Hodie incipiamus, karissimi, de crucis trophaeo praedicare, et honoremus hunc diem, magis autem coronemur celebrantes hunc diem. Nec enim ex verbis nostris honorificatur crux, sed ex fideli nostra conversatione coronas meremur crucis. Hodie crux exaltata est, et saeculum sanctificatum est, hodie crux fixa est et nors subversa est, hodie crux fixa est et daemones dispersi sunt, hodie crux vicit et mors devicta est. Hodie diabolus victus est, et homo absolutus est, et Deus glorificatus est. Hodie apud Iudaeos terra tremuit, et apud nos orbis terrae firmatus est. Hodie apud Iudaeos , quia mente audaci contra Dominum vadunt, petrae scissae sunt; hodie amabilis Deo pietas universum conspersit orbem. Decebat enim ea quae pietatis erant coniungi, ea autem quae infidelitatis erant disiungi. Et David dicebat: Dirupti sunt et non sunt compuncti. Hodie apud Iudaeos , ab hora sexta usque ad horam nonam sol obscuratus est; non enim ferre poterat creatura iniurias creatoris; retraxit radios suos, celavit igneum iubar ne videret impiorum facinora; non quod deitateim iniuria tangeret, sed quia quae audaci superbia fiebant, in contumeliam eius reputabantur. Hodie apud Iudaeos tenebrae sunt, apud nos autem nox in diem conversa est. Etenim pietatis proprium est, ut in tenebris fulgeat; impietas autem, etsi in lumine fuerit, tenebrescit. Et fidelibus quidem nox in diem mutatur, infidelibus autein etiam ipsa lux tenebrescit. De fidelibus vero scriptura dicit: Quia tenebrae non obscurabuntur a te, et nox sicut dies illuminabitur. Infidelibus autem et dies in noctem mutatur, dicente scriptura: Palpabunt sicut caeci parietem et ambulabunt in meridie tanquam in medio noctis. Hodie Adam eiectus est de paradiso, hodie et latro paradisum ingreditur. Exivit fur et introivit latro: exiit contemptor verbi, et ingressus est confitens Verbum: exiit contemnens salutem, et introivit de cruce mercans salutem. Scio et antea de latrone me dixisse, sed diversas habet intelligentias, ideo dicit sermo iste: latro de ligno mercatus est salutem, latro furatur caeleste imperium; vim facit majestati, non virtute propria sed fide vincens. Ipsius Domini vox est: Regnum caelorum vim patitur et violenti rapiunt illud. In cruce duo latrones, imago est Iudaeorum et gentilium ; latro qui paenituit. imaginem obtinuit populi ex gentibus congregati, qui prius in errore ambulaverat et post hoc veritatem agnovit. Imaginem vero latro ille obtinuit Iudaeorum , qui usque ad finem perseveravit in errore, et usque ad tempus quidem crucis viam malignitatis gerunt. Crux autem divisit utrumque; viam namque malignitatis et perditionis, qui non credidit ingressus est; viam autem salutis qui credidit adeptus est. In cruce didicit latro differentiam viarum, quoniam novit Dominus viam iustorum, via autem impiorum peribit.