Scaife ATLAS

CTS Library / Catilinae Coniuratio

Catilinae Coniuratio (16-20)

urn:cts:latinLit:phi0631.phi001.perseus-lat4:16-20
Refs {'start': {'reference': '16', 'human_reference': 'Chapter 16'}, 'end': {'reference': '20', 'human_reference': 'Chapter 20'}}
Ancestors []
Children []
prev
plain textXML
next

Sed iuventutem, quam, ut supra diximus, illexerat, multis modis mala facinora edocebat. Ex illis testis signatoresque falsos commodare; fidem, fortunas, pericula vilia habere, post, ubi eorum famam atque pudorem attriverat, maiora alia imperabat. Si causa peccandi in praesens minus suppetebat, nihilo minus insontis sicuti sontis circumvenire, iugulare: scilicet, ne per otium torpescerent manus aut animus, gratuito potius malus atque crudelis erat. His amicis sociisque confisus Catilina, simul quod aes alienum per omnis terras ingens erat et quod plerique Sullani milites largius suo usi rapinarum et victoriae veteris memores civile bellum exoptabant, opprimundae rei publicae consilium cepit. In Italia nullus exercitus, Cn. Pompeius in extremis terris bellum gerebat; ipsi consulatum petenti magna spes, senatus nihil sane intentus: tutae tranquillaeque res omnes, sed ea prorsus opportuna Catilinae.

Igitur circiter Kalendas Iunias L. Caesare et C. Figulo consulibus primo singulos appellare, hortari alios, alios temptare; opes suas, inparatam rem publicam, magna praemia coniurationis docere. Ubi satis explorata sunt, quae voluit, in unum omnis convocat, quibus maxuma necessitudo et plurumum audaciae inerat. Eo convenere senatorii ordinis P. Lentulus Sura, P. Autronius, L. Cassius Longinus, C. Cethegus, P. et Ser. Sullae Ser. filii, L. Vargunteius, Q. Annius, M. Porcius Laeca, L. Bestia, Q. Curius; praeterea ex equestri ordine M. Fulvius Nobilior, L. Statilius, P. Gabinius Capito, C. Cornelius; ad hoc multi ex coloniis et municipiis domi nobiles. Erant praeterea complures paulo occultius consili huiusce participes nobiles, quos magis dominationis spes hortabatur quam inopia aut alia necessitudo. Ceterum iuventus pleraque, sed maxume nobilium, Catilinae inceptis favebat; quibus in otio vel magnifice vel molliter vivere copia erat, incerta pro certis, bellum quam pacem malebant. Fuere item ea tempestate, qui crederent M. Licinium Crassum non ignarum eius consili fuisse; quia Cn. Pompeius, invisus ipsi, magnum exercitum ductabat, cuiusvis opes voluisse contra illius potentiam crescere, simul confisum, si coniuratio valuisset, facile apud illos principem se fore.

Sed antea item coniuravere pauci contra rem publicam, in quibus Catilina fuit. De qua, quam verissume potero, dicam. L. Tullo et M'. Lepido consulibus P. Autronius et P. Sulla designati consules legibus ambitus interrogati poenas dederant. Post paulo Catilina pecuniarum repetundarum reus prohibitus erat consulatum petere, quod intra legitumos dies profiteri nequiverat. Erat eodem tempore Cn. Piso, adulescens nobilis, summae audaciae, egens, factiosus, quem ad perturbandam rem publicam inopia atque mali mores stimulabant. Cum hoc Catilina et Autronius circiter Nonas Decembris consilio communicato parabant in Capitolio Kalendis Ianuariis L. Cottam et L. Torquatum consules interficere, ipsi fascibus correptis Pisonem cum exercitu ad obtinendas duas Hispanias mittere. Ea re cognita rursus in Nonas Februarias consilium caedis transtulerant. Iam tum non consulibus modo, sed plerisque senatoribus perniciem machinabantur. Quod ni Catilina maturasset pro curia signum sociis dare, eo die post conditam urbem Romam pessumum facinus patratum foret. Quia nondum frequentes armati convenerant, ea res consilium diremit.

