Scaife ATLAS

CTS Library / Bellum Iugurthinum

Bellum Iugurthinum (83-86)

urn:cts:latinLit:phi0631.phi002.perseus-lat4:83-86
Refs {'start': {'reference': '83', 'human_reference': 'Chapter 83'}, 'end': {'reference': '86', 'human_reference': 'Chapter 86'}}
Ancestors []
Children []
prev
plain textXML
next

Igitur eo dolore impeditus et quia stultitiae videbatur alienam rem periculo suo curare, legatos ad Bocchum mittit postulatum, ne sine causa hostis populo Romano fieret: habere tum magnam copiam societatis amicitiaeque coniungendae, quae potior bello esset, et, quamquam opibus suis confideret, tamen non debere incerta pro certis mutare. Omne bellum sumi facile, ceterum aegerrime desinere; non in eiusdem potestate initium eius et finem esse; incipere cuiuis etiam ignavo licere, deponi cum victores uelint. Proinde sibi regnoque suo consuleret neu florentis res suas cum Iugurthae perditis misceret. Ad ea rex satis placide verba facit: sese pacem cupere, sed Iugurthae fortunarum misereri; si eadem illi copia fieret, omnia conventura. Rursus imperator contra postulata Bocchi nuntios mittit; ille probare partim, alia abnuere. Eo modo saepe ab utroque missis remissisque nuntiis tempus procedere, et ex Metelli voluntate bellum intactum trahi.

At Marius, ut supra diximus, cupientissima plebe consul factus, postquam ei prouinciam Numidiam popuIus iussit, antea iam infestus nobilitati, tum vero multus atque ferox instare; singulos modo, modo uniuersos laedere; dictitare sese consulatum ex victis illis spolia cepisse, alia praeterea magnifica pro se et illis dolentia. Interim quae bello opus erant, prima habere: postulare legionibus supplementum, auxilia a populis et regibus arcessere, praeterea ex Latio sociisque fortissimum quemque, plerosque militiae, paucos fama cognitos, accire et ambiendo cogere homines emeritis stipendiis secum proficisci. Neque illi senatus, quamquam aduersus erat, de ullo negotio abnuere audebat. Ceterum supplementum etiam laetus decreverat, quia neque plebi militia volenti putabatur et Marius aut belli usum aut studia uulgi amissurus. Sed ea res frustra sperata: tanta libido cum Mario eundi plerosque invaserat. Sese quisque praeda locupletem fore, victorem domum rediturum, alia huiusce modi animis trahebant, et eos non paulum oratione sua Marius arrexerat. Nam postquam omnibus quae postulauerat, decretis milites scribere uult, hortandi causa simul et nobilitatem, uti consueuerat, exagitandi contionem populi aduocauit. Deinde hoc modo disseruit:

"Scio ego, Quirites, plerosque non isdem artibus imperium a vobis petere et, postquam adepti sunt, gerere: primo industrios supplices modicos esse, dein per ignaviam et superbiam aetatem agere. Sed mihi contra ea videtur: nam quo pluris est uniuersa res publica quam consulatus aut praetura, eo maiore cura illam administrari quam haec peti debere. Neque me fallit, quantum cum maximo vestro beneficio negoti sustineam. Bellum parare simul et aerario parcere, cogere ad militiam eos quos nolis offendere, domi forisque omnia curare et ea agere inter invidos occursantis factiosos opinione, Quirites, asperius est. Ad hoc, alii si deliquere, uetus nobilitas, maiorum fortia facta, cognatorum et affinium opes, multae clientelae, omnia haec praesidio assunt; mihi spes omnes in memet sitae, quas necesse est virtute et innocentia tutari; nam alia infirma sunt. Et illud intellego, Quirites, omnium ora in me conuersa esse, aequos bonosque fauerequippe mea bene facta rei publicae procedunt—, nobilitatem locum invadendi quaerere. Quo mihi acrius annitendum est, uti neque vos capiamini et illi frustra sint. Ita ad hoc aetatis a pueritia fui, uti omnis labores et pericula consueta habeam. Quae ante vestra beneficia gratuito faciebam, ea uti accepta mercede deseram, non est consilium, Quirites. Illis difficile est in potestatibus temperare, qui per ambitionem sese probos simulauere; mihi, qui omnem aetatem in optimis artibus egi, bene facere iam ex consuetudine in naturam vertit. bellum me gerere cum Iugurtha iussistis, quam rem nobilitas aegerrime tulit. Quaeso, reputate cum animis vestris, num id mutare melius sit, si quem ex illo globo nobilitatis ad hoc aut aliud tale negotium mittatis, hominem ueteris prosapiae ac multarum imaginum et nullius stipendi: scilicet ut in tanta re ignarus omnium trepidet, festinet, sumat aliquem ex populo monitorem offici sui. Ita plerumque evenit, ut, quem vos imperare iussistis, is sibi imperatorem alium quaerat. Atque ego scio, Quirites, qui, postquam consules facti sunt, et acta maiorum et Graecorum militaria praecepta legere coeperint: praeposteri homines, nam gerere quam fieri tempore posterius, re atque usu prius est. Comparate nunc, Quirites, cum illorum superbia me hominem nouum. Quae illi audire aut legere solent, eorum partem vidi, alia egomet gessi; quae illi litteris, ea ego militando didici. Nunc vos existimate, facta an dicta pluris sint. Contemnunt novitatem meam, ego illorum ignaviam; mihi fortuna, illis probra obiectantur. Quamquam ego naturam unam et communem omnium existimo, sed fortissimum quemque generosissimum. Ac si iam ex patribus Albini aut Bestiae quaeri posset, mene an illos ex se gigni maluerint, quid responsuros creditis nisi sese liberos quam optimos voluisse? quod si iure me despiciunt, faciant item maioribus suis, quibus, uti mihi, ex virtute nobilitas coepit. Inuident honori meo: ergo invideant labori, innocentiae, periculis etiam meis, quoniam per haec illum cepi. Verum homines corrupti superbia ita aetatem agunt, quasi vestros honores contemnant; ita hos petunt, quasi honeste vixerint. Ne illi falsi sunt, qui