Scaife ATLAS

CTS Library / Catilinae Coniuratio

Catilinae Coniuratio (46-50)

urn:cts:latinLit:phi0631.phi001.perseus-lat4:46-50
Refs {'start': {'reference': '46', 'human_reference': 'Chapter 46'}, 'end': {'reference': '50', 'human_reference': 'Chapter 50'}}
Ancestors []
Children []
prev
plain textXML
next

Quibus rebus confectis omnia propere per nuntios consuli declarantur. At illum ingens cura atque laetitia simul occupavere. Nam laetabatur intelligens coniuratione patefacta civitatem periculis ereptam esse: porro autem anxius erat dubitans, in maxumo scelere tantis civibus deprehensis quid facto opus esset: poenam illorum sibi oneri inpunitatem perdundae rei publicae fore credebat. Igitur confirmato animo vocari ad sese iubet Lentulum, Cethegum, Statilium, Gabinium itemque Caeparium Terracinensem, qui in Apuliam ad concitanda servitia proficisci parabat. Ceteri sine mora veniunt; Caeparius, paulo ante domo egressus, cognito indicio ex urbe profugerat. Consul Lentulum, quod praetor erat, ipse manu tenens in senatum perducit, reliquos cum custodibus in aedem Concordiae venire iubet. Eo senatum advocat magnaque frequentia eius ordinis Volturcium cum legatis introducit; Flaccum praetorem scrinium cum litteris, quas a legatis acceperat, eodem adferre iubet.

Volturcius interrogatus de itinere, de litteris, postremo quid aut qua de causa consili habuisset, primo fingere alia, dissimulare de coniuratione; post, ubi fide publica dicere iussus est, omnia, uti gesta erant, aperit docetque se paucis ante diebus a Gabinio et Caepario socium adscitum nihil amplius scire quam legatos; tantummodo audire solitum ex Gabinio P. Autronium, Ser. Sullam, L. Vargunteium, multos praeterea in ea coniuratione esse. Eadem Galli fatentur ac Lentulum dissimulantem coarguunt praeter litteras sermonibus, quos ille habere solitus erat: Ex libris Sibyllinis regnum Romae tribus Corneliis portendi; Cinnam atque Sullam antea, se tertium esse, cui fatum foret urbis potiri; praeterea ab incenso Capitolio illum esse vigesumum annum, quem saepe ex prodigiis haruspices respondissent bello civili cruentum fore. Igitur perlectis litteris, cum prius omnes signa sua cognovissent, senatus decernit, uti abdicato magistratu Lentulus itemque ceteri in liberis custodiis habeantur. Itaque Lentulus P. Lentulo Spintheri, qui tum aedilis erat, Cethegus Q. Cornificio, Statilius C. Caesari, Gabinius M. Crasso, Caeparius (nam is paulo ante ex fuga retractus) erat Cn. Terentio senatori traduntur.

