Scaife ATLAS

CTS Library / Bellum Iugurthinum

Bellum Iugurthinum (48-56)

urn:cts:latinLit:phi0631.phi002.perseus-lat3:48-56
Refs {'start': {'reference': '48', 'human_reference': 'Chapter 48'}, 'end': {'reference': '56', 'human_reference': 'Chapter 56'}}
Ancestors []
Children []
prev
plain textXML
next

1
Iugurtha ubi Metelli dicta cum factis conposuit ac se suis artibus temptari animadvortit, quippe quoi verbis pax nuntiabatur, ceterum re bellum asperrumum erat, urbs maxuma alienata, ager hostibus cognitus, animi popularium temptati, coactus rerum necessitudine statuit armis certare.
2
igitur explorato hostium itinere, in spem victoriae adductus ex opportunitate loci, quam maxumas potest copias omnium generum parat ac per tramites occultos exercitum Metelli antevenit.

3
Erat in ea parte Numidiae, quam Adherbal in divisione possederat, flumen oriens a meridie nomine Muthul, a quo aberat mons ferme milia viginti tractu pari, vastus ab natura et humano cultu. sed ex eo medio quasi collis oriebatur, in inmensum pertingens,
p.93
vestitus oleastro ac murtetis aliisque generibus arborum, quae humi arido atque harenoso gignuntur.
4
media autem planities deserta penuria aquae praeter flumini propinqua loca; ea consita arbustis pecore atque cultoribus frequentabantur.

1
Igitur in eo colle, quem transvorso intinere porrectum docuimus, Iugurtha extenuata suorum acie consedit. elephantis et parti copiarum pedestrium Bomilcarem praefecit eumque edocet quae ageret. ipse propior montem cum omni equitatu et peditibus delectis suos conlocat.
2
dein singulas turmas et manipulos circumiens monet atque obtestatur, uti memores pristinae virtutis et victoriae sese regnumque suom ab Romanorum avaritia defendant: cum iis certamen fore, quos antea victos sub iugum miserint; ducem illis, non animum mutatum; quae ab imperatore decuerint omnia suis provisa, locum superiorem, ut prudentes cum inperitis, ne pauciores cum pluribus aut rudes cum belli melioribus manum consererent.
3
proinde parati intentique essent signo dato Romanos invadere: illum diem aut omnis labores et victorias confirmaturum aut maxumarum aerumnarum initium fore.
4
ad hoc viritim, uti quemque ob militare facinus pecunia aut honore extulerat, conmonefacere benefici sui et eum ipsum aliis ostentare, postremo pro quoiusque ingenio pollicendo minitando obtestando alium alio modo excitare, quom interim Metellus ignarus hostium monte degrediens cum exercitu conspicatur.
5
primo dubius, quidnam insolita facies ostenderet nam inter virgulta equi Numidaeque consederant,
p.94
neque plane occultati humilitate arborum et tamen inderti, quidnam esset, quom natura loci tum dolo ipsi atque signa militaria obscurati —, dein brevi cognitis insidiis paulisper agmen constituit.
6
ibi conmutatis ordinibus in dextro latere, quod proxumum hostis erat, triplicibus subsidiis aciem instruxit, inter manipulos funditores et sagittarios dispertit, equitatum omnem in cornibus locat, ac pauca pro tempore milites hortatus aciem, sicuti instruxerat, transvorsis principiis in planum deducit.
50
1
sed ubi Numidas quietos neque colle degredi animadvortit, veritus ex anni tempore et inopia aquae, ne siti conficeretur exercitus, Rutilium legatum cum expeditis cohortibus et parte equitum praemisit ad flumen, uti locum castris antecaperet, existumans hostis crebro impetu et transvorsis proeliis iter suom remoraturos et, quoniam armis diffiderent, lassitudinem et sitim militum temptaturos.
2
deinde ipse pro re atque loco, sicuti monte descenderat, paulatim procedere, Marium post principia habere, ipse cum sinistrae alae equitibus esse, qui in agmine principes facti erant.

3
At Iugurtha, ubi extremum agmen Metelli primos suos praetergressum videt, praesidio quasi duum milium peditum montem occupat, qua Metellus descenderat, ne forte cedentibus advorsariis receptui ac post munimento foret.
4
dein repente signo dato hostis invadit. Numidae alii postremos caedere, pars a sinistra ac dextra temptare, infensi adesse atque instare, omnibus locis Romanorum ordines conturbare. quorum etiam qui firmioribus animis obvii hostibus fuerant, ludificati incerto proelio ipsi modo eminus sauciabantur, neque contra feriundi aut conserundi manum copia erat.
5
ante iam docti ab Iugurtha equites, ubi Romanorum turma insequi coeperat, non confertim neque in unum sese recipiebant, sed alius alio quam maxume divorsi.
6
ita numero
p.95
priores, si ab persequendo hostis deterrere nequiverant, disiectos ab tergo aut lateribus circumveniebant; sin opportunior fugae collis quam campi fuerat, ea vero consueti Numidarum equi facile inter virgulta evadere, nostros asperitas et insolentia loci retinebat.
51
1
ceterum facies totius negoti varia, incerta, foeda atque miserabilis: dispersi a suis pars cedere, alii insequi; neque signa neque ordines observare; ubi quemque periculum ceperat, ibi resistere ac propulsare; arma tela, equi viri, hostes atque cives permixti; nihil consilio neque imperio agi, fors omnia regere.
2
itaque multum diei processerat, quom etiam tum eventus in incerto erat.
3
denique omnibus labore et aestu languidis Metellus, ubi videt Numidas minus instare, paulatim milites in unum conducit, ordines restituit et cohortis legionarias quattuor advorsum pedites hostium conlocat. eorum magna pars superioribus locis fessa consederat.
4
simul orare et hortari milites, ne deficerent neu paterentur hostis fugientis vincere: neque illis castra esse neque munimentum ullum, quo cedentes tenderent; in armis omnia sita.
5
sed ne Iugurtha quidem interea quietus erat: circumire, hortari; renovare proelium et ipse cum delectis temptare omnia; subvenire suis, hostibus dubiis instare, quos firmos cognoverat, eminus pugnando retinere.
52
1
eo modo inter se duo imperatores, summi viri, certabant, ipsi pares, ceterum opibus disparibus.
2
nam Mello virtus militum erat, locus advorsus; Iugurthae alia omnia praeter milites opportuna.
3
denique Romani, ubi intellegunt neque sibi perfugium esse neque ab hoste copiam pugnandi fieri et iam die vesper erat —, advorso colle, sicuti praeceptum fuerat, evadunt.
4
amisso loco Numidae fusi fugatique; pauci interiere, plerosque velocitas et regio hostibus ignara tutata sunt.

p.96

5
Interea Bomilcar, quem elephantis et parti copiarum pedestrium praefectum ab Iugurtha supra diximus, ubi eum Rutilius praetergressus est, paulatim suos in aequom locum deducit ac, dum legatus ad flumen, quo praemissus erat, festinans pergit, quietus, uti res postulabat, aciem exornat neque remittit, quid ubique hostis ageret, explorare.
6
postquam Rutilium consedisse iam et animo vacuom accepit, simulque ex Iugurthae proelio clamorem augeri, veritus, ne legatus cognita re laborantibus suis auxilio foret, aciem, quam diffidens virtuti militum arte statuerat, quo hostium itineri officeret, latius porrigit eoque modo ad Rutili castra procedit.
53
1
Romani ex inproviso pulveris vim magnam animadvortunt; nam prospectum ager arbustis consitus prohibebat. et primo rati humum aridam vento agitari, post ubi aequabilem manere et, sicuti acies movebatur, magis magisque adpropinquare vident, cognita re properantes arma capiunt ac pro castris, sicuti imperabatur, consistunt.
2
deinde ubi propius ventum est, utrimque magno clamore concurritur.
3
Numidae tantummodo remorati, dum in elephantis auxilium putant, postquam eos impeditos ramis arborum atque ita disiectos circumveniri vident, fugam faciunt, ac plerique abiectis armis collis aut noctis, quae iam aderat, auxilio integri abeunt.
4
elephanti quattuor capti, reliqui omnes numero quadraginta interfecti.
5
at Romani, quamquam itinere atque opere castrorum et proelio fessi laetique erant, tamen, quod Metellus amplius opinione morabatur, instructi intentique obviam procedunt;
6
nam dolus Numidarum nihil languidi neque remissi patiebatur.
7
ac primo obscura nocte, postquam haud procul inter se erant, strepitu velut hostes adventare, alteri apud alteros formidinem simul et tumultum facere; et paene inprudentia admissum facinus
p.97
miserabile, ni utrimque praemissi equites rem exploravissent.
8
igitur pro metu repente gaudium mutatur: milites alius alium laeti appellant, acta edocent atque audiunt, sua quisque fortia facta ad caelum fert. quippe res humanae ita sese habent: in victoria vel ignavis gloriari licet, advorsae res etiam bonos detrectant.

