Scaife ATLAS

CTS Library / Bellum Iugurthinum

Bellum Iugurthinum (63-66)

urn:cts:latinLit:phi0631.phi002.perseus-lat3:63-66
Refs {'start': {'reference': '63', 'human_reference': 'Chapter 63'}, 'end': {'reference': '66', 'human_reference': 'Chapter 66'}}
Ancestors []
Children []
prev
plain textXML
next

1
Per idem tempus Uticae forte C. Mario per hostias dis supplicanti magna atque mirabilia portendi haruspex dixerat: proinde quae animo agitabat, fretus dis ageret, fortunam quam saepissume experiretur; cuncta prospere eventura.
2
at illum iam antea consulatus ingens cupido exagitabat, ad quem capiundum praeter vetustatem familiae alia omnia abunde erant: industria, probitas, militiae magna scientia, animus belli ingens domi modicus, lubidinis et divitiarum victor, tantummodo gloriae avidus.

3
Sed is natus et omnem pueritiam Arpini altus, ubi primum aetas militiae patiens fuit, stipendiis faciundis, non Graeca facundia neque urbanis munditiis sese exercuit: ita inter artis bonas integrum ingenium brevi adolevit.
4
ergo, ubi primum tribunatum militarem a populo petit, plerisque faciem eius ignorantibus, factis notus per omnis tribus declaratur.
5
deinde ab eo magistratu alium, post alium sibi peperit, semperque in potestatibus eo modo agitabat, ut ampliore quam gerebat dignus haberetur.
6
tamen is ad id locorum talis vir nam postea ambitione praeceps datus est consulatum adpetere non audebat. etiam tum alios magistratus plebs, consulatum nobilitas inter se per manus tradebat.
7
novos nemo tam clarus neque tam egregiis factis erat, quin indignus illo honore et is quasi pollutus haberetur.

p.105

64
1
Igitur ubi Marius haruspicis dicta eodem intendere videt, quo cupido animi hortabatur, ab Metello petundi gratia missionem rogat. quoi quamquam virtus, gloria atque alia optanda bonis superabant, tamen inerat contemptor animus et superbia, commune nobilitatis malum.
2
itaque primum conmotus insolita re mirari eius consilium et quasi per amicitiam monere, ne tam prava inciperet neu super fortunam animum gereret: non omnia omnibus cupiunda esse, debere illi res suas satis placere; postremo caveret id petere a populo Romano, quod illi iure negaretur.
3
postquam haec atque alia talia dixit neque animus Mari flectitur, respondit, ubi primum potuisset per negotia publica, facturum sese quae peteret.
4
ac postea saepius eadem postulanti fertur dixisse, ne festinaret abire: satis mature illum cum filio suo consulatum petiturum. is eo tempore contubernio patris ibidem militabat, annos natus circiter viginti. quae res Marium quom pro honore, quem adfectabat, tum contra Metellum vehementer accenderat.
5
ita cupidine atque ira, pessumis consultoribus, grassari; neque facto ullo neque dicto abstinere, quod modo ambitiosum foret; milites, quibus in hibernis praeerat, laxiore imperio quam antea habere; apud negotiatores, quorum magna multitude Uticae erat, criminose simul et magnifice de bello loqui: dimidia pars exercitus si sibi permitteretur, paucis diebus Iugurtham in catenis habiturum; ab imperatore consulto trahi, quod homo inanis et regiae superbiae imperio nimis gauderet.
6
quae omnia illis eo firmiora videbantur, quia diuturnitate belli res familiaris corruperant et animo cupienti nihil satis festinatur.
65
1
erat praeterea in exercitu nostro Numida quidam nomine Gauda, Mastanabalis filius, Masinissae nepos, quem Micipsa testamento secundum heredem scripserat, morbis confectus et ob eam
p.106
causam mente paulum inminuta.
2
quoi Metellus petenti, more regum ut sellam iuxta poneret, item postea custodiae causa turmam equitum Romanorum, utrumque negaverat: honorem, quod eorum modo foret, quos populus Romanus reges appellavisset; praesidium, quod contumeliosum in eos foret, si equites Romani satellites Numidae traderentur.
3
hunc Marius anxium aggreditur atque hortatur, ut contumeliarum in imperatorem cum suo auxilio poenas petat. hominem ob morbos animo parum valido secunda oratione extollit: illum regem, ingentem virum, Masinissae nepotem esse; si Iugurtha captus aut occisus foret, imperium Numidiae sine mora habiturum; id adeo mature posse evenire, si ipse consul ad id bellum missus foret.
