Scaife ATLAS

CTS Library / Bellum Iugurthinum

Bellum Iugurthinum (11-15)

urn:cts:latinLit:phi0631.phi002.perseus-lat4:11-15
Refs {'start': {'reference': '11', 'human_reference': 'Chapter 11'}, 'end': {'reference': '15', 'human_reference': 'Chapter 15'}}
Ancestors []
Children []
prev
plain textXML
next

Ad ea Iugurtha, tametsi regem ficta locutum intellegebat et ipse longe aliter animo agitabat, tamen pro tempore benigne respondit. Micipsa paucis post diebus moritur. Postquam illi more regio iusta magnifice fecerant, reguli in unum convenerunt, ut inter se de cunctis negotiis disceptarent. Sed Hiempsal, qui minimus ex illis erat, natura ferox et iam antea ignobilitatem Iugurthae, quia materno genere impar erat, despiciens, dextra Adherbalem assedit, ne medius ex tribus, quod apud Numidas honore ducitur, Iugurtha foret. Dein tamen, ut aetati concederet, fatigatus a fratre, vix in partem alteram transductus est. Ibi cum multa de administrando imperio dissererent, Iugurtha inter alias res iacit oportere quinquenni consulta et decreta omnia rescindi, nam per ea tempora confectum annis Micipsam parum animo valuisse. Tum idem Hiempsal placere sibi respondit, nam ipsum illum tribus proximis annis adoptatione in regnum pervenisse. Quod verbum in pectus Iugurthae altius, quam quisquam ratus erat, descendit. Itaque ex eo tempore ira et metu anxius moliri, parare atque ea modo cum animo habere, quibus Hiempsal per dolum caperetur. Quae ubi tardius procedunt neque lenitur animus ferox, statuit quovis modo inceptum perficere.

Primo conventu, quem ab regulis factum supra memoravi, propter dissensionem placuerat dividi thesauros finisque imperi singulis constitui. Itaque tempus ad utramque rem decernitur, sed maturius ad pecuniam distribuendam. Reguli interea in loca propinqua thesauris alius alio concessere. Sed Hiempsal in oppido Thirmida forte eius domo utebatur, qui proximus lictor Iugurthae carus acceptusque ei semper fuerat. Quem ille casu ministrum oblatum promissis onerat impellitque, uti tamquam suam visens domum eat, portarum clauis adulterinas paret nam verae ad Hiempsalem referebanturceterum, ubi res postularet, se ipsum cum magna manu venturum. Numida mandata brevi conficit atque, uti doctus erat, noctu Iugurthae milites introducit. Qui postquam in aedis irrupere, diuersi regem quaerere, dormientis alios, alios occursantis interficere, scrutari loca abdita, clausa effringere, strepitu et tumultu omnia miscere, cum interim Hiempsal reperitur occultans se tugurio mulieris ancillae, quo initio pauidus et ignarus loci perfugerat. Numidae caput eius, uti iussi erant, ad Iugurtham referunt.

Ceterum fama tanti facinoris per omnem Africam brevi diuulgatur. Adherbalem omnisque, qui sub imperio Micipsae fuerant, metus invadit. In duas partis discedunt Numidae: plures Adherbalem secuntur, sed illum alterum bello meliores. Igitur Iugurtha quam maximas potest copias armat, urbis partim vi alias voluntate imperio suo adiungit, omni Numidiae imperare parat. Adherbal tametsi Romam legatos miserat, qui senatum docerent de caede fratris et fortunis suis, tamen fretus multitudine militum parabat armis contendere. Sed ubi res ad certamen venit, victus ex proelio profugit in prouinciam ac deinde Romam contendit. Tum Iugurtha patratis consiliis, postquam omnis Numidiae potiebatur, in otio facinus suum cum animo reputans timere populum Romanum neque aduersus iram eius usquam nisi in auaritia nobilitatis et pecunia sua spem habere. Itaque paucis diebus cum auro et argento multo Romam legatos mittit, quis praecipit, primum uti ueteres amicos muneribus expleant, deinde nouos aqquirant, postremo quaecumque possint largiendo parare ne cunctentur. Sed ubi Romam legati venere et ex praecepto regis hospitibus aliisque, quorum ea tempestate in senatu auctoritas pollebat, magna munera misere, tanta commutatio incessit, ut ex maxima invidia in gratiam et fauorem nobilitatis Iugurtha veniret. Quorum pars spe, alii praemio inducti singulos ex senatu ambiendo nitebantur, ne grauius in eum consuleretur. Igitur ubi legati satis confidunt, die constituto senatus utrisque datur. Tum Adherbalem hoc modo locutum accepimus:

"Patres conscripti, Micipsa pater meus moriens mihi praecepit, uti regni Numidiae tantummodo procurationem existimarem meam, ceterum ius et imperium eius penes vos esse; simul eniterer domi militiaeque quam maximo usui esse populo Romano; vos mihi cognatorum, vos affinium loco ducerem: si ea fecissem, in vestra amicitia exercitum divitias munimenta regni me habiturum. Quae cum praecepta parentis mei agitarem, Iugurtha, homo omnium quos terra sustinet sceleratissimus, contempto imperio vestro Masinissae me nepotem et iam ab stirpe socium atque amicum populi Romani regno fortunisque omnibus expulit. Atque ego, patres conscripti, quoniam eo miseriarum venturus eram, vellem potius ob mea quam ob maiorum meorum beneficia posse me a vobis auxilium petere, ac maxime deberi mihi beneficia a populo Romano, quibus non egerem, secundum ea, si desideranda erant, uti debitis uterer. Sed quoniam parum tuta per se ipsa probitas est neque mihi in manu fuit, Iugurtha qualis foret, ad vos confugi, patres conscripti, quibus, quod mihi miserrimum est, cogor prius oneri quam usui esse. Ceteri reges aut bello victi in amicitiam a vobis recepti sunt aut in suis dubiis rebus societatem vestram appetiuerunt; familia nostra cum populo Romano bello Carthaginiensi amicitiam instituit, quo tempore magis fides eius quam fortuna petenda erat. Quorum progeniem vos, patres conscripti, nolite pati me nepotem Masinissae frustra a vobis auxilium petere. Si ad impetrandum nihil causae haberem praeter miserandam fortunam, quod paulo ante rex genere fama atque copiis potens, nunc deformatus aerumnis, inops alienas opes expecto, tamen erat maiestatis populi