Scaife ATLAS

CTS Library / Catilinae Coniuratio

Catilinae Coniuratio (36-40)

urn:cts:latinLit:phi0631.phi001.perseus-lat4:36-40
Refs {'start': {'reference': '36', 'human_reference': 'Chapter 36'}, 'end': {'reference': '40', 'human_reference': 'Chapter 40'}}
Ancestors []
Children []
prev
plain textXML
next

Sed ipse paucos dies conmoratus apud C. Flaminium in agro Arretino, dum vicinitatem antea sollicitatam armis exornat, cum fascibus atque aliis imperi insignibus in castra ad Manlium contendit. Haec ubi Romae comperta sunt, senatus Catilinam et Manlium hostis iudicat, ceterae multitudini diem statuit, ante quam sine fraude liceret ab armis discedere praeter rerum capitalium condemnatis. Praeterea decernit, uti consules dilectum habeant, Antonius cum exercitu Catilinam persequi maturet, Cicero urbi praesidio sit. Ea tempestate mihi imperium populi Romani multo maxume miserabile visum est. Cui cum ad occasum ab ortu solis omnia domita armis parerent, domi otium atque divitiae, quae prima mortales putant, adfluerent, fuere tamen cives, qui seque remque publicam obstinatis animis perditum irent. Namque duobus senati decretis ex tanta multitudine neque praemio inductus coniurationem patefecerat neque ex castris Catilinae quisquam omnium discesserat: tanta vis morbi ac veluti tabes plerosque civium animos invaserat.

Neque solum illis aliena mens erat, qui conscii coniurationis fuerant, sed omnino cuncta plebes novarum rerum studio Catilinae incepta probabat. Id adeo more suo videbatur facere. Nam semper in civitate, quibus opes nullae sunt, bonis invident, malos extollunt, vetera odere, nova exoptant, odio suarum rerum mutari omnia student, turba atque seditionibus sine cura aluntur, quoniam egestas facile habetur sine damno. Sed urbana plebes, ea vero praeceps erat de multis causis. Primum omnium, qui ubique probro atque petulantia maxume praestabant, item alii per dedecora patrimoniis amissis, postremo omnes, quos flagitium aut facinus domo expulerat, ii Romam sicut in sentinam confluxerant. Deinde multi memores Sullanae victoriae, quod ex gregariis militibus alios senatores videbant, alios ita divites, ut regio victu atque cultu aetatem agerent, sibi quisque, si in armis foret, ex victoria talia sperabat. Praeterea iuventus, quae in agris manuum mercede inopiam toleraverat, privatis atque publicis largitionibus excita urbanum otium ingrato labori praetulerat. Eos atque alios omnis malum publicum alebat. Quo minus mirandum est homines egentis, malis moribus, maxuma spe, rei publicae iuxta ac sibi consuluisse. Praeterea, quorum victoria Sullae parentes proscripti, bona erepta, ius libertatis imminutum erat, haud sane alio animo belli eventum exspectabant. Ad hoc, quicumque aliarum atque senatus partium erant, conturbari rem publicam quam minus valere ipsi malebant. Id adeo malum multos post annos in civitatem revorterat.

Nam postquam Cn. Pompeio et M. Crasso consulibus tribunicia potestas restituta est, homines adulescentes summam potestatem nacti, quibus aetas animusque ferox erat, coepere senatum criminando plebem exagitare, dein largiundo atque pollicitando magis incendere, ita ipsi clari potentesque fieri. Contra eos summa ope nitebatur pleraque nobilitas senatus specie pro sua magnitudine. Namque, uti paucis verum absolvam, post illa tempora quicumque rem publicam agitavere, honestis nominibus, alii, sicuti populi iura defenderent, pars, quo senatus auctoritas maxuma foret, bonum publicum simulantes pro sua quisque potentia certabant. Neque illis modestia neque modus, contentionis erat: utrique victoriam crudeliter exercebant.