4
itaque et illum et equites Romanos, milites et negotiatores, alios ipse, plerosque pacis spes inpellit, uti Romam ad suos necessarios aspere in Metellum de bello scribant, Marium imperatorem poscant.
5
sic illi a multis mortalibus honestissuma suffragatione consulatus petebatur. simul ea tempestate plebs nobilitate fusa per legem Mamiliam novos extollebat. ita Mario cuncta procedere.

1
Interim Iugurtha, postquam omissa deditione bellum incipit, cum magna cura parare omnia, festinare: cogere exercitum; civitatis, quae ab se defecerant, formidine aut ostentando praemia adfectare; conmunire suos locos, arma tela aliaque, quae spe pacis amiserat, reficere aut conmercari; servitia Romanorum adlicere et eos ipsos, qui in praesidiis erant, pecunia temptare; prorsus nihil intactum neque quietum pati, cuncta agitare.
2
igitur Vagenses, quo Metellus initio Iugurtha pacificante praesidium imposuerat, fatigati regis suppliciis neque antea voluntate alienati, principes civitatis inter se coniurant. nam volgus, uti plerumque solet et maxume Numidarum, ingenio mobili, seditiosum atque discordiosum erat,
p.107
cupidum novarum rerum, quieti et otio advorsum. dein conpositis inter se rebus in diem tertium constituunt, quod is festus celebratusque per omnem Africam ludum et lasciviam magis quam formidinem ostentabat.
3
sed ubi tempus fuit, centuriones tribunosque militaris et ipsum praefectum oppidi T. Turpilium Silanum alius alium domos suas invitant. eos omnis praeter Turpilium inter epulas obtruncant, postea milites palantis inermos, quippe in tali die ac sine imperio, aggrediuntur.
4
idem plebes facit, pars edocti ab nobilitate, alii studio talium rerum incitati, quis acta consiliumque ignorantibus tumultus ipse et res novae satis placebant.
67
1
Romani milites, inproviso metu incerti ignarique, quid potissumum facerent, trepidare. arcem oppidi, ubi signa et scuta erant, praesidium hostium obsidebat; portae ante clausae fugam prohibebant; ad hoc mulieres puerique pro tectis aedificiorum saxa et alia, quae locus praebebat, certatim mittere.
2
ita neque caveri anceps malum neque a fortissumis infirmissumo generi resisti posse: iuxta boni malique, strenui et inbelles inulti obtruncari.
3
in ea tanta asperitate saevissumis Numidis et oppido undique clauso Turpilius praefectus unus ex omnibus Italicis intactus profugit. id misericordiane hospitis an pactione aut casu ita evenerit, parum comperimus, nisi, quia illi in tanto malo turpis vita integra fama potior fuit, inprobus intestabilisque videtur.

Tokens

Per 1 w 3
idem 1 w 7
tempus 1 w 13
Uticae 1 w 19
forte 1 w 24
C 1 w 25
Mario 1 w 31
per 1 w 34
hostias 1 w 41
dis 1 w 44
supplicanti 1 w 55
magna 1 w 60
atque 1 w 65
mirabilia 1 w 74
portendi 1 w 82