Romani prohibere iniuriam neque pati cuiusquam regnum per scelus crescere. Verum ego iis finibus eiectus sum, quos maioribus meis populus Romanus dedit, unde pater et auos meus una vobiscum expulere Syphacem et Carthaginiensis. Vestra beneficia mihi erepta sunt, patres conscripti, vos in mea iniuria despecti estis. Eheu me miserum! Hucine, Micipsa pater, beneficia tua euasere, ut, quem tu parem cum liberis tuis regnique participem fecisti, is potissimum stirpis tuae extinctor sit? Numquamne ergo familia nostra quieta erit? Semperne in sanguine ferro fuga versabitur? Dum Carthaginienses incolumes fuere, iure omnia saeva patiebamur: hostes ab latere, vos amici procul, spes omnis in armis erat. Postquam illa pestis ex Africa eiecta est, laeti pacem agitabamus, quippe quis hostis nullus erat, nisi forte quem vos iussissetis. Ecce autem ex improuiso Iugurtha, intoleranda audacia scelere atque superbia sese efferens, fratre meo atque eodem propinquo suo interfecto primum regnum eius sceleris sui praedam fecit; post ubi me isdem dolis nequit capere, nihil minus quam vim aut bellum expectantem in imperio vestro, sicuti videtis, extorrem patria domo, inopem et coopertum miseriis effecit, ut ubiuis tutius quam in meo regno essem. Ego sic existimabam, patres conscripti, uti praedicantem audiueram patrem meum, qui vestram amicitiam diligenter colerent, eos multum laborem suscipere, ceterum ex omnibus maxime tutos esse. Quod in familia nostra fuit, praestitit, uti in omnibus bellis adesset vobis; nos uti per otium tuti simus, in vestra manu est, patres conscripti. Pater nos duos fratres reliquit, tertium Iugurtham beneficiis suis ratus est coniunctum nobis fore. Alter eorum necatus est, alterius ipse ego manus impias vix effugi. Quid agam? Aut quo potissimum infelix accedam? Generis praesidia omnia extincta sunt. Pater, uti necesse erat, naturae concessit. Fratri, quem minime decuit, propinquos per scelus vitam eripuit. Affinis amicos propinquos ceteros meos alium alia clades oppressit: capti ab Iugurtha pars in crucem acti, pars bestiis obiecti sunt, pauci, quibus relicta est anima, clausi in tenebris cum maerore et luctu morte grauiorem vitam exigunt. Si omnia, quae aut amisi aut ex necessariis aduersa facta sunt, incolumia manerent, tamen, si quid ex improuiso mali accidisset, vos implorarem, patres conscripti, quibus pro magnitudine imperi ius et iniurias omnis curae esse decet. Nunc vero exul patria domo, solus atque omnium honestarum rerum egens quo accedam aut quos appellem? Nationesne an reges, qui omnes familiae nostrae ob vestram amicitiam infesti sunt? An quoquam mihi adire licet, ubi non maiorum meorum hostilia monumenta plurima sint? Aut quisquam nostri misereri potest, qui aliquando vobis hostis fuit? Postremo Masinissa nos ita instituit, patres conscripti, ne quem coleremus nisi populum Romanum, ne societates, ne foedera nova acciperemus: abunde magna praesidia nobis in vestra amicitia fore; si huic imperio fortuna mutaretur, una occidendum nobis esse. Virtute ac dis volentibus magni estis et opulenti, omnia secunda et oboedientia sunt: quo facilius sociorum iniurias curare licet. Tantum illud vereor, ne quos privata amicitia Iugurthae parum cognita transuersos agat. Quos ego audio maxima ope niti ambire fatigare vos singulos, ne quid de absente incognita causa statuatis; fingere me verba et fugam simulare, cui licuerit in regno manere. Quod utinam illum, cuius impio facinore in has miserias proiectus sum, eadem haec simulantem videam, et aliquando aut apud vos aut apud deos immortalis rerum humanarum cura oriatur: ne ille, qui nunc sceleribus suis ferox atque praeclarus est, omnibus malis excruciatus impietatis in parentem nostrum, fratris mei necis mearumque miseriarum grauis poenas reddat. Iam iam, frater animo meo carissime, quamquam tibi immaturo et unde minime decuit vita erepta est, tamen laetandum magis quam dolendum puto casum tuum. Non enim regnum, sed fugam exilium egestatem et omnis has quae me premunt aerumnas cum anima simul amisisti. At ego infelix, in tanta mala praecipitatus ex patrio regno, rerum humanarum spectaculum praebeo, incertus quid agam tuasne iniurias persequar ipse auxili egens an regno consulam, cuius vitae necisque potestas ex opibus alienis pendet. utinam emori fortunis meis honestus exitus esset neu viuere contemptus viderer, si defessus malis iniuriae concessissem. Nunc neque viuere libet neque mori licet sine dedecore. Patres conscripti, per vos, per liberos atque parentis vestros, per maiestatem populi Romani, subuenite mihi misero, ite obviam iniuriae, nolite pati regnum Numidiae, quod vestrum est, per scelus et sanguinem familiae nostrae tabescere."

Postquam rex finem loquendi fecit, legati Iugurthae largitione magis quam causa freti paucis respondent: Hiempsalem ob saevitiam suam ab Numidis interfectum, Adherbalem ultro bellum inferentem, postquam superatus sit, queri, quod iniuriam facere nequiuisset. Iugurtham ab senatu petere, ne se alium putarent ac Numantiae cognitus esset, neu verba inimici ante facta sua ponerent. Deinde utrique curia egrediuntur. Senatus statim consulitur. Fautores legatorum, praeterea senatus magna pars gratia deprauata Adherbalis dicta contemnere, Iugurthae virtutem extollere laudibus; gratia, voce, denique omnibus modis pro alieno scelere et flagitio, sua quasi pro gloria, nitebantur. At contra pauci, quibus bonum et aequum divitiis carius erat, subueniendum Adherbali et Hiempsalis mortem seuere vindicandam censebant, sed ex omnibus maxime Aemilius Scaurus, homo nobilis impiger factiosus, auidus potentiae honoris divitiarum, ceterum vitia sua callide occultans. Is postquam videt regis largitionem famosam impudentemque, veritus, quod in tali re solet, ne polluta licentia invidiam accenderet, animum a consueta libidine continuit.