diuersissimas res pariter expectant, ignaviae voluptatem et praemia virtutis. Atque etiam, cum apud vos aut in senatu verba faciunt, pleraque oratione maiores suos extollunt: eorum fortia facta memorando clariores sese putant. Quod contra est. Nam quanto vita illorum praeclarior, tanto horum socordia flagitiosior. Et profecto ita se res habet: maiorum gloria posteris quasi lumen est, neque bona neque mala eorum in occulto patitur. Huiusce rei ego inopiam fateor, Quirites, verum, id quod multo praeclarius est, meamet facta mihi dicere licet. Nunc videte, quam iniqui sint. Quod ex aliena virtute sibi arrogant, id mihi ex mea non concedunt, scilicet quia imagines non habeo et quia mihi nova nobilitas est, quam certe peperisse melius est quam acceptam corrupisse. Equidem ego non ignoro, si iam mihi respondere uelint, abunde illis facundam et compositam orationem fore. Sed in maximo vestro beneficio cum omnibus locis meque vosque maledictis lacerent, non placuit reticere, ne quis modestiam in conscientiam duceret. Nam me quidem ex animi mei sententia nulla oratio laedere potest: quippe vera necesse est bene praedicent, falsa vita moresque mei superant. Sed quoniam vestra consilia accusantur, qui mihi summum honorem et maximum negotium imposuistis, etiam atque etiam reputate, num eorum paenitendum sit. Non possum fidei causa imagines neque triumphos aut consulatus maiorum meorum ostentare, at, si res postulet, hastas, uexillum, phaleras, alia militaria dona, praeterea cicatrices aduerso corpore. Hae sunt meae imagines, haec nobilitas, non hereditate relicta, ut illa illis, sed quae ego meis plurimis laboribus et periculis quaesiui. Non sunt composita verba mea: parui id facio. Ipsa se virtus satis ostendit; illis artificio opus est, ut turpia facta oratione tegant. Neque litteras Graecas didici: parum placebat eas discere, quippe quae ad virtutem doctoribus nihil profuerant. At illa multo optima rei publicae doctus sum: hostem ferire, praesidia agitare, nihil metuere nisi turpem famam, hiemem et aestatem iuxta pati, humi requiescere, eodem tempore inopiam et laborem tolerare. His ego praeceptis milites hortabor, neque illos arte colam, me opulenter, neque gloriam meam, laborem illorum faciam. Hoc est utile, hoc civile imperium. Namque cum tute per mollitiem agas, exercitum supplicio cogere, id est dominum, non imperatorem esse. Haec atque alia talia maiores vestri faciendo seque remque publicam celebrauere. Quis nobilitas freta, ipsa dissimilis moribus, nos illorum aemulos contemnit et omnis honores non ex merito, sed quasi debitos a vobis repetit. Ceterum homines superbissimi procul errant. maiores eorum omnia quae licebat illis reliquere: divitias, imagines, memoriam sui praeclaram; virtutem non reliquere, neque poterant: ea sola neque datur dono neque accipitur. Sordidum me et incultis moribus aiunt, quia parum scite convivium exorno neque histrionem ullum neque pluris preti coquum quam vilicum habeo. Quae mihi libet confiteri, Quirites. Nam ex parente meo et ex aliis sanctis viris ita accepi, munditias mulieribus, viris laborem convenire, omnibusque bonis oportere plus gloriae quam divitiarum esse; arma, non supellectilem decori esse. Quin ergo, quod iuuat, quod carum aestimant, id semper faciant: ament, potent; ubi adulescentiam habuere, ibi senectutem agant, in conviviis, dediti ventri et turpissimae parti corporis; sudorem, puluerem et alia talia relinquant nobis, quibus illa epulis iucundiora sunt. verum non ita est. Nam ubi se flagitiis dedecorauere turpissimi viri, bonorum praemia ereptum eunt. Ita iniustissime luxuria et ignavia, pessimae artes, illis, qui coluere eas, nihil officiunt, rei publicae innoxiae cladi sunt. Nunc quoniam illis, quantum mei mores, non illorum flagitia poscebant, respondi, pauca de re publica loquar. Primum omnium de Numidia bonum habete animum, Quirites. Nam quae ad hoc tempus Iugurtham tutata sunt, omnia remouistis: auaritiam, imperitiam atque superbiam. Deinde exercitus ibi est locorum sciens, sed mehercule magis strenuos quam felix. Nam magna pars eius auaritia aut temeritate ducum attrita est. Quam ob rem vos, quibus militaris aetas est, annitimini mecum et capessite rem publicam, neque quemquam ex calamitate aliorum aut imperatorum superbia metus ceperit. Egomet in agmine aut in proelio consultor idem et socius periculi vobiscum adero, meque vosque in omnibus rebus iuxta geram. Et profecto dis iuuantibus omnia matura sunt: victoria, praeda, laus. Quae si dubia aut procul essent, tamen omnis bonos rei publicae subvenire decebat. Etenim nemo ignavia immortalis factus est, neque quisquam parens liberis, uti aeterni forent, optauit, magis uti boni honestique vitam exigerent. Plura dicerem, Quirites, si timidis virtutem verba adderent; nam strenuis abunde dictum puto."

Huiusce modi oratione habita Marius, postquam plebis animos arrectos videt, propere commeatu, stipendio, armis aliisque utilibus nauis onerat, cum his A. Manlium legatum proficisci iubet. Ipse interea milites scribere, non more maiorum neque ex classibus, sed uti libido cuiusque erat, capite censos plerosque. Id factum alii inopia bonorum, alii per ambitionem consulis memorabant, quod ab eo genere celebratus auctusque erat et homini potentiam quaerenti egentissimus quisque opportunissimus, cui neque sua cara, quippe quae nulla sunt, et omnia cum pretio honesta videntur. Igitur Marius cum aliquanto maiore numero, quam decretum erat, in Africam profectus paucis diebus Vticam aduehitur. Exercitus ei traditur a P. Rutilio legato; nam Metellus conspectum Mari fugerat, ne videret ea, quae audita animus tolerare nequiuerat.