haruspex 1 w 90
dixerat 1 w 97
proinde 1 w 105
quae 1 w 109
animo 1 w 114
agitabat 1 w 122
fretus 1 w 129
dis 2 w 132
ageret 1 w 138
fortunam 1 w 147
quam 1 w 151
saepissume 1 w 161
experiretur 1 w 172
cuncta 1 w 179
prospere 1 w 187
eventura 1 w 195
at 4 w 198
illum 1 w 203
iam 1 w 206
antea 1 w 211
consulatus 1 w 221
ingens 1 w 227
cupido 1 w 233
exagitabat 1 w 243
ad 1 w 246
quem 1 w 250
capiundum 1 w 259
praeter 1 w 266
vetustatem 1 w 276
familiae 1 w 284
alia 1 w 288
omnia 1 w 293
abunde 1 w 299
erant 1 w 304
industria 1 w 314
probitas 1 w 323
militiae 1 w 332
magna 2 w 337
scientia 1 w 345
animus 1 w 352
belli 1 w 357
ingens 2 w 363
domi 1 w 367
modicus 1 w 374
lubidinis 1 w 384
et 6 w 386
divitiarum 1 w 396
victor 1 w 402
tantummodo 1 w 413
gloriae 1 w 420
avidus 1 w 426
Sed 1 w 430
is 5 w 432
natus 1 w 437
et 7 w 439
omnem 1 w 444
pueritiam 1 w 453
Arpini 1 w 459
altus 1 w 464
ubi 2 w 468
primum 1 w 474
aetas 1 w 479
militiae 2 w 487
patiens 1 w 494
fuit 1 w 498
stipendiis 1 w 509
faciundis 1 w 518
non 1 w 522
Graeca 1 w 528
facundia 1 w 536
neque 1 w 541
urbanis 1 w 548
munditiis 1 w 557
sese 1 w 561
exercuit 1 w 569
ita 4 w 573
inter 1 w 578
artis 1 w 583
bonas 1 w 588
integrum 1 w 596
ingenium 1 w 604
brevi 1 w 609
adolevit 1 w 617
ergo 1 w 622
ubi 3 w 626
primum 2 w 632
tribunatum 1 w 642
militarem 1 w 651
a 72 w 652
populo 1 w 658
petit 1 w 663
plerisque 1 w 673
faciem 1 w 679
eius 1 w 683
ignorantibus 1 w 695
factis 1 w 702
notus 1 w 707
per 4 w 710
omnis 1 w 715
tribus 1 w 721
declaratur 1 w 731
deinde 1 w 738
ab 5 w 740
eo 1 w 742
magistratu 1 w 752
alium 1 w 757
post 1 w 762
alium 2 w 767
sibi 1 w 771
peperit 1 w 778
semperque 1 w 788
in 11 w 790
potestatibus 1 w 802
eo 2 w 804
modo 2 w 808
agitabat 3 w 816
ut 1 w 819
ampliore 1 w 827
quam 2 w 831
gerebat 1 w 838
dignus 1 w 844
haberetur 1 w 853
tamen 1 w 859
is 15 w 861
ad 3 w 863
id 5 w 865
locorum 1 w 872
talis 1 w 877
vir 1 w 880
nam 2 w 884
postea 1 w 890
ambitione 1 w 899
praeceps 1 w 907
datus 1 w 912
est 2 w 915
consulatum 1 w 926
adpetere 1 w 934
non 2 w 937
audebat 1 w 944
etiam 1 w 950
tum 4 w 953
alios 1 w 958
magistratus 1 w 969
plebs 1 w 974
consulatum 2 w 985
nobilitas 1 w 994
inter 2 w 999
se 4 w 1001
per 7 w 1004
manus 1 w 1009
tradebat 1 w 1017
novos 1 w 1023
nemo 1 w 1027
tam 2 w 1030
clarus 1 w 1036
neque 2 w 1041
tam 3 w 1044
egregiis 1 w 1052
factis 2 w 1058
erat 2 w 1062
quin 1 w 1067
indignus 1 w 1075
illo 1 w 1079
honore 1 w 1085
et 13 w 1087
is 20 w 1089
quasi 1 w 1094
pollutus 1 w 1102
haberetur 2 w 1111
Igitur 1 w 1118
ubi 4 w 1121
Marius 1 w 1127
haruspicis 1 w 1137
dicta 1 w 1142
eodem 1 w 1147
intendere 1 w 1156
videt 1 w 1161
quo 1 w 1165
cupido 2 w 1171
animi 1 w 1176
hortabatur 1 w 1186
ab 10 w 1189