Ad 1 w 2
ea 1 w 4
Iugurtha 1 w 12
tametsi 1 w 20
regem 1 w 25
ficta 1 w 30
locutum 1 w 37
intellegebat 1 w 49
et 2 w 51
ipse 1 w 55
longe 1 w 60
aliter 1 w 66
animo 1 w 71
agitabat 1 w 79
tamen 1 w 85
pro 1 w 88
tempore 1 w 95
benigne 1 w 102
respondit 1 w 111
Micipsa 1 w 119
paucis 1 w 125
post 1 w 129
diebus 1 w 135
moritur 1 w 142
Postquam 1 w 151
illi 1 w 155
more 1 w 159
regio 1 w 164
iusta 1 w 169
magnifice 1 w 178
fecerant 1 w 186
reguli 1 w 193
in 2 w 195
unum 1 w 199
convenerunt 1 w 210
ut 2 w 213
inter 1 w 218
se 2 w 220
de 1 w 222
cunctis 1 w 229
negotiis 1 w 237
disceptarent 1 w 249
Sed 1 w 253
Hiempsal 1 w 261
qui 1 w 265
minimus 1 w 272
ex 1 w 274
illis 1 w 279
erat 1 w 283
natura 1 w 290
ferox 1 w 295
et 3 w 297
iam 1 w 300
antea 1 w 305
ignobilitatem 1 w 318
Iugurthae 1 w 327
quia 1 w 332
materno 1 w 339
genere 1 w 345
impar 1 w 350
erat 2 w 354
despiciens 1 w 365
dextra 1 w 372
Adherbalem 1 w 382
assedit 1 w 389
ne 5 w 392
medius 1 w 398
ex 3 w 400
tribus 1 w 406
quod 1 w 411
apud 1 w 415
Numidas 1 w 422
honore 1 w 428
ducitur 1 w 435
Iugurtha 3 w 444
foret 1 w 449
Dein 1 w 454
tamen 2 w 459
ut 3 w 462
aetati 1 w 468
concederet 1 w 478
fatigatus 1 w 488
a 43 w 489
fratre 1 w 495
vix 1 w 499
in 6 w 501
partem 1 w 507
alteram 1 w 514
transductus 1 w 525
est 1 w 528
Ibi 1 w 532
cum 1 w 535
multa 1 w 540
de 5 w 542
administrando 1 w 555
imperio 1 w 562
dissererent 1 w 573
Iugurtha 4 w 582
inter 2 w 587
alias 1 w 592
res 2 w 595
iacit 1 w 600
oportere 1 w 608
quinquenni 1 w 618
consulta 1 w 626
et 7 w 628
decreta 1 w 635
omnia 1 w 640
rescindi 1 w 648
nam 1 w 652
per 2 w 655
ea 3 w 657
tempora 1 w 664
confectum 1 w 673
annis 1 w 678
Micipsam 1 w 686
parum 1 w 691
animo 2 w 696
valuisse 1 w 704
Tum 1 w 708
idem 1 w 712
Hiempsal 2 w 720
placere 1 w 727
sibi 1 w 731
respondit 2 w 740
nam 2 w 744
ipsum 1 w 749
illum 1 w 754
tribus 2 w 760
proximis 1 w 768
annis 2 w 773
adoptatione 1 w 784
in 11 w 786
regnum 1 w 792
pervenisse 1 w 802
Quod 1 w 807
verbum 1 w 813
in 12 w 815
pectus 1 w 821
Iugurthae 2 w 830
altius 1 w 836
quam 2 w 841
quisquam 1 w 849
ratus 1 w 854
erat 3 w 858
descendit 1 w 868
Itaque 1 w 875
ex 4 w 877
eo 1 w 879
tempore 2 w 886
ira 1 w 889
et 9 w 891
metu 1 w 895
anxius 1 w 901
moliri 1 w 907
parare 1 w 914
atque 1 w 919
ea 4 w 921
modo 1 w 925
cum 2 w 928
animo 3 w 933
habere 1 w 939
quibus 1 w 946
Hiempsal 3 w 954
per 4 w 957
dolum 1 w 962
caperetur 1 w 971
Quae 1 w 976
ubi 1 w 979
tardius 1 w 986
procedunt 1 w 995
neque 1 w 1000
lenitur 1 w 1007
animus 1 w 1013
ferox 2 w 1018
statuit 1 w 1026
quovis 1 w 1032
modo 2 w 1036
inceptum 1 w 1044
perficere 1 w 1053
Primo 1 w 1059
conventu 1 w 1067
quem 1 w 1072
ab 3 w 1074
regulis 1 w 1081
factum 1 w 1087
supra 1 w 1092
memoravi 1 w 1100
propter 1 w 1108
dissensionem 1 w 1120
placuerat 1 w 1129
dividi 1 w 1135
thesauros 1 w 1144
finisque 1 w 1152
imperi 2 w 1158
singulis 1 w 1166
constitui 1 w 1175
Itaque 2 w 1182
tempus 1 w 1188
ad 3 w 1190
utramque 1 w 1198
rem 1 w 1201
decernitur 1 w 1211
sed 2 w 1215
maturius 1 w 1223
ad 4 w 1225
pecuniam 1 w 1233
distribuendam 1 w 1246
Reguli 1 w 1253
interea 1 w 1260
in 17 w 1262
loca 1 w 1266
propinqua 1 w 1275
thesauris 1 w 1284
alius 1 w 1289
alio 1 w 1293
concessere 1 w 1303
Sed 2 w 1307
Hiempsal 4 w 1315
in 19 w 1317
oppido 1 w 1323
Thirmida 1 w 1331
forte 1 w 1336
eius 1 w 1340
domo 1 w 1344
utebatur 1 w 1352
qui 6 w 1356
proximus 1 w 1364
lictor 1 w 1370
Iugurthae 3 w 1379
carus 1 w 1384
acceptusque 1 w 1395
ei 3 w 1397
semper 1 w 1403
fuerat 1 w 1409
Quem 1 w 1414
ille 1 w 1418
casu 1 w 1422
ministrum 1 w 1431
oblatum 1 w 1438
promissis 1 w 1447
onerat 1 w 1453
impellitque 1 w 1464
uti 1 w 1468
tamquam 1 w 1475
suam 1 w 1479
visens 1 w 1485
domum 1 w 1490
eat 1 w 1493
portarum 1 w 1502
clauis 1 w 1508
adulterinas 1 w 1519
paret 1 w 1524
nam 3 w 1528
verae 1 w 1533
ad 6 w 1535
Hiempsalem 1 w 1545
referebantur 1 w 1557
ceterum 1 w 1565
ubi 2 w 1569
res 5 w 1572
postularet 1 w 1582
se 12 w 1585
ipsum 2 w 1590
cum 3 w 1593
magna 1 w 1598
manu 1 w 1602
venturum 1 w 1610
Numida 2 w 1617
mandata 1 w 1624
brevi 1 w 1629
conficit 1 w 1637
atque 2 w 1642
uti 2 w 1646
doctus 1 w 1652
erat 7 w 1656
noctu 1 w 1662
Iugurthae 4 w 1671
milites 1 w 1678
introducit 1 w 1688
Qui 1 w 1692