Tokens

Igitur 1 w 6
eo 1 w 8
dolore 1 w 14
impeditus 1 w 23
et 1 w 25
quia 1 w 29
stultitiae 1 w 39
videbatur 1 w 48
alienam 1 w 55
rem 1 w 58
periculo 1 w 66
suo 1 w 69
curare 1 w 75
legatos 1 w 83
ad 1 w 85
Bocchum 1 w 92
mittit 1 w 98
postulatum 1 w 108
ne 1 w 111
sine 1 w 115
causa 1 w 120
hostis 1 w 126
populo 1 w 132
Romano 1 w 138
fieret 1 w 144
habere 1 w 151
tum 2 w 154
magnam 1 w 160
copiam 1 w 166
societatis 1 w 176
amicitiaeque 1 w 188
coniungendae 1 w 200
quae 1 w 205
potior 1 w 211
bello 1 w 216
esset 1 w 221
et 5 w 224
quamquam 1 w 233
opibus 1 w 239
suis 1 w 243
confideret 1 w 253
tamen 1 w 259
non 1 w 262
debere 1 w 268
incerta 1 w 275
pro 1 w 278
certis 1 w 284
mutare 1 w 290
Omne 1 w 295
bellum 1 w 301
sumi 1 w 305
facile 1 w 311
ceterum 1 w 319
aegerrime 1 w 328
desinere 1 w 336
non 2 w 340
in 4 w 342
eiusdem 1 w 349
potestate 1 w 358
initium 1 w 365
eius 2 w 369
et 8 w 371
finem 1 w 376
esse 2 w 380
incipere 1 w 389
cuiuis 1 w 395
etiam 1 w 400
ignavo 1 w 406
licere 1 w 412
deponi 1 w 419
cum 1 w 422
victores 1 w 430
uelint 1 w 436
Proinde 1 w 444
sibi 1 w 448
regnoque 1 w 456
suo 2 w 459
consuleret 1 w 469
neu 1 w 472
florentis 1 w 481
res 2 w 484
suas 1 w 488
cum 2 w 491
Iugurthae 1 w 500
perditis 1 w 508
misceret 1 w 516
Ad 1 w 519
ea 1 w 521
rex 1 w 524
satis 1 w 529
placide 1 w 536
verba 1 w 541
facit 1 w 546
sese 1 w 551
pacem 1 w 556
cupere 1 w 562
sed 1 w 566
Iugurthae 2 w 575
fortunarum 1 w 585
misereri 1 w 593
si 4 w 596
eadem 1 w 601
illi 1 w 605
copia 2 w 610
fieret 2 w 616
omnia 1 w 622
conventura 1 w 632
Rursus 1 w 639
imperator 1 w 648
contra 1 w 654
postulata 1 w 663
Bocchi 1 w 669
nuntios 1 w 676
mittit 2 w 682
ille 1 w 687
probare 1 w 694
partim 1 w 700
alia 1 w 705
abnuere 1 w 712
Eo 1 w 715
modo 1 w 719
saepe 1 w 724
ab 3 w 726
utroque 1 w 733
missis 1 w 739
remissisque 1 w 750
nuntiis 1 w 757
tempus 1 w 763
procedere 1 w 772
et 13 w 775
ex 2 w 777
Metelli 1 w 784
voluntate 1 w 793
bellum 2 w 799
intactum 1 w 807
trahi 1 w 812
At 1 w 815
Marius 1 w 821
ut 3 w 824
supra 1 w 829
diximus 1 w 836
cupientissima 1 w 850
plebe 1 w 855
consul 2 w 861
factus 1 w 867
postquam 1 w 876
ei 3 w 878
prouinciam 1 w 888
Numidiam 1 w 896
popuIus 1 w 903
iussit 1 w 909
antea 1 w 915
iam 5 w 918
infestus 1 w 926
nobilitati 1 w 936
tum 4 w 940
vero 1 w 944
multus 1 w 950
atque 1 w 955
ferox 1 w 960
instare 1 w 967
singulos 1 w 976
modo 2 w 980
modo 3 w 985
uniuersos 1 w 994
laedere 1 w 1001
dictitare 1 w 1011
sese 2 w 1015
consulatum 1 w 1025
ex 3 w 1027
victis 1 w 1033
illis 1 w 1038
spolia 1 w 1044
cepisse 1 w 1051
alia 2 w 1056
praeterea 1 w 1065
magnifica 1 w 1074
pro 5 w 1077
se 10 w 1079
et 16 w 1081
illis 2 w 1086
dolentia 1 w 1094
Interim 1 w 1102
quae 2 w 1106
bello 2 w 1111
opus 1 w 1115
erant 1 w 1120
prima 1 w 1126
habere 2 w 1132
postulare 1 w 1142
legionibus 1 w 1152
supplementum 1 w 1164
auxilia 1 w 1172
a 91 w 1173
populis 1 w 1180
et 17 w 1182
regibus 1 w 1189
arcessere 1 w 1198
praeterea 2 w 1208
ex 4 w 1210
Latio 1 w 1215
sociisque 1 w 1224
fortissimum 1 w 1235
quemque 1 w 1242
plerosque 1 w 1252
militiae 1 w 1260
paucos 1 w 1267
fama 1 w 1271
cognitos 1 w 1279
accire 1 w 1286
et 19 w 1288
ambiendo 1 w 1296
cogere 1 w 1302
homines 1 w 1309
emeritis 1 w 1317
stipendiis 1 w 1327
secum 1 w 1332
proficisci 1 w 1342
Neque 1 w 1348
illi 4 w 1352
senatus 1 w 1359
quamquam 2 w 1368
aduersus 1 w 1376
erat 2 w 1380
de 12 w 1383
ullo 1 w 1387
negotio 1 w 1394
abnuere 2 w 1401
audebat 1 w 1408
Ceterum 1 w 1416
supplementum 2 w 1428
etiam 2 w 1433
laetus 1 w 1439
decreverat 1 w 1449
quia 2 w 1454
neque 1 w 1459
plebi 1 w 1464
militia 2 w 1471
volenti 1 w 1478
putabatur 1 w 1487
et 23 w 1489
Marius 2 w 1495
aut 1 w 1498
belli 1 w 1503
usum 1 w 1507
aut 2 w 1510
studia 1 w 1516
uulgi 1 w 1521
amissurus 1 w 1530
Sed 1 w 1534
ea 6 w 1536
res 3 w 1539
frustra 1 w 1546
sperata 1 w 1553
tanta 1 w 1559
libido 1 w 1565
cum 4 w 1568
Mario 1 w 1573
eundi 1 w 1578
plerosque 2 w 1587
invaserat 1 w 1596
Sese 1 w 1601
quisque 1 w 1608
praeda 1 w 1614
locupletem 1 w 1624
fore 1 w 1628
victorem 1 w 1637
domum 1 w 1642
rediturum 1 w 1651
alia 3 w 1656
huiusce 1 w 1663