Sed postquam Cn. Pompeius ad bellum maritumum atque Mithridaticum missus est, plebis opes inminutae, paucorum potentia crevit. Ii magistratus, provincias aliaque omnia tenere; ipsi innoxii, florentes, sine metu aetatem agere ceterosque iudiciis terrere, quo plebem in magistratu placidius tractarent. Sed ubi primum dubiis rebus novandi spes oblata est, vetus certamen animos eorum adrexit. Quod si primo proelio Catilina superior aut aequa manu discessisset, profecto magna clades atque calamitas rem publicam oppressisset; neque illis, qui victoriam adepti forent, diutius ea uti licuisset, quin defessis et exsanguibus, qui plus posset, imperium atque libertatem extorqueret. Fuere tamen extra coniurationem complures, qui ad Catilinam initio profecti sunt. In iis erat Fulvius, senatoris filius, quem retractum ex itinere parens necari iussit. Isdem temporibus Romae Lentulus, sicuti Catilina praeceperat, quoscumque moribus aut fortuna novis rebus idoneos credebat, aut per se aut per alios sollicitabat, neque solum civis, sed cuiusque modi genus hominum, quod modo bello usui foret.

Igitur P. Umbreno cuidam negotium dat, uti legatos Allobrogum requirat eosque, si possit, inpellat ad societatem belli, existumans publice privatimque aere alieno oppressos, praeterea quod natura gens Gallica bellicosa esset, facile eos ad tale consilium adduci posse. Umbrenus, quod in Gallia negotiatus erat, plerisque principibus civitatum notus erat atque eos noverat. Itaque sine mora, ubi primum legatos in foro conspexit, percontatus pauca de statu civitatis et quasi dolens eius casum requirere coepit, quem exitum tantis malis sperarent. Postquam illos videt queri de avaritia magistratuum, accusare senatum, quod in eo auxili nihil esset, miseriis suis remedium mortem exspectare: "At ego", inquit, "vobis, si modo viri esse voltis, rationem ostendam, qua tanta ista mala effugiatis." Haec ubi dixit, Allobroges in maxumam spem adducti Umbrenum orare, ut sui misereretur: nihil tam asperum neque tam difficile esse, quod non cupidissume facturi essent, dum ea res civitatem aere alieno liberaret. Ille eos in domum D. Bruti perducit, quod foro propinqua erat neque aliena consili propter Semproniam; nam tum Brutus ab Roma aberat. Praeterea Gabinium arcessit, quo maior auctoritas sermoni inesset. Eo praesente coniurationem aperit, nominat socios, praeterea multos cuiusque generis innoxios, quo legatis animus amplior esset. Deinde eos pollicitos operam suam domum dimittit.

Tokens

Sed 1 w 3
ipse 1 w 7
paucos 1 w 13