Postea Piso in citeriorem Hispaniam quaestor pro praetore missus est adnitente Crasso, quod eum infestum inimicum Cn. Pompeio cognoverat. Neque tamen senatus provinciam invitus dederat; quippe foedum hominem a republica procul esse volebat, simul quia boni conplures praesidium in eo putabant et iam tum potentia Pompei formidulosa erat. Sed is Piso in provincia ab equitibus Hispanis, quos in exercitu ductabat, iter faciens occisus est. Sunt, qui ita dicant: imperia eius iniusta, superba, crudelia barbaros nequivisse pati; alii autem: equites illos, Cn. Pompei veteres fidosque clientis, voluntate eius Pisonem aggressos; numquam Hispanos praeterea tale facinus fecisse, sed imperia saeva multa antea perpessos. Nos eam rem in medio relinquemus. De superiore coniuratione satis dictum.

Catilina ubi eos, quos paulo ante memoravi, convenisse videt, tametsi cum singulis multa saepe egerat, tamen in rem fore credens univorsos appellare et cohortari in abditam partem aedium secedit atque ibi omnibus arbitris procul amotis orationem huiusce modi habuit: "Ni virtus fidesque vostra spectata mihi forent, nequiquam opportuna res cecidisset; spes magna, dominatio in manibus frustra fuissent, neque ego per ignaviam aut vana ingenia incerta pro certis captarem. Sed quia multis et magnis tempestatibus vos cognovi fortis fidosque mihi, eo animus ausus est maxumum atque pulcherrumum facinus incipere, simul quia vobis eadem, quae mihi, bona malaque esse intellexi; nam idem velle atque idem nolle, ea demum firma amicitia est. Sed ego quae mente agitavi, omnes iam antea divorsi audistis. Ceterum mihi in dies magis animus accenditur, cum considero, quae condicio vitae futura sit, nisi nosmet ipsi vindicamus in libertatem. Nam postquam res publica in paucorum potentium ius atque dicionem concessit, semper illis reges, tetrarchae vectigales esse, populi, nationes stipendia pendere; ceteri omnes, strenui, boni, nobiles atque ignobiles, vulgus fuimus, sine gratia, sine auctoritate, iis obnoxii, quibus, si res publica valeret, formidini essemus. Itaque omnis gratia, potentia, honos, divitiae apud illos sunt aut ubi illi volunt; nobis reliquere pericula, repulsas, iudicia, egestatem. Quae quousque tandem patiemini, o fortissumi viri? Nonne emori per virtutem praestat quam vitam miseram atque inhonestam, ubi alienae superbiae ludibrio fueris, per dedecus amittere? Verum enim vero, pro deum atque hominum fidem, victoria in manu nobis est: viget aetas, animus valet; contra illis annis atque divitiis omnia consenuerunt. Tantummodo incepto opus est, cetera res expediet. Etenim quis mortalium, cui virile ingenium est, tolerare potest illis divitias superare, quas profundant in exstruendo mari et montibus coaequandis, nobis rem familiarem etiam ad necessaria deesse? Illos binas aut amplius domos continuare, nobis larem familiarem nusquam ullam esse? Cum tabulas, signa, toreumata emunt, nova diruunt, alia aedificant, postremo omnibus modis pecuniam trahunt, vexant, tamen summa lubidine divitias suas vincere nequeunt. At nobis est domi inopia, foris aes alienum, mala res, spes multo asperior: denique quid reliqui habemus praeter miseram animam? Quin igitur expergiscimini? En illa, illa, quam saepe optastis, libertas, praeterea divitiae, decus, gloria in oculis sita sunt; fortuna omnia ea victoribus praemia posuit. Res, tempus, pericula, egestas, belli spolia magnifica magis quam oratio mea vos hortantur. Vel imperatore vel milite me utimini! Neque animus neque corpus a vobis aberit. Haec ipsa, ut spero vobiscum una consul agam, nisi forte me animus fallit et vos servire magis quam imperare parati estis."