Metello 1 w 1196
petundi 1 w 1203
gratia 1 w 1209
missionem 1 w 1218
rogat 1 w 1223
quoi 1 w 1228
quamquam 1 w 1236
virtus 1 w 1242
gloria 2 w 1249
atque 2 w 1254
alia 2 w 1258
optanda 1 w 1265
bonis 1 w 1270
superabant 1 w 1280
tamen 2 w 1286
inerat 1 w 1292
contemptor 1 w 1302
animus 2 w 1308
et 18 w 1310
superbia 1 w 1318
commune 1 w 1326
nobilitatis 1 w 1337
malum 1 w 1342
itaque 1 w 1349
primum 3 w 1355
conmotus 1 w 1363
insolita 1 w 1371
re 15 w 1373
mirari 1 w 1379
eius 2 w 1383
consilium 1 w 1392
et 19 w 1394
quasi 2 w 1399
per 10 w 1402
amicitiam 1 w 1411
monere 1 w 1417
ne 10 w 1420
tam 5 w 1423
prava 1 w 1428
inciperet 1 w 1437
neu 1 w 1440
super 3 w 1445
fortunam 2 w 1453
animum 1 w 1459
gereret 1 w 1466
non 3 w 1470
omnia 2 w 1475
omnibus 1 w 1482
cupiunda 1 w 1490
esse 1 w 1494
debere 1 w 1501
illi 1 w 1505
res 1 w 1508
suas 1 w 1512
satis 1 w 1517
placere 1 w 1524
postremo 1 w 1533
caveret 1 w 1540
id 8 w 1542
petere 2 w 1548
a 162 w 1549
populo 2 w 1555
Romano 1 w 1561
quod 1 w 1566
illi 2 w 1570
iure 1 w 1574
negaretur 1 w 1583
postquam 1 w 1592
haec 1 w 1596
atque 3 w 1601
alia 3 w 1605
talia 1 w 1610
dixit 1 w 1615
neque 3 w 1620
animus 3 w 1626
Mari 3 w 1630
flectitur 1 w 1639
respondit 1 w 1649
ubi 5 w 1653
primum 4 w 1659
potuisset 1 w 1668
per 13 w 1671
negotia 1 w 1678
publica 1 w 1685
facturum 1 w 1694
sese 2 w 1698
quae 2 w 1702
peteret 1 w 1709
ac 8 w 1712
postea 2 w 1718
saepius 1 w 1725
eadem 1 w 1730
postulanti 1 w 1740
fertur 1 w 1746
dixisse 1 w 1753
ne 15 w 1756
festinaret 1 w 1766
abire 1 w 1771
satis 2 w 1777
mature 1 w 1783
illum 2 w 1788
cum 1 w 1791
filio 1 w 1796
suo 1 w 1799
consulatum 3 w 1809
petiturum 1 w 1818
is 29 w 1821
eo 4 w 1823
tempore 1 w 1830
contubernio 1 w 1841
patris 1 w 1847
ibidem 1 w 1853
militabat 1 w 1862
annos 1 w 1868
natus 2 w 1873
circiter 1 w 1881
viginti 1 w 1888
quae 3 w 1893
res 3 w 1896
Marium 1 w 1902
quom 1 w 1906
pro 4 w 1909
honore 2 w 1915
quem 2 w 1920
adfectabat 1 w 1930
tum 7 w 1934
contra 1 w 1940
Metellum 1 w 1948
vehementer 1 w 1958
accenderat 1 w 1968
ita 12 w 1972
cupidine 1 w 1980
atque 4 w 1985
ira 3 w 1988
pessumis 1 w 1997
consultoribus 1 w 2010
grassari 1 w 2019
neque 4 w 2025
facto 1 w 2030
ullo 1 w 2034
neque 5 w 2039
dicto 1 w 2044
abstinere 1 w 2053
quod 2 w 2058
modo 3 w 2062
ambitiosum 1 w 2072
foret 1 w 2077
milites 1 w 2085
quibus 1 w 2092
in 23 w 2094
hibernis 1 w 2102
praeerat 1 w 2110
laxiore 1 w 2118
imperio 1 w 2125
quam 6 w 2129
antea 2 w 2134
habere 3 w 2140
apud 1 w 2145
negotiatores 1 w 2157
quorum 1 w 2164
magna 3 w 2169
multitude 1 w 2178
Uticae 2 w 2184
erat 6 w 2188
criminose 1 w 2198
simul 1 w 2203
et 32 w 2205
magnifice 1 w 2214
de 17 w 2216
bello 1 w 2221
loqui 1 w 2226