dies 1 w 17
conmoratus 1 w 27
apud 1 w 31
C 1 w 32
Flaminium 1 w 42
in 2 w 44
agro 1 w 48
Arretino 1 w 56
dum 1 w 60
vicinitatem 1 w 71
antea 1 w 76
sollicitatam 1 w 88
armis 1 w 93
exornat 1 w 100
cum 1 w 104
fascibus 1 w 112
atque 1 w 117
aliis 1 w 122
imperi 1 w 128
insignibus 1 w 138
in 6 w 140
castra 1 w 146
ad 1 w 148
Manlium 1 w 155
contendit 1 w 164
Haec 1 w 169
ubi 1 w 172
Romae 1 w 177
comperta 1 w 185
sunt 1 w 189
senatus 1 w 197
Catilinam 1 w 206
et 2 w 208
Manlium 2 w 215
hostis 1 w 221
iudicat 1 w 228
ceterae 1 w 236
multitudini 1 w 247
diem 1 w 251
statuit 1 w 258
ante 2 w 263
quam 1 w 267
sine 1 w 271
fraude 1 w 277
liceret 1 w 284
ab 1 w 286
armis 2 w 291
discedere 1 w 300
praeter 1 w 307
rerum 1 w 312
capitalium 1 w 322
condemnatis 1 w 333
Praeterea 1 w 343
decernit 1 w 351
uti 1 w 355
consules 1 w 363
dilectum 1 w 371
habeant 1 w 378
Antonius 1 w 387
cum 2 w 390
exercitu 1 w 398
Catilinam 2 w 407
persequi 1 w 415
maturet 1 w 422
Cicero 1 w 429
urbi 1 w 433
praesidio 1 w 442
sit 1 w 445
Ea 1 w 448
tempestate 1 w 458
mihi 1 w 462
imperium 1 w 470
populi 1 w 476
Romani 1 w 482
multo 1 w 487
maxume 1 w 493
miserabile 1 w 503
visum 1 w 508
est 2 w 511
Cui 1 w 515
cum 3 w 518
ad 2 w 520
occasum 1 w 527
ab 4 w 529
ortu 1 w 533
solis 1 w 538
omnia 1 w 543
domita 1 w 549
armis 3 w 554
parerent 1 w 562
domi 2 w 567
otium 1 w 572
atque 2 w 577
divitiae 1 w 585
quae 1 w 590
prima 1 w 595
mortales 1 w 603
putant 1 w 609
adfluerent 1 w 620
fuere 1 w 626
tamen 1 w 631
cives 1 w 636
qui 2 w 640
seque 1 w 645
remque 1 w 651
publicam 1 w 659
obstinatis 1 w 669
animis 1 w 675
perditum 1 w 683
irent 1 w 688
Namque 1 w 695
duobus 1 w 701
senati 1 w 707
decretis 1 w 715
ex 3 w 717
tanta 1 w 722
multitudine 1 w 733
neque 1 w 738
praemio 1 w 745
inductus 1 w 753
coniurationem 1 w 766
patefecerat 1 w 777
neque 2 w 782
ex 4 w 784
castris 1 w 791
Catilinae 1 w 800
quisquam 1 w 808
omnium 1 w 814
discesserat 1 w 825
tanta 2 w 831
vis 2 w 834
morbi 1 w 839
ac 1 w 841
veluti 1 w 847
tabes 1 w 852
plerosque 1 w 861
civium 1 w 867
animos 1 w 873
invaserat 1 w 882
Neque 1 w 888
solum 1 w 893
illis 1 w 898
aliena 1 w 904
mens 1 w 908
erat 4 w 912
qui 4 w 916
conscii 1 w 923
coniurationis 1 w 936
fuerant 1 w 943
sed 1 w 947
omnino 1 w 953
cuncta 1 w 959
plebes 1 w 965
novarum 1 w 972
rerum 2 w 977
studio 1 w 983
Catilinae 2 w 992
incepta 1 w 999
probabat 1 w 1007
Id 1 w 1010
adeo 1 w 1014
more 1 w 1018
suo 1 w 1021
videbatur 1 w 1030
facere 1 w 1036
Nam 2 w 1040
semper 1 w 1046
in 19 w 1048
civitate 1 w 1056
