Scaife ATLAS

CTS Library / Catilinae Coniuratio

Catilinae Coniuratio (31-35)

urn:cts:latinLit:phi0631.phi001.perseus-lat4:31-35
Refs {'start': {'reference': '31', 'human_reference': 'Chapter 31'}, 'end': {'reference': '35', 'human_reference': 'Chapter 35'}}
Ancestors []
Children []
prev
plain textXML
next

Quibus rebus permota civitas atque inmutata urbis facies erat. Ex summa laetitia atque lascivia, quae diuturna quies pepererat, repente omnis tristitia invasit: festinare, trepidare, neque loco neque homini cuiquam satis credere, neque bellum gerere neque pacem habere, suo quisque metu pericula metiri. Ad hoc mulieres, quibus rei publicae magnitudine belli timor insolitus incesserat, adflictare sese, manus supplices ad caelum tendere, miserari parvos liberos, rogitare omnia, omni rumore pavere, superbia atque deliciis omissis sibi patriaeque diffidere. At Catilinae crudelis animus eadem illa movebat, tametsi praesidia parabantur et ipse lege Plautia interrogatus erat ab L. Paulo. Postremo dissimulandi causa aut sui expurgandi, sicut iurgio lacessitus foret, in senatum venit. Tum M. Tullius consul, sive praesentiam eius timens sive ira conmotus, orationem habuit luculentam atque utilem rei publicae, quam postea scriptam edidit. Sed ubi ille adsedit Catilina, ut erat paratus ad dissimulanda omnia, demisso voltu, voce supplici postulare a patribus coepit, ne quid de se temere crederent: ea familia ortum, ita se ab adulescentia vitam instituisse, ut omnia bona in spe haberet; ne existumarent sibi, patricio homini, cuius ipsius atque maiorum pluruma beneficia in plebem Romanam essent, perdita re publica opus esse, cum eam servaret M. Tullius, inquilinus civis urbis Romae. Ad hoc maledicta alia cum adderet, obstrepere omnes, hostem atque parricidam vocare. Tum ille furibundus: "Quoniam quidem circumventus", inquit, "ab inimicis praeceps agor, incendium meum ruina restinguam."

Deinde se ex curia domum proripuit. Ibi multa ipse secum volvens, quod neque insidiae consuli procedebant et ab incendio intellegebat urbem vigiliis munitam, optumum factu credens exercitum augere ac, priusquam legiones scriberentur, multa antecapere, quae bello usui forent, nocte intempesta cum paucis in Manliana castra profectus est. Sed Cethego atque Lentulo ceterisque, quorum cognoverat promptam audaciam, mandat, quibus rebus possent, opes factionis confirment, insidias consuli maturent, caedem, incendia aliaque belli facinora parent: sese propediem cum magno exercitu ad urbem accessurum. Dum haec Romae geruntur, C. Manlius ex suo numero legatos ad Marcium Regem mittit cum mandatis huiusce modi:

"Deos hominesque testamur, imperator, nos arma neque contra patriam cepisse neque quo periculum aliis faceremus, sed uti corpora nostra ab iniuria tuta forent, qui miseri, egentes violentia atque crudelitate faeneratorum plerique patria, sed omnes fama atque fortunis expertes sumus. Neque cuiquam nostrum licuit more maiorum lege uti neque amisso patrimonio liberum corpus habere: tanta saevitia faeneratorum atque praetoris fuit. Saepe maiores vostrum, miseriti plebis Romanae, decretis suis inopiae eius opitulati sunt ac novissume memoria nostra propter magnitudinem aeris alieni volentibus omnibus bonis argentum aere solutum est. Saepe ipsa plebs aut dominandi studio permota aut superbia magistratuum armata a patribus secessit. At nos non imperium neque divitias petimus, quarum rerum causa bella atque certamina omnia inter mortalis sunt, sed libertatem, quam nemo bonus nisi cum anima simul amittit. Te atque senatum obtestamur: consulatis miseris civibus, legis praesidium, quod iniquitas praetoris eripuit, restituatis neve nobis eam necessitudinem inponatis, ut quaeramus, quonam modo maxume ulti sanguinem nostrum pereamus!"

