Scaife ATLAS

CTS Library / Catilinae Coniuratio

Catilinae Coniuratio (31-35)

urn:cts:latinLit:phi0631.phi001.perseus-lat3:31-35
Refs {'start': {'reference': '31', 'human_reference': 'Chapter 31'}, 'end': {'reference': '35', 'human_reference': 'Chapter 35'}}
Ancestors []
Children []
prev
plain textXML
next

1
Quis rebus permota civitas atque inmutata urbis facies erat. ex summa laetitia atque lascivia, quae diuturna quies pepererat,
2
repente omnis tristitia invasit: festinare, trepidare, neque loco neque homini quoiquam satis credere, neque bellum gerere neque pacem habere, suo quisque metu pericula metiri.
3
ad hoc mulieres, quibus rei publicae magnitudine belli timor insolitus incesserat, adflictare sese, manus supplices ad caelum tendere, miserari parvos liberos, rogitare omnia, omni rumore pavere, adripere omnia superbia atque deliciis omissis, sibi patriaeque diffidere.

4
At Catilinae crudelis animus eadem illa movebat, tametsi praesidia parabantur et ipse lege Plautia interrogatus erat ab L. Paulo.
5
postremo dissimulandi causa aut sui expurgandi, sicut iurgio lacessitus foret, in senatum venit.
6
tum M. Tullius consul, sive praesentiam eius timens sive ira conmotus, orationem habuit luculentam atque utilem rei publicae, quam postea scriptam edidit.
7
sed ubi ille adsedit, Catilina, ut erat paratus ad dissimulanda omnia, demisso voltu, voce supplici postulare a patribus coepit, ne quid de se temere crederent: ea familia ortum, ita se ab adulescentia vitam instituisse, ut omnia bona in spe haberet; ne existumarent sibi, patricio homini, quoius ipsius atque maiorum pluruma beneficia in plebem Romanam essent, perdita re publica opus esse, quom eam servaret M. Tullius, inquilinus civis urbis Romae.
8
ad hoc male dicta alia
p.25
quom adderet, obstrepere omnes, hostem atque parricidam vocare.
9
tum ille furibundus 'quoniam quidem circumventus' inquit 'ab inimicis praeceps agor,

1
incendium meum ruina restinguam.' deinde se ex curia domum proripuit. ibi multa ipse secum volvens, quod neque insidiae consuli procedebant et ab incendio intellegebat urbem vigiliis munitam, optumum factu credens exercitum augere ac, prius quam legiones scriberentur, multa antecapere, quae bello usui forent, nocte intempesta cum paucis in Manliana castra profectus est.
2
sed Cethego atque Lentulo ceterisque, quorum cognoverat promptam audaciam, mandat, quibus rebus possent, opes factionis confirment, insidias consuli maturent, caedem incendia aliaque belli facinora parent: sese propediem cum magno exercitu ad urbem accessurum.

3
Dum haec Romae geruntur, C. Manlius ex suo numero legatos ad Marcium Regem mittit cum mandatis huiusce modi:

1
'Deos hominesque testamur, imperator, nos arma neque contra patriam cepisse neque quo periculum aliis faceremus, sed uti corpora nostra ab iniuria tuta forent, qui miseri, egentes violentia atque crudelitate faeneratorum plerique patria, sed omnes fama atque fortunis expertes sumus. neque quoiquam nostrum licuit more maiorum lege uti neque amisso patrimonio liberum corpus habere: tanta saevitia faeneratorum atque praetoris fuit.
2
saepe maiores vostrum, miseriti plebis Romanae, decretis suis inopiae eius opitulati sunt, ac novissume memoria nostra propter magnitudinem aeris alieni volentibus omnibus bonis argentum aere solutum est.
p.26
3
saepe ipsa plebs, aut dominandi studio permota aut superbia magistratuum, armata a patribus secessit.
4
at nos non imperium neque divitias petimus, quarum rerum causa bella atque certamina omnia inter mortalis sunt, sed libertatem, quam nemo bonus nisi cum anima simul amittit.
5
te atque senatum obtestamur, consulatis miseris civibus, legis praesidium quod iniquitas praetoris eripuit restituatis, neve nobis eam neccessitudinem inponatis, ut quaeramus, quonam modo maxume ulti sanguinem nostrum pereamus.'