quibus 1 w 1063
opes 1 w 1067
nullae 1 w 1073
sunt 2 w 1077
bonis 1 w 1083
invident 1 w 1091
malos 1 w 1097
extollunt 1 w 1106
vetera 1 w 1113
odere 1 w 1118
nova 2 w 1123
exoptant 1 w 1131
odio 1 w 1136
suarum 1 w 1142
rerum 3 w 1147
mutari 1 w 1153
omnia 2 w 1158
student 1 w 1165
turba 1 w 1171
atque 3 w 1176
seditionibus 1 w 1188
sine 2 w 1192
cura 1 w 1196
aluntur 1 w 1203
quoniam 1 w 1211
egestas 1 w 1218
facile 1 w 1224
habetur 1 w 1231
sine 3 w 1235
damno 1 w 1240
Sed 2 w 1244
urbana 1 w 1250
plebes 2 w 1256
ea 4 w 1259
vero 1 w 1263
praeceps 1 w 1271
erat 5 w 1275
de 11 w 1277
multis 1 w 1283
causis 1 w 1289
Primum 1 w 1296
omnium 2 w 1302
qui 6 w 1306
ubique 1 w 1312
probro 1 w 1318
atque 4 w 1323
petulantia 1 w 1333
maxume 2 w 1339
praestabant 1 w 1350
item 1 w 1355
alii 2 w 1359
per 7 w 1362
dedecora 1 w 1370
patrimoniis 1 w 1381
amissis 1 w 1388
postremo 1 w 1397
omnes 1 w 1402
quos 1 w 1407
flagitium 1 w 1416
aut 1 w 1419
facinus 1 w 1426
domo 1 w 1430
expulerat 1 w 1439
ii 5 w 1442
Romam 1 w 1447
sicut 1 w 1452
in 24 w 1454
sentinam 1 w 1462
confluxerant 1 w 1474
Deinde 1 w 1481
multi 4 w 1486
memores 1 w 1493
Sullanae 1 w 1501
victoriae 1 w 1510
quod 1 w 1515
ex 8 w 1517
gregariis 1 w 1526
militibus 1 w 1535
alios 1 w 1540
senatores 1 w 1549
videbant 1 w 1557
alios 2 w 1563
ita 6 w 1566
divites 1 w 1573
ut 7 w 1576
regio 1 w 1581
victu 1 w 1586
atque 5 w 1591
cultu 1 w 1596
aetatem 1 w 1603
agerent 1 w 1610
sibi 1 w 1615
quisque 1 w 1622
si 11 w 1625
in 27 w 1627
armis 4 w 1632
foret 1 w 1637
ex 9 w 1640
victoria 2 w 1648
talia 1 w 1653
sperabat 1 w 1661
Praeterea 2 w 1671
iuventus 1 w 1679
quae 2 w 1684
in 28 w 1686
agris 1 w 1691
manuum 1 w 1697
mercede 1 w 1704
inopiam 1 w 1711
toleraverat 1 w 1722
privatis 1 w 1731
atque 6 w 1736
publicis 1 w 1744
largitionibus 1 w 1757
excita 1 w 1763
urbanum 1 w 1770
otium 2 w 1775
ingrato 1 w 1782
labori 1 w 1788
praetulerat 1 w 1799
Eos 1 w 1803
atque 7 w 1808
alios 3 w 1813
omnis 1 w 1818
malum 1 w 1823
publicum 1 w 1831
alebat 1 w 1837
Quo 1 w 1841
minus 1 w 1846
mirandum 1 w 1854
est 5 w 1857
homines 1 w 1864
egentis 1 w 1871
malis 1 w 1877
moribus 1 w 1884
maxuma 1 w 1891
spe 2 w 1894
rei 1 w 1898
publicae 1 w 1906
iuxta 1 w 1911
ac 5 w 1913
sibi 2 w 1917
consuluisse 1 w 1928
Praeterea 3 w 1938
quorum 1 w 1945
victoria 3 w 1953
Sullae 1 w 1959
parentes 1 w 1967
proscripti 1 w 1977
bona 1 w 1982
erepta 1 w 1988
ius 2 w 1992
libertatis 1 w 2002
imminutum 1 w 2011
erat 9 w 2015
haud 1 w 2020
sane 1 w 2024
alio 4 w 2028