Interea plebs coniuratione patefacta, quae primo cupida rerum novarum nimis bello favebat, mutata mente Catilinae consilia exsecrari, Ciceronem ad caelum tollere, veluti ex servitute erepta gaudium atque laetitiam agitabat. Namque alia belli facinora praeda magis quam detrimento fore, incendium vero crudele, inmoderatum ac sibi maxume calamitosum putabat, quippe cui omnes copiae in usu cotidiano et cultu corporis erant. Post eum diem quidam L. Tarquinius ad senatum adductus erat, quem ad Catilinam proficiscentem ex itinere retractum aiebant. Is cum se diceret indicaturum de coniuratione, si fides publica data esset, iussus a consule, quae sciret, edicere, eadem fere, quae Volturcius, de paratis incendiis, de caede bonorum, de itinere hostium senatum docet; praeterea se missum a M. Crasso, qui Catilinae nuntiaret, ne eum Lentulus et Cethegus aliique ex coniuratione deprehensi terrerent eoque magis properaret ad urbem accedere, quo et ceterorum animos reficeret et illi facilius e periculo eriperentur. Sed ubi Tarquinius Crassum nominavit, hominem nobilem, maxumis divitiis, summa potentia, alii rem incredibilem rati, pars, tametsi verum existumabant, tamen, quia in tali tempore tanta vis hominis magis leniunda quam exagitanda videbatur, plerique Crasso ex negotiis privatis obnoxii, conclamant indicem falsum esse deque ea re postulant uti referatur. Itaque consulente Cicerone frequens senatus decernit Tarquini indicium falsum videri eumque in vinculis retinendum neque amplius potestatem faciundam, nisi de eo indicaret, cuius consilio tantam rem esset mentitus. Erant eo tempore, qui existumarent indicium illud a P. Autronio machinatum, quo facilius appellato Crasso per societatem periculi reliquos illius potentia tegeret. Alii Tarquinium a Cicerone inmissum aiebant, ne Crassus more suo suspecto malorum patrocinio rem publicam conturbaret. Ipsum Crassum ego postea praedicantem audivi tantam illam contumeliam sibi ab Cicerone inpositam.

Sed isdem temporibus Q. Catulus et C. Piso neque gratia neque pretio Ciceronem inpellere potuere, uti per Allobroges aut alium indicem C. Caesar falso nominaretur. Nam uterque cum illo gravis inimicitias exercebat: Piso oppugnatus in iudicio pecuniarum repetundarum propter cuiusdam Transpadani supplicium iniustum, Catulus ex petitione pontificatus odio incensus, quod extrema aetate, maxumis honoribus usus, ab adulescentulo Caesare victus discesserat. Res autem opportuna videbatur, quod is privatim egregia liberalitate, publice maxumis muneribus grandem pecuniam debebat. Sed ubi consulem ad tantum facinus inpellere nequeunt, ipsi singillatim circumeundo atque ementiundo, quae se ex Volturcio aut Allobrogibus audisse dicerent, magnam illi invidiam conflaverant usque eo, ut nonnulli equites Romani, qui praesidi causa cum telis erant circum aedem Concordiae, seu periculi magnitudine seu animi mobilitate inpulsi, quo studium suum in rem publicam clarius esset, egredienti ex senatu Caesari gladio minitarentur.