modi 1 w 1667
animis 1 w 1673
trahebant 1 w 1682
et 25 w 1685
eos 1 w 1688
non 3 w 1691
paulum 1 w 1697
oratione 1 w 1705
sua 2 w 1708
Marius 3 w 1714
arrexerat 1 w 1723
Nam 1 w 1727
postquam 2 w 1735
omnibus 1 w 1742
quae 3 w 1746
postulauerat 1 w 1758
decretis 1 w 1767
milites 1 w 1774
scribere 1 w 1782
uult 1 w 1786
hortandi 1 w 1795
causa 2 w 1800
simul 1 w 1805
et 27 w 1807
nobilitatem 1 w 1818
uti 1 w 1822
consueuerat 1 w 1833
exagitandi 1 w 1844
contionem 1 w 1853
populi 2 w 1859
aduocauit 1 w 1868
Deinde 1 w 1875
hoc 1 w 1878
modo 4 w 1882
disseruit 1 w 1891
Scio 1 w 1897
ego 2 w 1900
Quirites 1 w 1909
plerosque 3 w 1919
non 4 w 1922
isdem 1 w 1927
artibus 1 w 1934
imperium 1 w 1942
a 159 w 1943
vobis 1 w 1948
petere 1 w 1954
et 29 w 1956
postquam 3 w 1965
adepti 1 w 1971
sunt 1 w 1975
gerere 1 w 1982
primo 1 w 1988
industrios 1 w 1998
supplices 1 w 2007
modicos 1 w 2014
esse 4 w 2018
dein 1 w 2023
per 8 w 2026
ignaviam 1 w 2034
et 30 w 2036
superbiam 1 w 2045
aetatem 1 w 2052
agere 1 w 2057
Sed 2 w 2061
mihi 1 w 2065
contra 2 w 2071
ea 7 w 2073
videtur 1 w 2080
nam 3 w 2084
quo 1 w 2087
pluris 1 w 2093
est 3 w 2096
uniuersa 1 w 2104
res 4 w 2107
publica 1 w 2114
quam 8 w 2118
consulatus 1 w 2128
aut 3 w 2131
praetura 1 w 2139
eo 3 w 2142
maiore 1 w 2148
cura 2 w 2152
illam 1 w 2157
administrari 1 w 2169
quam 9 w 2173
haec 1 w 2177
peti 1 w 2181
debere 2 w 2187
Neque 2 w 2193
me 6 w 2195
fallit 1 w 2201
quantum 1 w 2209
cum 5 w 2212
maximo 1 w 2218
vestro 1 w 2224
beneficio 1 w 2233
negoti 2 w 2239
sustineam 1 w 2248
Bellum 1 w 2255
parare 1 w 2261
simul 2 w 2266
et 35 w 2268
aerario 1 w 2275
parcere 1 w 2282
cogere 2 w 2289
ad 7 w 2291
militiam 1 w 2299
eos 2 w 2302
quos 1 w 2306
nolis 1 w 2311
offendere 1 w 2320
domi 1 w 2325
forisque 1 w 2333
omnia 2 w 2338
curare 2 w 2344
et 36 w 2346
ea 9 w 2348
agere 2 w 2353
inter 1 w 2358
invidos 1 w 2365
occursantis 1 w 2376
factiosos 1 w 2385
opinione 1 w 2393
Quirites 2 w 2402
asperius 1 w 2411
est 5 w 2414
Ad 2 w 2417
hoc 2 w 2420
alii 1 w 2425
si 13 w 2427
deliquere 1 w 2436
uetus 1 w 2442
nobilitas 1 w 2451
maiorum 1 w 2459
fortia 1 w 2465
facta 1 w 2470
cognatorum 1 w 2481
et 38 w 2483
affinium 1 w 2491
opes 1 w 2495
multae 1 w 2502
clientelae 1 w 2512
omnia 3 w 2518
haec 2 w 2522
praesidio 1 w 2531
assunt 1 w 2537
mihi 2 w 2542
spes 1 w 2546
omnes 1 w 2551
in 26 w 2553
memet 1 w 2558
sitae 1 w 2563
quas 1 w 2568
necesse 1 w 2575
est 6 w 2578
virtute 1 w 2585
et 40 w 2587
innocentia 1 w 2597
tutari 1 w 2603
nam 4 w 2607
alia 4 w 2611
infirma 1 w 2618
sunt 3 w 2622
Et 1 w 2625
illud 1 w 2630
intellego 1 w 2639
Quirites 3 w 2648
omnium 1 w 2655
ora 2 w 2658
in 30 w 2660
me 9 w 2662
conuersa 1 w 2670
esse 6 w 2674
aequos 1 w 2681
bonosque 1 w 2689
fauere 1 w 2695
quippe 1 w 2702
mea 1 w 2705
bene 2 w 2709
facta 2 w 2714
rei 1 w 2717
publicae 1 w 2725
procedunt 1 w 2734
nobilitatem 2 w 2747
locum 1 w 2752
invadendi 1 w 2761
quaerere 1 w 2769
Quo 1 w 2773
mihi 3 w 2777
acrius 1 w 2783
annitendum 1 w 2793
est 7 w 2796
uti 2 w 2800
neque 2 w 2805
vos 1 w 2808
capiamini 1 w 2817
et 41 w 2819
illi 5 w 2823
frustra 2 w 2830
sint 1 w 2834
Ita 1 w 2838
ad 9 w 2840
hoc 3 w 2843
aetatis 1 w 2850
a 245 w 2851
pueritia 1 w 2859
fui 1 w 2862
uti 3 w 2866
omnis 1 w 2871
labores 1 w 2878
et 43 w 2880
pericula 1 w 2888
consueta 1 w 2896
habeam 1 w 2902
Quae 1 w 2907
ante 2 w 2911
vestra 1 w 2917
beneficia 1 w 2926
gratuito 1 w 2934
faciebam 1 w 2942
ea 12 w 2945
uti 4 w 2948
accepta 1 w 2955
mercede 1 w 2962
deseram 1 w 2969
non 5 w 2973
est 9 w 2976
consilium 1 w 2985
Quirites 4 w 2994
Illis 1 w 3000
difficile 1 w 3009
est 10 w 3012
in 34 w 3014
potestatibus 1 w 3026
temperare 1 w 3035
qui 5 w 3039
per 13 w 3042
ambitionem 1 w 3052
sese 3 w 3056
probos 1 w 3062
simulauere 1 w 3072
mihi 4 w 3077
qui 6 w 3081
omnem 1 w 3086
aetatem 2 w 3093
in 35 w 3095
optimis 1 w 3102
artibus 2 w 3109
egi 3 w 3112
bene 4 w 3117
facere 1 w 3123
iam 11 w 3126
ex 7 w 3128
consuetudine 1 w 3140
in 37 w 3142
naturam 1 w 3149
vertit 1 w 3155
bellum 3 w 3162
me 12 w 3164
gerere 2 w 3170
cum 7 w 3173
Iugurtha 3 w 3181
iussistis 1 w 3190
quam 10 w 3195