animo 2 w 2033
belli 1 w 2038
eventum 1 w 2045
exspectabant 1 w 2057
Ad 1 w 2060
hoc 1 w 2063
quicumque 1 w 2073
aliarum 1 w 2080
atque 8 w 2085
senatus 2 w 2092
partium 1 w 2099
erant 3 w 2104
conturbari 1 w 2115
rem 3 w 2118
publicam 2 w 2126
quam 3 w 2130
minus 2 w 2135
valere 1 w 2141
ipsi 1 w 2145
malebant 1 w 2153
Id 2 w 2156
adeo 2 w 2160
malum 2 w 2165
multos 1 w 2171
post 2 w 2175
annos 1 w 2180
in 35 w 2182
civitatem 1 w 2191
revorterat 1 w 2201
Nam 3 w 2205
postquam 1 w 2213
Cn 1 w 2215
Pompeio 1 w 2223
et 17 w 2225
M 3 w 2226
Crasso 1 w 2233
consulibus 1 w 2243
tribunicia 1 w 2253
potestas 1 w 2261
restituta 1 w 2270
est 8 w 2273
homines 2 w 2281
adulescentes 1 w 2293
summam 1 w 2299
potestatem 1 w 2309
nacti 1 w 2314
quibus 2 w 2321
aetas 1 w 2326
animusque 1 w 2335
ferox 1 w 2340
erat 11 w 2344
coepere 1 w 2352
senatum 1 w 2359
criminando 1 w 2369
plebem 1 w 2375
exagitare 1 w 2384
dein 1 w 2389
largiundo 1 w 2398
atque 9 w 2403
pollicitando 1 w 2415
magis 1 w 2420
incendere 1 w 2429
ita 11 w 2433
ipsi 2 w 2437
clari 1 w 2442
potentesque 1 w 2453
fieri 1 w 2458
Contra 1 w 2465
eos 1 w 2468
summa 2 w 2473
ope 2 w 2476
nitebatur 1 w 2485
pleraque 1 w 2493
nobilitas 1 w 2502
senatus 3 w 2509
specie 1 w 2515
pro 4 w 2518
sua 2 w 2521
magnitudine 1 w 2532
Namque 2 w 2539
uti 3 w 2543
paucis 1 w 2549
verum 1 w 2554
absolvam 1 w 2562
post 4 w 2567
illa 1 w 2571
tempora 1 w 2578
quicumque 2 w 2587
rem 4 w 2590
publicam 3 w 2598
agitavere 1 w 2607
honestis 1 w 2616
nominibus 1 w 2625
alii 3 w 2630
sicuti 1 w 2637
populi 2 w 2643
iura 3 w 2647
defenderent 1 w 2658
pars 1 w 2663
quo 5 w 2667
senatus 4 w 2674
auctoritas 1 w 2684
maxuma 2 w 2690
foret 2 w 2695
bonum 1 w 2701
publicum 2 w 2709
simulantes 1 w 2719
pro 5 w 2722
sua 3 w 2725
quisque 2 w 2732
potentia 1 w 2740
certabant 1 w 2749
Neque 2 w 2755
illis 2 w 2760
modestia 1 w 2768
neque 3 w 2773
modus 1 w 2778
contentionis 1 w 2791
erat 12 w 2795
utrique 1 w 2803
victoriam 1 w 2812
crudeliter 1 w 2822
exercebant 1 w 2832
Sed 3 w 2836
postquam 2 w 2844
Cn 2 w 2846
Pompeius 1 w 2855
ad 7 w 2857
bellum 1 w 2863
maritumum 1 w 2872
atque 10 w 2877
Mithridaticum 1 w 2890
missus 1 w 2896
est 12 w 2899
plebis 1 w 2906
opes 2 w 2910
inminutae 1 w 2919
paucorum 1 w 2928
potentia 2 w 2936
crevit 1 w 2942
Ii 1 w 2945
magistratus 1 w 2956
provincias 1 w 2967
aliaque 1 w 2974
omnia 3 w 2979
tenere 1 w 2985
ipsi 3 w 2990
innoxii 1 w 2997
florentes 1 w 3007
sine 4 w 3012
metu 1 w 3016
aetatem 2 w 3023
agere 2 w 3028
ceterosque 1 w 3038
iudiciis 1 w 3046
