Post missam, die quodam Dominico, sedente beato Eusebio, episcopo, accedens ad eum Alexander dixit: quaeso te, mi domine, qua de causa nobis necesse est custodire diem Dominicum, et laboribus abstinere? et quid praemii nobis est, labore abstinentibus? Beatus ille dicere exorsus est: ausculta, fili, exponam tibi, cuius rei causa traditum sit, custodire diem dominicum, et opere abstinere. Cum traderet Dominus mysterium discipulis suis, accipiens panem, benedixit, eumque fractum dedit discipulis suis, inquiens: accipite, edite, hoc est corpus meum, pro uobis fractum, in remissionem peccatorum; similiter et poculum dedit illis, dicens : bibite ex eo omnes, hoc est sanguis ille meus noui testamenti , pro uobis, et pro multis, effusus, in remissionem peccatorum; hoc facite, inquit, in mei commemorationem. Commemoratio igitur Domini est facta dies dominica. Propterea enim vocatur Dominica, quasi princeps dierum. Nam ante passionem dominicam non uocabatur Dominica, sed dies prima. Hac die primitias resurrectionis, siue creationis mundi, orsus est Dominus: eadem die primitias resurrectionis donauit mundo: hac die, ut diximus, sacra etiam mysteria peragere jussit. Initium ergo omnis gratiae haec dies uobis attulit, initium creationis, initium resurrectionis, initium hebdomadis. Tria initia complectens dies ista, sacrosanctae Trinitatis principium commonstrat. Cum igitur septem dies hebdomas habeat, eorum sex Deus nobis dedit ad labores, unum uero nobis dedit ad preces et requiem, et expiationem malorum, ut, si sex diebus peccata commiserimus, super his, die dominico, Deo reconciliemur. Mane igitur in Ecclesia Dei compare, accede ad Dominum, confitere ipsi peccata tua, poenitentiam age precibus et corde contrito, permane in diuina et sacra liturgia, absolue preces tuas, et nequaquam ante dimissam concionem egredere: contemplare Dominum tuum in partes distributum et traditum, neque tamen consumtum. Quod si purae mentis tibi conscius sis, accede ad communionem corporis et sanguinis Domini. Sin conscientia te condemnet, ut male et inconsulte factorum reum, communionem quidem deprecare, donec illam sanaris poenitentia, precibus uero assiste, neque egredere Ecclesia, nisi dimissus. Memento Iudae proditoris. Interitus enim illius principium erat, quod non cum ceteris omnibus in oratione perstiterat ad preces. Cum accepisset panem, inquit (Iohannes,) primus omnium egressus est, et continuo in illum ingressus est Satanas, et properauit ad prodendum Dominum. Si ergo ante missam egrederis, Iudam imitaris. Num uero propter breuem horae moram cum Iuda uis condemnari? Nihil tibi nocet illa permansio; nec niues intus habet Ecclesia, nec ignem, nec aliud incommodum; sed exigui tantum momenti patientia opus est, ut preces tuae absoluantur. Nullam aliam ob causam obseruamus diem Dominicam, quam ut laborem intermittamus, et orationi uacemus. Si uero, intermisso labore, Ecclesiam non adeas, nihil lucratus es, imo potius tibi ipsi non parum nocuisti. Multi exspectant diem dominicam, sed non uno omnes scopo. Qui Deum timent, diem dominicam exspectant, ut preces ad Deum fundant, et ut pretioso corpore ac sanguine recreentur: inertes uero et socordes diem dominicam exspectant, ut intermisso labore, malis operibus uacent. Me nihil falsi dicere, facta ipsa testantur. Egredere medio quodam alio die, et nihil inuenies: egredere die dominico, et inuenies alios citharizantes, alios perstrepentes et saltantes, alios sedentes, et cauillantes, conuitiantesque proximum, alios luctantes, alios inter se pugnantes, alios nutu se inuicem ad mala uocantes, et sicubi cithara est et saltatio, eo omnes concurrunt. Vocat ad Ecclesiam praeco, omnes somnum obtendunt et infirmitatem. Oritur sonus citharae, uel tibiae, uel strepitus saltationis, omnes, quasi alis uecti, eo properant. Quid spectant uenientes in Ecclesiam? ego dicam tibi, Dominum Christum super mensa sacra iacentem, Seraphim ter-sanctum hymnum decantatum, Spiritus Sancti praesentiam et aduentum, Prophetam et Regem Dauid personantem, benedictum Apostolum Paulum omnium auribus doctrinam suam inculcantem, hymnum Angelorum, assiduum halleluia, uoces euangelicas, admonitiones dominicas, uenerabilium Episcoporum et Presbyterorum institutionem et cohortationem, omnia spiritualia, omnia coelestia, omnia salutem et regnum coelorum nobis conciliantia. Haec audit, haec spectat, quicumque in Ecclesiam uenit. Quid uero spectant, qui in theatra currunt? mulieres scortantes, cantiones diabolicas, uoces turpitudinis et peruersitatis plenas, mulieres saltantes, imo potius a malo genio correptas. Quid enim agit saltatrix? nihil aliud, quam ut sponte se daemoni regendam praebeat. Similiter et citharoedus, quasi daemon aliquis, cum ligno conflictatur. Haec theatrorum spectacula prorsus diabolica, prorsus perniciosa, prorsus a diabolis instituta sunt. Propterea et merces illorum mala est. Tale erat