1
Ad haec Q. Marcius respondit, si quid ab senatu petere vellent, ab armis discedant, Romam supplices proficiscantur: ea mansuetudine atque misericordia senatum populi Romani semper fuisse, ut nemo umquam ab eo frustra auxilium petiverit.

2
At Catilina ex itinere plerisque consularibus, praeterea optumo quoique litteras mittit: se falsis criminibus circumventum, quoniam factioni inimicorum resistere nequiverit, fortunae cedere, Massiliam in exilium proficisci, non quo sibi tanti sceleris conscius esset, sed uti res publica quieta foret neve ex sua contentione seditio oreretur.
3
ab his longe divorsas litteras Q. Catulus in senatu recitavit, quas sibi nomine Catilinae redditas dicebat. earum exemplum infra scriptum est.

1
'L. Catilina Q. Catulo. Egregia tua fides, re cognita, grata mihi magnis in meis periculis, fiduciam commendationi meae tribuit.
2
quam ob rem defensionem in novo consilio non statui parare: satisfactionem ex nulla conscientia de culpa proponere decrevi, quam me dius fidius veram licet cognoscas.
3
iniuriis contumeliisque concitatus, quod fructu laboris industriaeque meae
p.27
privatus statum dignitatis non obtinebam, publicam miserorum causam pro mea consuetudine suscepi, non quin aes alienum meis nominibus ex possessionibus solvere non possem et alienis nominibus liberalitas Orestillae suis filiaeque copiis persolveret sed quod non dignos homines honore honestatos videbam meque falsa suspicione alienatum esse sentiebam.
4
hoc nomine satis honestas pro meo casu spes reliquae dignitatis conservandae sum secutus.
5
plura quom scribere vellem, nuntiatum est vim mihi parari.
6
nunc Orestillam commendo tuaeque fidei trado; eam ab iniuria defendas, per liberos tuos rogatus. haveto.'