terrere 1 w 3053
quo 6 w 3057
plebem 2 w 3063
in 47 w 3065
magistratu 2 w 3075
placidius 1 w 3084
tractarent 1 w 3094
Sed 4 w 3098
ubi 3 w 3101
primum 1 w 3107
dubiis 1 w 3113
rebus 1 w 3118
novandi 1 w 3125
spes 1 w 3129
oblata 1 w 3135
est 13 w 3138
vetus 1 w 3144
certamen 1 w 3152
animos 2 w 3158
eorum 1 w 3163
adrexit 1 w 3170
Quod 1 w 3175
si 19 w 3177
primo 1 w 3182
proelio 1 w 3189
Catilina 5 w 3197
superior 1 w 3205
aut 2 w 3208
aequa 1 w 3213
manu 2 w 3217
discessisset 1 w 3229
profecto 1 w 3238
magna 1 w 3243
clades 1 w 3249
atque 11 w 3254
calamitas 1 w 3263
rem 5 w 3266
publicam 4 w 3274
oppressisset 1 w 3286
neque 4 w 3292
illis 3 w 3297
qui 12 w 3301
victoriam 2 w 3310
adepti 1 w 3316
forent 1 w 3322
diutius 1 w 3330
ea 7 w 3332
uti 6 w 3335
licuisset 1 w 3344
quin 1 w 3349
defessis 1 w 3357
et 27 w 3359
exsanguibus 1 w 3370
qui 14 w 3374
plus 1 w 3378
posset 1 w 3384
imperium 2 w 3393
atque 12 w 3398
libertatem 1 w 3408
extorqueret 1 w 3419
Fuere 1 w 3425
tamen 3 w 3430
extra 1 w 3435
coniurationem 2 w 3448
complures 1 w 3457
qui 15 w 3461
ad 11 w 3463
Catilinam 3 w 3472
initio 1 w 3478
profecti 1 w 3486
sunt 3 w 3490
In 1 w 3493
iis 6 w 3496
erat 13 w 3500
Fulvius 1 w 3507
senatoris 1 w 3517
filius 1 w 3523
quem 1 w 3528
retractum 1 w 3537
ex 18 w 3539
itinere 1 w 3546
parens 1 w 3552
necari 1 w 3558
iussit 1 w 3564
Isdem 1 w 3570
temporibus 1 w 3580
Romae 2 w 3585
Lentulus 1 w 3593
sicuti 2 w 3600
Catilina 7 w 3608
praeceperat 1 w 3619
quoscumque 1 w 3630
moribus 2 w 3637
aut 3 w 3640
fortuna 1 w 3647
novis 1 w 3652
rebus 2 w 3657
idoneos 1 w 3664
credebat 1 w 3672
aut 4 w 3676
per 13 w 3679
se 24 w 3681
aut 5 w 3684
per 14 w 3687
alios 4 w 3692
sollicitabat 1 w 3704
neque 5 w 3710
solum 2 w 3715
civis 1 w 3720
sed 3 w 3724
cuiusque 1 w 3732
modi 1 w 3736
genus 1 w 3741
hominum 1 w 3748
quod 2 w 3753
modo 1 w 3757
bello 1 w 3762
usui 1 w 3766
foret 3 w 3771
Igitur 1 w 3778
P 7 w 3779
Umbreno 1 w 3787
cuidam 1 w 3793
negotium 1 w 3801
dat 2 w 3804
uti 8 w 3808
legatos 1 w 3815
Allobrogum 1 w 3825
requirat 1 w 3833
eosque 1 w 3839
si 25 w 3842
possit 1 w 3848
inpellat 1 w 3857
ad 12 w 3859
societatem 1 w 3869
belli 2 w 3874
existumans 1 w 3885
publice 1 w 3892
privatimque 1 w 3903
aere 1 w 3907
alieno 1 w 3913
oppressos 1 w 3922
praeterea 1 w 3932
quod 3 w 3936
natura 1 w 3942
gens 1 w 3946
Gallica 1 w 3953
bellicosa 1 w 3962
esset 1 w 3967
facile 2 w 3974
eos 4 w 3977
ad 13 w 3979
tale 2 w 3983
consilium 1 w 3992
adduci 1 w 3998
posse 2 w 4003
Umbrenus 1 w 4012
