746
sola 1 w 5750
cum 9 w 5753
illo 4 w 5757
venerat 1 w 5764
ceteros 1 w 5772
omnes 5 w 5777
deos 2 w 5781
Romae 1 w 5786
reliquerat 1 w 5796
Iste 1 w 5801
inquit 3 w 5807
mera 1 w 5811
mendacia 1 w 5819
narrat 1 w 5825
Ego 2 w 5829
tibi 2 w 5833
dico 1 w 5837
quae 10 w 5842
cum 10 w 5845
illo 5 w 5849
tot 5 w 5852
annis 2 w 5857
vixi 1 w 5861
Luguduni 1 w 5870
natus 1 w 5875
est 21 w 5878
Marci 1 w 5884
municipem 1 w 5893
vides 2 w 5898
Quod 2 w 5903
tibi 3 w 5907
narro 1 w 5912
ad 7 w 5915
sextum 1 w 5921
decimum 2 w 5928
lapidem 1 w 5935
natus 2 w 5940
est 22 w 5943
a 454 w 5944
Vienna 1 w 5950
Gallus 1 w 5957
germanus 1 w 5965
Itaque 2 w 5972
quod 5 w 5976
Gallum 1 w 5982
facere 1 w 5988
oportebat 1 w 5997
Romam 1 w 6003
cepit 1 w 6008
Hunc 2 w 6013
ego 3 w 6016
tibi 4 w 6020
recipio 1 w 6027
Luguduni 2 w 6035
natum 2 w 6040
ubi 3 w 6044
Licinus 1 w 6051
Buecheler 2 w 6060
Licinusfor 1 w 6070
Licinius 1 w 6078
multis 1 w 6085
annis 3 w 6090
regnavit 1 w 6098
Tu 4 w 6101
autem 4 w 6106
qui 20 w 6110
plura 1 w 6115
loca 1 w 6119
calcasti 1 w 6127
quam 6 w 6131
ullus 1 w 6136
mulio 1 w 6141
perpetuarius 1 w 6153
Lugudunenses 1 w 6166
scire 1 w 6171
debes 1 w 6176
et 64 w 6179
Buecheler 3 w 6188
omits 1 w 6193
et 65 w 6195
with 1 w 6199
one 3 w 6202
MS 2 w 6204
and 4 w 6208
brackets 1 w 6216
Lugudunenses 2 w 6228
multa 1 w 6234
milia 2 w 6239
inter 8 w 6244
Xanthum 1 w 6251
et 67 w 6253
Rhodanum 1 w 6261
interesse 1 w 6270
Excandescit 1 w 6282
hoc 2 w 6285
loco 1 w 6289
Claudius 3 w 6297
et 68 w 6299
quanto 1 w 6305
potest 1 w 6311
murmure 1 w 6318
irascitur 1 w 6327
Quid 4 w 6332
diceret 1 w 6339
nemo 5 w 6344
intellegebat 1 w 6356
ille 4 w 6361
autem 5 w 6366
Febrim 1 w 6372
duci 2 w 6376
iubebat 1 w 6383
illo 6 w 6388
gestu 1 w 6393
solutae 1 w 6400
manus 4 w 6405
et 70 w 6407
ad 8 w 6409
hoc 3 w 6412
unum 1 w 6416
satis 1 w 6421
firmae 1 w 6427
quo 14 w 6431
decollare 1 w 6440
homines 3 w 6447
solebat 1 w 6454
iusserat 1 w 6463
illi 8 w 6467
collum 1 w 6473
praecidi 1 w 6481
Putares 1 w 6489
omnes 6 w 6494
illius 1 w 6500
esse 13 w 6504
libertos 1 w 6512
adeo 1 w 6517
illum 6 w 6522
nemo 6 w 6526
curabat 1 w 6533
tum 17 w 6537
Hercules 2 w 6545
audi 12 w 6549
me 27 w 6551
inquit 4 w 6557
tu 61 w 6559
desine 1 w 6565
fatuari 1 w 6572
Venisti 1 w 6580
huc 1 w 6583
ubi 4 w 6587
mures 1 w 6592
ferrum 1 w 6598
rodunt 1 w 6604
Citiusmihi 1 w 6615
verum 3 w 6620
ne 58 w 6623
tibi 5 w 6627
alogias 1 w 6634
excutiam 1 w 6642
Et 4 w 6645
quo 15 w 6648
terribilior 1 w 6659
esset 5 w 6664
tragicus 1 w 6673
fit 1 w 6676
et 72 w 6678
ait 6 w 6681
exprome 1 w 6689
propere 1 w 6696
sede 1 w 6701
qua 27 w 6704
genitus 1 w 6711
cluas 1 w 6716
hoc 4 w 6720
ne 59 w 6722
peremptus 1 w 6731
stipite 1 w 6738
ad 10 w 6740
terram 1 w 6746
accidas 1 w 6753
haec 3 w 6758
clava 1 w 6763
reges 1 w 6768
saepe 1 w 6773
mactavit 1 w 6781
feros 1 w 6786
Quid 5 w 6791
nunc 1 w 6795
profatu 1 w 6802
vocis 1 w 6807
incerto 1 w 6814