Dum haec in senatu aguntur et dum legatis Allobrogum et T. Volturcio conprobato eorum indicio praemia decernuntur, liberti et pauci ex clientibus Lentuli divorsis itineribus opifices atque servitia in vicis ad eum eripiundum sollicitabant, partim exquirebant duces multitudinum, qui pretio rem publicam vexare soliti erant. Cethegus autem per nuntios familiam atque libertos suos, lectos et exercitatos, orabat, ut grege facto cum telis ad sese inrumperent. Consul ubi ea parari cognovit, dispositis praesidiis, ut res atque tempus monebat, convocato senatu refert, quid de iis fieri placeat, qui in custodiam traditi erant. Sed eos paulo ante frequens senatus iudicaverat contra rem publicam fecisse. Tum D. Iunius Silanus primus sententiam rogatus, quod eo tempore consul designatus erat, de iis, qui in custodiis tenebantur, et praeterea de L. Cassio, P. Furio, P. Umbreno, Q. Annio, si deprehensi forent, supplicium sumundum decreverat; isque postea permotus oratione C. Caesaris pedibus in sententiam Ti. Neronis iturum se dixit, qui de ea re praesidiis abductis referundum censuerat. Sed Caesar, ubi ad eum ventum est, rogatus sententiam a consule huiusce modi verba locutus est:

Tokens

Quibus 1 w 6
rebus 1 w 11
confectis 1 w 20
omnia 1 w 25
propere 1 w 32
per 2 w 35
nuntios 1 w 42
consuli 1 w 49
declarantur 1 w 60
At 1 w 63
illum 1 w 68
ingens 1 w 74
cura 1 w 78
atque 1 w 83
laetitia 1 w 91
simul 1 w 96
occupavere 1 w 106
Nam 1 w 110
laetabatur 1 w 120
intelligens 1 w 131
coniuratione 1 w 143
patefacta 1 w 152
civitatem 1 w 161
periculis 1 w 170
ereptam 1 w 177
esse 1 w 181
porro 1 w 187
autem 1 w 192
anxius 1 w 198
erat 1 w 202
dubitans 1 w 210
in 3 w 213
maxumo 1 w 219
scelere 1 w 226
tantis 1 w 232
civibus 1 w 239
deprehensis 1 w 250
quid 1 w 254
facto 1 w 259
opus 1 w 263
esset 1 w 268
poenam 1 w 275
illorum 1 w 282
sibi 1 w 286
oneri 1 w 291
inpunitatem 1 w 302
perdundae 1 w 311
rei 1 w 314
publicae 1 w 322
fore 1 w 326
credebat 1 w 334
Igitur 1 w 341
confirmato 1 w 351
animo 1 w 356
vocari 1 w 362
ad 1 w 364
sese 1 w 368
iubet 1 w 373
Lentulum 1 w 381
Cethegum 1 w 390
Statilium 1 w 400
Gabinium 1 w 409
itemque 1 w 416
Caeparium 1 w 425
Terracinensem 1 w 438
qui 2 w 442
in 7 w 444