postquam 1 w 1700
in 23 w 1702
aedis 1 w 1707
irrupere 1 w 1715
diuersi 1 w 1723
regem 2 w 1728
quaerere 1 w 1736
dormientis 1 w 1747
alios 1 w 1752
alios 2 w 1758
occursantis 1 w 1769
interficere 1 w 1780
scrutari 1 w 1789
loca 2 w 1793
abdita 1 w 1799
clausa 1 w 1806
effringere 1 w 1816
strepitu 1 w 1825
et 15 w 1827
tumultu 1 w 1834
omnia 2 w 1839
miscere 1 w 1846
cum 4 w 1850
interim 1 w 1857
Hiempsal 6 w 1865
reperitur 1 w 1874
occultans 1 w 1883
se 13 w 1885
tugurio 1 w 1892
mulieris 1 w 1900
ancillae 1 w 1908
quo 3 w 1912
initio 1 w 1918
pauidus 1 w 1925
et 16 w 1927
ignarus 1 w 1934
loci 1 w 1938
perfugerat 1 w 1948
Numidae 1 w 1956
caput 1 w 1961
eius 2 w 1965
uti 3 w 1969
iussi 1 w 1974
erant 2 w 1979
ad 7 w 1982
Iugurtham 1 w 1991
referunt 1 w 1999
Ceterum 1 w 2007
fama 1 w 2011
tanti 1 w 2016
facinoris 1 w 2025
per 12 w 2028
omnem 1 w 2033
Africam 1 w 2040
brevi 2 w 2045
diuulgatur 1 w 2055
Adherbalem 2 w 2066
omnisque 1 w 2074
qui 7 w 2078
sub 1 w 2081
imperio 2 w 2088
Micipsae 1 w 2096
fuerant 1 w 2103
metus 1 w 2109
invadit 1 w 2116
In 1 w 2119
duas 1 w 2123
partis 1 w 2129
discedunt 1 w 2138
Numidae 2 w 2145
plures 1 w 2152
Adherbalem 3 w 2162
secuntur 1 w 2170
sed 3 w 2174
illum 2 w 2179
alterum 1 w 2186
bello 1 w 2191
meliores 1 w 2199
Igitur 1 w 2206
Iugurtha 9 w 2214
quam 6 w 2218
maximas 1 w 2225
potest 1 w 2231
copias 1 w 2237
armat 1 w 2242
urbis 1 w 2248
partim 1 w 2254
vi 8 w 2256
alias 2 w 2261
voluntate 1 w 2270
imperio 3 w 2277
suo 1 w 2280
adiungit 1 w 2288
omni 4 w 2293
Numidiae 1 w 2301
imperare 1 w 2309
parat 1 w 2314
Adherbal 4 w 2323
tametsi 2 w 2330
Romam 1 w 2335
legatos 1 w 2342
miserat 1 w 2349
qui 8 w 2353
senatum 1 w 2360
docerent 1 w 2368
de 10 w 2370
caede 1 w 2375
fratris 1 w 2382
et 20 w 2384
fortunis 1 w 2392
suis 1 w 2396
tamen 3 w 2402
fretus 1 w 2408
multitudine 1 w 2419
militum 1 w 2426
parabat 1 w 2433
armis 1 w 2438
contendere 1 w 2448
Sed 3 w 2452
ubi 3 w 2455
res 8 w 2458
ad 10 w 2460
certamen 1 w 2468
venit 1 w 2473
victus 1 w 2480
ex 5 w 2482
proelio 1 w 2489
profugit 1 w 2497
in 31 w 2499
prouinciam 1 w 2509
ac 7 w 2511
deinde 1 w 2517
Romam 2 w 2522
contendit 1 w 2531
Tum 2 w 2535
Iugurtha 10 w 2543
patratis 1 w 2551
consiliis 1 w 2560
postquam 2 w 2569
omnis 2 w 2574
Numidiae 2 w 2582
potiebatur 1 w 2592
in 34 w 2595
otio 1 w 2599
facinus 1 w 2606
suum 1 w 2610
cum 5 w 2613
animo 4 w 2618
reputans 1 w 2626
timere 1 w 2632
populum 1 w 2639
Romanum 1 w 2646
neque 2 w 2651
aduersus 1 w 2659
iram 1 w 2663
eius 3 w 2667
usquam 1 w 2673
nisi 1 w 2677
in 36 w 2679
auaritia 1 w 2687
nobilitatis 1 w 2698
et 22 w 2700
pecunia 2 w 2707
sua 2 w 2710
spem 1 w 2714
habere 2 w 2720
Itaque 3 w 2727
paucis 2 w 2733
diebus 2 w 2739
cum 6 w 2742
auro 2 w 2746
et 23 w 2748
argento 1 w 2755
multo 1 w 2760
Romam 3 w 2765
legatos 2 w 2772
mittit 1 w 2778
quis 2 w 2783
praecipit 1 w 2792
primum 1 w 2799
uti 4 w 2802
ueteres 1 w 2809
amicos 1 w 2815
muneribus 1 w 2824
expleant 1 w 2832
deinde 2 w 2839
nouos 1 w 2844
aqquirant 1 w 2853
postremo 1 w 2862
quaecumque 1 w 2872
possint 1 w 2879
largiendo 1 w 2888
parare 2 w 2894
ne 14 w 2896
cunctentur 1 w 2906
Sed 4 w 2910
ubi 4 w 2913
Romam 4 w 2918
legati 1 w 2924
venere 1 w 2930
et 25 w 2932
ex 7 w 2934
praecepto 1 w 2943
regis 1 w 2948
hospitibus 1 w 2958
aliisque 1 w 2966
quorum 1 w 2973
ea 8 w 2975
tempestate 1 w 2985
in 39 w 2987
senatu 2 w 2993
auctoritas 1 w 3003
pollebat 1 w 3011
magna 2 w 3017
munera 1 w 3023
misere 1 w 3029
tanta 1 w 3035
commutatio 1 w 3045
incessit 1 w 3053
ut 14 w 3056
ex 8 w 3058
maxima 2 w 3064
invidia 1 w 3071
in 42 w 3073
gratiam 1 w 3080
et 26 w 3082
fauorem 1 w 3089
nobilitatis 2 w 3100
Iugurtha 11 w 3108
veniret 1 w 3115
Quorum 1 w 3122
pars 1 w 3126
spe 2 w 3129
alii 2 w 3134
praemio 1 w 3141
inducti 1 w 3148
singulos 1 w 3156
ex 9 w 3158
senatu 3 w 3164
ambiendo 1 w 3172
nitebantur 1 w 3182
ne 17 w 3185
grauius 1 w 3192
in 45 w 3194
eum 1 w 3197
consuleretur 1 w 3209
Igitur 2 w 3216
ubi 5 w 3219
legati 2 w 3225
satis 1 w 3230
confidunt 1 w 3239
die 3 w 3243
constituto 1 w 3253
senatus 1 w 3260
utrisque 1 w 3268
datur 1 w 3273
Tum 3 w 3277
Adherbalem 4 w 3287
hoc 1 w 3290
modo 3 w 3294
locutum 2 w 3301
accepimus 1 w 3310
Patres 1 w 3318
conscripti 1 w 3328
Micipsa 4 w 3336