Ad haec Q. Marcius respondit: Si quid ab senatu petere vellent, ab armis discedant, Romam supplices proficiscantur; ea mansuetudine atque misericordia senatum populi Romani semper fuisse, ut nemo umquam ab eo frustra auxilium petiverit. At Catilina ex itinere plerisque consularibus, praeterea optumo cuique litteras mittit: Se falsis criminibus circumventum, quoniam factioni inimicorum resistere nequiverit, fortunae cedere, Massiliam in exsilium proficisci, non quo sibi tanti sceleris conscius esset, sed uti res publica quieta foret neve ex sua contentione seditio oreretur. Ab his longe divorsas litteras Q. Catulus in senatu recitavit, quas sibi nomine Catilinae redditas dicebat. Earum exemplum infra scriptum est:

"L. Catilina Q. Catulo. Egregia tua fides re cognita, grata mihi magnis in meis periculis, fiduciam commendationi meae tribuit. Quam ob rem defensionem in novo consilio non statui parare; satisfactionem ex nulla conscientia de culpa proponere decrevi, quam, medius fidius, veram licet cognoscas. Iniuriis contumeliisque concitatus, quod fructu laboris industriaeque meae privatus statum dignitatis non obtinebam, publicam miserorum causam pro mea consuetudine suscepi, non quin aes alienum meis nominibus ex possessionibus solvere non possem et alienis nominibus liberalitas Orestillae suis filiaeque copiis persolveret -, sed quod non dignos homines honore honestatos videbam meque falsa suspicione alienatum esse sentiebam. Hoc nomine satis honestas pro meo casu spes reliquae dignitatis conservandae sum secutus. Plura cum scribere vellem, nuntiatum est vim mihi parari. Nunc Orestillam commendo tuaeque fidei trado; eam ab iniuria defendas per liberos tuos rogatus! Haveto!"

Tokens

Quibus 1 w 6
rebus 1 w 11
permota 1 w 18
civitas 1 w 25
atque 1 w 30
inmutata 1 w 38
urbis 1 w 43
facies 1 w 49
erat 1 w 53
Ex 1 w 56
summa 1 w 61
laetitia 1 w 69
atque 2 w 74
lascivia 1 w 82
quae 1 w 87
diuturna 1 w 95
quies 1 w 100
pepererat 1 w 109
repente 1 w 117
omnis 1 w 122
tristitia 1 w 131
invasit 1 w 138
festinare 1 w 148
trepidare 1 w 158
neque 1 w 164
loco 1 w 168
neque 2 w 173
homini 1 w 179
cuiquam 1 w 186
satis 1 w 191
credere 1 w 198
neque 3 w 204
bellum 1 w 210
gerere 1 w 216
neque 4 w 221
pacem 1 w 226
habere 1 w 232
suo 1 w 236
quisque 1 w 243
metu 1 w 247
pericula 1 w 255
metiri 1 w 261
Ad 1 w 264
hoc 1 w 267
mulieres 1 w 275
quibus 1 w 282
rei 1 w 285
publicae 1 w 293
magnitudine 1 w 304
belli 1 w 309
timor 1 w 314
insolitus 1 w 323
incesserat 1 w 333
adflictare 1 w 344
sese 1 w 348
manus 1 w 354
supplices 1 w 363
ad 2 w 365
caelum 1 w 371
tendere 1 w 378