Tokens

Sed 1 w 3
iuventutem 1 w 13
quam 1 w 18
ut 2 w 21
supra 1 w 26
diximus 1 w 33
illexerat 1 w 43
multis 1 w 50
modis 1 w 55
mala 1 w 59
facinora 1 w 67
edocebat 1 w 75
Ex 1 w 78
illis 1 w 83
testis 1 w 89
signatoresque 1 w 102
falsos 1 w 108
commodare 1 w 117
fidem 1 w 123
fortunas 1 w 132
pericula 1 w 141
vilia 1 w 146
habere 1 w 152
post 1 w 157
ubi 1 w 161
eorum 1 w 166
famam 1 w 171
atque 1 w 176
pudorem 1 w 183
attriverat 1 w 193
maiora 1 w 200
alia 1 w 204
imperabat 1 w 213
Si 1 w 216
causa 1 w 221
peccandi 1 w 229
in 2 w 231
praesens 1 w 239
minus 1 w 244
suppetebat 1 w 254
nihilo 1 w 261
minus 2 w 266
insontis 1 w 274
sicuti 1 w 280
sontis 2 w 286
circumvenire 1 w 298
iugulare 1 w 307
scilicet 1 w 316
ne 1 w 319
per 3 w 322
otium 1 w 327
torpescerent 1 w 339
manus 1 w 344
aut 1 w 347
animus 1 w 353
gratuito 1 w 362
potius 1 w 368
malus 1 w 373
atque 2 w 378
crudelis 1 w 386
erat 3 w 390
His 1 w 394
amicis 1 w 400
sociisque 1 w 409
confisus 1 w 417
Catilina 1 w 425
simul 1 w 431
quod 1 w 435
aes 2 w 438
alienum 1 w 445
per 4 w 448
omnis 1 w 453
terras 1 w 459
ingens 1 w 465
erat 4 w 469
et 3 w 471
quod 2 w 475
plerique 1 w 483
Sullani 1 w 490
milites 1 w 497
largius 1 w 504
suo 1 w 507
usi 1 w 510
rapinarum 1 w 519
et 4 w 521
victoriae 1 w 530
veteris 1 w 537
memores 1 w 544
civile 1 w 550
bellum 1 w 556
exoptabant 1 w 566
opprimundae 1 w 578
rei 1 w 581
publicae 1 w 589
consilium 1 w 598
cepit 1 w 603
In 1 w 606
Italia 1 w 612
nullus 1 w 618
exercitus 1 w 627
Cn 1 w 630
Pompeius 1 w 639
in 9 w 641
extremis 1 w 649
terris 1 w 655
bellum 2 w 661
gerebat 1 w 668
ipsi 1 w 673
consulatum 1 w 683
petenti 1 w 690
magna 1 w 695
spes 1 w 699
senatus 1 w 707
nihil 2 w 712
sane 1 w 716
intentus 1 w 724
tutae 1 w 730
tranquillaeque 1 w 744
res 3 w 747
omnes 1 w 752
sed 1 w 756
ea 1 w 758
prorsus 1 w 765
opportuna 1 w 774
Catilinae 1 w 783
Igitur 1 w 790
circiter 1 w 798
Kalendas 1 w 806
Iunias 1 w 812
L 1 w 813
Caesare 1 w 821
et 7 w 823
C 5 w 824
Figulo 1 w 831
consulibus 1 w 841
primo 1 w 846
singulos 1 w 854
appellare 1 w 863
hortari 1 w 871
alios 1 w 876
alios 2 w 882
temptare 1 w 890
opes 1 w 895
suas 1 w 899
inparatam 1 w 909
rem 3 w 912
publicam 1 w 920
magna 2 w 926
praemia 1 w 933
coniurationis 1 w 946
docere 1 w 952
Ubi 1 w 956
satis 1 w 961
explorata 1 w 970
sunt 1 w 974
quae 1 w 979
voluit 1 w 985
in 14 w 988
unum 1 w 992
omnis 2 w 997
convocat 1 w 1005
quibus 1 w 1012
maxuma 1 w 1018
necessitudo 1 w 1029
et 8 w 1031
plurumum 1 w 1039
audaciae 1 w 1047
inerat 1 w 1053
Eo 1 w 1056
convenere 1 w 1065
senatorii 1 w 1074
