Scaife ATLAS

CTS Library / Bellum Iugurthinum

Bellum Iugurthinum (18-20)

urn:cts:latinLit:phi0631.phi002.perseus-lat3:18-20
Refs {'start': {'reference': '18', 'human_reference': 'Chapter 18'}, 'end': {'reference': '20', 'human_reference': 'Chapter 20'}}
Ancestors []
Children []
prev
plain textXML
next

1
Africam initio habuere Gaetuli et Libyes, asperi incultique, quis cibus erat caro ferina atque humi pabulum uti pecoribus.
2
ii neque moribus neque lege aut imperio quoiusquam regebantur: vagi palantes quas nox coegerat sedes habebant.
3
sed postquam in Hispania Hercules, sicuti Afri putant, interiit, exercitus eius, conpositus
p.69
ex variis gentibus, amisso duce ac passim multis sibi quisque imperium petentibus brevi dilabitur.
4
ex eo numero Medi, Persae et Armenii navibus in Africam transvecti proxumos nostro mari locos occupavere,
5
sed Persae intra Oceanum magis, iique alveos navium invorsos pro tuguriis habuere, quia neque materia in agris neque ab Hispanis emundi aut mutandi copia erat:
6
mare magnum et ignara lingua commercio prohibebant.
7
ii paulatim per conubia Gaetulos secum miscuere et, quia saepe temptantes agros alia, deinde alia loca petiverant, semet ipsi Nomadas appellavere.
8
ceterum adhuc aedificia Numidarum agrestium, quae mapalia illi vocant, oblonga, incurvis lateribus, tecta quasi navium carinae sunt.
9
Medis autem et Armeniis adcessere Libyes nam ii propius mare Africum agitabant, Gaetuli sub sole magis, haud procul ab ardoribus —, iique mature oppida habuere; nam freto divisi ab Hispania mutare res inter se instituerant.
10
nomen eorum paulatim Libyes corrupere, barbara lingua Mauros pro Medis appellantes.
11
sed res Persarum brevi adolevit, ac postea nomine Numidae, propter multitudinem a parentibus digressi, possedere ea loca, quae proxuma Carthaginem Numidia appellatur.
12
deinde utrique alteris freti finitumos armis aut metu sub imperium suom coegere, nomen gloriamque sibi addidere, magis ii, qui ad nostrum mare processerant, quia Libyes quam Gaetuli minus bellicosi. denique Africae pars inferior pleraque ab Numidis possessa est, victi omnes in gentem nomenque imperantium concessere.
19
1
postea Phoenices, alii multitudinis domi minuendae gratia, pars imperi cupidine sollicitata plebe et aliis
p.70
novarum rerum avidis, Hipponem, Hadrumetum, Lepcim aliasque urbis in ora marituma condidere; eaeque brevi multum auctae, pars originibus suis praesidio, aliae decori fuere.
2
nam de Carthagine silere melius puto quam parum dicere, quoniam alio properare tempus monet.

3
Igitur ad Catabathmon, qui locus Aegyptum ab Africa dividit, secundo mari prima Cyrene est, colonia Theraeon, ac deinceps duae Syrtes interque eas Lepcis, deinde Philaenon arae, quem locum Aegyptum vorsus finem imperi habuere Carthaginienses, post aliae Punicae urbes.
4
cetera loca usque ad Mauretaniam Numidae tenent, proxumi Hispaniam Mauri sunt.
5
super Numidiam Gaetulos accepimus partim in tuguriis, alios incultius vagos agitare,
6
post eos Aethiopas esse, dehinc loca exusta solis ardoribus.
7
igitur bello Iugurthino pleraque ex Punicis oppida et finis Carthaginiensium, quos novissume habuerant, populus Romanus per magistratus administrabat; Gaetulorum magna pars et Numidae usque ad flumen Muluccham sub Iugurtha erant; Mauris omnibus rex Bocchus imperitabat, praeter nomen cetera ignarus populi Romani itemque nobis neque bello neque pace antea cognitus.
8
de Africa et eius incolis ad necessitudinem rei satis dictum.