1
Metellus in isdem castris quatriduom moratus saucios cum cura reficit, meritos in proeliis more militiae donat, univorsos in contione laudat atque agit gratias, hortatur, ad cetera, quae levia sunt, parem animum gerant: pro victoria satis iam pugnatum, reliquos labores pro praeda fore.
2
tamen interim transfugas et alios opportunos, Iugurtha ubi gentium aut quid agitaret, cum paucisne esset an exercitum haberet, ut sese victus gereret, exploratum misit.
3
at ille sese in loca saltuosa et natura munita receperat ibique cogebat exercitum numero hominum ampliorem, sed hebetem infirmumque, agri ac pecoris magis quam belli cultorem.
4
id ea gratia eveniebat, quod praeter regios equites nemo omnium Numida ex fuga regem sequitur. quo quoiusque animus fert, eo discedunt, neque id flagitium militiae ducitur: ita se mores habent.

5
Igitur Metellus, ubi videt etiam tum regis animum ferocem esse, bellum renovari, quod nisi ex illius lubidine geri non posset, praeterea iniquom certamen sibi cum hostibus, minore detrimento illos vinci quam suos vincere, statuit non proeliis neque in acie sed alio more bellum gerundum.
6
itaque in loca Numidiae opulentissuma pergit, agros vastat, multa castella et oppida
p.98
temere munita aut sine praesidio capit incenditque, puberes interficit, iubet alia omnia militum praedam esse. ea formidine multi mortales Romanis dediti; obsides, frumentum et alia, quae usui forent, affatim praebita; ubicumque res postulabat, praesidium inpositum.
7
quae negotia multo magis quam proelium male pugnatum ab suis regem terrebant; quippe,
8
quoius spes omnis in fuga sita erat, sequi cogebatur et, qui sua loca defendere nequiverat, in alienis bellum gerere.
9
tamen ex copia quod optumum videbatur consilium capit: exercitum plerumque in isdem locis opperiri iubet, ipse cum delectis equitibus Metellum sequitur, nocturnis et aviis itineribus ignoratus Romanos palantis repente aggreditur. eorum plerique inermes cadunt, multi capiuntur, nemo omnium intactus profugit, et Numidae, prius quam ex castris subveniretur, sicuti iussi erant, in proxumos collis discedunt.

1
Interim Romae gaudium ingens ortum cognitis Metelli rebus, ut seque et exercitum more maiorum gereret, in advorso loco victor tamen virtute fuisset, hostium agro potiretur, Iugurtham magnificum ex Albini socordia spem salutis in solitudine aut fuga coegisset habere.
2
itaque senatus ob ea feliciter acta dis inmortalibus supplicia decernere; civitas, trepida antea et sollicita de belli eventu, laeta agere; de Metello fama praeclara esse.
3
igitur eo intentior ad victoriam niti, omnibus modis festinare, cavere tamen, necubi hosti opportunus fieret, meminisse post gloriam invidiam sequi.
4
ita, quo clarior erat, eo magis anxius erat, neque post insidias Iugurthae effuso exercitu praedari; ubi frumento aut pabulo opus erat, cohortes cum omni equitatu praesidium agitabant; exercitus partem ipse,
5
reliquos Marius ducebat. sed igni magis quam praeda ager vastabatur.
6
duobus locis haud longe inter se castra faciebant; ubi
p.99
vi opus erat,
7
cuncti aderant; ceterum, quo fuga atque formido latius cresceret, divorsi agebant.
8
eo tempore Iugurtha per collis sequi, tempus aut locum pugnae quaerere, qua venturum hostem audierat, pabulum et aquarum fontis, quorum penuria erat, corrumpere, modo se Metello interdum Mario ostendere, postremos in agmine temptare ac statim in collis regredi, rursus aliis, post aliis minitari, neque proelium facere neque otium pati, tantummodo hostem ab incepto retinere.

1
Romanus imperator ubi se dolis fatigari videt neque ab hoste copiam pugnandi fieri, urbem magnam et in ea parte, qua sita erat, arcem regni nomine Zamam statuit oppugnare, ratus, id quod negotium poscebat, Iugurtham laborantibus suis auxilio venturum ibique proelium fore.
2
at ille, quae parabantur a perfugis edoctus, magnis itineribus Metellum antevenit. oppidanos hortatur, moenia defendant, additis auxilio perfugis, quod genus ex copiis regis, quia fallere nequibat, firmissumum erat; praeterea pollicetur in tempore semet cum exercitu adfore.
3
ita conpositis rebus in loca quam maxume occulta discedit, ac post paulo cognoscit Marium ex itinere frumentatum cum paucis cohortibus Siccam missum, quod oppidum primum omnium post malam pugnam ab rege defecerat.
4
eo cum delectis equitibus noctu pergit et iam egredientibus Romanis in porta pugnam facit, simul magna voce Siccensis hortatur, uti cohortis ab tergo circumveniant: fortunam illis praeclari facinoris casum dare; si id fecerint, postea sese in regno, illos in libertate sine metu aetatem acturos.
5
ac ni Marius signa inferre atque evadere oppido properavisset, profecto cuncti aut magna pars Siccensium fidem mutavissent: tanta mobilitate sese Numidae gerunt.
6
sed milites Iugurthini, paulisper ab rege sustentati, postquam maiore vi hostes urgent, paucis amissis profugi discedunt.

p.100

57
1
Marius ad Zamam pervenit. id oppidum, in campo situm, magis opere quam natura munitum erat, nullius idoneae rei egens, armis virisque opulentum.
2
igitur Metellus pro tempore atque loco paratis rebus cuncta moenia exercitu circumvenit, legatis imperat, ubi quisque curaret.
3
deinde signo dato undique simul clamor ingens oritur, neque ea res Numidas terret: infensi intentique sine tumultu manent, proelium incipitur.
4
Romani, pro ingenio quisque, pars eminus glande aut lapidibus pugnare, alii succedere ac murum modo subfodere modo scalis aggredi, cupere proelium in manibus facere.
5
contra ea oppidani in proxumos saxa volvere, sudis, pila, praeterea picem sulphure et taeda mixtam ardentia mittere.
6
sed ne illos quidem, qui procul manserant, timor animi satis muniverat; nam plerosque iacula tormentis aut manu emissa volnerabant, parique periculo sed fama inpari boni atque ignavi erant.