rem 4 w 3198
nobilitas 2 w 3207
aegerrime 2 w 3216
tulit 1 w 3221
Quaeso 1 w 3228
reputate 1 w 3237
cum 8 w 3240
animis 2 w 3246
vestris 1 w 3253
num 1 w 3257
id 9 w 3259
mutare 2 w 3265
melius 1 w 3271
sit 3 w 3274
si 21 w 3277
quem 2 w 3281
ex 8 w 3283
illo 1 w 3287
globo 1 w 3292
nobilitatis 1 w 3303
ad 10 w 3305
hoc 4 w 3308
aut 4 w 3311
aliud 1 w 3316
tale 1 w 3320
negotium 1 w 3328
mittatis 1 w 3336
hominem 1 w 3344
ueteris 1 w 3351
prosapiae 1 w 3360
ac 15 w 3362
multarum 1 w 3370
imaginum 1 w 3378
et 48 w 3380
nullius 1 w 3387
stipendi 2 w 3395
scilicet 1 w 3404
ut 17 w 3406
in 40 w 3408
tanta 2 w 3413
re 73 w 3415
ignarus 1 w 3422
omnium 2 w 3428
trepidet 1 w 3436
festinet 1 w 3445
sumat 1 w 3451
aliquem 1 w 3458
ex 9 w 3460
populo 2 w 3466
monitorem 1 w 3475
offici 1 w 3481
sui 2 w 3484
Ita 2 w 3488
plerumque 1 w 3497
evenit 1 w 3503
ut 18 w 3506
quem 4 w 3511
vos 2 w 3514
imperare 1 w 3522
iussistis 2 w 3531
is 52 w 3534
sibi 2 w 3538
imperatorem 1 w 3549
alium 1 w 3554
quaerat 1 w 3561
Atque 1 w 3567
ego 6 w 3570
scio 1 w 3574
Quirites 5 w 3583
qui 7 w 3587
postquam 4 w 3596
consules 1 w 3604
facti 2 w 3609
sunt 4 w 3613
et 52 w 3616
acta 3 w 3620
maiorum 2 w 3627
et 53 w 3629
Graecorum 1 w 3638
militaria 1 w 3647
praecepta 1 w 3656
legere 1 w 3662
coeperint 1 w 3671
praeposteri 1 w 3683
homines 2 w 3690
nam 5 w 3694
gerere 3 w 3700
quam 12 w 3704
fieri 1 w 3709
tempore 1 w 3716
posterius 1 w 3725
re 82 w 3728
atque 2 w 3733
usu 2 w 3736
prius 1 w 3741
est 14 w 3744
Comparate 1 w 3754
nunc 1 w 3758
Quirites 6 w 3767
cum 9 w 3771
illorum 1 w 3778
superbia 2 w 3786
me 15 w 3788
hominem 2 w 3795
nouum 1 w 3800
Quae 3 w 3805
illi 6 w 3809
audire 1 w 3815
aut 5 w 3818
legere 2 w 3824
solent 1 w 3830
eorum 1 w 3836
partem 1 w 3842
vidi 1 w 3846
alia 5 w 3851
egomet 1 w 3857
gessi 1 w 3862
quae 6 w 3867
illi 7 w 3871
litteris 1 w 3879
ea 13 w 3882
ego 8 w 3885
militando 1 w 3894
didici 1 w 3900
Nunc 1 w 3905
vos 3 w 3908
existimate 1 w 3918
facta 3 w 3924
an 16 w 3926
dicta 1 w 3931
pluris 2 w 3937
sint 2 w 3941
Contemnunt 1 w 3952
novitatem 1 w 3961
meam 1 w 3965
ego 9 w 3969
illorum 2 w 3976
ignaviam 2 w 3984
mihi 5 w 3989
fortuna 2 w 3996
illis 3 w 4002
probra 1 w 4008
obiectantur 1 w 4019
Quamquam 1 w 4028
ego 10 w 4031
naturam 2 w 4038
unam 1 w 4042
et 55 w 4044
communem 1 w 4052
omnium 3 w 4058
existimo 1 w 4066
sed 2 w 4070
fortissimum 2 w 4081
quemque 2 w 4088
generosissimum 1 w 4102
Ac 1 w 4105
si 29 w 4107
iam 13 w 4110
ex 12 w 4112
patribus 1 w 4120
Albini 1 w 4126
aut 6 w 4129
Bestiae 1 w 4136
quaeri 1 w 4142
posset 1 w 4148
mene 1 w 4153
an 18 w 4155
illos 1 w 4160
ex 13 w 4162
se 25 w 4164
gigni 1 w 4169
maluerint 1 w 4178
quid 1 w 4183
responsuros 1 w 4194
creditis 1 w 4202
nisi 1 w 4206
sese 4 w 4210
liberos 1 w 4217
quam 14 w 4221
optimos 1 w 4228
voluisse 1 w 4236
quod 1 w 4241
si 31 w 4243
iure 1 w 4247
me 19 w 4249
despiciunt 1 w 4259
faciant 1 w 4267
item 1 w 4271
maioribus 1 w 4280
suis 2 w 4284
quibus 1 w 4291
uti 5 w 4295
mihi 6 w 4299
ex 14 w 4302
virtute 2 w 4309
nobilitas 3 w 4318
coepit 1 w 4324
Inuident 1 w 4333
honori 1 w 4339
meo 1 w 4342
ergo 1 w 4347
invideant 1 w 4356
labori 1 w 4362
innocentiae 1 w 4374
periculis 1 w 4384
etiam 3 w 4389
meis 1 w 4393
quoniam 1 w 4401
per 19 w 4404
haec 3 w 4408
illum 1 w 4413
cepi 2 w 4417
Verum 1 w 4423
homines 3 w 4430
corrupti 1 w 4438
superbia 3 w 4446
ita 14 w 4449
aetatem 3 w 4456
agunt 1 w 4461
quasi 1 w 4467
vestros 1 w 4474
honores 1 w 4481
contemnant 1 w 4491
ita 15 w 4495
hos 2 w 4498
petunt 1 w 4504
quasi 2 w 4510
honeste 1 w 4517
vixerint 1 w 4525
Ne 3 w 4528
illi 9 w 4532
falsi 1 w 4537
sunt 5 w 4541
qui 10 w 4545
diuersissimas 1 w 4558
res 8 w 4561
pariter 1 w 4568
expectant 1 w 4577
ignaviae 1 w 4586
voluptatem 1 w 4596
et 60 w 4598
praemia 1 w 4605
virtutis 1 w 4613
Atque 2 w 4619
etiam 4 w 4624
cum 10 w 4628
apud 1 w 4632
vos 4 w 4635
aut 7 w 4638
in 52 w 4640
senatu 2 w 4646
verba 2 w 4651
faciunt 1 w 4658
pleraque 1 w 4667
oratione 2 w 4675
maiores 1 w 4682
suos 1 w 4686
extollunt 1 w 4695
eorum 2 w 4701
fortia 2 w 4707
facta 4 w 4712
memorando 1 w 4721
clariores 1 w 4730