dimidia 1 w 2234
pars 1 w 2238
exercitus 1 w 2247
si 7 w 2249
sibi 2 w 2253
permitteretur 1 w 2266
paucis 1 w 2273
diebus 1 w 2279
Iugurtham 1 w 2288
in 25 w 2290
catenis 1 w 2297
habiturum 1 w 2306
ab 18 w 2309
imperatore 1 w 2319
consulto 2 w 2327
trahi 1 w 2332
quod 3 w 2337
homo 1 w 2341
inanis 1 w 2347
et 34 w 2349
regiae 1 w 2355
superbiae 1 w 2364
imperio 2 w 2371
nimis 1 w 2376
gauderet 1 w 2384
quae 4 w 2389
omnia 3 w 2394
illis 1 w 2399
eo 5 w 2401
firmiora 1 w 2409
videbantur 1 w 2419
quia 1 w 2424
diuturnitate 1 w 2436
belli 2 w 2441
res 5 w 2444
familiaris 1 w 2454
corruperant 1 w 2465
et 36 w 2467
animo 2 w 2472
cupienti 1 w 2480
nihil 1 w 2485
satis 3 w 2490
festinatur 1 w 2500
erat 8 w 2505
praeterea 1 w 2514
in 28 w 2516
exercitu 2 w 2524
nostro 1 w 2530
Numida 1 w 2536
quidam 1 w 2542
nomine 1 w 2548
Gauda 1 w 2553
Mastanabalis 1 w 2566
filius 1 w 2572
Masinissae 1 w 2583
nepos 1 w 2588
quem 3 w 2593
Micipsa 1 w 2600
testamento 1 w 2610
secundum 1 w 2618
heredem 1 w 2625
scripserat 1 w 2635
morbis 1 w 2642
confectus 1 w 2651
et 38 w 2653
ob 4 w 2655
eam 1 w 2658
causam 1 w 2664
mente 2 w 2669
paulum 1 w 2675
inminuta 1 w 2683
quoi 2 w 2688
Metellus 1 w 2696
petenti 1 w 2703
more 1 w 2708
regum 1 w 2713
ut 5 w 2715
sellam 1 w 2721
iuxta 1 w 2726
poneret 1 w 2733
item 1 w 2738
postea 3 w 2744
custodiae 1 w 2753
causa 2 w 2758
turmam 1 w 2764
equitum 1 w 2771
Romanorum 1 w 2780
utrumque 1 w 2789
negaverat 1 w 2798
honorem 1 w 2806
quod 4 w 2811
eorum 1 w 2816
modo 4 w 2820
foret 2 w 2825
quos 1 w 2830
populus 1 w 2837
Romanus 1 w 2844
reges 1 w 2849
appellavisset 1 w 2862
praesidium 1 w 2873
quod 5 w 2878
contumeliosum 1 w 2891
in 33 w 2893
eos 1 w 2896
foret 3 w 2901
si 11 w 2904
equites 1 w 2911
Romani 1 w 2917
satellites 1 w 2927
Numidae 1 w 2934
traderentur 1 w 2945
hunc 1 w 2950
Marius 2 w 2956
anxium 1 w 2962
aggreditur 1 w 2972
atque 5 w 2977
hortatur 1 w 2985
ut 7 w 2988
contumeliarum 1 w 3001
in 34 w 3003
imperatorem 1 w 3014
cum 2 w 3017
suo 2 w 3020
auxilio 1 w 3027
poenas 1 w 3033
petat 1 w 3038
hominem 1 w 3046
ob 5 w 3048
morbos 1 w 3054
animo 3 w 3059
parum 1 w 3064
valido 1 w 3070
secunda 1 w 3077
oratione 1 w 3085
extollit 1 w 3093
illum 3 w 3099
regem 1 w 3104
ingentem 1 w 3113
virum 1 w 3118
Masinissae 2 w 3129
nepotem 1 w 3136
esse 2 w 3140
si 13 w 3143
Iugurtha 2 w 3151
captus 1 w 3157
aut 1 w 3160
occisus 1 w 3167
foret 4 w 3172
imperium 1 w 3181
Numidiae 1 w 3189
sine 1 w 3193
mora 1 w 3197
habiturum 2 w 3206
id 19 w 3209
adeo 1 w 3213
mature 2 w 3219
posse 1 w 3224
evenire 1 w 3231
si 15 w 3234
ipse 2 w 3238
consul 7 w 3244
ad 10 w 3246
id 20 w 3248
bellum 1 w 3254
missus 1 w 3260
foret 5 w 3265
itaque 2 w 3272
et 48 w 3274
illum 4 w 3279
et 49 w 3281