Tokens

Iugurtha 1 w 8
ubi 1 w 11
Metelli 1 w 18
dicta 1 w 23
cum 1 w 26
factis 1 w 32
conposuit 1 w 41
ac 2 w 43
se 1 w 45
suis 1 w 49
artibus 1 w 56
temptari 1 w 64
animadvortit 1 w 76
quippe 1 w 83
quoi 1 w 87
verbis 1 w 93
pax 1 w 96
nuntiabatur 1 w 107
ceterum 1 w 115
re 1 w 117
bellum 1 w 123
asperrumum 1 w 133
erat 1 w 137
urbs 1 w 142
maxuma 1 w 148
alienata 1 w 156
ager 1 w 161
hostibus 1 w 169
cognitus 1 w 177
animi 1 w 183
popularium 1 w 193
temptati 1 w 201
coactus 1 w 209
rerum 1 w 214
necessitudine 1 w 227
statuit 1 w 234
armis 1 w 239
certare 1 w 246
igitur 1 w 253
explorato 1 w 262
hostium 1 w 269
itinere 1 w 276
in 3 w 279
spem 1 w 283
victoriae 1 w 292
adductus 1 w 300
ex 2 w 302
opportunitate 1 w 315
loci 1 w 319
quam 1 w 324
maxumas 1 w 331
potest 1 w 337
copias 1 w 343
omnium 1 w 349
generum 1 w 356
parat 1 w 361
ac 4 w 363
per 2 w 366
tramites 1 w 374
occultos 1 w 382
exercitum 1 w 391
Metelli 2 w 398
antevenit 1 w 407
Erat 1 w 412
in 4 w 414
ea 1 w 416
parte 1 w 421
Numidiae 1 w 429
quam 2 w 434
Adherbal 1 w 442
in 5 w 444
divisione 1 w 453
possederat 1 w 463
flumen 1 w 470
oriens 1 w 476
a 47 w 477
meridie 1 w 484
nomine 1 w 490
Muthul 1 w 496
a 48 w 498
quo 2 w 501
aberat 1 w 507
mons 1 w 511
ferme 1 w 516
milia 1 w 521
viginti 1 w 528
tractu 1 w 534
pari 1 w 538
vastus 1 w 545
ab 3 w 547
natura 1 w 553
et 4 w 555
humano 1 w 561
cultu 1 w 566
sed 2 w 570
ex 4 w 572
eo 1 w 574
medio 1 w 579
quasi 1 w 584
collis 1 w 590
oriebatur 1 w 599
in 8 w 602
inmensum 1 w 610
pertingens 1 w 620
vestitus 1 w 629
oleastro 1 w 637
ac 6 w 639
murtetis 1 w 647
aliisque 1 w 655
generibus 1 w 664
arborum 1 w 671
quae 1 w 676
humi 1 w 680
arido 1 w 685
atque 1 w 690
harenoso 1 w 698
gignuntur 1 w 707
media 1 w 713
autem 1 w 718
planities 1 w 727
deserta 1 w 734
penuria 1 w 741
aquae 1 w 746
praeter 1 w 753
flumini 1 w 760
propinqua 1 w 769
loca 1 w 773
ea 3 w 776
consita 1 w 783
arbustis 1 w 791
pecore 1 w 797
atque 2 w 802
cultoribus 1 w 812
frequentabantur 1 w 827
Igitur 1 w 834
in 13 w 836
eo 2 w 838
colle 1 w 843
quem 1 w 848
transvorso 1 w 858
intinere 1 w 866
porrectum 1 w 875
docuimus 1 w 883
Iugurtha 2 w 892
extenuata 1 w 901
suorum 1 w 907
acie 1 w 911
consedit 1 w 919
elephantis 1 w 930
et 7 w 932
parti 1 w 937
copiarum 1 w 945
pedestrium 1 w 955
Bomilcarem 1 w 965
praefecit 1 w 974
eumque 1 w 980
edocet 1 w 986
quae 3 w 990
ageret 1 w 996
ipse 1 w 1001
propior 1 w 1008
montem 1 w 1014
cum 2 w 1017
omni 2 w 1021
equitatu 1 w 1029
et 10 w 1031
peditibus 1 w 1040
delectis 1 w 1048
suos 1 w 1052
conlocat 1 w 1060
dein 1 w 1065
singulas 1 w 1073
turmas 1 w 1079
et 11 w 1081
manipulos 1 w 1090
circumiens 1 w 1100
monet 1 w 1105
atque 3 w 1110
obtestatur 1 w 1120
uti 1 w 1124
memores 1 w 1131
pristinae 1 w 1140
virtutis 1 w 1148
et 13 w 1150
victoriae 2 w 1159
sese 1 w 1163
regnumque 1 w 1172
suom 1 w 1176
ab 5 w 1178
Romanorum 1 w 1187
avaritia 1 w 1195
defendant 1 w 1204
cum 4 w 1208
iis 2 w 1211
certamen 1 w 1219
fore 1 w 1223
quos 1 w 1228
antea 1 w 1233
victos 1 w 1239
sub 1 w 1242
iugum 1 w 1247
miserint 1 w 1255
ducem 1 w 1261
illis 1 w 1266
non 1 w 1270
animum 1 w 1276
mutatum 1 w 1283
quae 4 w 1288
ab 6 w 1290
imperatore 1 w 1300
decuerint 1 w 1309
omnia 1 w 1314
suis 2 w 1318
provisa 1 w 1325
locum 1 w 1331
superiorem 1 w 1341
ut 6 w 1344
prudentes 1 w 1353
cum 6 w 1356
inperitis 1 w 1365
ne 10 w 1368
pauciores 1 w 1377
cum 7 w 1380
pluribus 1 w 1388
aut 2 w 1391
rudes 1 w 1396
cum 8 w 1399
belli 1 w 1404
melioribus 1 w 1414
manum 1 w 1419
consererent 1 w 1430
proinde 1 w 1438
parati 1 w 1444
intentique 1 w 1454
essent 1 w 1460
signo 1 w 1465
dato 1 w 1469
Romanos 1 w 1476
invadere 1 w 1484
illum 1 w 1490
diem 1 w 1494
aut 3 w 1497
omnis 1 w 1502
labores 1 w 1509
et 14 w 1511
victorias 1 w 1520
confirmaturum 1 w 1533
aut 4 w 1536
maxumarum 1 w 1545
aerumnarum 1 w 1555
initium 1 w 1562
fore 2 w 1566
ad 4 w 1569
hoc 1 w 1572
viritim 1 w 1579
uti 3 w 1583
quemque 1 w 1590
ob 2 w 1592
militare 1 w 1600
facinus 1 w 1607
pecunia 1 w 1614
aut 5 w 1617
honore 1 w 1623
extulerat 1 w 1632
conmonefacere 1 w 1646
benefici 1 w 1654
sui 4 w 1657
et 15 w 1659
eum 2 w 1662
ipsum 1 w 1667
aliis 2 w 1672
ostentare 1 w 1681
postremo 1 w 1690
pro 5 w 1693
quoiusque 1 w 1702
ingenio 1 w 1709
pollicendo 1 w 1719
minitando 1 w 1728
obtestando 1 w 1738
alium 1 w 1743
alio 1 w 1747
modo 1 w 1751
excitare 1 w 1759
quom 1 w 1764
interim 1 w 1771
Metellus 1 w 1779
ignarus 1 w 1786
hostium 2 w 1793
monte 2 w 1798
degrediens 1 w 1808
cum 9 w 1811
exercitu 2 w 1819
conspicatur 1 w 1830
primo 1 w 1836
dubius 1 w 1842
quidnam 1 w 1850
insolita 1 w 1858
facies 1 w 1864
ostenderet 1 w 1874
nam 2 w 1878
inter 2 w 1883
virgulta 1 w 1891
equi 2 w 1895
Numidaeque 1 w 1905
consederant 1 w 1916
neque 1 w 1922
plane 1 w 1927
occultati 1 w 1936
humilitate 1 w 1946
arborum 2 w 1953
et 18 w 1955
tamen 2 w 1960
inderti 1 w 1967
quidnam 2 w 1975
esset 1 w 1980
quom 2 w 1985
natura 2 w 1991
loci 2 w 1995
tum 4 w 1998
dolo 1 w 2002
ipsi 1 w 2006
atque 4 w 2011
signa 1 w 2016
militaria 1 w 2025
obscurati 1 w 2034
dein 2 w 2040
brevi 1 w 2045
cognitis 1 w 2053
insidiis 1 w 2061