pater 1 w 3341
meus 1 w 3345
moriens 1 w 3352
mihi 1 w 3356
praecepit 1 w 3365
uti 5 w 3369
regni 1 w 3374
Numidiae 3 w 3382
tantummodo 1 w 3392
procurationem 1 w 3405
existimarem 1 w 3416
meam 1 w 3420
ceterum 2 w 3428
ius 13 w 3431
et 30 w 3433
imperium 1 w 3441
eius 4 w 3445
penes 1 w 3450
vos 1 w 3453
esse 2 w 3457
simul 1 w 3463
eniterer 1 w 3471
domi 1 w 3475
militiaeque 1 w 3486
quam 9 w 3490
maximo 1 w 3496
usui 1 w 3500
esse 3 w 3504
populo 1 w 3510
Romano 1 w 3516
vos 2 w 3520
mihi 2 w 3524
cognatorum 1 w 3534
vos 3 w 3538
affinium 1 w 3546
loco 1 w 3550
ducerem 1 w 3557
si 15 w 3560
ea 10 w 3562
fecissem 1 w 3570
in 47 w 3573
vestra 1 w 3579
amicitia 1 w 3587
exercitum 1 w 3596
divitias 1 w 3604
munimenta 1 w 3613
regni 2 w 3618
me 16 w 3620
habiturum 1 w 3629
Quae 2 w 3634
cum 8 w 3637
praecepta 1 w 3646
parentis 1 w 3654
mei 1 w 3657
agitarem 1 w 3665
Iugurtha 12 w 3674
homo 1 w 3679
omnium 1 w 3685
quos 1 w 3689
terra 1 w 3694
sustinet 1 w 3702
sceleratissimus 1 w 3717
contempto 1 w 3727
imperio 4 w 3734
vestro 1 w 3740
Masinissae 1 w 3750
me 18 w 3752
nepotem 1 w 3759
et 32 w 3761
iam 5 w 3764
ab 8 w 3766
stirpe 1 w 3772
socium 1 w 3778
atque 3 w 3783
amicum 1 w 3789
populi 1 w 3795
Romani 1 w 3801
regno 1 w 3806
fortunisque 1 w 3817
omnibus 1 w 3824
expulit 1 w 3831
Atque 1 w 3837
ego 2 w 3840
patres 1 w 3847
conscripti 2 w 3857
quoniam 1 w 3865
eo 2 w 3867
miseriarum 1 w 3877
venturus 1 w 3885
eram 2 w 3889
vellem 1 w 3896
potius 1 w 3902
ob 5 w 3904
mea 2 w 3907
quam 10 w 3911
ob 6 w 3913
maiorum 1 w 3920
meorum 1 w 3926
beneficia 1 w 3935
posse 1 w 3940
me 21 w 3942
a 341 w 3943
vobis 1 w 3948
auxilium 1 w 3956
petere 1 w 3962
ac 10 w 3965
maxime 1 w 3971
deberi 1 w 3977
mihi 3 w 3981
beneficia 2 w 3990
a 346 w 3991
populo 2 w 3997
Romano 2 w 4003
quibus 2 w 4010
non 1 w 4013
egerem 1 w 4019
secundum 1 w 4028
ea 12 w 4030
si 18 w 4033
desideranda 1 w 4044
erant 4 w 4049
uti 6 w 4053
debitis 1 w 4060
uterer 1 w 4066
Sed 5 w 4070
quoniam 2 w 4077
parum 2 w 4082
tuta 1 w 4086
per 18 w 4089
se 28 w 4091
ipsa 5 w 4095
probitas 1 w 4103
est 6 w 4106
neque 3 w 4111
mihi 4 w 4115
in 50 w 4117
manu 3 w 4121
fuit 1 w 4125
Iugurtha 13 w 4134
qualis 1 w 4140
foret 2 w 4145
ad 12 w 4148
vos 4 w 4151
confugi 1 w 4158
patres 2 w 4165
conscripti 3 w 4175
quibus 3 w 4182
quod 2 w 4187
mihi 5 w 4191
miserrimum 1 w 4201
est 7 w 4204
cogor 1 w 4210
prius 1 w 4215
oneri 1 w 4220
quam 11 w 4224
usui 2 w 4228
esse 4 w 4232
Ceteri 1 w 4239
reges 1 w 4244
aut 1 w 4247
bello 2 w 4252
victi 1 w 4257
in 51 w 4259
amicitiam 1 w 4268
a 366 w 4269
vobis 2 w 4274
recepti 1 w 4281
sunt 1 w 4285
aut 2 w 4288
in 52 w 4290
suis 2 w 4294
dubiis 1 w 4300
rebus 1 w 4305
societatem 1 w 4315
vestram 1 w 4322
appetiuerunt 1 w 4334
familia 1 w 4342
nostra 1 w 4348
cum 10 w 4351
populo 3 w 4357
Romano 3 w 4363
bello 3 w 4368
Carthaginiensi 1 w 4382
amicitiam 2 w 4391
instituit 1 w 4400
quo 9 w 4404
tempore 3 w 4411
magis 1 w 4416
fides 1 w 4421
eius 5 w 4425
quam 12 w 4429
fortuna 1 w 4436
petenda 1 w 4443
erat 11 w 4447
Quorum 2 w 4454
progeniem 1 w 4463
vos 5 w 4466
patres 3 w 4473
conscripti 4 w 4483
nolite 1 w 4490
pati 1 w 4494
me 23 w 4496
nepotem 2 w 4503
Masinissae 2 w 4513
frustra 1 w 4520
a 389 w 4521
vobis 3 w 4526
auxilium 2 w 4534
petere 2 w 4540
Si 1 w 4543
ad 13 w 4545
impetrandum 1 w 4556
nihil 1 w 4561
causae 1 w 4567
haberem 1 w 4574
praeter 1 w 4581
miserandam 1 w 4591
fortunam 1 w 4599
quod 3 w 4604
paulo 1 w 4609
ante 2 w 4613
rex 1 w 4616
genere 2 w 4622
fama 2 w 4626
atque 4 w 4631
copiis 1 w 4637
potens 1 w 4643
nunc 1 w 4648
deformatus 1 w 4658
aerumnis 1 w 4666
inops 1 w 4672
alienas 1 w 4679
opes 1 w 4683
expecto 1 w 4690
tamen 5 w 4696
erat 12 w 4700
maiestatis 1 w 4710
populi 2 w 4716
Romani 2 w 4722
prohibere 1 w 4731
iniuriam 1 w 4739
neque 4 w 4744
pati 2 w 4748
cuiusquam 1 w 4757
regnum 2 w 4763
per 19 w 4766
scelus 1 w 4772
crescere 1 w 4780
Verum 1 w 4786
ego 3 w 4789
iis 6 w 4792
finibus 1 w 4799
eiectus 1 w 4806
sum 3 w 4809
quos 2 w 4814
maioribus 1 w 4823
meis 1 w 4827
populus 1 w 4834
Romanus 1 w 4841
dedit 1 w 4846
unde 1 w 4851
pater 2 w 4856
et 42 w 4858
auos 1 w 4862
meus 2 w 4866
una 3 w 4869
vobiscum 1 w 4877
expulere 1 w 4885
Syphacem 1 w 4893
et 43 w 4895