1
Postquam diviso regno legati Africa decessere et Iugurtha contra timorem animi praemia sceleris adeptum sese videt, certum esse ratus, quod ex amicis apud Numantiam acceperat, omnia Romae venalia esse, simul et illorum pollicitationibus accensus, quos paulo ante
p.71
muneribus expleverat, in regnum Adherbalis animum intendit.
2
ipse acer, bellicosus; at is quem petebat quietus, inbellis, placido ingenio, opportunus iniuriae, metuens magis quam metuendus.
3
igitur ex inproviso finis eius cum magna manu invadit, multos mortalis cum pecore atque alia praeda capit, aedificia incendit, pleraque loca hostiliter cum equitatu adcedit,
4
deinde cum omni multitudine in regnum suom convortit, existumans Adherbalem dolore permotum iniurias suas manu vindicaturum eamque rem belli causam fore.
5
at ille, quod neque se parem armis existumabat et amicitia populi Romani magis quam Numidis fretus erat, legatos ad Iugurtham de iniuriis questum misit. qui tametsi contumeliosa dicta rettulerant, prius tamen omnia pati decrevit quam bellum sumere, quia temptatum antea secus cesserat.
6
neque eo magis cupido Iugurthae minuebatur, quippe qui totum eius regnum animo iam invaserat.
7
itaque non uti antea cum praedatoria manu, sed magno exercitu conparato bellum gerere coepit et aperte totius Numidiae imperium petere.
8
ceterum, qua pergebat, urbis agros vastare, praedas agere, suis animum hostibus terrorem augere.
21
1
Adherbal ubi intellegit eo processum, uti regnum aut relinquendum esset aut armis retinendum, necessario copias parat et Iugurthae obvius procedit.
2
interim haud longe a mari prope Cirtam oppidum utriusque exercitus consedit et, quia diei extremum erat, proelium non inceptum. sed ubi plerumque noctis processit, obscuro etiam tum lumine milites Iugurthini signo dato castra hostium invadunt, semisomnos partim, alios arma sumentis fugant funduntque. Adherbal cum paucis equitibus Cirtam profugit, et ni multitude togatorum fuisset, quae Numidas insequentis moenibus prohibuit, uno die inter duos reges coeptum atque patratum bellum foret.
3
igitur Iugurtha oppidum circumsedit, vineis turribusque
p.72
et machinis omnium generum expugnare aggreditur, maxume festinans tempus legatorum antecapere, quos ante proelium factum ab Adherbale Romam missos audiverat.

4
Sed postquam senatus de bello eorum accepit, tres adulescentes in Africam legantur, qui ambos reges adeant, senatus populique Romani verbis nuntient velle et censere eos ab armis discedere, de controvorsiis suis iure potius quam bello disceptare: ita seque illisque dignum esse.
22
1
legati in Africam maturantes veniunt, eo magis quod Romae, dum proficisci parant, de proelio facto et oppugnatione Cirtae audiebatur; sed is rumor clemens erat.
2
quorum Iugurtha accepta oratione respondit sibi neque maius quicquam neque carius auctoritate senatus esse. ab adulescentia ita se enisum, ut ab optumo quoque probaretur; virtute, non malitia P. Scipioni, summo viro, placuisse; ob easdem artis a Micipsa, non penuria liberorum in regnum adoptatum esse.
3
ceterum, quo plura bene atque strenue fecisset, eo animum suom iniuriam minus tolerare.
4
Adherbalem dolis vitae suae insidiatum; quod ubi comperisset, sceleri eius obviam isse. populum Romanum neque recte neque pro bono facturum, si ab iure gentium sese prohibuerit. postremo de omnibus rebus legatos Romam brevi missurum.
5
ita utrique digrediuntur. Adherbalis appellandi copia non fuit.