Apuliam 1 w 451
ad 2 w 453
concitanda 1 w 463
servitia 1 w 471
proficisci 1 w 481
parabat 1 w 488
Ceteri 1 w 495
sine 1 w 499
mora 1 w 503
veniunt 1 w 510
Caeparius 1 w 520
paulo 1 w 526
ante 1 w 530
domo 1 w 534
egressus 1 w 542
cognito 1 w 550
indicio 1 w 557
ex 1 w 559
urbe 1 w 563
profugerat 1 w 573
Consul 1 w 580
Lentulum 2 w 588
quod 1 w 593
praetor 1 w 600
erat 3 w 604
ipse 1 w 609
manu 1 w 613
tenens 1 w 619
in 10 w 621
senatum 1 w 628
perducit 1 w 636
reliquos 1 w 645
cum 1 w 648
custodibus 1 w 658
in 11 w 660
aedem 1 w 665
Concordiae 1 w 675
venire 1 w 681
iubet 2 w 686
Eo 1 w 689
senatum 2 w 696
advocat 1 w 703
magnaque 1 w 711
frequentia 1 w 721
eius 1 w 725
ordinis 1 w 732
Volturcium 1 w 742
cum 2 w 745
legatis 1 w 752
introducit 1 w 762
Flaccum 1 w 770
praetorem 1 w 779
scrinium 1 w 787
cum 4 w 790
litteris 1 w 798
quas 1 w 803
a 70 w 804
legatis 2 w 811
acceperat 1 w 820
eodem 1 w 826
adferre 1 w 833
iubet 3 w 838
Volturcius 1 w 849
interrogatus 1 w 861
de 6 w 863
itinere 1 w 870
de 7 w 873
litteris 2 w 881
postremo 1 w 890
quid 2 w 894
aut 2 w 897
qua 2 w 900
de 8 w 902
causa 1 w 907
consili 1 w 914
habuisset 1 w 923
primo 1 w 929
fingere 1 w 936
alia 1 w 940
dissimulare 1 w 952
de 9 w 954
coniuratione 2 w 966
post 2 w 971
ubi 2 w 975
fide 1 w 979
publica 2 w 986
dicere 1 w 992
iussus 1 w 998
est 1 w 1001
omnia 2 w 1007
uti 1 w 1011
gesta 1 w 1016
erant 1 w 1021
aperit 1 w 1028
docetque 1 w 1036
se 11 w 1038
paucis 1 w 1044
ante 2 w 1048
diebus 1 w 1054
a 92 w 1055
Gabinio 1 w 1062
et 13 w 1064
Caepario 1 w 1072
socium 1 w 1078
adscitum 1 w 1086
nihil 1 w 1091
amplius 1 w 1098
scire 1 w 1103
quam 1 w 1107
legatos 1 w 1114
tantummodo 1 w 1125
audire 1 w 1131
solitum 1 w 1138
ex 2 w 1140
Gabinio 2 w 1147
P 1 w 1148
Autronium 1 w 1158
Ser 1 w 1162
Sullam 1 w 1169
L 3 w 1171
Vargunteium 1 w 1183
multos 1 w 1190
praeterea 1 w 1199
in 20 w 1201
ea 2 w 1203
coniuratione 3 w 1215
esse 3 w 1219
Eadem 1 w 1225
Galli 1 w 1230
fatentur 1 w 1238
ac 6 w 1240
Lentulum 3 w 1248
dissimulantem 1 w 1261
coarguunt 1 w 1270
praeter 2 w 1277
litteras 1 w 1285
sermonibus 1 w 1295
quos 2 w 1300
ille 1 w 1304
habere 1 w 1310
solitus 1 w 1317
erat 5 w 1321
Ex 1 w 1324
libris 1 w 1330
Sibyllinis 1 w 1340
regnum 1 w 1346
Romae 1 w 1351
tribus 1 w 1357
Corneliis 1 w 1366
portendi 1 w 1374
Cinnam 1 w 1381
atque 2 w 1386
Sullam 2 w 1392
antea 1 w 1397
se 14 w 1400
tertium 1 w 1407
esse 4 w 1411
cui 1 w 1415
fatum 1 w 1420
foret 1 w 1425
urbis 1 w 1430
potiri 1 w 1436
praeterea 2 w 1446
ab 8 w 1448
incenso 1 w 1455
Capitolio 1 w 1464
illum 2 w 1469
esse 5 w 1473
vigesumum 1 w 1482