ordinis 1 w 1081
P 2 w 1082
Lentulus 1 w 1091
Sura 1 w 1095
P 3 w 1097
Autronius 1 w 1107
L 3 w 1109
Cassius 1 w 1117
Longinus 1 w 1125
C 7 w 1127
Cethegus 1 w 1136
P 4 w 1138
et 10 w 1141
Ser 1 w 1144
Sullae 1 w 1151
Ser 2 w 1154
filii 1 w 1160
L 5 w 1162
Vargunteius 1 w 1174
Q 1 w 1176
Annius 1 w 1183
M 1 w 1185
Porcius 1 w 1193
Laeca 1 w 1198
L 7 w 1200
Bestia 1 w 1207
Q 2 w 1209
Curius 1 w 1216
praeterea 1 w 1226
ex 6 w 1228
equestri 1 w 1236
ordine 1 w 1242
M 2 w 1243
Fulvius 1 w 1251
Nobilior 1 w 1259
L 8 w 1261
Statilius 1 w 1271
P 6 w 1273
Gabinius 1 w 1282
Capito 1 w 1288
C 11 w 1290
Cornelius 1 w 1300
ad 1 w 1303
hoc 1 w 1306
multi 2 w 1311
ex 7 w 1313
coloniis 1 w 1321
et 12 w 1323
municipiis 1 w 1333
domi 1 w 1337
nobiles 1 w 1344
Erant 1 w 1350
praeterea 2 w 1359
complures 1 w 1368
paulo 1 w 1373
occultius 1 w 1382
consili 2 w 1389
huiusce 1 w 1396
participes 1 w 1406
nobiles 2 w 1413
quos 1 w 1418
magis 1 w 1423
dominationis 1 w 1435
spes 2 w 1439
hortabatur 1 w 1449
quam 2 w 1453
inopia 1 w 1459
aut 2 w 1462
alia 3 w 1466
necessitudo 2 w 1477
Ceterum 1 w 1485
iuventus 1 w 1493
pleraque 1 w 1501
sed 2 w 1505
maxume 1 w 1511
nobilium 1 w 1519
Catilinae 2 w 1529
inceptis 1 w 1537
favebat 1 w 1544
quibus 2 w 1551
in 24 w 1553
otio 1 w 1557
vel 1 w 1560
magnifice 1 w 1569
vel 2 w 1572
molliter 1 w 1580
vivere 1 w 1586
copia 1 w 1591
erat 6 w 1595
incerta 1 w 1603
pro 2 w 1606
certis 1 w 1612
bellum 3 w 1619
quam 3 w 1623
pacem 1 w 1628
malebant 1 w 1636
Fuere 1 w 1642
item 1 w 1646
ea 4 w 1648
tempestate 1 w 1658
qui 4 w 1662
crederent 1 w 1671
M 3 w 1672
Licinium 1 w 1681
Crassum 1 w 1688
non 1 w 1691
ignarum 1 w 1698
eius 3 w 1702
consili 3 w 1709
fuisse 1 w 1715
quia 1 w 1720
Cn 2 w 1722
Pompeius 2 w 1731
invisus 1 w 1739
ipsi 2 w 1743
magnum 1 w 1750
exercitum 1 w 1759
ductabat 1 w 1767
cuiusvis 1 w 1776
opes 2 w 1780
voluisse 1 w 1788
contra 1 w 1794
illius 1 w 1800
potentiam 1 w 1809
crescere 1 w 1817
simul 2 w 1823
confisum 1 w 1831
si 15 w 1834
coniuratio 2 w 1844
valuisset 1 w 1853
facile 1 w 1860
apud 1 w 1864
illos 1 w 1869
principem 1 w 1878
se 9 w 1880
fore 1 w 1884
Sed 2 w 1888
antea 1 w 1893
item 2 w 1897
coniuravere 1 w 1908
pauci 1 w 1913
contra 2 w 1919
rem 4 w 1922
publicam 2 w 1930
in 29 w 1933
quibus 3 w 1939
Catilina 4 w 1947
fuit 1 w 1951
De 1 w 1954
qua 5 w 1957
quam 4 w 1962
verissume 1 w 1971
potero 1 w 1977
dicam 1 w 1983
L 10 w 1985
Tullo 1 w 1991
et 16 w 1993
M 4 w 1994
Lepido 1 w 2002
consulibus 2 w 2012
P 8 w 2013
Autronius 2 w 2023
et 17 w 2025
P 9 w 2026
Sulla 3 w 2032
designati 1 w 2041