Tokens

Africam 1 w 7
initio 1 w 13
habuere 1 w 20
Gaetuli 1 w 27
et 2 w 29
Libyes 1 w 35
asperi 1 w 42
incultique 1 w 52
quis 1 w 57
cibus 1 w 62
erat 1 w 66
caro 1 w 70
ferina 1 w 76
atque 1 w 81
humi 1 w 85
pabulum 1 w 92
uti 1 w 95
pecoribus 1 w 104
ii 1 w 107
neque 1 w 112
moribus 1 w 119
neque 2 w 124
lege 1 w 128
aut 1 w 131
imperio 1 w 138
quoiusquam 1 w 148
regebantur 1 w 158
vagi 1 w 163
palantes 1 w 171
quas 1 w 175
nox 1 w 178
coegerat 1 w 186
sedes 1 w 191
habebant 1 w 199
sed 2 w 203
postquam 1 w 211
in 4 w 213
Hispania 1 w 221
Hercules 1 w 229
sicuti 1 w 236
Afri 2 w 240
putant 1 w 246
interiit 1 w 255
exercitus 1 w 265
eius 1 w 269
conpositus 1 w 280
ex 2 w 282
variis 1 w 288
gentibus 1 w 296
amisso 1 w 303
duce 1 w 307
ac 1 w 309
passim 1 w 315
multis 1 w 321
sibi 1 w 325
quisque 1 w 332
imperium 1 w 340
petentibus 1 w 350
brevi 1 w 355
dilabitur 1 w 364
ex 3 w 367
eo 1 w 369
numero 1 w 375
Medi 1 w 379
Persae 1 w 386
et 4 w 388
Armenii 1 w 395
navibus 1 w 402
in 6 w 404
Africam 2 w 411
transvecti 1 w 421
proxumos 1 w 429
nostro 1 w 435
mari 1 w 439
locos 1 w 444
occupavere 1 w 454
sed 3 w 458
Persae 2 w 464
intra 1 w 469
Oceanum 1 w 476
magis 1 w 481
iique 1 w 487
alveos 1 w 493
navium 1 w 499
invorsos 1 w 507
pro 2 w 510
tuguriis 1 w 518
habuere 2 w 525
quia 1 w 530
neque 3 w 535
materia 1 w 542
in 9 w 544
agris 1 w 549
neque 4 w 554
ab 6 w 556
Hispanis 1 w 564
emundi 1 w 570
aut 2 w 573
mutandi 1 w 580
copia 1 w 585
erat 3 w 589
mare 1 w 594
magnum 1 w 600
et 5 w 602
ignara 1 w 608
lingua 1 w 614
commercio 1 w 623
prohibebant 1 w 634
ii 7 w 637
paulatim 1 w 645
per 4 w 648
conubia 1 w 655
Gaetulos 1 w 663
secum 1 w 668
miscuere 1 w 676
et 7 w 678
quia 2 w 683
saepe 1 w 688
temptantes 1 w 698
agros 1 w 703
alia 1 w 707
deinde 1 w 714
alia 2 w 718
loca 1 w 722
petiverant 1 w 732
semet 1 w 738
ipsi 1 w 742
Nomadas 1 w 749
appellavere 1 w 760
ceterum 1 w 768
adhuc 1 w 773
aedificia 1 w 782
Numidarum 1 w 791
agrestium 1 w 800
quae 1 w 805
mapalia 1 w 812
illi 1 w 816
vocant 1 w 822
oblonga 1 w 830
incurvis 1 w 839
lateribus 1 w 848
tecta 1 w 854
quasi 1 w 859
navium 2 w 865
carinae 1 w 872
sunt 1 w 876
Medis 1 w 882
autem 1 w 887
et 11 w 889
Armeniis 1 w 897
adcessere 1 w 906
Libyes 2 w 912
nam 1 w 916
ii 9 w 918
propius 1 w 925
mare 2 w 929
Africum 1 w 936
agitabant 1 w 945
Gaetuli 2 w 953
sub 1 w 956
sole 1 w 960
magis 2 w 965
haud 1 w 970