Tokens

Quis 1 w 4
rebus 1 w 9
permota 1 w 16
civitas 1 w 23
atque 1 w 28
inmutata 1 w 36
urbis 1 w 41
facies 1 w 47
erat 1 w 51
ex 1 w 54
summa 1 w 59
laetitia 1 w 67
atque 2 w 72
lascivia 1 w 80
quae 1 w 85
diuturna 1 w 93
quies 1 w 98
pepererat 1 w 107
repente 1 w 115
omnis 1 w 120
tristitia 1 w 129
invasit 1 w 136
festinare 1 w 146
trepidare 1 w 156
neque 1 w 162
loco 1 w 166
neque 2 w 171
homini 1 w 177
quoiquam 1 w 185
satis 1 w 190
credere 1 w 197
neque 3 w 203
bellum 1 w 209
gerere 1 w 215
neque 4 w 220
pacem 1 w 225
habere 1 w 231
suo 1 w 235
quisque 1 w 242
metu 1 w 246
pericula 1 w 254
metiri 1 w 260
ad 1 w 263
hoc 1 w 266
mulieres 1 w 274
quibus 1 w 281
rei 1 w 284
publicae 1 w 292
magnitudine 1 w 303
belli 1 w 308
timor 1 w 313
insolitus 1 w 322
incesserat 1 w 332
adflictare 1 w 343
sese 1 w 347
manus 1 w 353
supplices 1 w 362
ad 3 w 364
caelum 1 w 370
tendere 1 w 377
miserari 1 w 386
parvos 1 w 392
liberos 1 w 399
rogitare 1 w 408
omnia 1 w 413
omni 3 w 418
rumore 1 w 424
pavere 1 w 430
adripere 1 w 439
omnia 2 w 444
superbia 1 w 452
atque 3 w 457
deliciis 1 w 465
omissis 1 w 472
sibi 1 w 477
patriaeque 1 w 487
diffidere 1 w 496
At 1 w 499
Catilinae 1 w 508
crudelis 1 w 516
animus 1 w 522
eadem 1 w 527
illa 1 w 531
movebat 1 w 538
tametsi 1 w 546
praesidia 1 w 555
parabantur 1 w 565
et 5 w 567
ipse 1 w 571
lege 1 w 575
Plautia 1 w 582
interrogatus 1 w 594
erat 4 w 598
ab 3 w 600
L 1 w 601
Paulo 1 w 607
postremo 1 w 616
dissimulandi 1 w 628
causa 1 w 633
aut 2 w 636
sui 1 w 639
expurgandi 1 w 649
sicut 1 w 655
iurgio 1 w 661
lacessitus 1 w 671
foret 1 w 676
in 10 w 679
senatum 1 w 686
venit 1 w 691
tum 2 w 695
M 1 w 696
Tullius 1 w 704
consul 1 w 710
sive 1 w 715
praesentiam 1 w 726
eius 1 w 730
timens 1 w 736
sive 2 w 740
ira 1 w 743
conmotus 1 w 751
orationem 1 w 761
habuit 1 w 767
luculentam 1 w 777
atque 4 w 782
utilem 1 w 788
rei 2 w 791
publicae 2 w 799
quam 2 w 804
postea 1 w 810
scriptam 1 w 818
edidit 1 w 824
sed 1 w 828
ubi 1 w 831
ille 1 w 835
adsedit 1 w 842
Catilina 2 w 851
ut 7 w 854
erat 5 w 858
paratus 1 w 865
ad 7 w 867
dissimulanda 1 w 879
omnia 3 w 884
demisso 1 w 892
voltu 1 w 897
voce 1 w 902
supplici 1 w 910
postulare 1 w 919
a 93 w 920
patribus 1 w 928
coepit 1 w 934
ne 7 w 937
quid 1 w 941
de 8 w 943
se 10 w 945
temere 1 w 951
crederent 1 w 960
ea 3 w 963
familia 1 w 970
ortum 1 w 975
ita 3 w 979
se 11 w 981
ab 5 w 983
adulescentia 1 w 995
vitam 1 w 1000
instituisse 1 w 1011
ut 8 w 1014
omnia 4 w 1019
bona 1 w 1023
in 13 w 1025
spe 1 w 1028
haberet 1 w 1035
ne 8 w 1038
existumarent 1 w 1050
sibi 2 w 1054
patricio 1 w 1063
homini 2 w 1069
quoius 1 w 1076
ipsius 1 w 1082
atque 5 w 1087
maiorum 1 w 1094
pluruma 1 w 1101
beneficia 1 w 1110
in 15 w 1112
plebem 1 w 1118
Romanam 1 w 1125
essent 1 w 1131
perdita 1 w 1139
re 30 w 1141
publica 3 w 1148
opus 1 w 1152