paulisper 1 w 2070
agmen 1 w 2075
constituit 1 w 2085
ibi 1 w 2089
conmutatis 1 w 2099
ordinibus 1 w 2108
in 36 w 2110
dextro 1 w 2116
latere 1 w 2122
quod 1 w 2127
proxumum 1 w 2135
hostis 1 w 2141
erat 6 w 2145
triplicibus 1 w 2157
subsidiis 1 w 2166
aciem 1 w 2171
instruxit 1 w 2180
inter 3 w 2186
manipulos 2 w 2195
funditores 1 w 2205
et 20 w 2207
sagittarios 1 w 2218
dispertit 1 w 2227
equitatum 1 w 2237
omnem 1 w 2242
in 39 w 2244
cornibus 1 w 2252
locat 2 w 2257
ac 12 w 2260
pauca 1 w 2265
pro 7 w 2268
tempore 1 w 2275
milites 1 w 2282
hortatus 1 w 2290
aciem 2 w 2295
sicuti 1 w 2302
instruxerat 1 w 2313
transvorsis 1 w 2325
principiis 1 w 2335
in 42 w 2337
planum 1 w 2343
deducit 1 w 2350
sed 5 w 2354
ubi 3 w 2357
Numidas 1 w 2364
quietos 1 w 2371
neque 2 w 2376
colle 2 w 2381
degredi 2 w 2388
animadvortit 2 w 2400
veritus 1 w 2408
ex 10 w 2410
anni 1 w 2414
tempore 2 w 2421
et 22 w 2423
inopia 1 w 2429
aquae 2 w 2434
ne 17 w 2437
siti 1 w 2441
conficeretur 1 w 2453
exercitus 1 w 2462
Rutilium 1 w 2471
legatum 1 w 2478
cum 10 w 2481
expeditis 1 w 2490
cohortibus 1 w 2500
et 24 w 2502
parte 2 w 2507
equitum 1 w 2514
praemisit 1 w 2523
ad 6 w 2525
flumen 2 w 2531
uti 6 w 2535
locum 2 w 2540
castris 1 w 2547
antecaperet 1 w 2558
existumans 1 w 2569
hostis 2 w 2575
crebro 1 w 2581
impetu 1 w 2587
et 27 w 2589
transvorsis 2 w 2600
proeliis 1 w 2608
iter 1 w 2612
suom 2 w 2616
remoraturos 1 w 2627
et 28 w 2629
quoniam 1 w 2637
armis 2 w 2642
diffiderent 1 w 2653
lassitudinem 1 w 2666
et 29 w 2668
sitim 1 w 2673
militum 1 w 2680
temptaturos 1 w 2691
deinde 1 w 2698
ipse 2 w 2702
pro 9 w 2705
re 42 w 2707
atque 5 w 2712
loco 1 w 2716
sicuti 2 w 2723
monte 3 w 2728
descenderat 1 w 2739
paulatim 1 w 2748
procedere 1 w 2757
Marium 1 w 2764
post 2 w 2768
principia 1 w 2777
habere 1 w 2783
ipse 3 w 2788
cum 12 w 2791
sinistrae 1 w 2800
alae 1 w 2804
equitibus 1 w 2813
esse 3 w 2817
qui 10 w 2821
in 48 w 2823
agmine 1 w 2829
principes 1 w 2838
facti 2 w 2843
erant 2 w 2848
At 1 w 2851
Iugurtha 3 w 2859
ubi 4 w 2863
extremum 1 w 2871
agmen 2 w 2876
Metelli 3 w 2883
primos 1 w 2889
suos 2 w 2893
praetergressum 1 w 2907
videt 1 w 2912
praesidio 1 w 2922
quasi 2 w 2927
duum 1 w 2931
milium 1 w 2937
peditum 1 w 2944
montem 2 w 2950
occupat 1 w 2957
qua 11 w 2961
Metellus 2 w 2969
descenderat 2 w 2980
ne 20 w 2983
forte 1 w 2988
cedentibus 1 w 2998
advorsariis 1 w 3009
receptui 1 w 3017
ac 15 w 3019
post 3 w 3023
munimento 1 w 3032
foret 1 w 3037
dein 4 w 3042
repente 1 w 3049
signo 2 w 3054
dato 2 w 3058
hostis 3 w 3064
invadit 1 w 3071
Numidae 2 w 3079
alii 3 w 3083
postremos 1 w 3092
caedere 1 w 3099
pars 1 w 3104
a 245 w 3105
sinistra 2 w 3113
ac 16 w 3115
dextra 1 w 3121
temptare 1 w 3129
infensi 1 w 3137
adesse 1 w 3143
atque 6 w 3148
instare 1 w 3155
omnibus 1 w 3163
locis 1 w 3168
Romanorum 2 w 3177
ordines 1 w 3184
conturbare 1 w 3194
quorum 1 w 3201
etiam 1 w 3206
qui 11 w 3209
firmioribus 1 w 3220
animis 1 w 3226
obvii 1 w 3231
hostibus 2 w 3239
fuerant 1 w 3246
ludificati 1 w 3257
incerto 1 w 3264
proelio 1 w 3271
ipsi 2 w 3275
modo 2 w 3279
eminus 1 w 3285
sauciabantur 1 w 3297
neque 3 w 3303
contra 1 w 3309
feriundi 1 w 3317
aut 6 w 3320
conserundi 1 w 3330
manum 2 w 3335
copia 3 w 3340
erat 10 w 3344
ante 4 w 3349
iam 3 w 3352
docti 1 w 3357
ab 10 w 3359
Iugurtha 4 w 3367
equites 1 w 3374
ubi 5 w 3378
Romanorum 3 w 3387
turma 2 w 3392
insequi 1 w 3399
coeperat 1 w 3407
non 2 w 3411
confertim 1 w 3420
neque 4 w 3425
in 60 w 3427
unum 1 w 3431
sese 2 w 3435
recipiebant 1 w 3446
sed 6 w 3450
alius 1 w 3455
alio 2 w 3459
quam 3 w 3463
maxume 1 w 3469
divorsi 1 w 3476
ita 11 w 3480
numero 1 w 3486
priores 1 w 3493
si 27 w 3496
ab 11 w 3498
persequendo 1 w 3509
hostis 4 w 3515
deterrere 1 w 3524
nequiverant 1 w 3535
disiectos 1 w 3545
ab 12 w 3547
tergo 1 w 3552
aut 7 w 3555
lateribus 1 w 3564
circumveniebant 1 w 3579
sin 4 w 3583
opportunior 1 w 3594
fugae 1 w 3599
collis 2 w 3605
quam 4 w 3609
campi 1 w 3614
fuerat 1 w 3620
ea 5 w 3623
vero 1 w 3627
consueti 1 w 3635
Numidarum 1 w 3644
equi 9 w 3648
facile 1 w 3654
inter 4 w 3659
virgulta 2 w 3667
evadere 1 w 3674
nostros 1 w 3682
asperitas 1 w 3691
et 38 w 3693
insolentia 1 w 3703
loci 4 w 3707
retinebat 1 w 3716
ceterum 2 w 3724
facies 2 w 3730
totius 1 w 3736
negoti 1 w 3742
varia 1 w 3747
incerta 1 w 3755
foeda 1 w 3761
atque 7 w 3766
miserabilis 1 w 3777
dispersi 1 w 3786
a 306 w 3787
suis 3 w 3791
pars 2 w 3795
cedere 2 w 3801
alii 4 w 3806
insequi 2 w 3813
neque 5 w 3819
signa 2 w 3824
neque 6 w 3829
ordines 2 w 3836
observare 1 w 3845
ubi 6 w 3849
quemque 2 w 3856
periculum 1 w 3865
ceperat 1 w 3872
ibi 2 w 3876
resistere 1 w 3885
ac 19 w 3887
propulsare 1 w 3897
arma 1 w 3902
tela 1 w 3906
equi 11 w 3911
viri 2 w 3915
hostes 1 w 3922
atque 8 w 3927
cives 1 w 3932
permixti 1 w 3940
nihil 1 w 3946
consilio 1 w 3954
neque 7 w 3959
imperio 1 w 3966
agi 2 w 3969
fors 1 w 3974
omnia 2 w 3979
regere 1 w 3985
itaque 1 w 3992
multum 1 w 3998
diei 1 w 4002
processerat 1 w 4013
quom 3 w 4018
etiam 2 w 4023
tum 12 w 4026
eventus 1 w 4033
in 68 w 4035
incerto 2 w 4042
erat 15 w 4046