annum 1 w 1487
quem 1 w 1492
saepe 1 w 1497
ex 3 w 1499
prodigiis 1 w 1508
haruspices 1 w 1518
respondissent 1 w 1531
bello 1 w 1536
civili 1 w 1542
cruentum 1 w 1550
fore 3 w 1554
Igitur 2 w 1561
perlectis 1 w 1570
litteris 3 w 1578
cum 5 w 1582
prius 1 w 1587
omnes 1 w 1592
signa 1 w 1597
sua 1 w 1600
cognovissent 1 w 1612
senatus 1 w 1620
decernit 1 w 1628
uti 2 w 1632
abdicato 1 w 1640
magistratu 1 w 1650
Lentulus 1 w 1658
itemque 2 w 1665
ceteri 1 w 1671
in 24 w 1673
liberis 1 w 1680
custodiis 1 w 1689
habeantur 1 w 1698
Itaque 1 w 1705
Lentulus 2 w 1713
P 2 w 1714
Lentulo 1 w 1722
Spintheri 1 w 1731
qui 4 w 1735
tum 8 w 1738
aedilis 1 w 1745
erat 6 w 1749
Cethegus 1 w 1758
Q 2 w 1759
Cornificio 1 w 1770
Statilius 1 w 1780
C 13 w 1781
Caesari 1 w 1789
Gabinius 1 w 1798
M 1 w 1799
Crasso 1 w 1806
Caeparius 2 w 1816
nam 3 w 1820
is 28 w 1822
paulo 2 w 1827
ante 5 w 1831
ex 4 w 1833
fuga 1 w 1837
retractus 1 w 1846
erat 7 w 1851
Cn 1 w 1853
Terentio 1 w 1862
senatori 1 w 1870
traduntur 1 w 1879
Interea 1 w 1887
plebs 1 w 1892
coniuratione 4 w 1904
patefacta 2 w 1913
quae 1 w 1918
primo 2 w 1923
cupida 1 w 1929
rerum 1 w 1934
novarum 1 w 1941
nimis 1 w 1946
bello 2 w 1951
favebat 1 w 1958
mutata 1 w 1965
mente 1 w 1970
Catilinae 1 w 1979
consilia 1 w 1987
exsecrari 1 w 1996
Ciceronem 1 w 2006
ad 8 w 2008
caelum 1 w 2014
tollere 1 w 2021
veluti 1 w 2028
ex 6 w 2030
servitute 1 w 2039
erepta 2 w 2045
gaudium 1 w 2052
atque 3 w 2057
laetitiam 1 w 2066
agitabat 1 w 2074
Namque 1 w 2081
alia 2 w 2085
belli 1 w 2090
facinora 1 w 2098
praeda 1 w 2104
magis 2 w 2109
quam 2 w 2113
detrimento 1 w 2123
fore 4 w 2127
incendium 1 w 2137
vero 1 w 2141
crudele 1 w 2148
inmoderatum 1 w 2160
ac 10 w 2162
sibi 2 w 2166
maxume 1 w 2172
calamitosum 1 w 2183
putabat 1 w 2190
quippe 1 w 2197
cui 2 w 2200
omnes 2 w 2205
copiae 1 w 2211
in 31 w 2213
usu 1 w 2216
cotidiano 1 w 2225
et 23 w 2227
cultu 1 w 2232
corporis 1 w 2240
erant 2 w 2245
Post 1 w 2250
eum 1 w 2253
diem 1 w 2257
quidam 1 w 2263
L 8 w 2264
Tarquinius 1 w 2275
ad 9 w 2277
senatum 3 w 2284
adductus 1 w 2292
erat 9 w 2296
quem 2 w 2301
ad 11 w 2303
Catilinam 1 w 2312
proficiscentem 1 w 2326
ex 7 w 2328
itinere 2 w 2335
retractum 1 w 2344
aiebant 1 w 2351
Is 1 w 2354
cum 6 w 2357
se 24 w 2359
diceret 1 w 2366
indicaturum 1 w 2377
de 16 w 2379
coniuratione 5 w 2391
si 11 w 2394
fides 1 w 2399
publica 3 w 2406
data 1 w 2410
esset 2 w 2415
iussus 2 w 2422
a 222 w 2423
consule 1 w 2430
quae 2 w 2435
sciret 1 w 2441
edicere 1 w 2449
eadem 1 w 2455
fere 1 w 2459
quae 3 w 2464
Volturcius 2 w 2474
de 19 w 2477