procul 1 w 976
ab 8 w 978
ardoribus 1 w 987
iique 2 w 994
mature 1 w 1000
oppida 1 w 1006
habuere 3 w 1013
nam 2 w 1017
freto 1 w 1022
divisi 1 w 1028
ab 10 w 1030
Hispania 2 w 1038
mutare 1 w 1044
res 2 w 1047
inter 2 w 1052
se 7 w 1054
instituerant 1 w 1066
nomen 1 w 1072
eorum 1 w 1077
paulatim 2 w 1085
Libyes 3 w 1091
corrupere 1 w 1100
barbara 1 w 1108
lingua 2 w 1114
Mauros 1 w 1120
pro 6 w 1123
Medis 2 w 1128
appellantes 1 w 1139
sed 4 w 1143
res 3 w 1146
Persarum 1 w 1154
brevi 2 w 1159
adolevit 1 w 1167
ac 2 w 1170
postea 1 w 1176
nomine 1 w 1182
Numidae 1 w 1189
propter 1 w 1197
multitudinem 1 w 1209
a 128 w 1210
parentibus 1 w 1220
digressi 1 w 1228
possedere 1 w 1238
ea 3 w 1240
loca 2 w 1244
quae 2 w 1249
proxuma 1 w 1256
Carthagine 1 w 1266
m 59 w 1267
Numidia 1 w 1274
appellatur 1 w 1284
deinde 2 w 1291
utrique 1 w 1298
alteris 1 w 1305
freti 1 w 1310
finitumos 1 w 1319
armis 1 w 1324
aut 4 w 1327
metu 1 w 1331
sub 2 w 1334
imperium 2 w 1342
suom 1 w 1346
coegere 1 w 1353
nomen 2 w 1359
gloriamque 1 w 1369
sibi 2 w 1373
addidere 1 w 1381
magis 3 w 1387
ii 11 w 1389
qui 5 w 1393
ad 6 w 1395
nostrum 1 w 1402
mare 3 w 1406
processerant 1 w 1418
quia 3 w 1423
Libyes 4 w 1429
quam 3 w 1433
Gaetuli 3 w 1440
minus 1 w 1445
bellicosi 1 w 1454
denique 1 w 1462
Africae 1 w 1469
pars 1 w 1473
inferior 1 w 1481
pleraque 1 w 1489
ab 11 w 1491
Numidis 1 w 1498
possessa 1 w 1506
est 2 w 1509
victi 1 w 1515
omnes 1 w 1520
in 24 w 1522
gentem 1 w 1528
nomenque 1 w 1536
imperantium 1 w 1547
concessere 1 w 1557
postea 2 w 1564
Phoenices 1 w 1573
alii 1 w 1578
multitudinis 1 w 1590
domi 1 w 1594
minuendae 1 w 1603
gratia 1 w 1609
pars 2 w 1614
imperi 4 w 1620
cupidine 1 w 1628
sollicitata 1 w 1639
plebe 1 w 1644
et 17 w 1646
aliis 1 w 1651
novarum 1 w 1658
rerum 1 w 1663
avidis 1 w 1669
Hipponem 1 w 1678
Hadrumetum 1 w 1689
Lepcim 1 w 1696
aliasque 1 w 1704
urbis 1 w 1709
in 28 w 1711
ora 1 w 1714
marituma 1 w 1722
condidere 1 w 1731
eaeque 1 w 1738
brevi 3 w 1743
multum 1 w 1749
auctae 1 w 1755
pars 3 w 1760
originibus 1 w 1770
suis 1 w 1774
praesidio 1 w 1783
aliae 1 w 1789
decori 1 w 1795
fuere 1 w 1800
nam 3 w 1804
de 11 w 1806
Carthagine 2 w 1816
silere 1 w 1822
melius 1 w 1828
puto 1 w 1832
quam 4 w 1836
parum 1 w 1841
dicere 1 w 1847
quoniam 1 w 1855
alio 1 w 1859
properare 1 w 1868
tempus 1 w 1874
monet 1 w 1879
Igitur 1 w 1886
ad 8 w 1888
Catabathmon 1 w 1899
qui 7 w 1903