Carthaginiensis 1 w 4910
Vestra 1 w 4917
beneficia 3 w 4926
mihi 6 w 4930
erepta 1 w 4936
sunt 2 w 4940
patres 4 w 4947
conscripti 5 w 4957
vos 6 w 4961
in 60 w 4963
mea 3 w 4966
iniuria 2 w 4973
despecti 1 w 4981
estis 1 w 4986
Eheu 1 w 4991
me 28 w 4993
miserum 1 w 5000
Hucine 1 w 5007
Micipsa 5 w 5015
pater 3 w 5020
beneficia 4 w 5030
tua 1 w 5033
euasere 1 w 5040
ut 24 w 5043
quem 2 w 5048
tu 66 w 5050
parem 1 w 5055
cum 12 w 5058
liberis 1 w 5065
tuis 1 w 5069
regnique 1 w 5077
participem 1 w 5087
fecisti 1 w 5094
is 84 w 5097
potissimum 1 w 5107
stirpis 1 w 5114
tuae 1 w 5118
extinctor 1 w 5127
sit 2 w 5130
Numquamne 1 w 5140
ergo 1 w 5144
familia 2 w 5151
nostra 2 w 5157
quieta 1 w 5163
erit 2 w 5167
Semperne 1 w 5176
in 64 w 5178
sanguine 1 w 5186
ferro 1 w 5191
fuga 1 w 5195
versabitur 1 w 5205
Dum 1 w 5209
Carthaginienses 1 w 5224
incolumes 1 w 5233
fuere 1 w 5238
iure 1 w 5243
omnia 3 w 5248
saeva 1 w 5253
patiebamur 1 w 5263
hostes 1 w 5270
ab 11 w 5272
latere 1 w 5278
vos 7 w 5282
amici 4 w 5287
procul 1 w 5293
spes 1 w 5298
omnis 3 w 5303
in 68 w 5305
armis 2 w 5310
erat 13 w 5314
Postquam 2 w 5323
illa 2 w 5327
pestis 1 w 5333
ex 17 w 5335
Africa 2 w 5341
eiecta 1 w 5347
est 13 w 5350
laeti 1 w 5356
pacem 1 w 5361
agitabamus 1 w 5371
quippe 1 w 5378
quis 3 w 5382
hostis 1 w 5388
nullus 1 w 5394
erat 14 w 5398
nisi 2 w 5403
forte 2 w 5408
quem 3 w 5412
vos 8 w 5415
iussissetis 1 w 5426
Ecce 1 w 5431
autem 1 w 5436
ex 18 w 5438
improuiso 1 w 5447
Iugurtha 14 w 5455
intoleranda 1 w 5467
audacia 1 w 5474
scelere 1 w 5481
atque 5 w 5486
superbia 1 w 5494
sese 1 w 5498
efferens 1 w 5506
fratre 2 w 5513
meo 2 w 5516
atque 6 w 5521
eodem 1 w 5526
propinquo 1 w 5535
suo 2 w 5538
interfecto 1 w 5548
primum 2 w 5554
regnum 3 w 5560
eius 6 w 5564
sceleris 1 w 5572
sui 5 w 5575
praedam 1 w 5582
fecit 1 w 5587
post 6 w 5592
ubi 7 w 5595
me 31 w 5597
isdem 1 w 5602
dolis 1 w 5607
nequit 1 w 5613
capere 2 w 5619
nihil 2 w 5625
minus 1 w 5630
quam 16 w 5634
vim 1 w 5637
aut 4 w 5640
bellum 1 w 5646
expectantem 1 w 5657
in 73 w 5659
imperio 5 w 5666
vestro 2 w 5672
sicuti 1 w 5679
videtis 1 w 5686
extorrem 1 w 5695
patria 1 w 5701
domo 2 w 5705
inopem 1 w 5712
et 48 w 5714
coopertum 1 w 5723
miseriis 1 w 5731
effecit 1 w 5738
ut 28 w 5741
ubiuis 1 w 5747
tutius 1 w 5753
quam 17 w 5757
in 75 w 5759
meo 3 w 5762
regno 2 w 5767
essem 1 w 5772
Ego 1 w 5776
sic 2 w 5779
existimabam 1 w 5790
patres 5 w 5797
conscripti 6 w 5807
uti 9 w 5811
praedicantem 1 w 5823
audiueram 1 w 5832
patrem 1 w 5838
meum 1 w 5842
qui 17 w 5846
vestram 2 w 5853
amicitiam 3 w 5862
diligenter 1 w 5872
colerent 1 w 5880
eos 1 w 5884
multum 1 w 5890
laborem 1 w 5897
suscipere 1 w 5906
ceterum 3 w 5914
ex 22 w 5916
omnibus 2 w 5923
maxime 2 w 5929
tutos 1 w 5934
esse 6 w 5938
Quod 2 w 5943
in 76 w 5945
familia 3 w 5952
nostra 3 w 5958
fuit 2 w 5962
praestitit 1 w 5973
uti 10 w 5977
in 77 w 5979
omnibus 3 w 5986
bellis 1 w 5992
adesset 1 w 5999
vobis 5 w 6004
nos 4 w 6008
uti 11 w 6011
per 26 w 6014
otium 1 w 6019
tuti 2 w 6023
simus 2 w 6028
in 78 w 6031
vestra 4 w 6037
manu 5 w 6041
est 18 w 6044
patres 6 w 6051
conscripti 7 w 6061
Pater 1 w 6067
nos 5 w 6070
duos 1 w 6074
fratres 1 w 6081
reliquit 1 w 6089
tertium 1 w 6097
Iugurtham 2 w 6106
beneficiis 1 w 6116
suis 3 w 6120
ratus 2 w 6125
est 19 w 6128
coniunctum 1 w 6138
nobis 1 w 6143
fore 3 w 6147
Alter 1 w 6153
eorum 2 w 6158
necatus 1 w 6165
est 20 w 6168
alterius 1 w 6177
ipse 2 w 6181
ego 4 w 6184
manus 2 w 6189
impias 1 w 6195
vix 2 w 6198
effugi 1 w 6204
Quid 1 w 6209
agam 1 w 6213
Aut 1 w 6217
quo 13 w 6220
potissimum 2 w 6230
infelix 1 w 6237
accedam 1 w 6244
Generis 1 w 6252
praesidia 1 w 6261
omnia 4 w 6266
extincta 1 w 6274
sunt 3 w 6278
Pater 2 w 6284
uti 13 w 6288
necesse 1 w 6295
erat 15 w 6299
naturae 1 w 6307
concessit 1 w 6316
Fratri 1 w 6323
quem 4 w 6328
minime 1 w 6334
decuit 1 w 6340
propinquos 1 w 6351
per 27 w 6354
scelus 2 w 6360
vitam 1 w 6365
eripuit 1 w 6372
Affinis 1 w 6380
amicos 2 w 6386
propinquos 2 w 6396
ceteros 1 w 6403
meos 1 w 6407
alium 1 w 6412
alia 3 w 6416
clades 1 w 6422
oppressit 1 w 6431
capti 1 w 6437
ab 15 w 6439
Iugurtha 16 w 6447
pars 2 w 6451
in 85 w 6453
crucem 1 w 6459
acti 1 w 6463
pars 3 w 6468
bestiis 1 w 6475
obiecti 1 w 6482