miserari 1 w 387
parvos 1 w 393
liberos 1 w 400
rogitare 1 w 409
omnia 1 w 414
omni 3 w 419
rumore 1 w 425
pavere 1 w 431
superbia 1 w 440
atque 3 w 445
deliciis 1 w 453
omissis 1 w 460
sibi 1 w 464
patriaeque 1 w 474
diffidere 1 w 483
At 1 w 486
Catilinae 1 w 495
crudelis 1 w 503
animus 1 w 509
eadem 1 w 514
illa 1 w 518
movebat 1 w 525
tametsi 1 w 533
praesidia 1 w 542
parabantur 1 w 552
et 5 w 554
ipse 1 w 558
lege 1 w 562
Plautia 1 w 569
interrogatus 1 w 581
erat 4 w 585
ab 3 w 587
L 1 w 588
Paulo 1 w 594
Postremo 1 w 603
dissimulandi 1 w 615
causa 1 w 620
aut 2 w 623
sui 1 w 626
expurgandi 1 w 636
sicut 1 w 642
iurgio 1 w 648
lacessitus 1 w 658
foret 1 w 663
in 10 w 666
senatum 1 w 673
venit 1 w 678
Tum 1 w 682
M 1 w 683
Tullius 1 w 691
consul 1 w 697
sive 1 w 702
praesentiam 1 w 713
eius 1 w 717
timens 1 w 723
sive 2 w 727
ira 1 w 730
conmotus 1 w 738
orationem 1 w 748
habuit 1 w 754
luculentam 1 w 764
atque 4 w 769
utilem 1 w 775
rei 2 w 778
publicae 2 w 786
quam 2 w 791
postea 1 w 797
scriptam 1 w 805
edidit 1 w 811
Sed 1 w 815
ubi 1 w 818
ille 1 w 822
adsedit 1 w 829
Catilina 2 w 837
ut 7 w 840
erat 5 w 844
paratus 1 w 851
ad 5 w 853
dissimulanda 1 w 865
omnia 2 w 870
demisso 1 w 878
voltu 1 w 883
voce 1 w 888
supplici 1 w 896
postulare 1 w 905
a 90 w 906
patribus 1 w 914
coepit 1 w 920
ne 7 w 923
quid 1 w 927
de 8 w 929
se 9 w 931
temere 1 w 937
crederent 1 w 946
ea 3 w 949
familia 1 w 956
ortum 1 w 961
ita 3 w 965
se 10 w 967
ab 5 w 969
adulescentia 1 w 981
vitam 1 w 986
instituisse 1 w 997
ut 8 w 1000
omnia 3 w 1005
bona 1 w 1009
in 13 w 1011
spe 1 w 1014
haberet 1 w 1021
ne 8 w 1024
existumarent 1 w 1036
sibi 2 w 1040
patricio 1 w 1049
homini 2 w 1055
cuius 1 w 1061
ipsius 1 w 1067
atque 5 w 1072
maiorum 1 w 1079
pluruma 1 w 1086
beneficia 1 w 1095
in 15 w 1097
plebem 1 w 1103
Romanam 1 w 1110
essent 1 w 1116
perdita 1 w 1124
re 29 w 1126
publica 3 w 1133
opus 1 w 1137
esse 3 w 1141
cum 1 w 1145
eam 1 w 1148
servaret 1 w 1156
M 2 w 1157
Tullius 2 w 1165
inquilinus 1 w 1176
civis 1 w 1181
urbis 2 w 1186
Romae 1 w 1191
Ad 2 w 1194
hoc 2 w 1197
maledicta 1 w 1206
alia 1 w 1210
cum 2 w 1213
adderet 1 w 1220
obstrepere 1 w 1231
omnes 1 w 1236
hostem 1 w 1243
atque 6 w 1248
parricidam 1 w 1258
vocare 1 w 1264
Tum 2 w 1268
ille 2 w 1272
furibundus 1 w 1282
Quoniam 1 w 1291
quidem 1 w 1297
circumventus 1 w 1309
inquit 1 w 1317
ab 7 w 1321
inimicis 1 w 1329
praeceps 1 w 1337
agor 1 w 1341
incendium 1 w 1351
meum 1 w 1355
ruina 1 w 1360
restinguam 1 w 1370
Deinde 1 w 1378
se 15 w 1380
ex 3 w 1382
curia 1 w 1387
domum 1 w 1392
proripuit 1 w 1401