consules 1 w 2049
legibus 1 w 2056
ambitus 1 w 2063
interrogati 1 w 2074
poenas 1 w 2080
dederant 1 w 2088
Post 1 w 2093
paulo 2 w 2098
Catilina 5 w 2106
pecuniarum 1 w 2116
repetundarum 1 w 2128
reus 1 w 2132
prohibitus 1 w 2142
erat 7 w 2146
consulatum 2 w 2156
petere 1 w 2162
quod 3 w 2167
intra 1 w 2172
legitumos 1 w 2181
dies 1 w 2185
profiteri 1 w 2194
nequiverat 1 w 2204
Erat 1 w 2209
eodem 1 w 2214
tempore 1 w 2221
Cn 3 w 2223
Piso 1 w 2228
adulescens 1 w 2239
nobilis 1 w 2246
summae 1 w 2253
audaciae 2 w 2261
egens 1 w 2267
factiosus 1 w 2277
quem 1 w 2282
ad 3 w 2284
perturbandam 1 w 2296
rem 5 w 2299
publicam 3 w 2307
inopia 2 w 2313
atque 3 w 2318
mali 1 w 2322
mores 2 w 2327
stimulabant 1 w 2338
Cum 1 w 2342
hoc 2 w 2345
Catilina 6 w 2353
et 20 w 2355
Autronius 3 w 2364
circiter 2 w 2372
Nonas 1 w 2377
Decembris 1 w 2386
consilio 1 w 2394
communicato 1 w 2405
parabant 1 w 2413
in 36 w 2415
Capitolio 1 w 2424
Kalendis 1 w 2432
Ianuariis 1 w 2441
L 12 w 2442
Cottam 1 w 2449
et 21 w 2451
L 13 w 2452
Torquatum 1 w 2462
consules 2 w 2470
interficere 1 w 2481
ipsi 3 w 2486
fascibus 1 w 2494
correptis 1 w 2503
Pisonem 1 w 2510
cum 2 w 2513
exercitu 3 w 2521
ad 4 w 2523
obtinendas 1 w 2533
duas 1 w 2537
Hispanias 1 w 2546
mittere 1 w 2553
Ea 1 w 2556
re 40 w 2558
cognita 1 w 2565
rursus 1 w 2571
in 39 w 2573
Nonas 2 w 2578
Februarias 1 w 2588
consilium 2 w 2597
caedis 1 w 2603
transtulerant 1 w 2616
Iam 1 w 2620
tum 6 w 2623
non 2 w 2626
consulibus 3 w 2636
modo 1 w 2640
sed 3 w 2644
plerisque 1 w 2653
senatoribus 1 w 2664
perniciem 1 w 2673
machinabantur 1 w 2686
Quod 1 w 2691
ni 29 w 2693
Catilina 7 w 2701
maturasset 1 w 2711
pro 5 w 2714
curia 1 w 2719
signum 1 w 2725
sociis 2 w 2731
dare 2 w 2735
eo 3 w 2738
die 2 w 2741
post 2 w 2745
conditam 1 w 2753
urbem 1 w 2758
Romam 1 w 2763
pessumum 1 w 2771
facinus 1 w 2778
patratum 1 w 2786
foret 1 w 2791
Quia 1 w 2796
nondum 1 w 2802
frequentes 1 w 2812
armati 1 w 2818
convenerant 1 w 2829
ea 6 w 2832
res 7 w 2835
consilium 3 w 2844
diremit 1 w 2851
Postea 1 w 2858
Piso 3 w 2862
in 43 w 2864
citeriorem 1 w 2874
Hispaniam 1 w 2883
quaestor 1 w 2891
pro 6 w 2894
praetore 1 w 2902
missus 1 w 2908
est 6 w 2911
adnitente 1 w 2920
Crasso 1 w 2926
quod 4 w 2931
eum 1 w 2934
infestum 1 w 2942
inimicum 1 w 2950
Cn 4 w 2952
Pompeio 1 w 2960
cognoverat 1 w 2970
Neque 1 w 2976
tamen 1 w 2981
senatus 2 w 2988
provinciam 1 w 2998
invitus 1 w 3005
dederat 1 w 3012
quippe 1 w 3019
foedum 1 w 3025
hominem 1 w 3032
a 261 w 3033
republica 1 w 3042
procul 1 w 3048
esse 1 w 3052
volebat 1 w 3059