paratis 1 w 2484
incendiis 1 w 2493
de 20 w 2496
caede 1 w 2501
bonorum 1 w 2508
de 22 w 2511
itinere 3 w 2518
hostium 1 w 2525
senatum 4 w 2532
docet 2 w 2537
praeterea 3 w 2547
se 27 w 2549
missum 1 w 2555
a 232 w 2556
M 2 w 2557
Crasso 2 w 2564
qui 8 w 2568
Catilinae 2 w 2577
nuntiaret 1 w 2586
ne 17 w 2589
eum 2 w 2592
Lentulus 3 w 2600
et 31 w 2602
Cethegus 2 w 2610
aliique 1 w 2617
ex 8 w 2619
coniuratione 6 w 2631
deprehensi 2 w 2641
terrerent 1 w 2650
eoque 1 w 2655
magis 3 w 2660
properaret 1 w 2670
ad 13 w 2672
urbem 1 w 2677
accedere 1 w 2685
quo 4 w 2689
et 34 w 2691
ceterorum 1 w 2700
animos 1 w 2706
reficeret 1 w 2715
et 37 w 2717
illi 1 w 2721
facilius 1 w 2729
e 333 w 2730
periculo 1 w 2738
eriperentur 1 w 2749
Sed 1 w 2753
ubi 3 w 2756
Tarquinius 2 w 2766
Crassum 1 w 2773
nominavit 1 w 2782
hominem 1 w 2790
nobilem 1 w 2797
maxumis 1 w 2805
divitiis 1 w 2813
summa 1 w 2819
potentia 1 w 2827
alii 2 w 2832
rem 3 w 2835
incredibilem 1 w 2847
rati 8 w 2851
pars 1 w 2856
tametsi 1 w 2864
verum 1 w 2869
existumabant 1 w 2881
tamen 1 w 2887
quia 1 w 2892
in 43 w 2894
tali 1 w 2898
tempore 1 w 2905
tanta 1 w 2910
vis 2 w 2913
hominis 1 w 2920
magis 4 w 2925
leniunda 1 w 2933
quam 3 w 2937
exagitanda 1 w 2947
videbatur 1 w 2956
plerique 1 w 2965
Crasso 3 w 2971
ex 11 w 2973
negotiis 1 w 2981
privatis 1 w 2989
obnoxii 1 w 2996
conclamant 1 w 3007
indicem 1 w 3014
falsum 1 w 3020
esse 7 w 3024
deque 1 w 3029
ea 9 w 3031
re 57 w 3033
postulant 1 w 3042
uti 4 w 3045
referatur 1 w 3054
Itaque 2 w 3061
consulente 1 w 3071
Cicerone 2 w 3079
frequens 1 w 3087
senatus 2 w 3094
decernit 2 w 3102
Tarquini 3 w 3110
indicium 1 w 3118
falsum 2 w 3124
videri 1 w 3130
eumque 1 w 3136
in 48 w 3138
vinculis 1 w 3146
retinendum 1 w 3156
neque 1 w 3161
amplius 2 w 3168
potestatem 1 w 3178
faciundam 1 w 3187
nisi 1 w 3192
de 29 w 3194
eo 3 w 3196
indicaret 1 w 3205
cuius 1 w 3211
consilio 1 w 3219
tantam 1 w 3225
rem 4 w 3228
esset 3 w 3233
mentitus 1 w 3241
Erant 1 w 3247
eo 4 w 3249
tempore 2 w 3256
qui 12 w 3260
existumarent 1 w 3272
indicium 2 w 3280
illud 1 w 3285
a 290 w 3286
P 4 w 3287
Autronio 1 w 3296
machinatum 1 w 3306
quo 5 w 3310
facilius 2 w 3318
appellato 1 w 3327
Crasso 4 w 3333
per 12 w 3336
societatem 1 w 3346
periculi 2 w 3354
reliquos 2 w 3362
illius 1 w 3368
potentia 2 w 3376
tegeret 1 w 3383
Alii 1 w 3388
Tarquinium 1 w 3398
a 300 w 3399
Cicerone 3 w 3407
inmissum 1 w 3415
aiebant 2 w 3422
ne 25 w 3425
Crassus 1 w 3432
more 1 w 3436
suo 1 w 3439
suspecto 1 w 3447
malorum 1 w 3454
patrocinio 1 w 3464
rem 5 w 3467
publicam 1 w 3475
conturbaret 1 w 3486