denique 1 w 4054
omnibus 2 w 4061
labore 2 w 4067
et 42 w 4069
aestu 1 w 4074
languidis 1 w 4083
Metellus 3 w 4091
ubi 7 w 4095
videt 2 w 4100
Numidas 2 w 4107
minus 2 w 4112
instare 2 w 4119
paulatim 2 w 4128
milites 2 w 4135
in 72 w 4137
unum 2 w 4141
conducit 1 w 4149
ordines 3 w 4157
restituit 1 w 4166
et 45 w 4168
cohortis 1 w 4176
legionarias 1 w 4187
quattuor 1 w 4195
advorsum 1 w 4203
pedites 1 w 4210
hostium 3 w 4217
conlocat 2 w 4225
eorum 1 w 4231
magna 1 w 4236
pars 3 w 4240
superioribus 1 w 4252
locis 2 w 4257
fessa 1 w 4262
consederat 1 w 4272
simul 1 w 4278
orare 1 w 4283
et 46 w 4285
hortari 1 w 4292
milites 3 w 4299
ne 32 w 4302
deficerent 1 w 4312
neu 1 w 4315
paterentur 1 w 4325
hostis 5 w 4331
fugientis 1 w 4340
vincere 1 w 4347
neque 8 w 4353
illis 2 w 4358
castra 1 w 4364
esse 6 w 4368
neque 9 w 4373
munimentum 1 w 4383
ullum 1 w 4388
quo 11 w 4392
cedentes 1 w 4400
tenderent 1 w 4409
in 75 w 4412
armis 3 w 4417
omnia 3 w 4422
sita 2 w 4426
sed 8 w 4430
ne 36 w 4432
Iugurtha 5 w 4440
quidem 1 w 4446
interea 1 w 4453
quietus 1 w 4460
erat 17 w 4464
circumire 1 w 4474
hortari 2 w 4482
renovare 1 w 4491
proelium 1 w 4499
et 48 w 4501
ipse 4 w 4505
cum 15 w 4508
delectis 2 w 4516
temptare 2 w 4524
omnia 4 w 4529
subvenire 1 w 4539
suis 4 w 4543
hostibus 3 w 4552
dubiis 1 w 4558
instare 3 w 4565
quos 2 w 4570
firmos 1 w 4576
cognoverat 1 w 4586
eminus 2 w 4593
pugnando 1 w 4601
retinere 1 w 4609
eo 4 w 4612
modo 3 w 4616
inter 6 w 4621
se 33 w 4623
duo 1 w 4626
imperatores 1 w 4637
summi 1 w 4643
viri 3 w 4647
certabant 1 w 4657
ipsi 3 w 4662
pares 1 w 4667
ceterum 3 w 4675
opibus 1 w 4681
disparibus 1 w 4691
nam 4 w 4695
Mello 1 w 4700
virtus 1 w 4706
militum 2 w 4713
erat 20 w 4717
locus 1 w 4723
advorsus 1 w 4731
Iugurthae 1 w 4741
alia 1 w 4745
omnia 5 w 4750
praeter 3 w 4757
milites 4 w 4764
opportuna 1 w 4773
denique 2 w 4781
Romani 1 w 4787
ubi 9 w 4791
intellegunt 1 w 4802
neque 10 w 4807
sibi 1 w 4811
perfugium 1 w 4820
esse 7 w 4824
neque 11 w 4829
ab 16 w 4831
hoste 2 w 4836
copiam 1 w 4842
pugnandi 1 w 4850
fieri 1 w 4855
et 52 w 4858
iam 6 w 4861
die 5 w 4864
vesper 1 w 4870
erat 21 w 4874
advorso 1 w 4883
colle 3 w 4888
sicuti 3 w 4895
praeceptum 1 w 4905
fuerat 2 w 4911
evadunt 1 w 4919
amisso 1 w 4926
loco 2 w 4930
Numidae 3 w 4937
fusi 1 w 4941
fugatique 1 w 4950
pauci 2 w 4956
interiere 1 w 4965
plerosque 1 w 4975
velocitas 1 w 4984
et 53 w 4986
regio 1 w 4991
hostibus 4 w 4999
ignara 1 w 5005
tutata 1 w 5011
sunt 1 w 5015
Interea 1 w 5023
Bomilcar 2 w 5031
quem 4 w 5036
elephantis 2 w 5046
et 54 w 5048
parti 2 w 5053
copiarum 2 w 5061
pedestrium 2 w 5071
praefectum 1 w 5081
ab 17 w 5083
Iugurtha 7 w 5091
supra 1 w 5096
diximus 1 w 5103
ubi 10 w 5107
eum 3 w 5110
Rutilius 1 w 5118
praetergressus 1 w 5132
est 9 w 5135
paulatim 3 w 5144
suos 3 w 5148
in 83 w 5150
aequom 1 w 5156
locum 3 w 5161
deducit 2 w 5168
ac 20 w 5170
dum 1 w 5174
legatus 1 w 5181
ad 15 w 5183
flumen 3 w 5189
quo 14 w 5193
praemissus 1 w 5203
erat 23 w 5207
festinans 1 w 5217
pergit 1 w 5223
quietus 2 w 5231
uti 10 w 5235
res 12 w 5238
postulabat 1 w 5248
aciem 3 w 5254
exornat 1 w 5261
neque 12 w 5266
remittit 1 w 5274
quid 4 w 5279
ubique 1 w 5285
hostis 6 w 5291
ageret 2 w 5297
explorare 1 w 5307
postquam 1 w 5316
Rutilium 2 w 5324
consedisse 1 w 5334
iam 7 w 5337
et 58 w 5339
animo 1 w 5344
vacuom 1 w 5350
accepit 1 w 5357
simulque 1 w 5366
ex 18 w 5368
Iugurthae 2 w 5377
proelio 2 w 5384
clamorem 1 w 5392
augeri 1 w 5398
veritus 2 w 5406
ne 41 w 5409
legatus 2 w 5416
cognita 1 w 5423
re 96 w 5425
laborantibus 1 w 5437
suis 5 w 5441
auxilio 1 w 5448
foret 2 w 5453
aciem 4 w 5459
quam 6 w 5464
diffidens 1 w 5473
virtuti 2 w 5480
militum 3 w 5487
arte 3 w 5491
statuerat 1 w 5500
quo 15 w 5504
hostium 4 w 5511
itineri 1 w 5518
officeret 1 w 5527
latius 1 w 5534
porrigit 1 w 5542
eoque 1 w 5547
modo 4 w 5551
ad 16 w 5553
Rutili 4 w 5559
castra 2 w 5565
procedit 1 w 5573
Romani 2 w 5580
ex 19 w 5582
inproviso 1 w 5591
pulveris 1 w 5599
vim 1 w 5602
magnam 1 w 5608
animadvortunt 1 w 5621
nam 6 w 5625
prospectum 1 w 5635
ager 4 w 5639
arbustis 2 w 5647
consitus 1 w 5655
prohibebat 1 w 5665
et 61 w 5668
primo 3 w 5673
rati 3 w 5677
humum 1 w 5682
aridam 1 w 5688
vento 1 w 5693
agitari 1 w 5700
post 7 w 5705
ubi 12 w 5708
aequabilem 1 w 5718
manere 1 w 5724
et 62 w 5726
sicuti 4 w 5733
acies 3 w 5738
movebatur 1 w 5747
magis 1 w 5753
magisque 1 w 5761
adpropinquare 1 w 5774
vident 1 w 5780
cognita 2 w 5788
re 101 w 5790
properantes 1 w 5801
arma 2 w 5805
capiunt 1 w 5812
ac 26 w 5814
pro 22 w 5817
castris 2 w 5824
sicuti 5 w 5831
imperabatur 1 w 5842
consistunt 1 w 5853
deinde 2 w 5860
ubi 13 w 5863
propius 1 w 5870
ventum 1 w 5876
est 11 w 5879
utrimque 1 w 5888
magno 1 w 5893
clamore 2 w 5900
concurritur 1 w 5911
Numidae 4 w 5919
tantummodo 1 w 5929
remorati 1 w 5937
dum 2 w 5941
in 89 w 5943
elephantis 3 w 5953
auxilium 1 w 5961
putant 1 w 5967
postquam 2 w 5976
eos 1 w 5979
impeditos 1 w 5988
ramis 1 w 5993
arborum 3 w 6000
atque 9 w 6005
ita 19 w 6008
disiectos 2 w 6017
circumveniri 1 w 6029
vident 2 w 6035
fugam 1 w 6041
faciunt 1 w 6048