simul 3 w 3065
quia 2 w 3069
boni 1 w 3073
conplures 1 w 3082
praesidium 1 w 3092
in 49 w 3094
eo 4 w 3096
putabant 1 w 3104
et 25 w 3106
iam 4 w 3109
tum 9 w 3112
potentia 2 w 3120
Pompei 4 w 3126
formidulosa 1 w 3137
erat 11 w 3141
Sed 3 w 3145
is 47 w 3147
Piso 4 w 3151
in 50 w 3153
provincia 2 w 3162
ab 11 w 3164
equitibus 1 w 3173
Hispanis 1 w 3181
quos 2 w 3186
in 52 w 3188
exercitu 4 w 3196
ductabat 2 w 3204
iter 6 w 3209
faciens 1 w 3216
occisus 1 w 3223
est 8 w 3226
Sunt 1 w 3231
qui 11 w 3235
ita 3 w 3238
dicant 1 w 3244
imperia 1 w 3252
eius 5 w 3256
iniusta 1 w 3263
superba 1 w 3271
crudelia 1 w 3280
barbaros 1 w 3288
nequivisse 1 w 3298
pati 1 w 3302
alii 1 w 3307
autem 1 w 3312
equites 1 w 3320
illos 2 w 3325
Cn 5 w 3328
Pompei 5 w 3335
veteres 1 w 3342
fidosque 1 w 3350
clientis 1 w 3358
voluntate 1 w 3368
eius 6 w 3372
Pisonem 2 w 3379
aggressos 1 w 3388
numquam 1 w 3396
Hispanos 1 w 3404
praeterea 3 w 3413
tale 1 w 3417
facinus 2 w 3424
fecisse 1 w 3431
sed 4 w 3435
imperia 2 w 3442
saeva 1 w 3447
multa 1 w 3452
antea 2 w 3457
perpessos 1 w 3466
Nos 1 w 3470
eam 1 w 3473
rem 8 w 3476
in 55 w 3478
medio 1 w 3483
relinquemus 1 w 3494
De 3 w 3497
superiore 1 w 3506
coniuratione 1 w 3518
satis 2 w 3523
dictum 1 w 3529
Catilina 8 w 3538
ubi 2 w 3541
eos 1 w 3544
quos 3 w 3549
paulo 3 w 3554
ante 3 w 3558
memoravi 1 w 3566
convenisse 1 w 3577
videt 1 w 3582
tametsi 1 w 3590
cum 4 w 3593
singulis 1 w 3601
multa 2 w 3606
saepe 1 w 3611
egerat 1 w 3617
tamen 2 w 3623
in 59 w 3625
rem 9 w 3628
fore 3 w 3632
credens 1 w 3639
univorsos 1 w 3648
appellare 2 w 3657
et 30 w 3659
cohortari 1 w 3668
in 60 w 3670
abditam 1 w 3677
partem 1 w 3683
aedium 1 w 3689
secedit 1 w 3696
atque 4 w 3701
ibi 2 w 3704
omnibus 1 w 3711
arbitris 1 w 3719
procul 2 w 3725
amotis 1 w 3731
orationem 1 w 3740
huiusce 2 w 3747
modi 2 w 3751
habuit 1 w 3757
Ni 1 w 3761
virtus 1 w 3767
fidesque 1 w 3775
vostra 1 w 3781
spectata 1 w 3789
mihi 1 w 3793
forent 1 w 3799
nequiquam 1 w 3809
opportuna 2 w 3818
res 11 w 3821
cecidisset 1 w 3831
spes 3 w 3836
magna 3 w 3841
dominatio 2 w 3851
in 62 w 3853
manibus 1 w 3860
frustra 1 w 3867
fuissent 1 w 3875
neque 1 w 3881
ego 1 w 3884
per 12 w 3887
ignaviam 1 w 3895
aut 4 w 3898
vana 1 w 3902
ingenia 1 w 3909
incerta 2 w 3916
pro 11 w 3919
certis 2 w 3925
captarem 1 w 3933
Sed 4 w 3937
quia 3 w 3941
multis 2 w 3947
et 32 w 3949
magnis 1 w 3955
tempestatibus 1 w 3968
vos 2 w 3971
cognovi 1 w 3978
fortis 1 w 3984
fidosque 2 w 3992
mihi 2 w 3996
eo 6 w 3999
animus 2 w 4005
ausus 1 w 4010
est 10 w 4013