Ibi 1 w 1405
multa 1 w 1410
ipse 2 w 1414
secum 1 w 1419
volvens 1 w 1426
quod 1 w 1431
neque 5 w 1436
insidiae 1 w 1444
consuli 1 w 1451
procedebant 1 w 1462
et 10 w 1464
ab 8 w 1466
incendio 1 w 1474
intellegebat 1 w 1486
urbem 1 w 1491
vigiliis 1 w 1499
munitam 1 w 1506
optumum 1 w 1514
factu 1 w 1519
credens 1 w 1526
exercitum 1 w 1535
augere 1 w 1541
ac 5 w 1543
priusquam 1 w 1553
legiones 1 w 1561
scriberentur 1 w 1573
multa 2 w 1579
antecapere 1 w 1589
quae 2 w 1594
bello 1 w 1599
usui 1 w 1603
forent 1 w 1609
nocte 1 w 1615
intempesta 1 w 1625
cum 5 w 1628
paucis 1 w 1634
in 28 w 1636
Manliana 1 w 1644
castra 1 w 1650
profectus 1 w 1659
est 4 w 1662
Sed 2 w 1666
Cethego 1 w 1673
atque 7 w 1678
Lentulo 1 w 1685
ceterisque 1 w 1695
quorum 1 w 1702
cognoverat 1 w 1712
promptam 1 w 1720
audaciam 1 w 1728
mandat 1 w 1735
quibus 2 w 1742
rebus 2 w 1747
possent 1 w 1754
opes 1 w 1759
factionis 1 w 1768
confirment 1 w 1778
insidias 1 w 1787
consuli 2 w 1794
maturent 1 w 1802
caedem 1 w 1809
incendia 1 w 1818
aliaque 1 w 1825
belli 2 w 1830
facinora 1 w 1838
parent 1 w 1844
sese 2 w 1849
propediem 1 w 1858
cum 6 w 1861
magno 1 w 1866
exercitu 2 w 1874
ad 8 w 1876
urbem 2 w 1881
accessurum 1 w 1891
Dum 1 w 1895
haec 1 w 1899
Romae 2 w 1904
geruntur 1 w 1912
C 4 w 1914
Manlius 1 w 1922
ex 6 w 1924
suo 2 w 1927
numero 1 w 1933
legatos 1 w 1940
ad 9 w 1942
Marcium 1 w 1949
Regem 1 w 1954
mittit 1 w 1960
cum 7 w 1963
mandatis 1 w 1971
huiusce 1 w 1978
modi 1 w 1982
Deos 1 w 1988
hominesque 1 w 1998
testamur 1 w 2006
imperator 1 w 2016
nos 1 w 2020
arma 1 w 2024
neque 6 w 2029
contra 1 w 2035
patriam 1 w 2042
cepisse 1 w 2049
neque 7 w 2054
quo 3 w 2057
periculum 1 w 2066
aliis 1 w 2071
faceremus 1 w 2080
sed 2 w 2084
uti 3 w 2087
corpora 1 w 2094
nostra 1 w 2100
ab 9 w 2102
iniuria 1 w 2109
tuta 1 w 2113
forent 2 w 2119
qui 9 w 2123
miseri 1 w 2129
egentes 1 w 2137
violentia 1 w 2146
atque 8 w 2151
crudelitate 1 w 2162
faeneratorum 1 w 2174
plerique 1 w 2182
patria 3 w 2188
sed 3 w 2192
omnes 2 w 2197
fama 1 w 2201
atque 9 w 2206
fortunis 1 w 2214
expertes 1 w 2222
sumus 1 w 2227
Neque 1 w 2233
cuiquam 2 w 2240
nostrum 1 w 2247
licuit 1 w 2253
more 2 w 2257
maiorum 2 w 2264
lege 3 w 2268
uti 4 w 2271
neque 8 w 2276
amisso 1 w 2282
patrimonio 1 w 2292
liberum 1 w 2299
corpus 1 w 2305
habere 3 w 2311
tanta 1 w 2317
saevitia 1 w 2325
faeneratorum 2 w 2337
atque 10 w 2342
praetoris 1 w 2351
fuit 1 w 2355
Saepe 1 w 2361
maiores 1 w 2368
vostrum 1 w 2375
miseriti 1 w 2384
plebis 1 w 2390
Romanae 1 w 2397
decretis 1 w 2406
suis 1 w 2410
inopiae 1 w 2417