ac 28 w 6051
plerique 1 w 6059
abiectis 1 w 6067
armis 4 w 6072
collis 3 w 6078
aut 8 w 6081
noctis 1 w 6087
quae 6 w 6092
iam 8 w 6095
aderat 1 w 6101
auxilio 2 w 6109
integri 1 w 6116
abeunt 1 w 6122
elephanti 4 w 6132
quattuor 2 w 6140
capti 1 w 6145
reliqui 1 w 6153
omnes 1 w 6158
numero 2 w 6164
quadraginta 1 w 6175
interfecti 1 w 6185
at 91 w 6188
Romani 3 w 6194
quamquam 1 w 6203
itinere 2 w 6210
atque 10 w 6215
opere 1 w 6220
castrorum 1 w 6229
et 63 w 6231
proelio 3 w 6238
fessi 1 w 6243
laetique 1 w 6251
erant 6 w 6256
tamen 3 w 6262
quod 2 w 6267
Metellus 4 w 6275
amplius 1 w 6282
opinione 1 w 6290
morabatur 1 w 6299
instructi 1 w 6309
intentique 2 w 6319
obviam 1 w 6325
procedunt 1 w 6334
nam 7 w 6338
dolus 1 w 6343
Numidarum 2 w 6352
nihil 2 w 6357
languidi 2 w 6365
neque 13 w 6370
remissi 1 w 6377
patiebatur 1 w 6387
ac 29 w 6390
primo 4 w 6395
obscura 2 w 6402
nocte 1 w 6407
postquam 3 w 6416
haud 1 w 6420
procul 1 w 6426
inter 9 w 6431
se 37 w 6433
erant 7 w 6438
strepitu 1 w 6447
velut 1 w 6452
hostes 2 w 6458
adventare 1 w 6467
alteri 1 w 6474
apud 1 w 6478
alteros 1 w 6485
formidinem 1 w 6495
simul 3 w 6500
et 66 w 6502
tumultum 1 w 6510
facere 2 w 6516
et 67 w 6519
paene 1 w 6524
inprudentia 1 w 6535
admissum 1 w 6543
facinus 2 w 6550
miserabile 1 w 6560
ni 52 w 6563
utrimque 2 w 6571
praemissi 1 w 6580
equites 2 w 6587
rem 11 w 6590
exploravissent 1 w 6604
igitur 2 w 6611
pro 27 w 6614
metu 1 w 6618
repente 2 w 6625
gaudium 1 w 6632
mutatur 1 w 6639
milites 5 w 6647
alius 2 w 6652
alium 2 w 6657
laeti 2 w 6662
appellant 1 w 6671
acta 1 w 6676
edocent 1 w 6683
atque 11 w 6688
audiunt 1 w 6695
sua 1 w 6699
quisque 1 w 6706
fortia 1 w 6712
facta 1 w 6717
ad 23 w 6719
caelum 1 w 6725
fert 2 w 6729
quippe 2 w 6736
res 13 w 6739
humanae 1 w 6746
ita 20 w 6749
sese 3 w 6753
habent 1 w 6759
in 101 w 6762
victoria 4 w 6770
vel 3 w 6773
ignavis 1 w 6780
gloriari 1 w 6788
licet 1 w 6793
advorsae 1 w 6802
res 14 w 6805
etiam 3 w 6810
bonos 1 w 6815
detrectant 1 w 6825
Metellus 5 w 6834
in 102 w 6836
isdem 1 w 6841
castris 3 w 6848
quatriduo 1 w 6857
m 361 w 6858
moratus 1 w 6865
saucios 1 w 6872
cum 18 w 6875
cura 3 w 6879
reficit 1 w 6886
meritos 1 w 6894
in 103 w 6896
proeliis 2 w 6904
more 4 w 6908
militiae 1 w 6916
donat 1 w 6921
univorsos 1 w 6931
in 104 w 6933
contione 1 w 6941
laudat 1 w 6947
atque 12 w 6952
agit 3 w 6956
gratias 1 w 6963
hortatur 1 w 6972
ad 25 w 6975
cetera 1 w 6981
quae 7 w 6986
levia 1 w 6991
sunt 2 w 6995
parem 1 w 7001
animum 2 w 7007
gerant 1 w 7013
pro 29 w 7017
victoria 5 w 7025
satis 1 w 7030
iam 11 w 7033
pugnatum 1 w 7041
reliquos 1 w 7050
labores 2 w 7057
pro 30 w 7060
praeda 1 w 7066
fore 5 w 7070
tamen 4 w 7076
interim 2 w 7083
transfugas 1 w 7093
et 75 w 7095
alios 1 w 7100
opportunos 1 w 7110
Iugurtha 9 w 7119
ubi 14 w 7122
gentium 1 w 7129
aut 9 w 7132
quid 5 w 7136
agitaret 1 w 7144
cum 19 w 7148
paucisne 1 w 7156
esset 2 w 7161
an 66 w 7163
exercitum 2 w 7172
haberet 1 w 7179
ut 35 w 7182
sese 4 w 7186
victus 1 w 7192
gereret 1 w 7199
exploratum 1 w 7210
misit 2 w 7215
at 108 w 7218
ille 1 w 7222
sese 5 w 7226
in 106 w 7228
loca 5 w 7232
saltuosa 1 w 7240
et 80 w 7242
natura 3 w 7248
munita 1 w 7254
receperat 1 w 7263
ibique 1 w 7269
cogebat 1 w 7276
exercitum 3 w 7285
numero 3 w 7291
hominum 1 w 7298
ampliorem 1 w 7307
sed 10 w 7311
hebetem 1 w 7318
infirmumque 1 w 7329
agri 1 w 7334
ac 34 w 7336
pecoris 1 w 7343
magis 3 w 7348
quam 11 w 7352
belli 2 w 7357
cultorem 1 w 7365
id 31 w 7368
ea 8 w 7370
gratia 2 w 7376
eveniebat 1 w 7385
quod 3 w 7390
praeter 5 w 7397
regios 1 w 7403
equites 3 w 7410
nemo 1 w 7414
omnium 2 w 7420
Numida 9 w 7426
ex 24 w 7428
fuga 5 w 7432
regem 1 w 7437
sequitur 1 w 7445
quo 19 w 7449
quoiusque 2 w 7458
animus 1 w 7464
fert 3 w 7468
eo 7 w 7471
discedunt 1 w 7480
neque 14 w 7486
id 33 w 7488
flagitium 1 w 7497
militiae 2 w 7505
ducitur 1 w 7512
ita 23 w 7516
se 49 w 7518
mores 2 w 7523
habent 2 w 7529
Igitur 2 w 7536
Metellus 6 w 7544
ubi 15 w 7548
videt 3 w 7553
etiam 4 w 7558
tum 27 w 7561
regis 1 w 7566
animum 3 w 7572
ferocem 1 w 7579
esse 9 w 7583
bellum 2 w 7590
renovari 1 w 7598
quod 4 w 7603
nisi 1 w 7607
ex 25 w 7609
illius 1 w 7615
lubidine 1 w 7623
geri 2 w 7627
non 3 w 7630
posset 1 w 7636
praeterea 1 w 7646
iniquom 1 w 7653
certamen 2 w 7661
sibi 2 w 7665
cum 20 w 7668
hostibus 5 w 7676
minore 1 w 7683
detrimento 1 w 7693
illos 1 w 7698
vinci 1 w 7703
quam 12 w 7707
suos 4 w 7711
vincere 2 w 7718
statuit 2 w 7726
non 4 w 7729
proeliis 3 w 7737
neque 15 w 7742
in 114 w 7744
acie 9 w 7748
sed 11 w 7751
alio 4 w 7755
more 6 w 7759
bellum 3 w 7765
gerundum 1 w 7773
itaque 2 w 7780
in 115 w 7782
loca 6 w 7786
Numidiae 2 w 7794
opulentissuma 1 w 7807
pergit 2 w 7813
agros 1 w 7819
vastat 1 w 7825
multa 1 w 7831
castella 1 w 7839
et 89 w 7841
oppida 1 w 7847
temere 1 w 7853
munita 2 w 7859
aut 10 w 7862
sine 1 w 7866
praesidio 2 w 7875
capit 1 w 7880
incenditque 1 w 7891
puberes 1 w 7899
interficit 1 w 7909
iubet 1 w 7915
alia 2 w 7919
omnia 6 w 7924
militum 4 w 7931
praedam 1 w 7938
esse 10 w 7942
ea 10 w 7945
formidine 2 w 7954
multi 1 w 7959
mortales 1 w 7967
