Vide Dei iustum iudicium, ut dicas et tu cum propheta: Iustus es Domine et rectum iudicium tuum. Propter unum peccatum damnatus est Adam , et propter unam fidei vocem latro salvatus est. Unum peccatum defecit illum, et una iustitia introduxit istum. Adam eiectus est de paradiso, et latro habitator factus est paradisi. O admiranda rerum materia! Nec Abrahae per vocem data est repromissio paradisi. Hereditavit quidem per fidem, repromissionem autem paradisi nemo ante latronem accepit. Hic attendite diligentius perscrutantes vetus testamentum et novum: nullum invenietis ante latronem repromissionem paradisi meruisse: non Abraham , non Isaac , non Iacob , non Moysen ; non prophetas nec apostolos, sed ante omnes reperietis latronem. Audite igitur dominicam vocem dicentem: Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso. Vocavit quippe Deus Abraham dicens: Exi de terra tua et de cognatione tua et non dixit illi: Hereditatem capies paradisi sed: Veni in terram quam monstravero tibi . Et Isaac quidem typum Christi portavit, et Iacob colluctatus in figura cum Deo est; et Moyses legem accepit, et repromissionem audivit, bona terrae se esse manducaturum, si legem domini Dei sui custodisset; et nusquam repromissionem paradisi ante latronem inveneritis. Necessarium ergo est quaerere cur huic ante alios et ante tales viros fide dignissimos potissimum repromisit. Credidit Abraham Deo, sed credidit non sub tali conditione positus, sed credidit illi de caelis loquenti et de propria auctoritate legem danti. Credidit et Isaias Domino, sed in gloria consistenti: Vidi, enim, inquit, Dominum sedentem super thronum excelsum et elevatum. Credidit Ezechiel sed et ipse Dominum super cherubim contemplatus est. Crediderunt et reliqui prophetae, sed diversis modis Dominum intuentes gloriae, sicut videre possibile humanae fuit naturae. Credidit siquidem Moyses , sed de medio ignis loquenti, et in tubae clangore et in tonitruo, quae et infidelem poterant provocare. Haec autem dico non ut sanctis derogem, quod absit, sed propter eum qui solus per verbum meruit paradisum. Iste ergo vidit salvatorem non super thronum regalem, non adorare in templum, non loquentem de caelis, non per angelos disponentem, sed in poena sociatum latronibus. Vidit in tormentis et tanquam in gloria adorat; vidit in cruce et rogat quasi in caelis sedentem; vidit condemnatum et regem vocat dicens: Domine, memento mei cum veneris in regnum tuum. Crucifixum vides, et regem praedicas? In ligno pendere cernis, et caelorum regnum meditaris? O admirandam latronis confessionem! Numquidnam scripturas legisti, ab iniquitate non cessans? Numquidnam prophetas audisti, homicidia exercens? Numquidnam audisti divinum sermonem, quando ad caedem gladium acuebas? Unde eruditus es talia philosophari de Christo? Iudaei crucifixerunt, qui noverunt legem et prophetas legerunt; et tu horum ignarus Deum vides crucifixum et adoras condemnatum. Quis te erudivit, o latro, talia de eo dicere? Non me, inquit, lex docuit sed sol occultans lumen suum. Vidi quidem crucifixum sed et terraemotum sensi, et propter parricidas Iudaeos elementa indignantia intellexi. Et petrae quidem scindebantur, et corda hominum non metuebant. Scissae sunt petrae, diruptum est velumm templi, et Iudaeorum secreta patuerunt.