quod 4 w 4017
in 56 w 4019
Gallia 1 w 4025
negotiatus 1 w 4035
erat 15 w 4039
plerisque 1 w 4049
principibus 1 w 4060
civitatum 1 w 4069
notus 1 w 4074
erat 16 w 4078
atque 13 w 4083
eos 5 w 4086
noverat 1 w 4093
Itaque 1 w 4100
sine 5 w 4104
mora 2 w 4108
ubi 5 w 4112
primum 2 w 4118
legatos 2 w 4125
in 59 w 4127
foro 1 w 4131
conspexit 1 w 4140
percontatus 1 w 4152
pauca 1 w 4157
de 29 w 4159
statu 2 w 4164
civitatis 1 w 4173
et 35 w 4175
quasi 1 w 4180
dolens 1 w 4186
eius 2 w 4190
casum 2 w 4195
requirere 1 w 4204
coepit 1 w 4210
quem 2 w 4215
exitum 1 w 4221
tantis 1 w 4227
malis 2 w 4232
sperarent 1 w 4241
Postquam 1 w 4250
illos 1 w 4255
videt 1 w 4260
queri 1 w 4265
de 31 w 4267
avaritia 1 w 4275
magistratuum 1 w 4287
accusare 1 w 4296
senatum 2 w 4303
quod 5 w 4308
in 60 w 4310
eo 9 w 4312
auxili 1 w 4318
nihil 1 w 4323
esset 2 w 4328
miseriis 1 w 4337
suis 1 w 4341
remedium 1 w 4349
mortem 1 w 4355
exspectare 1 w 4365
At 1 w 4369
ego 3 w 4372
inquit 1 w 4380
vobis 1 w 4387
si 30 w 4390
modo 2 w 4394
viri 1 w 4398
esse 4 w 4402
voltis 1 w 4408
rationem 3 w 4417
ostendam 1 w 4425
qua 11 w 4429
tanta 3 w 4434
ista 1 w 4438
mala 1 w 4442
effugiatis 1 w 4452
Haec 2 w 4458
ubi 6 w 4461
dixit 1 w 4466
Allobroges 1 w 4477
in 62 w 4479
maxumam 1 w 4486
spem 1 w 4490
adducti 1 w 4497
Umbrenum 1 w 4505
orare 1 w 4510
ut 22 w 4513
sui 3 w 4516
misereretur 1 w 4527
nihil 2 w 4533
tam 5 w 4536
asperum 1 w 4543
neque 6 w 4548
tam 6 w 4551
difficile 1 w 4560
esse 5 w 4564
quod 6 w 4569
non 1 w 4572
cupidissume 1 w 4583
facturi 1 w 4590
essent 1 w 4596
dum 3 w 4600
ea 9 w 4602
res 7 w 4605
civitatem 2 w 4614
aere 2 w 4618
alieno 2 w 4624
liberaret 1 w 4633
Ille 1 w 4638
eos 6 w 4641
in 63 w 4643
domum 1 w 4648
D 2 w 4649
Bruti 1 w 4655
perducit 1 w 4663
quod 7 w 4668
foro 2 w 4672
propinqua 1 w 4681
erat 18 w 4685
neque 7 w 4690
aliena 2 w 4696
consili 2 w 4703
propter 1 w 4710
Semproniam 1 w 4720
nam 5 w 4724
tum 12 w 4727
Brutus 1 w 4733
ab 15 w 4735
Roma 5 w 4739
aberat 1 w 4745
Praeterea 4 w 4755
Gabinium 1 w 4763
arcessit 1 w 4771
quo 14 w 4775
maior 1 w 4780
auctoritas 2 w 4790
sermoni 1 w 4797
inesset 1 w 4804
Eo 2 w 4807
praesente 1 w 4816
coniurationem 3 w 4829
aperit 1 w 4835
nominat 1 w 4843
socios 1 w 4849
praeterea 2 w 4859
multos 2 w 4865
cuiusque 2 w 4873
generis 1 w 4880
innoxios 1 w 4888
quo 15 w 4892
legatis 1 w 4899
animus 2 w 4905
amplior 1 w 4912
esset 4 w 4917
Deinde 2 w 4924
eos 7 w 4927
pollicitos 1 w 4937
operam 1 w 4943
suam 1 w 4947
domum 2 w 4952
dimittit 1 w 4960