maxumum 1 w 4020
atque 5 w 4025
pulcherrumum 1 w 4037
facinus 3 w 4044
incipere 1 w 4052
simul 4 w 4058
quia 4 w 4062
vobis 1 w 4067
eadem 1 w 4072
quae 3 w 4077
mihi 3 w 4081
bona 1 w 4086
malaque 1 w 4093
esse 2 w 4097
intellexi 1 w 4106
nam 1 w 4110
idem 2 w 4114
velle 1 w 4119
atque 6 w 4124
idem 3 w 4128
nolle 1 w 4133
ea 12 w 4136
demum 1 w 4141
firma 1 w 4146
amicitia 1 w 4154
est 11 w 4157
Sed 5 w 4161
ego 2 w 4164
quae 4 w 4168
mente 1 w 4173
agitavi 1 w 4180
omnes 2 w 4186
iam 6 w 4189
antea 3 w 4194
divorsi 1 w 4201
audistis 1 w 4209
Ceterum 2 w 4217
mihi 4 w 4221
in 68 w 4223
dies 2 w 4227
magis 2 w 4232
animus 3 w 4238
accenditur 1 w 4248
cum 5 w 4252
considero 1 w 4261
quae 5 w 4266
condicio 1 w 4274
vitae 1 w 4279
futura 1 w 4285
sit 3 w 4288
nisi 1 w 4293
nosmet 1 w 4299
ipsi 4 w 4303
vindicamus 1 w 4313
in 70 w 4315
libertatem 1 w 4325
Nam 1 w 4329
postquam 1 w 4337
res 12 w 4340
publica 6 w 4347
in 71 w 4349
paucorum 1 w 4357
potentium 1 w 4366
ius 26 w 4369
atque 7 w 4374
dicionem 1 w 4382
concessit 1 w 4391
semper 1 w 4398
illis 2 w 4403
reges 1 w 4408
tetrarchae 1 w 4419
vectigales 1 w 4429
esse 3 w 4433
populi 1 w 4440
nationes 1 w 4449
stipendia 1 w 4458
pendere 1 w 4465
ceteri 1 w 4472
omnes 3 w 4477
strenui 1 w 4485
boni 2 w 4490
nobiles 3 w 4498
atque 8 w 4503
ignobiles 1 w 4512
vulgus 1 w 4519
fuimus 1 w 4525
sine 1 w 4530
gratia 1 w 4536
sine 2 w 4541
auctoritate 1 w 4552
iis 6 w 4556
obnoxii 1 w 4563
quibus 4 w 4570
si 35 w 4573
res 13 w 4576
publica 7 w 4583
valeret 1 w 4590
formidini 1 w 4600
essemus 1 w 4607
Itaque 1 w 4614
omnis 3 w 4619
gratia 2 w 4625
potentia 3 w 4634
honos 1 w 4640
divitiae 1 w 4649
apud 2 w 4653
illos 3 w 4658
sunt 2 w 4662
aut 5 w 4665
ubi 3 w 4668
illi 4 w 4672
volunt 2 w 4678
nobis 1 w 4684
reliquere 1 w 4693
pericula 2 w 4701
repulsas 1 w 4710
iudicia 1 w 4718
egestatem 1 w 4728
Quae 1 w 4733
quousque 1 w 4741
tandem 1 w 4747
patiemini 1 w 4756
o 265 w 4758
fortissumi 1 w 4768
viri 1 w 4772
Nonne 1 w 4778
emori 1 w 4783
per 16 w 4786
virtutem 1 w 4794
praestat 1 w 4802
quam 8 w 4806
vitam 1 w 4811
miseram 1 w 4818
atque 9 w 4823
inhonestam 1 w 4833
ubi 4 w 4837
alienae 1 w 4844
superbiae 1 w 4853
ludibrio 1 w 4861
fueris 1 w 4867
per 18 w 4871
dedecus 1 w 4878
amittere 1 w 4886
Verum 1 w 4892
enim 1 w 4896
vero 1 w 4900
pro 12 w 4904
deum 1 w 4908
atque 10 w 4913
hominum 1 w 4920
fidem 2 w 4925
victoria 2 w 4934
in 78 w 4936
manu 2 w 4940
nobis 2 w 4945
est 15 w 4948
viget 1 w 4954
aetas 1 w 4959
animus 4 w 4966
valet 1 w 4971
contra 3 w 4978
illis 3 w 4983
annis 1 w 4988
