Filios lucis illuminant lucis radii, et lucis oracula clarificant (eos). Lux piorum pietas est, quae nebulam ac caliginem ignorantiae repellit. Lux veritatis in studiosos (suos) fulget. Sicut visibilis lux, corporis est illuminatio, sic et animae veritas. Et sicut die secernimus inter se invicem infirmum et sanum, pulchrum et deforme, humile et altum, planum et salebrosum, viam et deviationem, spinam et ramum, coenum et fontes; nocte vero omnia visum fugiunt (vel phantasmata sunt). Similiter, fratres, et veritas orta ignorantiam operit, et sanitatem fidei ostendit, ac insaniam infidelitatis; pulchritudinem modestiae, et deformitatem luxuriae; pravitatem impietatis, et aequitatem rectitudinis; pertinaciam malitiae; palmites virtutis, et spinas peccati; coenum cupiditatis, et fontes justitiae. Propterea nimirum beatus David lucem et veritatem una modulatione decantans sonat, Mitte, inquiens, lucem tuam, et veritatem tuam. Quam lucem ac veri ritatem velit mitti? Patet quod eam lucem, de qua Joannes dixit, quod Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in (hunc) mundum. Quoniam Dominus noster Jesus Christus est lux vera, splendor pietatis, justitiae sol, Oriens veritatis, qui ex alto oritur, et de terra illuminat: ex alto secundum Divinitatem honorifice oritur, et de terra secandum corporis dispensationem sursum elevatur. Oriens, qui est intelligibilis lux ex alto orta, secundum beatum Zachariam patrem Joannis Praecursoris: quo fuit, ait, nobis visitator Oriens ex alto. Idem itidem Oriens de terra ortus: de quo ejusdem nominis Zacharias in duodecim Prophetis dicit, quod Ecce vir, et nomen ejus Oriens. Unde vero oriatur, David interpretatur. Veritas de terra orta est. Quae veritas? Noli a me discere, sed ab ipso universorum Salvatore. Ego sum, inquit, via et veritas et vita. Quique, ut in primo sermone jam dictum fuit, simplex et pura natura est, indivisa et incorporea, forma carens; sicut et genitor suus Pater: verum varias appellationes ultro suscipit ob suam benevolentiam. Vocatur itaque via ad persequendum errorem, et veritas ad evertendum mendacium, et vita ad destruendam mortem. Et vide, quomodo multoties sui facit nuncupationes, quae contrariae videntur verbo tenus, concordant autem rebus ipsis. Idem pastor, idem ovis (dicitur). Ego sum, ait, pastor bonus. Et quomodo ovis, Joannes asseruit, Ecce agnus Dei. Qui vero volunt abalienationem inducere diversis nominibus, opponunt dicentes: Quomodo ovis et pastoris una sit natura? Num dividatur Christi natura per varias appellationes? Liquet ergo, quod non essentiae, sed operationis utique indicia sunt diversa nomina. Pastorem se vocat, nominatur et ovis, appellatur et sacerdos, nuncupatur et templum sacerdotis, juxta illud: Tu es sacerdos secundum ordinem Melchisedec. Et templum, secundum illud: Solvite templum hoc, et in tertia die excitabo illud. Evellatur itaque omnis error, et teneat ac dominetur universis veritas regnans. Quod autem Dominus noster Jesus Christus nominavit se vitem, quomodo autem erat, probavimus: et Patrem agricolam, non dissimilitudinem aliquam in naturam introducens, sed suae dispensationis renovationem referens. Quoniam omnia quae in veteri (lege) populo data fuerant, destructa sunt. Datum est sacerdotium, et corruptionem subiit. Datum est regnum, concessa fuit prophetia: fuit vitis pulchri sarmenti Israel, quemadmodum dicit Jeremias propheta, et pro fructu pietatis tulit injustitiam. Similiter ei et Isaias dicit, quod Expectavi uvam, et tulit spinam. Quia vero vidit omnia destructa et veterata ex pigritia, venit et per se renovavit omnia. Fit omne omnibus, non ipse divisus, sed secundum uuam contemplationem omnia concinnavit.