equites 2 w 3288
Romanos 1 w 3295
milites 2 w 3303
et 50 w 3305
negotiatores 2 w 3317
alios 2 w 3323
ipse 3 w 3327
plerosque 1 w 3337
pacis 1 w 3342
spes 1 w 3346
inpellit 1 w 3354
uti 1 w 3358
Romam 1 w 3363
ad 11 w 3365
suos 1 w 3369
necessarios 1 w 3380
aspere 1 w 3386
in 40 w 3388
Metellum 2 w 3396
de 23 w 3398
bello 2 w 3403
scribant 1 w 3411
Marium 2 w 3418
imperatorem 2 w 3429
poscant 1 w 3436
sic 1 w 3440
illi 4 w 3444
a 326 w 3445
multis 1 w 3451
mortalibus 1 w 3461
honestissuma 1 w 3473
suffragatione 1 w 3486
consulatus 2 w 3496
petebatur 1 w 3505
simul 2 w 3511
ea 9 w 3513
tempestate 1 w 3523
plebs 2 w 3528
nobilitate 1 w 3538
fusa 1 w 3542
per 24 w 3545
legem 1 w 3550
Mamiliam 1 w 3558
novos 2 w 3563
extollebat 1 w 3573
ita 16 w 3577
Mario 2 w 3582
cuncta 2 w 3588
procedere 1 w 3597
Interim 1 w 3605
Iugurtha 3 w 3613
postquam 2 w 3622
omissa 1 w 3628
deditione 1 w 3637
bellum 2 w 3643
incipit 1 w 3650
cum 3 w 3654
magna 4 w 3659
cura 1 w 3663
parare 1 w 3669
omnia 4 w 3674
festinare 2 w 3684
cogere 1 w 3691
exercitum 1 w 3700
civitatis 1 w 3710
quae 5 w 3715
ab 21 w 3717
se 20 w 3719
defecerant 1 w 3729
formidine 1 w 3739
aut 2 w 3742
ostentando 1 w 3752
praemia 1 w 3759
adfectare 1 w 3768
conmunire 1 w 3778
suos 2 w 3782
locos 1 w 3787
arma 1 w 3792
tela 1 w 3796
aliaque 1 w 3803
quae 6 w 3808
spe 5 w 3811
pacis 2 w 3816
amiserat 1 w 3824
reficere 1 w 3833
aut 3 w 3836
conmercari 1 w 3846
servitia 1 w 3855
Romanorum 2 w 3864
adlicere 1 w 3872
et 53 w 3874
eos 2 w 3877
ipsos 1 w 3882
qui 9 w 3886
in 44 w 3888
praesidiis 1 w 3898
erant 4 w 3903
pecunia 1 w 3911
temptare 1 w 3919
prorsus 1 w 3927
nihil 2 w 3932
intactum 1 w 3940
neque 6 w 3945
quietum 1 w 3952
pati 2 w 3956
cuncta 3 w 3963
agitare 1 w 3970
igitur 1 w 3977
Vagenses 1 w 3985
quo 12 w 3989
Metellus 2 w 3997
initio 1 w 4003
Iugurtha 4 w 4011
pacificante 1 w 4022
praesidium 2 w 4032
imposuerat 1 w 4042
fatigati 1 w 4051
regis 1 w 4056
suppliciis 1 w 4066
neque 7 w 4071
antea 3 w 4076
voluntate 1 w 4085
alienati 1 w 4093
principes 1 w 4103
civitatis 2 w 4112
inter 3 w 4117
se 24 w 4119
coniurant 1 w 4128
nam 4 w 4132
volgus 1 w 4138
uti 2 w 4142
plerumque 1 w 4151
solet 1 w 4156
et 57 w 4158
maxume 1 w 4164
Numidarum 1 w 4173
ingenio 1 w 4181
mobili 1 w 4187
seditiosum 1 w 4198
atque 6 w 4203
discordiosum 1 w 4215
erat 15 w 4219
cupidum 1 w 4227
novarum 1 w 4234
rerum 1 w 4239
quieti 1 w 4246
et 59 w 4248
otio 1 w 4252
advorsum 1 w 4260
dein 2 w 4265
conpositis 1 w 4275
inter 4 w 4280
se 26 w 4282
rebus 1 w 4287
in 52 w 4289
diem 1 w 4293
tertium 1 w 4300
constituunt 1 w 4311
quod 6 w 4316
is 60 w 4318
festus 1 w 4324
celebratusque 1 w 4337
per 25 w 4340
omnem 2 w 4345
Africam 1 w 4352
ludum 1 w 4357
et 60 w 4359
lasciviam 1 w 4368