locus 1 w 1908
Aegyptum 1 w 1916
ab 13 w 1918
Africa 4 w 1924
dividit 1 w 1931
secundo 1 w 1939
mari 3 w 1943
prima 1 w 1948
Cyrene 1 w 1954
est 3 w 1957
colonia 1 w 1965
Theraeon 1 w 1973
ac 3 w 1976
deinceps 1 w 1984
duae 1 w 1988
Syrtes 1 w 1994
interque 1 w 2002
eas 1 w 2005
Lepcis 1 w 2011
deinde 3 w 2018
Philaenon 1 w 2027
arae 1 w 2031
quem 1 w 2036
locum 1 w 2041
Aegyptum 2 w 2049
vorsus 1 w 2055
finem 1 w 2060
imperi 5 w 2066
habuere 4 w 2073
Carthaginienses 1 w 2088
post 4 w 2093
aliae 2 w 2098
Punicae 1 w 2105
urbes 1 w 2110
cetera 1 w 2117
loca 3 w 2121
usque 1 w 2126
ad 9 w 2128
Mauretaniam 1 w 2139
Numidae 2 w 2146
tenent 1 w 2152
proxumi 1 w 2160
Hispania 3 w 2168
m 113 w 2169
Mauri 1 w 2174
sunt 2 w 2178
super 1 w 2184
Numidiam 1 w 2192
Gaetulos 2 w 2200
accepimus 1 w 2209
partim 1 w 2215
in 36 w 2217
tuguriis 2 w 2225
alios 1 w 2231
incultius 1 w 2240
vagos 1 w 2245
agitare 1 w 2252
post 5 w 2257
eos 2 w 2260
Aethiopas 1 w 2269
esse 4 w 2273
dehinc 1 w 2280
loca 4 w 2284
exusta 1 w 2290
solis 1 w 2295
ardoribus 2 w 2304
igitur 1 w 2311
bello 1 w 2316
Iugurthino 1 w 2326
pleraque 2 w 2334
ex 5 w 2336
Punicis 1 w 2343
oppida 2 w 2349
et 24 w 2351
finis 1 w 2356
Carthaginiensium 1 w 2372
quos 1 w 2377
novissume 1 w 2386
habuerant 1 w 2395
populus 1 w 2403
Romanus 1 w 2410
per 12 w 2413
magistratus 1 w 2424
administrabat 1 w 2437
Gaetulorum 1 w 2448
magna 1 w 2453
pars 4 w 2457
et 26 w 2459
Numidae 3 w 2466
usque 2 w 2471
ad 11 w 2473
flumen 1 w 2479
Muluccham 1 w 2488
sub 3 w 2491
Iugurtha 1 w 2499
erant 6 w 2504
Mauris 1 w 2511
omnibus 1 w 2518
rex 1 w 2521
Bocchus 1 w 2528
imperitabat 1 w 2539
praeter 1 w 2547
nomen 4 w 2552
cetera 2 w 2558
ignarus 1 w 2565
populi 1 w 2571
Romani 1 w 2577
itemque 1 w 2584
nobis 1 w 2589
neque 5 w 2594
bello 2 w 2599
neque 6 w 2604
pace 1 w 2608
antea 1 w 2613
cognitus 1 w 2621
de 16 w 2624
Africa 5 w 2630
et 29 w 2632
eius 2 w 2636
incolis 1 w 2643
ad 12 w 2645
necessitudinem 1 w 2659
rei 1 w 2662
satis 1 w 2667
dictum 1 w 2673
Postquam 1 w 2682
diviso 1 w 2688
regno 1 w 2693
legati 1 w 2699
Africa 6 w 2705
decessere 1 w 2714
et 30 w 2716
Iugurtha 2 w 2724
contra 1 w 2730
timorem 1 w 2737
animi 1 w 2742
praemia 1 w 2749
sceleris 1 w 2757
adeptum 1 w 2764
sese 1 w 2768
videt 1 w 2773
certum 1 w 2780
esse 6 w 2784
ratus 2 w 2789
quod 1 w 2794
ex 7 w 2796
amicis 1 w 2802
apud 1 w 2806
Numantiam 1 w 2815
acceperat 1 w 2824