eius 2 w 2421
opitulati 1 w 2430
sunt 1 w 2434
ac 11 w 2436
novissume 1 w 2445
memoria 1 w 2452
nostra 2 w 2458
propter 1 w 2465
magnitudinem 1 w 2477
aeris 1 w 2482
alieni 1 w 2488
volentibus 1 w 2498
omnibus 1 w 2505
bonis 1 w 2510
argentum 1 w 2518
aere 1 w 2522
solutum 1 w 2529
est 6 w 2532
Saepe 2 w 2538
ipsa 1 w 2542
plebs 1 w 2547
aut 3 w 2550
dominandi 1 w 2559
studio 1 w 2565
permota 2 w 2572
aut 4 w 2575
superbia 2 w 2583
magistratuum 1 w 2595
armata 1 w 2601
a 245 w 2602
patribus 2 w 2610
secessit 1 w 2618
At 2 w 2621
nos 5 w 2624
non 1 w 2627
imperium 1 w 2635
neque 9 w 2640
divitias 1 w 2648
petimus 1 w 2655
quarum 1 w 2662
rerum 1 w 2667
causa 2 w 2672
bella 1 w 2677
atque 11 w 2682
certamina 1 w 2691
omnia 4 w 2696
inter 2 w 2701
mortalis 1 w 2709
sunt 2 w 2713
sed 4 w 2717
libertatem 1 w 2727
quam 5 w 2732
nemo 1 w 2736
bonus 1 w 2741
nisi 1 w 2745
cum 8 w 2748
anima 1 w 2753
simul 3 w 2758
amittit 1 w 2765
Te 1 w 2768
atque 12 w 2773
senatum 2 w 2780
obtestamur 1 w 2790
consulatis 1 w 2801
miseris 1 w 2808
civibus 1 w 2815
legis 1 w 2821
praesidium 1 w 2831
quod 2 w 2836
iniquitas 1 w 2845
praetoris 2 w 2854
eripuit 1 w 2861
restituatis 1 w 2873
neve 1 w 2877
nobis 1 w 2882
eam 2 w 2885
necessitudinem 1 w 2899
inponatis 1 w 2908
ut 15 w 2911
quaeramus 1 w 2920
quonam 1 w 2927
modo 1 w 2931
maxume 1 w 2937
ulti 1 w 2941
sanguinem 1 w 2950
nostrum 2 w 2957
pereamus 1 w 2965
Ad 3 w 2969
haec 2 w 2973
Q 3 w 2974
Marcius 1 w 2982
respondit 1 w 2991
Si 1 w 2994
quid 3 w 2998
ab 11 w 3000
senatu 3 w 3006
petere 1 w 3012
vellent 1 w 3019
ab 12 w 3022
armis 1 w 3027
discedant 1 w 3036
Romam 1 w 3042
supplices 2 w 3051
proficiscantur 1 w 3065
ea 7 w 3068
mansuetudine 1 w 3080
atque 13 w 3085
misericordia 1 w 3097
senatum 3 w 3104
populi 1 w 3110
Romani 1 w 3116
semper 1 w 3122
fuisse 1 w 3128
ut 16 w 3131
nemo 2 w 3135
umquam 1 w 3141
ab 13 w 3143
eo 2 w 3145
frustra 1 w 3152
auxilium 1 w 3160
petiverit 1 w 3169
At 3 w 3172
Catilina 3 w 3180
ex 8 w 3182
itinere 1 w 3189
plerisque 1 w 3198
consularibus 1 w 3210
praeterea 1 w 3220
optumo 1 w 3226
cuique 1 w 3232
litteras 1 w 3240
mittit 3 w 3246
Se 3 w 3249
falsis 1 w 3255
criminibus 1 w 3265
circumventum 1 w 3277
quoniam 1 w 3285
factioni 2 w 3293
inimicorum 1 w 3303
resistere 1 w 3312
nequiverit 1 w 3322
fortunae 1 w 3331
cedere 1 w 3337
Massiliam 1 w 3347
in 48 w 3349
exsilium 1 w 3357
proficisci 1 w 3367
non 2 w 3371
quo 7 w 3374
sibi 3 w 3378
tanti 1 w 3383
sceleris 1 w 3391
conscius 1 w 3399
esset 1 w 3404
sed 5 w 3408
uti 5 w 3411
res 7 w 3414
publica 4 w 3421
quieta 1 w 3427
foret 2 w 3432