Ipsum 1 w 3492
Crassum 2 w 3499
ego 2 w 3502
postea 1 w 3508
praedicantem 1 w 3520
audivi 1 w 3526
tantam 2 w 3532
illam 1 w 3537
contumeliam 1 w 3548
sibi 3 w 3552
ab 15 w 3554
Cicerone 4 w 3562
inpositam 1 w 3571
Sed 2 w 3575
isdem 1 w 3580
temporibus 1 w 3590
Q 3 w 3591
Catulus 1 w 3599
et 45 w 3601
C 33 w 3602
Piso 1 w 3607
neque 2 w 3612
gratia 1 w 3618
neque 3 w 3623
pretio 1 w 3629
Ciceronem 2 w 3638
inpellere 1 w 3647
potuere 1 w 3654
uti 5 w 3658
per 14 w 3661
Allobroges 1 w 3671
aut 3 w 3674
alium 1 w 3679
indicem 2 w 3686
C 35 w 3687
Caesar 2 w 3694
falso 1 w 3699
nominaretur 1 w 3710
Nam 3 w 3714
uterque 1 w 3721
cum 7 w 3724
illo 2 w 3728
gravis 1 w 3734
inimicitias 1 w 3745
exercebat 1 w 3754
Piso 2 w 3759
oppugnatus 1 w 3769
in 62 w 3771
iudicio 1 w 3778
pecuniarum 1 w 3788
repetundarum 1 w 3800
propter 1 w 3807
cuiusdam 1 w 3815
Transpadani 1 w 3826
supplicium 1 w 3836
iniustum 1 w 3844
Catulus 2 w 3852
ex 14 w 3854
petitione 1 w 3863
pontificatus 1 w 3875
odio 1 w 3879
incensus 1 w 3887
quod 2 w 3892
extrema 1 w 3899
aetate 1 w 3905
maxumis 2 w 3913
honoribus 1 w 3922
usus 1 w 3926
ab 16 w 3929
adulescentulo 1 w 3942
Caesare 1 w 3949
victus 1 w 3955
discesserat 1 w 3966
Res 1 w 3970
autem 2 w 3975
opportuna 1 w 3984
videbatur 2 w 3993
quod 3 w 3998
is 55 w 4000
privatim 1 w 4008
egregia 1 w 4015
liberalitate 1 w 4027
publice 1 w 4035
maxumis 3 w 4042
muneribus 1 w 4051
grandem 1 w 4058
pecuniam 1 w 4066
debebat 1 w 4073
Sed 3 w 4077
ubi 4 w 4080
consulem 1 w 4088
ad 16 w 4090
tantum 2 w 4096
facinus 1 w 4103
inpellere 2 w 4112
nequeunt 1 w 4120
ipsi 1 w 4125
singillatim 1 w 4136
circumeundo 1 w 4147
atque 4 w 4152
ementiundo 1 w 4162
quae 4 w 4167
se 32 w 4169
ex 16 w 4171
Volturcio 1 w 4180
aut 5 w 4183
Allobrogibus 1 w 4195
audisse 1 w 4202
dicerent 1 w 4210
magnam 1 w 4217
illi 3 w 4221
invidiam 1 w 4229
conflaverant 1 w 4241
usque 1 w 4246
eo 5 w 4248
ut 17 w 4251
nonnulli 1 w 4259
equites 1 w 4266
Romani 1 w 4272
qui 15 w 4276
praesidi 1 w 4284
causa 2 w 4289
cum 9 w 4292
telis 1 w 4297
erant 4 w 4302
circum 2 w 4308
aedem 2 w 4313
Concordiae 2 w 4323
seu 1 w 4327
periculi 3 w 4335
magnitudine 1 w 4346
seu 2 w 4349
animi 1 w 4354
mobilitate 1 w 4364
inpulsi 1 w 4371
quo 9 w 4375
studium 1 w 4382
suum 1 w 4386
in 71 w 4388
rem 7 w 4391
publicam 2 w 4399
clarius 1 w 4406
esset 4 w 4411
egredienti 1 w 4422
ex 17 w 4424
senatu 7 w 4430
Caesari 2 w 4437
gladio 1 w 4443
minitarentur 1 w 4455
Dum 1 w 4459
haec 1 w 4463
in 73 w 4465
senatu 8 w 4471
aguntur 1 w 4478
et 52 w 4480
dum 2 w 4483
legatis 3 w 4490
Allobrogum 1 w 4500
et 53 w 4502
T 8 w 4503