sese 5 w 4734
putant 1 w 4740
Quod 1 w 4745
contra 3 w 4751
est 18 w 4754
Nam 2 w 4758
quanto 1 w 4764
vita 2 w 4768
illorum 3 w 4775
praeclarior 1 w 4786
tanto 1 w 4792
horum 1 w 4797
socordia 1 w 4805
flagitiosior 1 w 4817
Et 2 w 4820
profecto 1 w 4828
ita 17 w 4831
se 32 w 4833
res 11 w 4836
habet 1 w 4841
maiorum 3 w 4849
gloria 1 w 4855
posteris 1 w 4863
quasi 3 w 4868
lumen 1 w 4873
est 19 w 4876
neque 3 w 4882
bona 1 w 4886
neque 4 w 4891
mala 1 w 4895
eorum 3 w 4900
in 53 w 4902
occulto 1 w 4909
patitur 1 w 4916
Huiusce 1 w 4924
rei 2 w 4927
ego 11 w 4930
inopiam 1 w 4937
fateor 1 w 4943
Quirites 7 w 4952
verum 1 w 4958
id 16 w 4961
quod 2 w 4965
multo 1 w 4970
praeclarius 1 w 4981
est 20 w 4984
meamet 1 w 4991
facta 5 w 4996
mihi 7 w 5000
dicere 1 w 5006
licet 2 w 5011
Nunc 2 w 5016
videte 1 w 5022
quam 15 w 5027
iniqui 1 w 5033
sint 3 w 5037
Quod 2 w 5042
ex 17 w 5044
aliena 2 w 5050
virtute 3 w 5057
sibi 3 w 5061
arrogant 1 w 5069
id 18 w 5072
mihi 8 w 5076
ex 18 w 5078
mea 4 w 5081
non 6 w 5084
concedunt 1 w 5093
scilicet 2 w 5102
quia 3 w 5106
imagines 1 w 5114
non 7 w 5117
habeo 1 w 5122
et 67 w 5124
quia 4 w 5128
mihi 9 w 5132
nova 1 w 5136
nobilitas 4 w 5145
est 21 w 5148
quam 16 w 5153
certe 1 w 5158
peperisse 1 w 5167
melius 2 w 5173
est 22 w 5176
quam 17 w 5180
acceptam 1 w 5188
corrupisse 1 w 5198
Equidem 1 w 5206
ego 12 w 5209
non 8 w 5212
ignoro 1 w 5218
si 41 w 5221
iam 18 w 5224
mihi 10 w 5228
respondere 1 w 5238
uelint 2 w 5244
abunde 1 w 5251
illis 4 w 5256
facundam 1 w 5264
et 68 w 5266
compositam 1 w 5276
orationem 1 w 5285
fore 2 w 5289
Sed 3 w 5293
in 59 w 5295
maximo 2 w 5301
vestro 3 w 5307
beneficio 2 w 5316
cum 11 w 5319
omnibus 2 w 5326
locis 1 w 5331
meque 1 w 5336
vosque 1 w 5342
maledictis 1 w 5352
lacerent 1 w 5360
non 9 w 5364
placuit 1 w 5371
reticere 1 w 5379
ne 41 w 5382
quis 2 w 5386
modestiam 1 w 5395
in 60 w 5397
conscientiam 1 w 5409
duceret 1 w 5416
Nam 3 w 5420
me 29 w 5422
quidem 2 w 5428
ex 19 w 5430
animi 3 w 5435
mei 2 w 5438
sententia 1 w 5447
nulla 1 w 5452
oratio 4 w 5458
laedere 2 w 5465
potest 3 w 5471
quippe 2 w 5478
vera 2 w 5482
necesse 2 w 5489
est 26 w 5492
bene 6 w 5496
praedicent 1 w 5506
falsa 1 w 5512
vita 3 w 5516
moresque 1 w 5524
mei 3 w 5527
superant 1 w 5535
Sed 4 w 5539
quoniam 2 w 5546
vestra 2 w 5552
consilia 1 w 5560
accusantur 1 w 5570
qui 18 w 5574
mihi 11 w 5578
summum 1 w 5584
honorem 1 w 5591
et 71 w 5593
maximum 1 w 5600
negotium 2 w 5608
imposuistis 1 w 5619
etiam 5 w 5625
atque 3 w 5630
etiam 6 w 5635
reputate 2 w 5643
num 3 w 5647
eorum 4 w 5652
paenitendum 1 w 5663
sit 5 w 5666
Non 1 w 5670
possum 1 w 5676
fidei 1 w 5681
causa 3 w 5686
imagines 2 w 5694
neque 5 w 5699
triumphos 1 w 5708
aut 8 w 5711
consulatus 2 w 5721
maiorum 4 w 5728
meorum 1 w 5734
ostentare 1 w 5743
at 58 w 5746
si 45 w 5749
res 14 w 5752
postulet 1 w 5760
hastas 1 w 5767
uexillum 1 w 5776
phaleras 1 w 5785
alia 6 w 5790
militaria 2 w 5799
dona 1 w 5803
praeterea 3 w 5813
cicatrices 1 w 5823
aduerso 1 w 5830
corpore 1 w 5837
Hae 1 w 5841
sunt 6 w 5845
meae 1 w 5849
imagines 3 w 5857
haec 4 w 5862
nobilitas 5 w 5871
non 10 w 5875
hereditate 1 w 5885
relicta 1 w 5892
ut 29 w 5895
illa 2 w 5899
illis 5 w 5904
sed 3 w 5908
quae 8 w 5912
ego 14 w 5915
meis 2 w 5919
plurimis 1 w 5927
laboribus 1 w 5936
et 76 w 5938
periculis 2 w 5947
quaesiui 1 w 5955
Non 2 w 5959
sunt 7 w 5963
composita 2 w 5972
verba 3 w 5977
mea 6 w 5980
parui 1 w 5986
id 22 w 5988
facio 1 w 5993
Ipsa 1 w 5998
se 38 w 6000
virtus 1 w 6006
satis 2 w 6011
ostendit 1 w 6019
illis 6 w 6025
artificio 1 w 6034
opus 2 w 6038
est 28 w 6041
ut 30 w 6044
turpia 1 w 6050
facta 6 w 6055
oratione 4 w 6063
tegant 1 w 6069
Neque 3 w 6075
litteras 1 w 6083
Graecas 1 w 6090
didici 2 w 6096
parum 1 w 6102
placebat 1 w 6110
eas 1 w 6113
discere 1 w 6120
quippe 3 w 6127
quae 10 w 6131
ad 12 w 6133
virtutem 1 w 6141
doctoribus 1 w 6151
nihil 1 w 6156
profuerant 1 w 6166
At 4 w 6169
illa 3 w 6173
multo 2 w 6178
optima 1 w 6184
rei 3 w 6187
publicae 2 w 6195
doctus 1 w 6201
sum 6 w 6204
hostem 1 w 6211
ferire 1 w 6217
praesidia 1 w 6227
agitare 1 w 6234
nihil 2 w 6240
metuere 1 w 6247