omnia 1 w 2830
Romae 1 w 2835
venalia 1 w 2842
esse 7 w 2846
simul 1 w 2852
et 32 w 2854
illorum 1 w 2861
pollicitationibus 1 w 2878
accensus 1 w 2886
quos 2 w 2891
paulo 1 w 2896
ante 5 w 2900
muneribus 1 w 2909
expleverat 1 w 2919
in 45 w 2922
regnum 1 w 2928
Adherbalis 1 w 2938
animum 1 w 2944
intendit 1 w 2952
ipse 1 w 2957
acer 1 w 2961
bellicosus 1 w 2972
at 24 w 2975
is 46 w 2977
quem 2 w 2981
petebat 1 w 2988
quietus 1 w 2995
inbellis 1 w 3004
placido 1 w 3012
ingenio 1 w 3019
opportunus 1 w 3030
iniuriae 1 w 3038
metuens 1 w 3046
magis 5 w 3051
quam 6 w 3055
metuendus 1 w 3064
igitur 2 w 3071
ex 9 w 3073
inproviso 1 w 3082
finis 2 w 3087
eius 3 w 3091
cum 4 w 3094
magna 2 w 3099
manu 2 w 3103
invadit 1 w 3110
multos 1 w 3117
mortalis 1 w 3125
cum 5 w 3128
pecore 1 w 3134
atque 2 w 3139
alia 8 w 3143
praeda 1 w 3149
capit 1 w 3154
aedificia 2 w 3164
incendit 1 w 3172
pleraque 3 w 3181
loca 5 w 3185
hostiliter 1 w 3195
cum 6 w 3198
equitatu 1 w 3206
adcedit 1 w 3213
deinde 4 w 3220
cum 7 w 3223
omni 3 w 3227
multitudine 2 w 3238
in 56 w 3240
regnum 2 w 3246
suom 2 w 3250
convortit 1 w 3259
existumans 1 w 3270
Adherbalem 1 w 3280
dolore 1 w 3286
permotum 1 w 3294
iniurias 1 w 3302
suas 1 w 3306
manu 3 w 3310
vindicaturum 1 w 3322
eamque 1 w 3328
rem 2 w 3331
belli 4 w 3336
causam 1 w 3342
fore 1 w 3346
at 29 w 3349
ille 1 w 3353
quod 2 w 3358
neque 7 w 3363
se 22 w 3365
parem 1 w 3370
armis 2 w 3375
existumabat 1 w 3386
et 37 w 3388
amicitia 1 w 3396
populi 2 w 3402
Romani 2 w 3408
magis 6 w 3413
quam 7 w 3417
Numidis 2 w 3424
fretus 1 w 3430
erat 6 w 3434
legatos 1 w 3442
ad 16 w 3444
Iugurtham 1 w 3453
de 22 w 3455
iniuriis 1 w 3463
questum 1 w 3470
misit 1 w 3475
qui 10 w 3479
tametsi 1 w 3486
contumeliosa 1 w 3498
dicta 1 w 3503
rettulerant 1 w 3514
prius 1 w 3520
tamen 1 w 3525
omnia 2 w 3530
pati 1 w 3534
decrevit 1 w 3542
quam 8 w 3546
bellum 1 w 3552
sumere 1 w 3558
quia 4 w 3563
temptatum 1 w 3572
antea 2 w 3577
secus 1 w 3582
cesserat 1 w 3590
neque 8 w 3596
eo 6 w 3598
magis 7 w 3603
cupido 1 w 3609
Iugurthae 1 w 3618
minuebatur 1 w 3628
quippe 1 w 3635
qui 13 w 3638
totum 1 w 3643
eius 4 w 3647
regnum 3 w 3653
animo 1 w 3658
iam 6 w 3661
invaserat 1 w 3670
itaque 1 w 3677
non 2 w 3680
uti 3 w 3683
antea 3 w 3688
cum 8 w 3691
praedatoria 1 w 3702
manu 4 w 3706
sed 6 w 3710
magno 1 w 3715
exercitu 2 w 3723
conparato 1 w 3732
bellum 2 w 3738