Romanis 1 w 7974
dediti 1 w 7980
obsides 1 w 7988
frumentum 1 w 7998
et 91 w 8000
alia 3 w 8004
quae 8 w 8009
usui 1 w 8013
forent 1 w 8019
affatim 1 w 8027
praebita 1 w 8035
ubicumque 1 w 8045
res 18 w 8048
postulabat 2 w 8058
praesidium 1 w 8069
inpositum 1 w 8078
quae 9 w 8083
negotia 1 w 8090
multo 1 w 8095
magis 4 w 8100
quam 13 w 8104
proelium 2 w 8112
male 1 w 8116
pugnatum 2 w 8124
ab 31 w 8126
suis 6 w 8130
regem 2 w 8135
terrebant 1 w 8144
quippe 3 w 8151
quoius 3 w 8158
spes 1 w 8162
omnis 2 w 8167
in 121 w 8169
fuga 6 w 8173
sita 3 w 8177
erat 27 w 8181
sequi 4 w 8187
cogebatur 1 w 8196
et 92 w 8198
qui 31 w 8202
sua 2 w 8205
loca 7 w 8209
defendere 1 w 8218
nequiverat 1 w 8228
in 122 w 8231
alienis 1 w 8238
bellum 4 w 8244
gerere 2 w 8250
tamen 6 w 8256
ex 26 w 8258
copia 6 w 8263
quod 5 w 8267
optumum 1 w 8274
videbatur 1 w 8283
consilium 1 w 8292
capit 2 w 8297
exercitum 4 w 8307
plerumque 1 w 8316
in 123 w 8318
isdem 2 w 8323
locis 3 w 8328
opperiri 1 w 8336
iubet 2 w 8341
ipse 5 w 8346
cum 22 w 8349
delectis 3 w 8357
equitibus 2 w 8366
Metellum 1 w 8374
sequitur 2 w 8382
nocturnis 1 w 8392
et 95 w 8394
aviis 1 w 8399
itineribus 1 w 8409
ignoratus 1 w 8418
Romanos 2 w 8425
palantis 1 w 8433
repente 3 w 8440
aggreditur 1 w 8450
eorum 2 w 8456
plerique 2 w 8464
inermes 1 w 8471
cadunt 1 w 8477
multi 2 w 8483
capiuntur 1 w 8492
nemo 2 w 8497
omnium 3 w 8503
intactus 1 w 8511
profugit 1 w 8519
et 96 w 8522
Numidae 5 w 8529
prius 1 w 8535
quam 14 w 8539
ex 28 w 8541
castris 4 w 8548
subveniretur 1 w 8560
sicuti 6 w 8567
iussi 1 w 8572
erant 9 w 8577
in 127 w 8580
proxumos 1 w 8588
collis 4 w 8594
discedunt 2 w 8603
Interim 1 w 8611
Romae 1 w 8616
gaudium 2 w 8623
ingens 2 w 8629
ortum 1 w 8634
cognitis 2 w 8642
Metelli 4 w 8649
rebus 1 w 8654
ut 38 w 8657
seque 2 w 8662
et 99 w 8664
exercitum 5 w 8673
more 7 w 8677
maiorum 1 w 8684
gereret 2 w 8691
in 129 w 8694
advorso 2 w 8701
loco 3 w 8705
victor 6 w 8711
tamen 7 w 8716
virtute 1 w 8723
fuisset 1 w 8730
hostium 5 w 8738
agro 2 w 8742
potiretur 1 w 8751
Iugurtham 1 w 8761
magnificum 1 w 8771
ex 30 w 8773
Albini 1 w 8779
socordia 1 w 8787
spem 2 w 8791
salutis 1 w 8798
in 131 w 8800
solitudine 1 w 8810
aut 11 w 8813
fuga 7 w 8817
coegisset 1 w 8826
habere 3 w 8832
itaque 3 w 8839
senatus 1 w 8846
ob 10 w 8848
ea 11 w 8850
feliciter 1 w 8859
acta 3 w 8863
dis 10 w 8866
inmortalibus 1 w 8878
supplicia 1 w 8887
decernere 1 w 8896
civitas 1 w 8904
trepida 1 w 8912
antea 2 w 8917
et 104 w 8919
sollicita 1 w 8928
de 67 w 8930
belli 3 w 8935
eventu 2 w 8941
laeta 1 w 8947
agere 3 w 8952
de 68 w 8955
Metello 1 w 8962
fama 1 w 8966
praeclara 1 w 8975
esse 11 w 8979
igitur 3 w 8986
eo 9 w 8988
intentior 1 w 8997
ad 28 w 8999
victoriam 1 w 9008
niti 5 w 9012
omnibus 3 w 9020
modis 1 w 9025
festinare 1 w 9034
cavere 1 w 9041
tamen 8 w 9046
necubi 1 w 9053
hosti 17 w 9058
opportunus 1 w 9068
fieret 1 w 9074
meminisse 1 w 9084
post 11 w 9088
gloriam 1 w 9095
invidiam 1 w 9103
sequi 6 w 9108
ita 31 w 9112
quo 25 w 9116
clarior 1 w 9123
erat 29 w 9127
eo 10 w 9130
magis 5 w 9135
anxius 1 w 9141
erat 30 w 9145
neque 16 w 9151
post 12 w 9155
insidias 1 w 9163
Iugurthae 3 w 9172
effuso 1 w 9178
exercitu 8 w 9186
praedari 1 w 9194
ubi 19 w 9198
frumento 1 w 9206
aut 12 w 9209
pabulo 1 w 9215
opus 1 w 9219
erat 31 w 9223
cohortes 1 w 9232
cum 24 w 9235
omni 16 w 9239
equitatu 3 w 9247
praesidium 2 w 9257
agitabant 1 w 9266
exercitus 2 w 9276
partem 1 w 9282
ipse 6 w 9286
reliquos 2 w 9295
Marius 1 w 9301
ducebat 1 w 9308
sed 12 w 9312
igni 1 w 9316
magis 6 w 9321
quam 15 w 9325
praeda 4 w 9331
ager 6 w 9335
vastabatur 1 w 9345
duobus 1 w 9352
locis 4 w 9357
haud 2 w 9361
longe 1 w 9366
inter 12 w 9371
se 66 w 9373
castra 3 w 9379
faciebant 1 w 9388
ubi 20 w 9392
vi 42 w 9394
opus 2 w 9398
erat 32 w 9402
cuncti 1 w 9409
aderant 1 w 9416
ceterum 4 w 9424
quo 27 w 9428
fuga 8 w 9432
atque 13 w 9437
formido 1 w 9444
latius 2 w 9450
cresceret 1 w 9459
divorsi 2 w 9467
agebant 1 w 9474
eo 11 w 9477
tempore 3 w 9484
Iugurtha 12 w 9492
per 29 w 9495
collis 5 w 9501
sequi 7 w 9506
tempus 1 w 9513
aut 13 w 9516
locum 4 w 9521
pugnae 1 w 9527
quaerere 1 w 9535
qua 36 w 9539
venturum 1 w 9547
hostem 1 w 9553
audierat 1 w 9561
pabulum 1 w 9569
et 110 w 9571
aquarum 1 w 9578
fontis 1 w 9584
quorum 2 w 9591
penuria 2 w 9598
erat 34 w 9602
corrumpere 1 w 9613
modo 6 w 9618
se 68 w 9620
Metello 2 w 9627
interdum 1 w 9635
Mario 1 w 9640
ostendere 2 w 9649
postremos 2 w 9659
in 141 w 9661
agmine 2 w 9667
temptare 3 w 9675
ac 39 w 9677
statim 1 w 9683
in 143 w 9685
collis 6 w 9691
regredi 1 w 9698
rursus 1 w 9705
aliis 3 w 9710
post 14 w 9715
aliis 4 w 9720
minitari 1 w 9728
neque 17 w 9734
proelium 3 w 9742
facere 3 w 9748
neque 18 w 9753
otium 1 w 9758
pati 2 w 9762
tantummodo 2 w 9773
hostem 2 w 9779
ab 37 w 9781
incepto 1 w 9788
retinere 2 w 9796
Romanus 1 w 9804
imperator 3 w 9813
ubi 21 w 9816
se 69 w 9818
dolis 1 w 9823
fatigari 1 w 9831
videt 4 w 9836
neque 19 w 9841
ab 38 w 9843
hoste 6 w 9848
copiam 2 w 9854
pugnandi 2 w 9862
fieri 2 w 9867
urbem 1 w 9873
magnam 2 w 9879
et 114 w 9881
in 147 w 9883
ea 13 w 9885