sunt 4 w 6486
pauci 3 w 6492
quibus 4 w 6499
relicta 1 w 6506
est 22 w 6509
anima 1 w 6514
clausi 1 w 6521
in 86 w 6523
tenebris 1 w 6531
cum 13 w 6534
maerore 1 w 6541
et 52 w 6543
luctu 1 w 6548
morte 1 w 6553
grauiorem 1 w 6562
vitam 2 w 6567
exigunt 1 w 6574
Si 2 w 6577
omnia 5 w 6582
quae 3 w 6587
aut 5 w 6590
amisi 1 w 6595
aut 6 w 6598
ex 25 w 6600
necessariis 1 w 6611
aduersa 1 w 6618
facta 1 w 6623
sunt 5 w 6627
incolumia 1 w 6637
manerent 1 w 6645
tamen 6 w 6651
si 36 w 6654
quid 1 w 6658
ex 26 w 6660
improuiso 2 w 6669
mali 1 w 6673
accidisset 1 w 6683
vos 9 w 6687
implorarem 1 w 6697
patres 7 w 6704
conscripti 8 w 6714
quibus 5 w 6721
pro 21 w 6724
magnitudine 1 w 6735
imperi 8 w 6741
ius 23 w 6744
et 54 w 6746
iniurias 1 w 6754
omnis 4 w 6759
curae 1 w 6764
esse 9 w 6768
decet 1 w 6773
Nunc 1 w 6778
vero 1 w 6782
exul 1 w 6786
patria 2 w 6792
domo 3 w 6796
solus 1 w 6802
atque 7 w 6807
omnium 2 w 6813
honestarum 1 w 6823
rerum 1 w 6828
egens 1 w 6833
quo 16 w 6836
accedam 2 w 6843
aut 7 w 6846
quos 5 w 6850
appellem 1 w 6858
Nationesne 1 w 6869
an 49 w 6871
reges 2 w 6876
qui 22 w 6880
omnes 1 w 6885
familiae 1 w 6893
nostrae 1 w 6900
ob 15 w 6902
vestram 3 w 6909
amicitiam 4 w 6918
infesti 1 w 6925
sunt 6 w 6929
An 1 w 6932
quoquam 1 w 6939
mihi 7 w 6943
adire 1 w 6948
licet 1 w 6953
ubi 9 w 6957
non 2 w 6960
maiorum 2 w 6967
meorum 2 w 6973
hostilia 1 w 6981
monumenta 1 w 6990
plurima 1 w 6997
sint 2 w 7001
Aut 2 w 7005
quisquam 2 w 7013
nostri 1 w 7019
misereri 1 w 7027
potest 2 w 7033
qui 24 w 7037
aliquando 1 w 7046
vobis 6 w 7051
hostis 2 w 7057
fuit 3 w 7061
Postremo 1 w 7070
Masinissa 3 w 7079
nos 8 w 7082
ita 12 w 7085
instituit 2 w 7094
patres 8 w 7101
conscripti 9 w 7111
ne 48 w 7114
quem 5 w 7118
coleremus 1 w 7127
nisi 3 w 7131
populum 2 w 7138
Romanum 2 w 7145
ne 49 w 7148
societates 1 w 7158
ne 50 w 7161
foedera 1 w 7168
nova 1 w 7172
acciperemus 1 w 7183
abunde 1 w 7190
magna 3 w 7195
praesidia 2 w 7204
nobis 2 w 7209
in 94 w 7211
vestra 6 w 7217
amicitia 6 w 7225
fore 4 w 7229
si 41 w 7232
huic 1 w 7236
imperio 6 w 7243
fortuna 3 w 7250
mutaretur 1 w 7259
una 5 w 7263
occidendum 1 w 7273
nobis 3 w 7278
esse 10 w 7282
Virtute 1 w 7290
ac 20 w 7292
dis 8 w 7295
volentibus 1 w 7305
magni 3 w 7310
estis 3 w 7315
et 59 w 7317
opulenti 1 w 7325
omnia 6 w 7331
secunda 1 w 7338
et 60 w 7340
oboedientia 1 w 7351
sunt 7 w 7355
quo 19 w 7359
facilius 1 w 7367
sociorum 1 w 7375
iniurias 2 w 7383
curare 1 w 7389
licet 2 w 7394
Tantum 1 w 7401
illud 1 w 7406
vereor 1 w 7412
ne 51 w 7415
quos 6 w 7419
privata 1 w 7426
amicitia 7 w 7434
Iugurthae 5 w 7443
parum 3 w 7448
cognita 1 w 7455
transuersos 1 w 7466
agat 1 w 7470
Quos 1 w 7475
ego 5 w 7478
audio 1 w 7483
maxima 3 w 7489
ope 4 w 7492
niti 2 w 7496
ambire 1 w 7502
fatigare 1 w 7510
vos 10 w 7513
singulos 2 w 7521
ne 52 w 7524
quid 2 w 7528
de 36 w 7530
absente 1 w 7537
incognita 1 w 7546
causa 2 w 7551
statuatis 1 w 7560
fingere 1 w 7568
me 40 w 7570
verba 1 w 7575
et 62 w 7577
fugam 1 w 7582
simulare 1 w 7590
cui 3 w 7594
licuerit 1 w 7602
in 99 w 7604
regno 3 w 7609
manere 2 w 7615
Quod 3 w 7620
utinam 1 w 7626
illum 3 w 7631
cuius 2 w 7637
impio 1 w 7642
facinore 1 w 7650
in 102 w 7652
has 1 w 7655
miserias 1 w 7663
proiectus 1 w 7672
sum 4 w 7675
eadem 1 w 7681
haec 1 w 7685
simulantem 1 w 7695
videam 1 w 7701
et 63 w 7704
aliquando 2 w 7713
aut 8 w 7716
apud 2 w 7720
vos 11 w 7723
aut 9 w 7726
apud 3 w 7730
deos 1 w 7734
immortalis 1 w 7744
rerum 2 w 7749
humanarum 1 w 7758
cura 4 w 7762
oriatur 1 w 7769
ne 54 w 7772
ille 2 w 7776
qui 26 w 7780
nunc 2 w 7784
sceleribus 1 w 7794
suis 4 w 7798
ferox 3 w 7803
atque 8 w 7808
praeclarus 1 w 7818
est 29 w 7821
omnibus 4 w 7829
malis 1 w 7834
excruciatus 1 w 7845
impietatis 1 w 7855
in 103 w 7857
parentem 1 w 7865
nostrum 1 w 7872
fratris 2 w 7880
mei 3 w 7883
necis 1 w 7888
mearumque 1 w 7897
miseriarum 2 w 7907
grauis 1 w 7913
poenas 1 w 7919
reddat 1 w 7925
Iam 1 w 7929
iam 13 w 7932
frater 1 w 7939
animo 5 w 7944
meo 6 w 7947
carissime 1 w 7956
quamquam 1 w 7965
tibi 1 w 7969
immaturo 1 w 7977
et 65 w 7979
unde 3 w 7983
minime 2 w 7989
decuit 2 w 7995
vita 3 w 7999
erepta 2 w 8005
est 30 w 8008
tamen 7 w 8014
laetandum 1 w 8023
magis 2 w 8028
quam 22 w 8032