gerere 1 w 3744
coepit 1 w 3750
et 41 w 3752
aperte 1 w 3758
totius 1 w 3764
Numidiae 1 w 3772
imperium 3 w 3780
petere 1 w 3786
ceterum 2 w 3794
qua 13 w 3798
pergebat 1 w 3806
urbis 2 w 3812
agros 2 w 3817
vastare 1 w 3824
praedas 1 w 3832
agere 1 w 3837
suis 2 w 3842
animum 2 w 3848
hostibus 1 w 3856
terrorem 1 w 3864
augere 1 w 3870
Adherbal 3 w 3879
ubi 2 w 3882
intellegit 1 w 3892
eo 7 w 3894
processum 1 w 3903
uti 4 w 3907
regnum 4 w 3913
aut 5 w 3916
relinquendum 1 w 3928
esset 1 w 3933
aut 6 w 3936
armis 3 w 3941
retinendum 1 w 3951
necessario 1 w 3962
copias 1 w 3968
parat 2 w 3973
et 46 w 3975
Iugurthae 2 w 3984
obvius 1 w 3990
procedit 1 w 3998
interim 1 w 4006
haud 2 w 4010
longe 1 w 4015
a 393 w 4016
mari 4 w 4020
prope 2 w 4025
Cirtam 1 w 4031
oppidum 1 w 4038
utriusque 1 w 4047
exercitus 2 w 4056
consedit 1 w 4064
et 47 w 4066
quia 5 w 4071
diei 1 w 4075
extremum 1 w 4083
erat 9 w 4087
proelium 1 w 4096
non 3 w 4099
inceptum 1 w 4107
sed 8 w 4111
ubi 3 w 4114
plerumque 1 w 4123
noctis 1 w 4129
processit 1 w 4138
obscuro 1 w 4146
etiam 1 w 4151
tum 18 w 4154
lumine 1 w 4160
milites 1 w 4167
Iugurthini 1 w 4177
signo 1 w 4182
dato 2 w 4186
castra 1 w 4192
hostium 1 w 4199
invadunt 1 w 4207
semisomnos 1 w 4218
partim 2 w 4224
alios 2 w 4230
arma 1 w 4234
sumentis 1 w 4242
fugant 1 w 4248
funduntque 1 w 4258
Adherbal 4 w 4267
cum 9 w 4270
paucis 1 w 4276
equitibus 1 w 4285
Cirtam 2 w 4291
profugit 1 w 4299
et 49 w 4302
ni 40 w 4304
multitude 1 w 4313
togatorum 1 w 4322
fuisset 1 w 4329
quae 3 w 4334
Numidas 1 w 4341
insequentis 1 w 4352
moenibus 1 w 4360
prohibuit 1 w 4369
uno 1 w 4373
die 2 w 4376
inter 5 w 4381
duos 1 w 4385
reges 1 w 4390
coeptum 1 w 4397
atque 3 w 4402
patratum 1 w 4410
bellum 3 w 4416
foret 1 w 4421
igitur 3 w 4428
Iugurtha 6 w 4436
oppidum 2 w 4443
circumsedit 1 w 4454
vineis 1 w 4461
turribusque 1 w 4472
et 52 w 4474
machinis 1 w 4482
omnium 1 w 4488
generum 1 w 4495
expugnare 1 w 4504
aggreditur 1 w 4514
maxume 1 w 4521
festinans 1 w 4530
tempus 2 w 4536
legatorum 1 w 4545
antecapere 1 w 4555
quos 3 w 4560
ante 9 w 4564
proelium 2 w 4572
factum 1 w 4578
ab 19 w 4580
Adherbale 2 w 4589
Romam 1 w 4594
missos 1 w 4600
audiverat 1 w 4609
Sed 1 w 4613
postquam 2 w 4621
senatus 1 w 4628
de 25 w 4630
bello 3 w 4635
eorum 2 w 4640
accepit 1 w 4647
tres 1 w 4652
adulescentes 1 w 4664
in 75 w 4666
Africam 3 w 4673
legantur 1 w 4681
qui 16 w 4685