esse 3 w 1156
quom 1 w 1161
eam 1 w 1164
servaret 1 w 1172
M 2 w 1173
Tullius 2 w 1181
inquilinus 1 w 1192
civis 1 w 1197
urbis 2 w 1202
Romae 1 w 1207
ad 9 w 1210
hoc 2 w 1213
male 1 w 1217
dicta 1 w 1222
alia 1 w 1226
quom 2 w 1230
adderet 1 w 1237
obstrepere 1 w 1248
omnes 1 w 1253
hostem 1 w 1260
atque 6 w 1265
parricidam 1 w 1275
vocare 1 w 1281
tum 5 w 1285
ille 2 w 1289
furibundus 1 w 1299
quoniam 1 w 1307
quidem 1 w 1313
circumventus 1 w 1325
inquit 1 w 1332
ab 7 w 1335
inimicis 1 w 1343
praeceps 1 w 1351
agor 1 w 1355
incendium 1 w 1365
meum 1 w 1369
ruina 1 w 1374
restinguam 1 w 1384
deinde 1 w 1392
se 16 w 1394
ex 4 w 1396
curia 1 w 1401
domum 1 w 1406
proripuit 1 w 1415
ibi 3 w 1419
multa 1 w 1424
ipse 2 w 1428
secum 1 w 1433
volvens 1 w 1440
quod 1 w 1445
neque 5 w 1450
insidiae 1 w 1458
consuli 1 w 1465
procedebant 1 w 1476
et 10 w 1478
ab 8 w 1480
incendio 1 w 1488
intellegebat 1 w 1500
urbem 1 w 1505
vigiliis 1 w 1513
munitam 1 w 1520
optumum 1 w 1528
factu 1 w 1533
credens 1 w 1540
exercitum 1 w 1549
augere 1 w 1555
ac 5 w 1557
prius 1 w 1563
quam 3 w 1567
legiones 1 w 1575
scriberentur 1 w 1587
multa 2 w 1593
antecapere 1 w 1603
quae 2 w 1608
bello 1 w 1613
usui 1 w 1617
forent 1 w 1623
nocte 1 w 1629
intempesta 1 w 1639
cum 3 w 1642
paucis 1 w 1648
in 28 w 1650
Manliana 1 w 1658
castra 1 w 1664
profectus 1 w 1673
est 4 w 1676
sed 3 w 1680
Cethego 1 w 1687
atque 7 w 1692
Lentulo 1 w 1699
ceterisque 1 w 1709
quorum 1 w 1716
cognoverat 1 w 1726
promptam 1 w 1734
audaciam 1 w 1742
mandat 1 w 1749
quibus 2 w 1756
rebus 2 w 1761
possent 1 w 1768
opes 1 w 1773
factionis 1 w 1782
confirment 1 w 1792
insidias 1 w 1801
consuli 2 w 1808
maturent 1 w 1816
caedem 1 w 1823
incendia 1 w 1831
aliaque 1 w 1838
belli 2 w 1843
facinora 1 w 1851
parent 1 w 1857
sese 2 w 1862
propediem 1 w 1871
cum 4 w 1874
magno 1 w 1879
exercitu 2 w 1887
ad 11 w 1889
urbem 2 w 1894
accessurum 1 w 1904
Dum 1 w 1908
haec 1 w 1912
Romae 2 w 1917
geruntur 1 w 1925
C 4 w 1927
Manlius 1 w 1935
ex 7 w 1937
suo 2 w 1940
numero 1 w 1946
legatos 1 w 1953
ad 12 w 1955
Marcium 1 w 1962
Regem 1 w 1967
mittit 1 w 1973
cum 5 w 1976
mandatis 1 w 1984
huiusce 1 w 1991
modi 1 w 1995
Deos 1 w 2001
hominesque 1 w 2011
testamur 1 w 2019
imperator 1 w 2029
nos 1 w 2033
arma 1 w 2037
neque 6 w 2042
contra 1 w 2048
patriam 1 w 2055
cepisse 1 w 2062
neque 7 w 2067
quo 8 w 2070
periculum 1 w 2079
aliis 1 w 2084
faceremus 1 w 2093
sed 4 w 2097
uti 3 w 2100
corpora 1 w 2107
nostra 1 w 2113
ab 9 w 2115
iniuria 1 w 2122
tuta 1 w 2126
forent 2 w 2132
qui 9 w 2136
miseri 1 w 2142
egentes 1 w 2150
violentia 1 w 2159
atque 8 w 2164
crudelitate 1 w 2175
faeneratorum 1 w 2187
plerique 1 w 2195
patria 3 w 2201
sed 5 w 2205
omnes 2 w 2210
fama 1 w 2214
atque 9 w 2219
fortunis 1 w 2227
expertes 1 w 2235
sumus 1 w 2240
neque 8 w 2246