Volturcio 2 w 4513
conprobato 1 w 4523
eorum 1 w 4528
indicio 2 w 4535
praemia 1 w 4542
decernuntur 1 w 4553
liberti 1 w 4561
et 54 w 4563
pauci 2 w 4568
ex 18 w 4570
clientibus 1 w 4580
Lentuli 1 w 4587
divorsis 1 w 4595
itineribus 1 w 4605
opifices 1 w 4613
atque 5 w 4618
servitia 2 w 4626
in 76 w 4628
vicis 1 w 4633
ad 18 w 4635
eum 4 w 4638
eripiundum 1 w 4648
sollicitabant 1 w 4661
partim 1 w 4668
exquirebant 1 w 4679
duces 1 w 4684
multitudinum 1 w 4696
qui 17 w 4700
pretio 2 w 4706
rem 8 w 4709
publicam 3 w 4717
vexare 1 w 4723
soliti 1 w 4729
erant 5 w 4734
Cethegus 3 w 4743
autem 3 w 4748
per 16 w 4751
nuntios 2 w 4758
familiam 1 w 4766
atque 6 w 4771
libertos 1 w 4779
suos 1 w 4783
lectos 1 w 4790
et 57 w 4792
exercitatos 1 w 4803
orabat 1 w 4810
ut 19 w 4813
grege 1 w 4818
facto 2 w 4823
cum 11 w 4826
telis 2 w 4831
ad 19 w 4833
sese 2 w 4837
inrumperent 1 w 4848
Consul 2 w 4855
ubi 5 w 4858
ea 11 w 4860
parari 1 w 4866
cognovit 1 w 4874
dispositis 1 w 4885
praesidiis 1 w 4895
ut 20 w 4898
res 3 w 4901
atque 7 w 4906
tempus 1 w 4912
monebat 1 w 4919
convocato 1 w 4929
senatu 9 w 4935
refert 1 w 4941
quid 4 w 4946
de 36 w 4948
iis 8 w 4951
fieri 1 w 4956
placeat 1 w 4963
qui 19 w 4967
in 79 w 4969
custodiam 1 w 4978
traditi 1 w 4985
erant 6 w 4990
Sed 4 w 4994
eos 1 w 4997
paulo 3 w 5002
ante 7 w 5006
frequens 2 w 5014
senatus 3 w 5021
iudicaverat 1 w 5032
contra 1 w 5038
rem 9 w 5041
publicam 4 w 5049
fecisse 1 w 5056
Tum 1 w 5060
D 2 w 5061
Iunius 1 w 5068
Silanus 1 w 5075
primus 1 w 5081
sententiam 1 w 5091
rogatus 2 w 5098
quod 4 w 5103
eo 8 w 5105
tempore 3 w 5112
consul 5 w 5118
designatus 1 w 5128
erat 13 w 5132
de 38 w 5135
iis 9 w 5138
qui 20 w 5142
in 80 w 5144
custodiis 2 w 5153
tenebantur 1 w 5163
et 58 w 5166
praeterea 4 w 5175
de 39 w 5177
L 11 w 5178
Cassio 1 w 5185
P 7 w 5187
Furio 1 w 5193
P 8 w 5195
Umbreno 1 w 5203
Q 4 w 5205
Annio 1 w 5211
si 27 w 5214
deprehensi 3 w 5224
forent 1 w 5230
supplicium 2 w 5241
sumundum 1 w 5249
decreverat 1 w 5259
isque 1 w 5265
postea 2 w 5271
permotus 1 w 5279
oratione 1 w 5287
C 44 w 5288
Caesaris 1 w 5297
pedibus 1 w 5304
in 81 w 5306
sententiam 2 w 5316
Ti 1 w 5318
Neronis 1 w 5326
iturum 1 w 5332
se 47 w 5334
dixit 1 w 5339
qui 21 w 5343
de 42 w 5345
ea 15 w 5347
re 99 w 5349
praesidiis 2 w 5359
abductis 1 w 5367
referundum 1 w 5377
censuerat 1 w 5386
Sed 5 w 5390
Caesar 6 w 5396
ubi 6 w 5400
ad 21 w 5402
eum 5 w 5405
ventum 1 w 5411
est 4 w 5414
rogatus 3 w 5422
sententiam 3 w 5432
a 462 w 5433
consule 4 w 5440
huiusce 1 w 5447
modi 1 w 5451
verba 1 w 5456
locutus 1 w 5463
est 5 w 5466