nisi 2 w 6251
turpem 1 w 6257
famam 1 w 6262
hiemem 1 w 6269
et 78 w 6271
aestatem 1 w 6279
iuxta 1 w 6284
pati 2 w 6288
humi 1 w 6293
requiescere 1 w 6304
eodem 1 w 6310
tempore 2 w 6317
inopiam 2 w 6324
et 79 w 6326
laborem 1 w 6333
tolerare 1 w 6341
His 1 w 6345
ego 15 w 6348
praeceptis 1 w 6358
milites 2 w 6365
hortabor 1 w 6373
neque 6 w 6379
illos 2 w 6384
arte 2 w 6388
colam 1 w 6393
me 38 w 6396
opulenter 1 w 6405
neque 7 w 6411
gloriam 1 w 6418
meam 3 w 6422
laborem 2 w 6430
illorum 4 w 6437
faciam 1 w 6443
Hoc 1 w 6447
est 30 w 6450
utile 1 w 6455
hoc 5 w 6459
civile 1 w 6465
imperium 2 w 6473
Namque 1 w 6480
cum 12 w 6483
tute 5 w 6487
per 25 w 6490
mollitiem 1 w 6499
agas 1 w 6503
exercitum 1 w 6513
supplicio 1 w 6522
cogere 3 w 6528
id 25 w 6531
est 31 w 6534
dominum 1 w 6541
non 11 w 6545
imperatorem 2 w 6556
esse 8 w 6560
Haec 1 w 6565
atque 4 w 6570
alia 7 w 6574
talia 1 w 6579
maiores 2 w 6586
vestri 2 w 6592
faciendo 1 w 6600
seque 1 w 6605
remque 1 w 6611
publicam 1 w 6619
celebrauere 1 w 6630
Quis 1 w 6635
nobilitas 6 w 6644
freta 1 w 6649
ipsa 1 w 6654
dissimilis 1 w 6664
moribus 1 w 6671
nos 2 w 6675
illorum 5 w 6682
aemulos 1 w 6689
contemnit 1 w 6698
et 81 w 6700
omnis 2 w 6705
honores 2 w 6712
non 12 w 6715
ex 22 w 6717
merito 1 w 6723
sed 4 w 6727
quasi 4 w 6732
debitos 1 w 6739
a 573 w 6740
vobis 2 w 6745
repetit 1 w 6752
Ceterum 2 w 6760
homines 4 w 6767
superbissimi 1 w 6779
procul 1 w 6785
errant 1 w 6791
maiores 3 w 6799
eorum 6 w 6804
omnia 4 w 6809
quae 11 w 6813
licebat 1 w 6820
illis 7 w 6825
reliquere 1 w 6834
divitias 1 w 6843
imagines 4 w 6852
memoriam 1 w 6861
sui 5 w 6864
praeclaram 1 w 6874
virtutem 2 w 6883
non 13 w 6886
reliquere 2 w 6895
neque 8 w 6901
poterant 1 w 6909
ea 23 w 6912
sola 1 w 6916
neque 9 w 6921
datur 1 w 6926
dono 1 w 6930
neque 10 w 6935
accipitur 1 w 6944
Sordidum 1 w 6953
me 42 w 6955
et 84 w 6957
incultis 1 w 6965
moribus 2 w 6972
aiunt 1 w 6977
quia 5 w 6982
parum 2 w 6987
scite 1 w 6992
convivium 1 w 7001
exorno 1 w 7007
neque 11 w 7012
histrionem 1 w 7022
ullum 1 w 7027
neque 12 w 7032
pluris 3 w 7038
preti 1 w 7043
coquum 1 w 7049
quam 18 w 7053
vilicum 1 w 7060
habeo 2 w 7065
Quae 4 w 7070
mihi 12 w 7074
libet 1 w 7079
confiteri 1 w 7088
Quirites 8 w 7097
Nam 5 w 7101
ex 24 w 7103
parente 1 w 7110
meo 3 w 7113
et 87 w 7115
ex 25 w 7117
aliis 1 w 7122
sanctis 1 w 7129
viris 1 w 7134
ita 27 w 7137
accepi 1 w 7143
munditias 1 w 7153
mulieribus 1 w 7163
viris 2 w 7169
laborem 3 w 7176
convenire 1 w 7185
omnibusque 1 w 7196
bonis 1 w 7201
oportere 1 w 7209
plus 1 w 7213
gloriae 1 w 7220
quam 19 w 7224
divitiarum 1 w 7234
esse 9 w 7238
arma 1 w 7243
non 14 w 7247
supellectilem 1 w 7260
decori 1 w 7266
esse 10 w 7270
Quin 1 w 7275
ergo 2 w 7279
quod 3 w 7284
iuuat 1 w 7289
quod 4 w 7294
carum 1 w 7299
aestimant 1 w 7308
id 27 w 7311
semper 1 w 7317
faciant 2 w 7324
ament 1 w 7330
potent 1 w 7337
ubi 1 w 7341
adulescentiam 1 w 7354
habuere 1 w 7361
ibi 5 w 7365
senectutem 1 w 7375
agant 1 w 7380
in 69 w 7383
conviviis 1 w 7392
dediti 1 w 7399
ventri 1 w 7405
et 88 w 7407
turpissimae 1 w 7418
parti 2 w 7423
corporis 1 w 7431
sudorem 1 w 7439
puluerem 1 w 7448
et 89 w 7450
alia 9 w 7454
talia 2 w 7459
relinquant 1 w 7469
nobis 1 w 7474
quibus 2 w 7481
illa 4 w 7485
epulis 1 w 7491
iucundiora 1 w 7501
sunt 8 w 7505
verum 2 w 7511
non 15 w 7514
ita 28 w 7517
est 34 w 7520
Nam 6 w 7524
ubi 2 w 7527
se 46 w 7529
flagitiis 1 w 7538
dedecorauere 1 w 7550
turpissimi 1 w 7560
viri 3 w 7564
bonorum 1 w 7572
praemia 2 w 7579
ereptum 1 w 7586
eunt 1 w 7590
Ita 3 w 7594
iniustissime 1 w 7606
luxuria 1 w 7613
et 90 w 7615
ignavia 4 w 7622
pessimae 1 w 7631
artes 1 w 7636
illis 8 w 7642
qui 23 w 7646
coluere 1 w 7653
eas 2 w 7656
nihil 3 w 7662
officiunt 1 w 7671
rei 4 w 7675
publicae 3 w 7683
innoxiae 1 w 7691
cladi 1 w 7696
sunt 9 w 7700
Nunc 3 w 7705
quoniam 3 w 7712
illis 9 w 7717
quantum 2 w 7725
mei 5 w 7728
mores 2 w 7733
non 16 w 7737
illorum 6 w 7744
flagitia 1 w 7752
poscebant 1 w 7761
respondi 1 w 7770
pauca 1 w 7776
de 45 w 7778
re 151 w 7780
publica 6 w 7787
loquar 1 w 7793
Primum 1 w 7800
omnium 4 w 7806