quoiquam 2 w 2254
nostrum 1 w 2261
licuit 1 w 2267
more 2 w 2271
maiorum 2 w 2278
lege 3 w 2282
uti 4 w 2285
neque 9 w 2290
amisso 1 w 2296
patrimonio 1 w 2306
liberum 1 w 2313
corpus 1 w 2319
habere 3 w 2325
tanta 1 w 2331
saevitia 1 w 2339
faeneratorum 2 w 2351
atque 10 w 2356
praetoris 1 w 2365
fuit 1 w 2369
saepe 1 w 2375
maiores 1 w 2382
vostrum 1 w 2389
miseriti 1 w 2398
plebis 1 w 2404
Romanae 1 w 2411
decretis 1 w 2420
suis 1 w 2424
inopiae 1 w 2431
eius 2 w 2435
opitulati 1 w 2444
sunt 1 w 2448
ac 11 w 2451
novissume 1 w 2460
memoria 1 w 2467
nostra 2 w 2473
propter 1 w 2480
magnitudinem 1 w 2492
aeris 1 w 2497
alieni 1 w 2503
volentibus 1 w 2513
omnibus 1 w 2520
bonis 1 w 2525
argentum 1 w 2533
aere 1 w 2537
solutum 1 w 2544
est 6 w 2547
saepe 2 w 2553
ipsa 1 w 2557
plebs 1 w 2562
aut 3 w 2566
dominandi 1 w 2575
studio 1 w 2581
permota 2 w 2588
aut 4 w 2591
superbia 2 w 2599
magistratuum 1 w 2611
armata 1 w 2618
a 249 w 2619
patribus 2 w 2627
secessit 1 w 2635
at 45 w 2638
nos 5 w 2641
non 1 w 2644
imperium 1 w 2652
neque 10 w 2657
divitias 1 w 2665
petimus 1 w 2672
quarum 1 w 2679
rerum 1 w 2684
causa 2 w 2689
bella 1 w 2694
atque 11 w 2699
certamina 1 w 2708
omnia 5 w 2713
inter 2 w 2718
mortalis 1 w 2726
sunt 2 w 2730
sed 6 w 2734
libertatem 1 w 2744
quam 5 w 2749
nemo 1 w 2753
bonus 1 w 2758
nisi 1 w 2762
cum 6 w 2765
anima 1 w 2770
simul 3 w 2775
amittit 1 w 2782
te 19 w 2785
atque 12 w 2790
senatum 2 w 2797
obtestamur 1 w 2807
consulatis 1 w 2818
miseris 1 w 2825
civibus 1 w 2832
legis 1 w 2838
praesidium 1 w 2848
quod 2 w 2852
iniquitas 1 w 2861
praetoris 2 w 2870
eripuit 1 w 2877
restituatis 1 w 2888
neve 1 w 2893
nobis 1 w 2898
eam 2 w 2901
neccessitudinem 1 w 2916
inponatis 1 w 2925
ut 15 w 2928
quaeramus 1 w 2937
quonam 1 w 2944
modo 1 w 2948
maxume 1 w 2954
ulti 1 w 2958
sanguinem 1 w 2967
nostrum 2 w 2974
pereamus 1 w 2982
Ad 1 w 2986
haec 2 w 2990
Q 2 w 2991
Marcius 1 w 2999
respondit 1 w 3008
si 21 w 3011
quid 3 w 3015
ab 11 w 3017
senatu 3 w 3023
petere 1 w 3029
vellent 1 w 3036
ab 12 w 3039
armis 1 w 3044
discedant 1 w 3053
Romam 1 w 3059
supplices 2 w 3068
proficiscantur 1 w 3082
ea 7 w 3085
mansuetudine 1 w 3097
atque 13 w 3102
misericordia 1 w 3114
senatum 3 w 3121
populi 1 w 3127
Romani 1 w 3133
semper 1 w 3139
fuisse 1 w 3145
ut 16 w 3148
nemo 2 w 3152
umquam 1 w 3158
ab 13 w 3160
eo 2 w 3162
frustra 1 w 3169
auxilium 1 w 3177
petiverit 1 w 3186
At 2 w 3189
Catilina 3 w 3197
ex 9 w 3199
itinere 1 w 3206
plerisque 1 w 3215
consularibus 1 w 3227
praeterea 1 w 3237
optumo 1 w 3243
quoique 1 w 3250
litteras 1 w 3258
mittit 3 w 3264
se 37 w 3267
falsis 1 w 3273
criminibus 1 w 3283
circumventum 1 w 3295
quoniam 2 w 3303
factioni 2 w 3311
inimicorum 1 w 3321
resistere 1 w 3330
nequiverit 1 w 3340
fortunae 1 w 3349
cedere 1 w 3355
Massiliam 1 w 3365
in 48 w 3367