dolendum 1 w 8040
puto 1 w 8044
casum 1 w 8049
tuum 1 w 8053
Non 1 w 8057
enim 1 w 8061
regnum 4 w 8067
sed 4 w 8071
fugam 2 w 8076
exilium 1 w 8083
egestatem 1 w 8092
et 67 w 8094
omnis 5 w 8099
has 2 w 8102
quae 4 w 8106
me 47 w 8108
premunt 1 w 8115
aerumnas 1 w 8123
cum 14 w 8126
anima 2 w 8131
simul 4 w 8136
amisisti 1 w 8144
At 2 w 8147
ego 6 w 8150
infelix 2 w 8157
in 106 w 8160
tanta 2 w 8165
mala 1 w 8169
praecipitatus 1 w 8182
ex 30 w 8184
patrio 1 w 8190
regno 4 w 8195
rerum 3 w 8201
humanarum 2 w 8210
spectaculum 1 w 8221
praebeo 1 w 8228
incertus 1 w 8237
quid 3 w 8241
agam 2 w 8245
tuasne 1 w 8251
iniurias 3 w 8259
persequar 1 w 8268
ipse 3 w 8272
auxili 3 w 8278
egens 2 w 8283
an 63 w 8285
regno 5 w 8290
consulam 1 w 8298
cuius 3 w 8304
vitae 1 w 8309
necisque 1 w 8317
potestas 1 w 8325
ex 31 w 8327
opibus 1 w 8333
alienis 1 w 8340
pendet 1 w 8346
utinam 2 w 8353
emori 1 w 8358
fortunis 3 w 8366
meis 2 w 8370
honestus 1 w 8378
exitus 1 w 8384
esset 2 w 8389
neu 1 w 8392
viuere 1 w 8398
contemptus 1 w 8408
viderer 1 w 8415
si 48 w 8418
defessus 1 w 8426
malis 2 w 8431
iniuriae 1 w 8439
concessissem 1 w 8451
Nunc 2 w 8456
neque 5 w 8461
viuere 2 w 8467
libet 1 w 8472
neque 6 w 8477
mori 4 w 8481
licet 3 w 8486
sine 1 w 8490
dedecore 1 w 8498
Patres 2 w 8505
conscripti 10 w 8515
per 32 w 8519
vos 12 w 8522
per 33 w 8526
liberos 1 w 8533
atque 9 w 8538
parentis 2 w 8546
vestros 1 w 8553
per 34 w 8557
maiestatem 1 w 8567
populi 3 w 8573
Romani 3 w 8579
subuenite 1 w 8589
mihi 8 w 8593
misero 1 w 8599
ite 7 w 8603
obviam 1 w 8609
iniuriae 2 w 8617
nolite 2 w 8624
pati 4 w 8628
regnum 5 w 8634
Numidiae 4 w 8642
quod 4 w 8647
vestrum 1 w 8654
est 37 w 8657
per 35 w 8661
scelus 3 w 8667
et 72 w 8669
sanguinem 1 w 8678
familiae 2 w 8686
nostrae 2 w 8693
tabescere 1 w 8702
Postquam 3 w 8712
rex 2 w 8715
finem 1 w 8720
loquendi 1 w 8728
fecit 3 w 8733
legati 3 w 8740
Iugurthae 6 w 8749
largitione 1 w 8759
magis 3 w 8764
quam 24 w 8768
causa 3 w 8773
freti 1 w 8778
paucis 3 w 8784
respondent 1 w 8794
Hiempsalem 2 w 8805
ob 21 w 8807
saevitiam 1 w 8816
suam 2 w 8820
ab 19 w 8822
Numidis 1 w 8829
interfectum 1 w 8840
Adherbalem 5 w 8851
ultro 1 w 8856
bellum 2 w 8862
inferentem 1 w 8872
postquam 3 w 8881
superatus 1 w 8890
sit 5 w 8893
queri 1 w 8899
quod 5 w 8904
iniuriam 2 w 8912
facere 1 w 8918
nequiuisset 1 w 8929
Iugurtham 3 w 8939
ab 20 w 8941
senatu 5 w 8947
petere 3 w 8953
ne 67 w 8956
se 60 w 8958
alium 2 w 8963
putarent 1 w 8971
ac 25 w 8973
Numantiae 1 w 8982
cognitus 1 w 8990
esset 3 w 8995
neu 2 w 8999
verba 2 w 9004
inimici 1 w 9011
ante 6 w 9015
facta 2 w 9020
sua 4 w 9023
ponerent 1 w 9031
Deinde 1 w 9038
utrique 1 w 9045
curia 1 w 9050
egrediuntur 1 w 9061
Senatus 1 w 9069
statim 1 w 9075
consulitur 1 w 9085
Fautores 1 w 9094
legatorum 1 w 9103
praeterea 1 w 9113
senatus 2 w 9120
magna 4 w 9125
pars 4 w 9129
gratia 2 w 9135
deprauata 1 w 9144
Adherbalis 1 w 9154
dicta 1 w 9159
contemnere 1 w 9169
Iugurthae 7 w 9179
virtutem 1 w 9187
extollere 1 w 9196
laudibus 1 w 9204
gratia 3 w 9211
voce 1 w 9216
denique 1 w 9224
omnibus 5 w 9231
modis 1 w 9236
pro 23 w 9239
alieno 1 w 9245
scelere 2 w 9252
et 78 w 9254
flagitio 1 w 9262
sua 5 w 9266
quasi 1 w 9271
pro 24 w 9274
gloria 1 w 9280
nitebantur 2 w 9291
At 3 w 9294
contra 1 w 9300
pauci 5 w 9305
quibus 6 w 9312
bonum 1 w 9317
et 79 w 9319
aequum 1 w 9325
divitiis 1 w 9333
carius 1 w 9339
erat 17 w 9343
subueniendum 1 w 9356
Adherbali 2 w 9365
et 80 w 9367
Hiempsalis 1 w 9377
mortem 1 w 9383
seuere 1 w 9389
vindicandam 1 w 9400
censebant 1 w 9409
sed 5 w 9413
ex 35 w 9415
omnibus 6 w 9422
maxime 3 w 9428
Aemilius 1 w 9436
Scaurus 1 w 9443
homo 2 w 9448
nobilis 1 w 9455
impiger 1 w 9462
factiosus 1 w 9471
auidus 2 w 9478
potentiae 1 w 9487
honoris 1 w 9494
divitiarum 1 w 9504
ceterum 4 w 9512
vitia 4 w 9517
sua 6 w 9520
callide 1 w 9527
occultans 2 w 9536
Is 1 w 9539
postquam 4 w 9547
videt 2 w 9552
regis 2 w 9557
largitionem 1 w 9568
famosam 1 w 9575
impudentemque 1 w 9588
veritus 1 w 9596
quod 6 w 9601
in 121 w 9603
tali 2 w 9607
re 179 w 9609
solet 1 w 9614
ne 72 w 9617
polluta 1 w 9624
licentia 1 w 9632
invidiam 1 w 9640
accenderet 1 w 9650
animum 1 w 9657
a 838 w 9658
consueta 1 w 9666
libidine 1 w 9674
continuit 1 w 9683