de 46 w 7808
Numidia 2 w 7815
bonum 1 w 7820
habete 1 w 7826
animum 1 w 7832
Quirites 9 w 7841
Nam 7 w 7845
quae 12 w 7849
ad 15 w 7851
hoc 6 w 7854
tempus 2 w 7860
Iugurtham 1 w 7869
tutata 1 w 7875
sunt 10 w 7879
omnia 5 w 7885
remouistis 1 w 7895
auaritiam 1 w 7905
imperitiam 1 w 7916
atque 5 w 7921
superbiam 2 w 7930
Deinde 2 w 7937
exercitus 1 w 7946
ibi 6 w 7949
est 35 w 7952
locorum 1 w 7959
sciens 1 w 7965
sed 5 w 7969
mehercule 1 w 7978
magis 1 w 7983
strenuos 1 w 7991
quam 20 w 7995
felix 1 w 8000
Nam 8 w 8004
magna 2 w 8009
pars 1 w 8013
eius 3 w 8017
auaritia 2 w 8025
aut 9 w 8028
temeritate 1 w 8038
ducum 1 w 8043
attrita 1 w 8050
est 36 w 8053
Quam 2 w 8058
ob 19 w 8060
rem 16 w 8063
vos 6 w 8066
quibus 3 w 8073
militaris 1 w 8082
aetas 1 w 8087
est 37 w 8090
annitimini 1 w 8101
mecum 1 w 8106
et 93 w 8108
capessite 1 w 8117
rem 17 w 8120
publicam 2 w 8128
neque 13 w 8134
quemquam 1 w 8142
ex 27 w 8144
calamitate 1 w 8154
aliorum 1 w 8161
aut 10 w 8164
imperatorum 1 w 8175
superbia 5 w 8183
metus 1 w 8188
ceperit 1 w 8195
Egomet 1 w 8202
in 75 w 8204
agmine 1 w 8210
a 700 w 8211
ut 39 w 8213
in 77 w 8215
proelio 1 w 8222
consultor 1 w 8231
idem 3 w 8235
et 96 w 8237
socius 1 w 8243
periculi 3 w 8251
vobiscum 1 w 8259
adero 1 w 8264
meque 2 w 8270
vosque 2 w 8276
in 78 w 8278
omnibus 4 w 8285
rebus 1 w 8290
iuxta 2 w 8295
geram 1 w 8300
Et 3 w 8303
profecto 2 w 8311
dis 4 w 8314
iuuantibus 1 w 8324
omnia 6 w 8329
matura 1 w 8335
sunt 11 w 8339
victoria 1 w 8348
praeda 2 w 8355
laus 1 w 8360
Quae 5 w 8365
si 58 w 8367
dubia 1 w 8372
aut 11 w 8375
procul 2 w 8381
essent 1 w 8387
tamen 2 w 8393
omnis 3 w 8398
bonos 2 w 8403
rei 5 w 8406
publicae 4 w 8414
subvenire 1 w 8423
decebat 1 w 8430
Etenim 1 w 8437
nemo 1 w 8441
ignavia 5 w 8448
immortalis 1 w 8458
factus 2 w 8464
est 38 w 8467
neque 14 w 8473
quisquam 1 w 8481
parens 1 w 8487
liberis 1 w 8494
uti 8 w 8498
aeterni 1 w 8505
forent 1 w 8511
optauit 1 w 8519
magis 2 w 8525
uti 9 w 8528
boni 2 w 8532
honestique 1 w 8542
vitam 1 w 8547
exigerent 1 w 8556
Plura 1 w 8562
dicerem 1 w 8569
Quirites 10 w 8578
si 59 w 8581
timidis 1 w 8588
virtutem 3 w 8596
verba 4 w 8601
adderent 1 w 8609
nam 7 w 8613
strenuis 1 w 8621
abunde 2 w 8627
dictum 1 w 8633
puto 1 w 8637
Huiusce 2 w 8646
modi 3 w 8650
oratione 5 w 8658
habita 1 w 8664
Marius 4 w 8670
postquam 5 w 8679
plebis 1 w 8685
animos 1 w 8691
arrectos 1 w 8699
videt 3 w 8704
propere 1 w 8712
commeatu 1 w 8720
stipendio 1 w 8730
armis 1 w 8736
aliisque 1 w 8744
utilibus 1 w 8752
nauis 1 w 8757
onerat 1 w 8763
cum 17 w 8767
his 2 w 8770
A 9 w 8771
Manlium 1 w 8779
legatum 1 w 8786
proficisci 2 w 8796
iubet 1 w 8801
Ipse 1 w 8806
interea 1 w 8813
milites 3 w 8820
scribere 2 w 8828
non 17 w 8832
more 3 w 8836
maiorum 5 w 8843
neque 15 w 8848
ex 29 w 8850
classibus 1 w 8859
sed 6 w 8863
uti 11 w 8866
libido 2 w 8872
cuiusque 1 w 8880
erat 14 w 8884
capite 1 w 8891
censos 1 w 8897
plerosque 4 w 8906
Id 1 w 8909
factum 1 w 8915
alii 4 w 8919
inopia 3 w 8925
bonorum 2 w 8932
alii 5 w 8937
per 36 w 8940
ambitionem 2 w 8950
consulis 1 w 8958
memorabant 1 w 8968
quod 5 w 8973
ab 24 w 8975
eo 17 w 8977
genere 1 w 8983
celebratus 1 w 8993
auctusque 1 w 9002
erat 15 w 9006
et 100 w 9008
homini 1 w 9014
potentiam 1 w 9023
quaerenti 1 w 9032
egentissimus 1 w 9044
quisque 2 w 9051
opportunissimus 1 w 9066
cui 4 w 9070
neque 16 w 9075
sua 3 w 9078
cara 1 w 9082
quippe 4 w 9089
quae 14 w 9093
nulla 2 w 9098
sunt 12 w 9102
et 101 w 9105
omnia 7 w 9110
cum 18 w 9113
pretio 1 w 9119
honesta 1 w 9126
videntur 1 w 9134
Igitur 2 w 9141
Marius 5 w 9147
cum 19 w 9150
aliquanto 1 w 9159
maiore 5 w 9165
numero 1 w 9171
quam 24 w 9176
decretum 1 w 9184
erat 16 w 9188
in 82 w 9191
Africam 1 w 9198
profectus 1 w 9207
paucis 1 w 9213
diebus 1 w 9219
Vticam 1 w 9225
aduehitur 1 w 9234
Exercitus 1 w 9244
ei 19 w 9246
traditur 1 w 9254
a 783 w 9255
P 4 w 9256
Rutilio 1 w 9264
legato 2 w 9270
nam 8 w 9274
Metellus 1 w 9282
conspectum 1 w 9292
Mari 7 w 9296
fugerat 1 w 9303
ne 72 w 9306
videret 1 w 9313
ea 27 w 9315
quae 15 w 9320
audita 1 w 9326
animus 1 w 9332
tolerare 2 w 9340
nequiuerat 1 w 9350