exilium 1 w 3374
proficisci 1 w 3384
non 2 w 3388
quo 14 w 3391
sibi 3 w 3395
tanti 1 w 3400
sceleris 1 w 3408
conscius 1 w 3416
esset 1 w 3421
sed 7 w 3425
uti 5 w 3428
res 7 w 3431
publica 4 w 3438
quieta 1 w 3444
foret 2 w 3449
neve 2 w 3453
ex 11 w 3455
sua 1 w 3458
contentione 1 w 3469
seditio 1 w 3476
oreretur 1 w 3484
ab 14 w 3487
his 1 w 3490
longe 1 w 3495
divorsas 1 w 3503
litteras 2 w 3511
Q 3 w 3512
Catulus 1 w 3520
in 49 w 3522
senatu 5 w 3528
recitavit 1 w 3537
quas 1 w 3542
sibi 4 w 3546
nomine 1 w 3552
Catilinae 2 w 3561
redditas 1 w 3569
dicebat 1 w 3576
earum 1 w 3582
exemplum 1 w 3590
infra 1 w 3595
scriptum 1 w 3603
est 9 w 3606
L 3 w 3609
Catilina 5 w 3618
Q 4 w 3619
Catulo 1 w 3626
Egregia 1 w 3634
tua 2 w 3637
fides 1 w 3642
re 69 w 3645
cognita 1 w 3652
grata 1 w 3658
mihi 1 w 3662
magnis 1 w 3668
in 54 w 3670
meis 1 w 3674
periculis 1 w 3683
fiduciam 1 w 3692
commendationi 1 w 3705
meae 1 w 3709
tribuit 1 w 3716
quam 7 w 3721
ob 4 w 3723
rem 3 w 3726
defensionem 1 w 3737
in 55 w 3739
novo 1 w 3743
consilio 1 w 3751
non 3 w 3754
statui 1 w 3760
parare 1 w 3766
satisfactionem 1 w 3781
ex 13 w 3783
nulla 1 w 3788
conscientia 1 w 3799
de 22 w 3801
culpa 1 w 3806
proponere 1 w 3815
decrevi 1 w 3822
quam 8 w 3827
me 15 w 3829
dius 1 w 3833
fidius 1 w 3839
veram 1 w 3844
licet 1 w 3849
cognoscas 1 w 3858
iniuriis 1 w 3867
contumeliisque 1 w 3881
concitatus 1 w 3891
quod 3 w 3896
fructu 1 w 3902
laboris 1 w 3909
industriaeque 1 w 3922
meae 2 w 3926
privatus 1 w 3934
statum 1 w 3940
dignitatis 1 w 3950
non 4 w 3953
obtinebam 1 w 3962
publicam 1 w 3971
miserorum 1 w 3980
causam 1 w 3986
pro 10 w 3989
mea 3 w 3992
consuetudine 1 w 4004
suscepi 1 w 4011
non 5 w 4015
quin 1 w 4019
aes 4 w 4022
alienum 1 w 4029
meis 2 w 4033
nominibus 1 w 4042
ex 14 w 4044
possessionibus 1 w 4058
solvere 1 w 4065
non 6 w 4068
possem 1 w 4074
et 27 w 4077
alienis 1 w 4084
nominibus 2 w 4093
liberalitas 1 w 4104
Orestillae 1 w 4114
suis 2 w 4118
filiaeque 1 w 4127
copiis 1 w 4133
persolveret 1 w 4144
sed 9 w 4148
quod 4 w 4152
non 7 w 4155
dignos 1 w 4161
homines 2 w 4168
honore 1 w 4174
honestatos 1 w 4184
videbam 1 w 4191
meque 1 w 4196
falsa 1 w 4201
suspicione 1 w 4211
alienatum 1 w 4220
esse 5 w 4224
sentiebam 1 w 4233
hoc 3 w 4237
nomine 2 w 4243
satis 3 w 4248
honestas 1 w 4256
pro 11 w 4259
meo 1 w 4262
casu 1 w 4266
spes 1 w 4270
reliquae 1 w 4278
dignitatis 2 w 4288
conservandae 1 w 4300
sum 4 w 4303
secutus 1 w 4310
plura 1 w 4316
quom 3 w 4320
scribere 2 w 4328
vellem 1 w 4334
nuntiatum 1 w 4344
est 13 w 4347
vim 1 w 4350
mihi 2 w 4354
parari 1 w 4360
nunc 1 w 4365
Orestillam 1 w 4375
commendo 1 w 4383
tuaeque 1 w 4390
fidei 1 w 4395
trado 1 w 4400
eam 4 w 4404
ab 16 w 4406
iniuria 2 w 4413
defendas 1 w 4421
per 19 w 4425
liberos 2 w 4432
tuos 1 w 4436
rogatus 2 w 4443
haveto 1 w 4450