conuiuium Herodis, ad quod ingressa Herodiadis filia saltauit, et caput Johannis Baptistae amputauit, et infima orci sortita est. Qui igitur maleficam illius saltationem adamant, eiusdem quoque condemnationis participes sunt. Satis ergo habeas, dilecte, sex diebus huius uitae negotiis occupari, et die dominica ex infelici illo labore quiescas. Noui multos, aliquid negotii cum aliis habentes, litiumque amantes, qui dicunt: aduentat dies dominica, causa nobis dicenda est. Homo miser et infortunate, orare iussus es die dominica, num uero et iudicio experiri? Imminet dies dominica, et qui lite implicitus est, totam noctem id meditatur, contra proximum suum, et cum primum illuxit, armatur aduersus illum. Mos autem apud multos inualuit, ut ex Ecclesia egressi, ante eam consideant, et primus saepe hoc facit Presbyter. Tum ordiuntur inter se causas suas, dimicationes, contumelias, conuitia et horum similia, imo etiam peiora: postea in Ecclesiam redeunt, insestis oculis se inuicem intuentur, et ferarum more dentibus strident. Vae autem Presbytero, talia promouenti, aut iudicanti, die dominico, et preces Domino stata hora non persoluenti. Si quis Laicorum ante missam cibum ceperit, grauis iudicii ac poenae reus est; si uero, post sumtum cibum, mysteriorum quoque communione utatur, pars eius erit cum Iuda proditore. Multos noui sacro Paschatis die cibum capientes, et communicantes. at uae animae illorum, maxime, si confirmatae iam aetatis sint. Nam tantum abest, ut peccata sua expient, ut potius aggrauent illa. Sed et malefactorum sibi conscius, et antequam ea per poenitentiam eluerit, communicans, in pari condemnatione est. Quanto enim maior haec dies, tanto maius etiam peccatum est. Sed et qui culpa uacant, usque ad missam ieiunare debent, et ita communicare. Vae illis, qui die dominica citharizant, aut saltant, aut iudicia obeunt, vel exercent, aut opus faciunt, aut iusiurandum dant, uel exigunt, quia igni inextinguibili addicentur, et pars eorum erit cum hypocritis. Nam dies haec ad preces, et expiationem peccatorum data est nobis, ad poenitentiam et salutem, ad requiem mercenariorum et seruorum. Haec dies est, quam fecit Dominus, exultemus et laetemur in illa. Laetemur autem non crapula et ebrietate caligantes, sed in meditatione diuinarum literarum delicias quaerentes. Dedit nobis Deus hunc diem, quo mundum condere coepit, quo mortis potentiam fregit, eumque cognominauit dominicum, ut uel nominis ipsius reuerentia commoti precepta Domini custodiamus. Intrat mercenarius domum tuam, subit labores sibi a te impositos, et sex diebus uix oculos tollere audet, et uidere, unde sol oriatur, aut ubi occidat, sed defatigatus operibus tuis atteritur, et collacrymat miser, in sudore et puluere, nec respiciendi, nec respirandi copiam nactus, quemadmodum diximus, nisi quod tantum diem dominicum exspectat, ut puluerem saltem a corpore suo abstergat, et saepe ne hoc quidem illi concedis. Qualem, quaeso, excusationem habebis? Sunt, qui, beneficentiae scilicet causa, die dominica inquiunt, age, pauperibus hodie in operibus suis succurremus, et nesciunt, quod dum ita bene facere student, plus peccent. Si uis opitulari pauperibus, diem Deo consecratum ne suffurare, sed operam tuam pauperibus uicissim impende, qui bus illam accepisti diebus; quo tempore tua opera fieri debent, illo opem fer pauperibus. Cum uero ferui et mercenarii tui, et boues quiescere debent, quietem illis eripis, et pauperibus commodas. Nouit Deus, cuius sit labor ille. Noli transgredi praeceptum Domini, noli surripere diem eius, noli adimere seruis et mercenariis tuis requiem; noli te segregare a precibus, aut alios auocare ab Ecclesia. Nihil enim est supra Ecclesiam, ipso coelo sublimiorem, sole splendidiorem, luna et astris lucidiorem, toto mundo pretiofiorem. Noui multos, qui per uniuersam hebdomada Ecclesiam non adeunt, imo saepe prorsus illam negligunt: si quid uero mali ipsis, ob malignitatem suam, accidat, eius causam in Deum, non in se ipsos, conferunt, dicendo: cur Deus hoc fieri permisit? et non intelligunt, quod, dum ab Ecclesia se disiungunt, Deus illos uicissim deserat, sicut et propheta inquit: deserentes te peribunt. Haec fortasse sufficiunt, carissimi, ad multorum institutionem et timorem. Si qui enim his non mouentur, illi nec pluribus morem gerent. Prudenti uiro, inquit ille, uel uerbum satis est; sed cor stulti omni institutione non mouebis usque ad mortem. Vis nihil mali tibi accidere, diem dominicum ne profana, malis operibus abstine, precibus uaca, prauos sermones omitte, cum uiris religiosis congregare, et cum iis Deo gratias age, laudesque eius praedica. Haec enim dies, ut saepe diximus, ad preces et requiem tibi data est. Haec igitur illa dies est, quam fecit Dominus, gaudeamus et exultemus in illa, et ei, qui hoc die resurrexit, gloriam tribuamus cum Patre et Spiritu Sancto, nunc, semper, et in secula seculorum, Amen.