atque 11 w 4993
divitiis 1 w 5001
omnia 1 w 5006
consenuerunt 1 w 5018
Tantummodo 1 w 5029
incepto 1 w 5036
opus 1 w 5040
est 16 w 5043
cetera 1 w 5050
res 14 w 5053
expediet 1 w 5061
Etenim 1 w 5068
quis 1 w 5072
mortalium 1 w 5081
cui 2 w 5085
virile 1 w 5091
ingenium 1 w 5099
est 17 w 5102
tolerare 1 w 5111
potest 1 w 5117
illis 4 w 5122
divitias 1 w 5130
superare 1 w 5138
quas 1 w 5143
profundant 1 w 5153
in 81 w 5155
exstruendo 1 w 5165
mari 1 w 5169
et 43 w 5171
montibus 1 w 5179
coaequandis 1 w 5190
nobis 3 w 5196
rem 11 w 5199
familiarem 1 w 5209
etiam 1 w 5214
ad 7 w 5216
necessaria 1 w 5226
deesse 1 w 5232
Illos 1 w 5238
binas 1 w 5243
aut 6 w 5246
amplius 1 w 5253
domos 1 w 5258
continuare 1 w 5268
nobis 4 w 5274
larem 1 w 5279
familiarem 2 w 5289
nusquam 1 w 5296
ullam 1 w 5301
esse 6 w 5305
Cum 2 w 5309
tabulas 1 w 5316
signa 3 w 5322
toreumata 1 w 5332
emunt 1 w 5337
nova 1 w 5342
diruunt 1 w 5349
alia 4 w 5354
aedificant 1 w 5364
postremo 1 w 5373
omnibus 2 w 5380
modis 2 w 5385
pecuniam 1 w 5393
trahunt 1 w 5400
vexant 1 w 5407
tamen 3 w 5413
summa 2 w 5418
lubidine 1 w 5426
divitias 2 w 5434
suas 2 w 5438
vincere 1 w 5445
nequeunt 1 w 5453
At 1 w 5456
nobis 5 w 5461
est 19 w 5464
domi 4 w 5468
inopia 3 w 5474
foris 1 w 5480
aes 7 w 5483
alienum 2 w 5490
mala 3 w 5495
res 15 w 5498
spes 4 w 5503
multo 1 w 5508
asperior 1 w 5516
denique 1 w 5524
quid 1 w 5528
reliqui 1 w 5535
habemus 1 w 5542
praeter 4 w 5549
miseram 2 w 5556
animam 1 w 5562
Quin 1 w 5567
igitur 1 w 5573
expergiscimini 1 w 5587
En 1 w 5590
illa 2 w 5594
illa 3 w 5599
quam 10 w 5604
saepe 2 w 5609
optastis 1 w 5617
libertas 1 w 5626
praeterea 4 w 5636
divitiae 2 w 5644
decus 2 w 5650
gloria 1 w 5657
in 89 w 5659
oculis 1 w 5665
sita 1 w 5669
sunt 3 w 5673
fortuna 2 w 5681
omnia 2 w 5686
ea 15 w 5688
victoribus 1 w 5698
praemia 2 w 5705
posuit 1 w 5711
Res 1 w 5715
tempus 1 w 5722
pericula 3 w 5731
egestas 1 w 5739
belli 1 w 5745
spolia 1 w 5751
magnifica 1 w 5760
magis 3 w 5765
quam 11 w 5769
oratio 2 w 5775
mea 1 w 5778
vos 3 w 5781
hortantur 1 w 5790
Vel 1 w 5794
imperatore 1 w 5804
vel 4 w 5807
milite 2 w 5813
me 13 w 5815
utimini 1 w 5822
Neque 2 w 5828
animus 5 w 5834
neque 3 w 5839
corpus 1 w 5845
a 517 w 5846
vobis 2 w 5851
aberit 1 w 5857
Haec 1 w 5862
ipsa 1 w 5866
ut 18 w 5869
spero 1 w 5874
vobiscum 1 w 5882
una 5 w 5885
consul 8 w 5891
agam 1 w 5895
nisi 2 w 5900
forte 1 w 5905
me 14 w 5907
animus 6 w 5913
fallit 1 w 5919
et 47 w 5921
vos 4 w 5924
servire 1 w 5931
magis 4 w 5936
quam 12 w 5940
imperare 1 w 5948
parati 1 w 5954
estis 2 w 5959