magis 3 w 4373
quam 8 w 4377
formidinem 1 w 4387
ostentabat 1 w 4397
sed 2 w 4401
ubi 6 w 4404
tempus 2 w 4410
fuit 2 w 4414
centuriones 1 w 4426
tribunosque 1 w 4437
militaris 1 w 4446
et 61 w 4448
ipsum 1 w 4453
praefectum 1 w 4463
oppidi 1 w 4469
T 1 w 4470
Turpilium 1 w 4480
Silanum 1 w 4487
alius 1 w 4492
alium 3 w 4497
domos 1 w 4502
suas 2 w 4506
invitant 1 w 4514
eos 3 w 4518
omnis 2 w 4523
praeter 3 w 4530
Turpilium 2 w 4539
inter 5 w 4544
epulas 1 w 4550
obtruncant 1 w 4560
postea 4 w 4567
milites 3 w 4574
palantis 1 w 4582
inermos 1 w 4589
quippe 1 w 4596
in 57 w 4598
tali 4 w 4602
die 3 w 4605
ac 15 w 4607
sine 2 w 4611
imperio 3 w 4618
aggrediuntur 1 w 4631
idem 3 w 4636
plebes 1 w 4642
facit 1 w 4647
pars 2 w 4652
edocti 1 w 4658
ab 23 w 4660
nobilitate 2 w 4670
alii 1 w 4675
studio 1 w 4681
talium 1 w 4687
rerum 2 w 4692
incitati 1 w 4700
quis 1 w 4705
acta 1 w 4709
consiliumque 1 w 4721
ignorantibus 2 w 4733
tumultus 1 w 4741
ipse 4 w 4745
et 63 w 4747
res 7 w 4750
novae 1 w 4755
satis 4 w 4760
placebant 1 w 4769
Romani 2 w 4776
milites 4 w 4783
inproviso 1 w 4793
metu 1 w 4797
incerti 1 w 4804
ignarique 1 w 4813
quid 2 w 4818
potissumum 1 w 4828
facerent 1 w 4836
trepidare 1 w 4846
arcem 1 w 4852
oppidi 2 w 4858
ubi 7 w 4862
signa 1 w 4867
et 65 w 4869
scuta 1 w 4874
erant 5 w 4879
praesidium 3 w 4890
hostium 1 w 4897
obsidebat 1 w 4906
portae 1 w 4913
ante 5 w 4917
clausae 1 w 4924
fugam 1 w 4929
prohibebant 1 w 4940
ad 15 w 4943
hoc 1 w 4946
mulieres 1 w 4954
puerique 1 w 4962
pro 9 w 4965
tectis 1 w 4971
aedificiorum 1 w 4983
saxa 1 w 4987
et 66 w 4989
alia 6 w 4993
quae 7 w 4998
locus 1 w 5003
praebebat 1 w 5012
certatim 1 w 5021
mittere 2 w 5028
ita 24 w 5032
neque 8 w 5037
caveri 1 w 5043
anceps 1 w 5049
malum 2 w 5054
neque 9 w 5059
a 476 w 5060
fortissumis 1 w 5071
infirmissumo 1 w 5083
generi 1 w 5089
resisti 1 w 5096
posse 2 w 5101
iuxta 2 w 5107
boni 2 w 5111
malique 1 w 5118
strenui 1 w 5126
et 67 w 5128
inbelles 1 w 5136
inulti 1 w 5142
obtruncari 1 w 5152
in 65 w 5155
ea 12 w 5157
tanta 1 w 5162
asperitate 1 w 5172
saevissumis 1 w 5183
Numidis 1 w 5190
et 68 w 5192
oppido 1 w 5198
undique 1 w 5205
clauso 1 w 5211
Turpilius 1 w 5220
praefectus 1 w 5230
unus 1 w 5234
ex 10 w 5236
omnibus 2 w 5243
Italicis 1 w 5251
intactus 1 w 5259
profugit 1 w 5267
id 36 w 5270
misericordiane 1 w 5284
hospitis 1 w 5292
an 53 w 5294
pactione 1 w 5302
aut 4 w 5305
casu 1 w 5309
ita 26 w 5312
evenerit 1 w 5320
parum 2 w 5326
comperimus 1 w 5336
nisi 1 w 5341
quia 2 w 5346
illi 5 w 5350
in 67 w 5352
tanto 1 w 5357
malo 1 w 5361
turpis 1 w 5367
vita 4 w 5371
integra 1 w 5378
fama 1 w 5382
potior 1 w 5388
fuit 3 w 5392
inprobus 1 w 5401
intestabilisque 1 w 5416
videtur 1 w 5423