parte 4 w 9890
qua 38 w 9894
sita 4 w 9898
erat 36 w 9902
arcem 1 w 9908
regni 1 w 9913
nomine 2 w 9919
Zamam 1 w 9924
statuit 3 w 9931
oppugnare 1 w 9940
ratus 3 w 9946
id 50 w 9949
quod 6 w 9953
negotium 1 w 9961
poscebat 1 w 9969
Iugurtham 2 w 9979
laborantibus 2 w 9991
suis 7 w 9995
auxilio 3 w 10002
venturum 2 w 10010
ibique 2 w 10016
proelium 4 w 10024
fore 7 w 10028
at 144 w 10031
ille 2 w 10035
quae 11 w 10040
parabantur 1 w 10050
a 844 w 10051
perfugis 1 w 10059
edoctus 1 w 10066
magnis 1 w 10073
itineribus 2 w 10083
Metellum 2 w 10091
antevenit 2 w 10100
oppidanos 1 w 10110
hortatur 2 w 10118
moenia 1 w 10125
defendant 2 w 10134
additis 1 w 10142
auxilio 4 w 10149
perfugis 2 w 10157
quod 7 w 10162
genus 1 w 10167
ex 33 w 10169
copiis 1 w 10175
regis 2 w 10180
quia 1 w 10185
fallere 1 w 10192
nequibat 1 w 10200
firmissumum 1 w 10212
erat 37 w 10216
praeterea 2 w 10226
pollicetur 1 w 10236
in 150 w 10238
tempore 4 w 10245
semet 1 w 10250
cum 26 w 10253
exercitu 10 w 10261
adfore 1 w 10267
ita 36 w 10271
conpositis 1 w 10281
rebus 2 w 10286
in 151 w 10288
loca 8 w 10292
quam 16 w 10296
maxume 2 w 10302
occulta 2 w 10309
discedit 1 w 10317
ac 41 w 10320
post 15 w 10324
paulo 1 w 10329
cognoscit 1 w 10338
Marium 2 w 10344
ex 35 w 10346
itinere 3 w 10353
frumentatum 1 w 10364
cum 27 w 10367
paucis 2 w 10373
cohortibus 2 w 10383
Siccam 1 w 10389
missum 3 w 10395
quod 8 w 10400
oppidum 1 w 10407
primum 1 w 10413
omnium 4 w 10419
post 16 w 10423
malam 1 w 10428
pugnam 1 w 10434
ab 41 w 10436
rege 4 w 10440
defecerat 1 w 10449
eo 12 w 10452
cum 28 w 10455
delectis 4 w 10463
equitibus 3 w 10472
noctu 2 w 10477
pergit 3 w 10483
et 119 w 10485
iam 17 w 10488
egredientibus 1 w 10501
Romanis 2 w 10508
in 153 w 10510
porta 1 w 10515
pugnam 2 w 10521
facit 1 w 10526
simul 4 w 10532
magna 4 w 10537
voce 1 w 10541
Siccensis 1 w 10550
hortatur 3 w 10558
uti 18 w 10562
cohortis 2 w 10570
ab 42 w 10572
tergo 2 w 10577
circumveniant 1 w 10590
fortunam 1 w 10599
illis 3 w 10604
praeclari 1 w 10613
facinoris 1 w 10622
casum 1 w 10627
dare 1 w 10631
si 69 w 10634
id 53 w 10636
fecerint 1 w 10644
postea 1 w 10651
sese 6 w 10655
in 156 w 10657
regno 1 w 10662
illos 2 w 10668
in 157 w 10670
libertate 1 w 10679
sine 2 w 10683
metu 2 w 10687
aetatem 1 w 10694
acturos 1 w 10701
ac 45 w 10704
ni 86 w 10706
Marius 2 w 10712
signa 3 w 10717
inferre 1 w 10724
atque 14 w 10729
evadere 2 w 10736
oppido 1 w 10742
properavisset 1 w 10755
profecto 1 w 10764
cuncti 2 w 10770
aut 14 w 10773
magna 5 w 10778
pars 4 w 10782
Siccensium 1 w 10792
fidem 1 w 10797
mutavissent 1 w 10808
tanta 1 w 10814
mobilitate 1 w 10824
sese 7 w 10828
Numidae 6 w 10835
gerunt 1 w 10841
sed 13 w 10845
milites 6 w 10852
Iugurthini 1 w 10862
paulisper 2 w 10872
ab 43 w 10874
rege 5 w 10878
sustentati 1 w 10888
postquam 4 w 10897
maiore 1 w 10903
vi 46 w 10905
hostes 3 w 10911
urgent 1 w 10917
paucis 3 w 10924
amissis 1 w 10931
profugi 2 w 10938
discedunt 3 w 10947
Marius 3 w 10954
ad 33 w 10956
Zamam 2 w 10961
pervenit 1 w 10969
id 57 w 10972
oppidum 2 w 10979
in 161 w 10982
campo 1 w 10987
situm 2 w 10992
magis 7 w 10998
opere 2 w 11003
quam 18 w 11007
natura 4 w 11013
munitum 1 w 11020
erat 39 w 11024
nullius 1 w 11032
idoneae 1 w 11039
rei 1 w 11042
egens 1 w 11047
armis 5 w 11053
virisque 1 w 11061
opulentum 1 w 11070
igitur 4 w 11077
Metellus 7 w 11085
pro 40 w 11088
tempore 5 w 11095
atque 15 w 11100
loco 4 w 11104
paratis 1 w 11111
rebus 3 w 11116
cuncta 1 w 11122
moenia 2 w 11128
exercitu 11 w 11136
circumvenit 1 w 11147
legatis 1 w 11155
imperat 4 w 11162
ubi 22 w 11166
quisque 2 w 11173
curaret 1 w 11180
deinde 3 w 11187
signo 3 w 11192
dato 3 w 11196
undique 1 w 11203
simul 5 w 11208
clamor 3 w 11214
ingens 3 w 11220
oritur 1 w 11226
neque 20 w 11232
ea 17 w 11234
res 20 w 11237
Numidas 3 w 11244
terret 1 w 11250
infensi 2 w 11258
intentique 3 w 11268
sine 3 w 11272
tumultu 2 w 11279
manent 1 w 11285
proelium 5 w 11294
incipitur 1 w 11303
Romani 6 w 11310
pro 42 w 11314
ingenio 2 w 11321
quisque 3 w 11328
pars 5 w 11333
eminus 3 w 11339
glande 1 w 11345
aut 15 w 11348
lapidibus 1 w 11357
pugnare 2 w 11364
alii 7 w 11369
succedere 1 w 11378
ac 46 w 11380
murum 1 w 11385
modo 8 w 11389
subfodere 1 w 11398
modo 9 w 11402
scalis 1 w 11408
aggredi 2 w 11415
cupere 1 w 11422
proelium 6 w 11430
in 170 w 11432
manibus 1 w 11439
facere 4 w 11445
contra 2 w 11452
ea 18 w 11454
oppidani 1 w 11462
in 171 w 11464
proxumos 2 w 11472
saxa 1 w 11476
volvere 1 w 11483
sudis 1 w 11489
pila 1 w 11494
praeterea 3 w 11504
picem 1 w 11509
sulphure 1 w 11517
et 127 w 11519
taeda 1 w 11524
mixtam 1 w 11530
ardentia 1 w 11538
mittere 1 w 11545
sed 14 w 11549
ne 82 w 11551
illos 3 w 11556
quidem 2 w 11562
qui 44 w 11566
procul 2 w 11572
manserant 1 w 11581
timor 1 w 11587
animi 3 w 11592
satis 2 w 11597
muniverat 1 w 11606
nam 12 w 11610
plerosque 2 w 11619
iacula 1 w 11625
tormentis 1 w 11634
aut 16 w 11637
manu 4 w 11641
emissa 1 w 11647
volnerabant 1 w 11658
parique 1 w 11666
periculo 1 w 11674
sed 15 w 11677
fama 2 w 11681
inpari 1 w 11687
boni 1 w 11691
atque 16 w 11696
ignavi 2 w 11702
erant 12 w 11707