neve 2 w 3436
ex 10 w 3438
sua 1 w 3441
contentione 1 w 3452
seditio 1 w 3459
oreretur 1 w 3467
Ab 1 w 3470
his 1 w 3473
longe 1 w 3478
divorsas 1 w 3486
litteras 2 w 3494
Q 4 w 3495
Catulus 1 w 3503
in 49 w 3505
senatu 5 w 3511
recitavit 1 w 3520
quas 1 w 3525
sibi 4 w 3529
nomine 1 w 3535
Catilinae 2 w 3544
redditas 1 w 3552
dicebat 1 w 3559
Earum 1 w 3565
exemplum 1 w 3573
infra 1 w 3578
scriptum 1 w 3586
est 9 w 3589
L 3 w 3592
Catilina 5 w 3601
Q 5 w 3602
Catulo 1 w 3609
Egregia 1 w 3617
tua 2 w 3620
fides 1 w 3625
re 68 w 3627
cognita 1 w 3634
grata 1 w 3640
mihi 1 w 3644
magnis 1 w 3650
in 54 w 3652
meis 1 w 3656
periculis 1 w 3665
fiduciam 1 w 3674
commendationi 1 w 3687
meae 1 w 3691
tribuit 1 w 3698
Quam 1 w 3703
ob 4 w 3705
rem 3 w 3708
defensionem 1 w 3719
in 55 w 3721
novo 1 w 3725
consilio 1 w 3733
non 3 w 3736
statui 1 w 3742
parare 1 w 3748
satisfactionem 1 w 3763
ex 12 w 3765
nulla 1 w 3770
conscientia 1 w 3781
de 21 w 3783
culpa 1 w 3788
proponere 1 w 3797
decrevi 1 w 3804
quam 7 w 3809
medius 1 w 3816
fidius 1 w 3822
veram 1 w 3828
licet 1 w 3833
cognoscas 1 w 3842
Iniuriis 1 w 3851
contumeliisque 1 w 3865
concitatus 1 w 3875
quod 3 w 3880
fructu 1 w 3886
laboris 1 w 3893
industriaeque 1 w 3906
meae 2 w 3910
privatus 1 w 3918
statum 1 w 3924
dignitatis 1 w 3934
non 4 w 3937
obtinebam 1 w 3946
publicam 1 w 3955
miserorum 1 w 3964
causam 1 w 3970
pro 10 w 3973
mea 3 w 3976
consuetudine 1 w 3988
suscepi 1 w 3995
non 5 w 3999
quin 1 w 4003
aes 4 w 4006
alienum 1 w 4013
meis 2 w 4017
nominibus 1 w 4026
ex 13 w 4028
possessionibus 1 w 4042
solvere 1 w 4049
non 6 w 4052
possem 1 w 4058
et 27 w 4060
alienis 1 w 4067
nominibus 2 w 4076
liberalitas 1 w 4087
Orestillae 1 w 4097
suis 2 w 4101
filiaeque 1 w 4110
copiis 1 w 4116
persolveret 1 w 4127
sed 7 w 4132
quod 4 w 4136
non 7 w 4139
dignos 1 w 4145
homines 2 w 4152
honore 1 w 4158
honestatos 1 w 4168
videbam 1 w 4175
meque 1 w 4180
falsa 1 w 4185
suspicione 1 w 4195
alienatum 1 w 4204
esse 5 w 4208
sentiebam 1 w 4217
Hoc 1 w 4221
nomine 2 w 4227
satis 3 w 4232
honestas 1 w 4240
pro 11 w 4243
meo 1 w 4246
casu 1 w 4250
spes 1 w 4254
reliquae 1 w 4262
dignitatis 2 w 4272
conservandae 1 w 4284
sum 4 w 4287
secutus 1 w 4294
Plura 1 w 4300
cum 10 w 4303
scribere 2 w 4311
vellem 1 w 4317
nuntiatum 1 w 4327
est 13 w 4330
vim 1 w 4333
mihi 2 w 4337
parari 1 w 4343
Nunc 1 w 4348
Orestillam 1 w 4358
commendo 1 w 4366
tuaeque 1 w 4373
fidei 1 w 4378
trado 1 w 4383
eam 4 w 4387
ab 15 w 4389
iniuria 2 w 4396
defendas 1 w 4404
per 18 w 4407
liberos 2 w 4414
tuos 1 w 4418
rogatus 2 w 4425
Haveto 1 w 4432