ambos 1 w 4690
reges 2 w 4695
adeant 1 w 4701
senatus 2 w 4709
populique 1 w 4718
Romani 3 w 4724
verbis 1 w 4730
nuntient 1 w 4738
velle 1 w 4743
et 53 w 4745
censere 1 w 4752
eos 3 w 4755
ab 20 w 4757
armis 4 w 4762
discedere 1 w 4771
de 28 w 4774
controvorsiis 1 w 4787
suis 3 w 4791
iure 1 w 4795
potius 1 w 4801
quam 10 w 4805
bello 4 w 4810
disceptare 1 w 4820
ita 8 w 4824
seque 2 w 4829
illisque 1 w 4837
dignum 1 w 4843
esse 10 w 4847
legati 2 w 4854
in 76 w 4856
Africam 4 w 4863
maturantes 1 w 4873
veniunt 1 w 4880
eo 10 w 4883
magis 8 w 4888
quod 3 w 4892
Romae 2 w 4897
dum 5 w 4901
proficisci 1 w 4911
parant 1 w 4917
de 29 w 4920
proelio 1 w 4927
facto 1 w 4932
et 54 w 4934
oppugnatione 1 w 4946
Cirtae 1 w 4952
audiebatur 1 w 4962
sed 10 w 4966
is 81 w 4968
rumor 1 w 4973
clemens 1 w 4980
erat 11 w 4984
quorum 1 w 4991
Iugurtha 7 w 4999
accepta 1 w 5006
oratione 1 w 5014
respondit 1 w 5023
sibi 3 w 5027
neque 9 w 5032
maius 1 w 5037
quicquam 1 w 5045
neque 10 w 5050
carius 1 w 5056
auctoritate 1 w 5067
senatus 3 w 5074
esse 11 w 5078
ab 21 w 5081
adulescentia 1 w 5093
ita 10 w 5096
se 42 w 5098
enisum 1 w 5104
ut 17 w 5107
ab 22 w 5109
optumo 1 w 5115
quoque 1 w 5121
probaretur 1 w 5131
virtute 1 w 5139
non 4 w 5143
malitia 1 w 5150
P 9 w 5151
Scipioni 1 w 5160
summo 1 w 5166
viro 1 w 5170
placuisse 1 w 5180
ob 6 w 5183
easdem 1 w 5189
artis 1 w 5194
a 484 w 5195
Micipsa 1 w 5202
non 5 w 5206
penuria 1 w 5213
liberorum 1 w 5222
in 77 w 5224
regnum 5 w 5230
adoptatum 1 w 5239
esse 12 w 5243
ceterum 3 w 5251
quo 11 w 5255
plura 1 w 5260
bene 1 w 5264
atque 4 w 5269
strenue 1 w 5276
fecisset 1 w 5284
eo 11 w 5287
animum 3 w 5293
suom 3 w 5297
iniuriam 1 w 5305
minus 2 w 5310
tolerare 1 w 5318
Adherbalem 2 w 5329
dolis 1 w 5334
vitae 1 w 5339
suae 1 w 5343
insidiatum 1 w 5353
quod 4 w 5358
ubi 4 w 5361
comperisset 1 w 5372
sceleri 2 w 5380
eius 5 w 5384
obviam 1 w 5390
isse 5 w 5394
populum 1 w 5402
Romanum 1 w 5409
neque 11 w 5414
recte 1 w 5419
neque 12 w 5424
pro 24 w 5427
bono 1 w 5431
facturum 1 w 5439
si 23 w 5442
ab 23 w 5444
iure 2 w 5448
gentium 1 w 5455
sese 2 w 5459
prohibuerit 1 w 5470
postremo 1 w 5479
de 31 w 5481
omnibus 2 w 5488
rebus 1 w 5493
legatos 2 w 5500
Romam 2 w 5505
brevi 4 w 5510
missurum 1 w 5518
ita 12 w 5522
utrique 2 w 5529
digrediuntur 1 w 5541
Adherbalis 2 w 5552
appellandi 1 w 5562
copia 3 w 5567
non 6 w 5570
fuit 1 w 5574