sonas 1 w 6819
Quae 3 w 6824
patria 1 w 6830
quae 11 w 6835
gens 1 w 6839
mobile 1 w 6845
eduxit 1 w 6851
caput 2 w 6856
Edissere 1 w 6865
Equidem 1 w 6873
regna 2 w 6878
tergemini 1 w 6887
petens 1 w 6893
longinqua 1 w 6902
regis 1 w 6907
unde 2 w 6912
ab 14 w 6914
Hesperio 1 w 6922
mari 2 w 6926
Inachiam 1 w 6934
ad 11 w 6936
urbem 1 w 6941
nobile 1 w 6947
advexi 1 w 6953
pecus 1 w 6958
vidi 6 w 6963
duobus 1 w 6969
imminens 1 w 6977
fluviis 1 w 6984
iugum 1 w 6989
quod 6 w 6994
Phoebus 5 w 7001
ortu 3 w 7005
semper 2 w 7011
obverso 1 w 7018
videt 1 w 7023
ubi 5 w 7027
Rhodanus 1 w 7035
ingens 1 w 7041
amne 1 w 7045
praerapido 1 w 7055
fluit 1 w 7060
Ararque 1 w 7068
dubitans 1 w 7076
quo 17 w 7080
suos 1 w 7084
cursus 1 w 7090
agat 1 w 7094
tacitus 1 w 7102
quietis 1 w 7109
adluit 1 w 7115
ripas 1 w 7120
vadis 1 w 7125
Estne 1 w 7131
illa 4 w 7135
tellus 1 w 7141
spiritus 1 w 7149
altrix 1 w 7155
tui 2 w 7158
Haec 3 w 7164
satis 2 w 7169
animose 1 w 7176
et 76 w 7178
fortiter 1 w 7186
nihilo 1 w 7193
minus 1 w 7198
mentis 1 w 7204
suae 2 w 7208
non 10 w 7211
est 25 w 7214
et 77 w 7216
timet 1 w 7221
μωροῦ 1 w 7226
πληγήν 1 w 7232
Claudius 4 w 7241
ut 27 w 7243
vidit 3 w 7248
virum 1 w 7253
valentem 1 w 7261
oblitus 1 w 7269
nugarum 1 w 7276
intellexit 1 w 7286
neminem 1 w 7293
Romae 2 w 7298
sibi 3 w 7302
parem 1 w 7307
fuisse 2 w 7313
illic 3 w 7319
non 11 w 7322
habere 1 w 7328
se 59 w 7330
idem 5 w 7334
gratiae 2 w 7341
gallum 1 w 7348
in 85 w 7350
suo 4 w 7353
sterquilino 1 w 7364
plurimum 1 w 7372
posse 1 w 7377
Itaque 3 w 7384
quantum 1 w 7391
intellegi 2 w 7400
potuit 1 w 7406
haec 4 w 7411
visus 2 w 7416
est 26 w 7419
dicere 5 w 7425
Ego 3 w 7429
te 72 w 7431
fortissime 1 w 7442
deorum 1 w 7448
Hercule 4 w 7455
speravi 1 w 7463
mihi 4 w 7467
adfuturum 1 w 7476
apud 1 w 7480
alios 1 w 7485
et 79 w 7488
si 44 w 7490
qui 25 w 7493
a 568 w 7494
me 32 w 7496
notorem 1 w 7503
petisset 1 w 7511
te 73 w 7514
fui 4 w 7517
nominaturus 1 w 7528
qui 26 w 7532
me 33 w 7534
optime 2 w 7540
nosti 1 w 7545
Nam 2 w 7549
si 45 w 7551
memoria 3 w 7558
repetis 1 w 7565
ego 4 w 7569
eram 1 w 7573
qui 27 w 7576
tibi 6 w 7580
So 3 w 7582
MSS 2 w 7585
Buecheler 4 w 7595
reads 1 w 7600
Tiburi 1 w 7606
quoting 1 w 7614
Suet 1 w 7618
Aug 3 w 7622
72 1 w 7625
ante 2 w 7630
templum 1 w 7637
tuum 2 w 7641
ius 23 w 7644
dicebam 1 w 7651
totis 1 w 7656
diebus 1 w 7662
mense 1 w 7667
Iulio 1 w 7672
et 84 w 7674
Augusto 1 w 7681
Tu 5 w 7684
scis 2 w 7688
quantum 2 w 7696
illic 4 w 7701
miseriarum 1 w 7711
tulerim 1 w 7718
cum 11 w 7722
causidicos 1 w 7732
audirem 1 w 7739
diem 5 w 7743
et 85 w 7745
noctem 1 w 7751
in 90 w 7754
quos 2 w 7758
si 47 w 7760
incidisses 1 w 7770
valde 1 w 7776
fortis 2 w 7782
licet 1 w 7787
tibi 7 w 7791
videaris 1 w 7799
maluisses 1 w 7809
cloacas 1 w 7816
Augeae 1 w 7822
purgare 1 w 7829
multo 2 w 7835
plus 2 w 7839
ego 5 w 7842
stercoris 1 w 7851
exhausi 1 w 7858
Sed 2 w 7862
quoniam 2 w 7869
volo 2 w 7873