Quum nobis, Fratres, de eleemosyna praedicabat lex, quando. de charitate hospitalitateque in pauperes exercenda publice agebatur, vidi desiderium vesirum commune, et laudavi zelum, beatumque animum promptum dixi. Quoniam vos tamquam terram sitientem ad rapiendum verbum caeleste videbam. Hoc autem probe novistis, quod est terrae imber, tale animis verbum Dei esse; et sicut pluvia movet terram ad germinationem, ita et verbum Dei animas ad fructificationem virtutis divinitus inspiratae hortatur. Unde, persuasum habeo Beatum Moysen testimonio esse delectabilis foecundaeque facultatis, quam divina doctrina praesefert, ubi in sancta et magna venerationis benedictione haec profert: Expectabunt sicut pluviam vocem meam, descendantque sicut ros verba mea. Ne vero quis putaret sibi ipsi auctoritatem illiusmodi theologiae adscribere, superaddit, quoniam nomen Domini invocabo . Laudo vos, Fratres, quia non in verba sola audienda ardetis, sed quia pulchritudinem sententiae verborum in vobis deponitis: tamquam apes sapiens ingressus quisque in immortales spiritualesque sacrarum litterarum campos, et in viridarium florum pietas, floribus fulgens, in arcanis animarum cellulis mel divinorum oraculorum conficiat. Quemadmodum enim melis atque apum natura facultasque ex floribus est, et usus ac fruitio ex apum labore, similiter et pietatis flos virtusque ex divinis litteris est, fruitio autem pietatis ex labore virtutibus studentium hujusmodi favi Divinorum oraculorum alvearia fecit in animis. Beatus autem David postquam gustasset, quantum bonitatis sit pietas, personans clamavit in canticis Psalmorum, Suavia sunt in palato meo verba tua supra mel oris mei. Caeterum non adeo laudo vestram promptitudinem, quantum Patris nostri liberalitatem omni invidia carentem admiror. Qui Divino amore florescens, caelestique gratia praeclarus compertus, tot et tantis modis irrigat Ecclesiam, atque hujusmodi civitatem Dei laetificat. Opportuno tempore convenit dicere verba Psalmi, Gressus fluviorum laetificant civitatem Dei. Qui tales sanctos lympidosque rivos producit, exiguas oris nostri guttulas vix detestatur. Hujusmodi nubes caelestibus pluviis madefacta, haud dedignatur pusillum stridorem nostrae linguae acceptare, sed collaudat vobiscum, atque ante vos concedit per intercessionem sanctae orationis suae nobis dicentibus dicere, et vobis auditoribus auditus promtitudinem. Laudat autem proprium velut alienum, imitans Dominum suum Christum, qui sumens verba prophetarum (a se inspirata), praedicationem propheticam laudabat. Ipse locutus est in ore Isaiae prophetae, ipse Spiritus sancti inspirationem sonuit, et. ipse accipiens tamquam a propheta, dicit ad Judaeos: Hypocritae, bene dixit de vobis Isaias. Non sane Isaias bene dixit, sed. tu per Isaiam optime locutus es: sic et in omnibus prophetis, testante Zacharia: Sicut locutus est in ore sanctorum suorum Prophetarum. Non prophetarum erant ora (verba), sed Spiritus sancti inspiratio. Quemadmodum calamus non quod vult, scribit, sed quod manus jubet; ita et prophetarum lingua non quod sibi placeret, proferebat, sed quod Spiritus Sancti auctoritas jubebat. Ideo pulchrum exi stimo clamorem David, Lingua mea sicut calamus scribae velociter scribentis. Mirabilis itaque hic pater sanctis suis precibus nobis verbi ubertatem concedat; quam oratione dat, eandemque audit et laudat. Quandoquidem vero hujusmodi patrem habemus, et principium etiam festi est, agcdnm per suam orationem volantes, in celsitudinem gloriae Unigeniti mentes extollamus; non quod reverentiam dignitatis attingere quodam modo valeamus, sed amore ad eum pervenire studeamus. Nihil enim est, quod dignitatem Unigeniti comprehendat, non verborum latitudo, neque mentis profunditas: quoniam excellit superatque omnem mentem omneque consilium. Et hoc beatus David dicebat per parabolam, quod Accedat homo in cor altum (Arm. profundum), et exaltabitur Deus. Quantum enim quisque aliquid verbi de Deo cogitabit, tanto altiorem supra modum scientiam veritatis inveniat. Agamus de beneficio Unigeniti in praesenti lectione; ubi parabolam usurpat fons sapientiae, qui dicebat in ore David, Aperiam in parabolis os meum , exemplar aliquod et parabolam virtutis plenam adducens, quae secundum verba beneficium suum minime adaequare videtur. Quis est (ait), qui habeat amicum, et ibit ad illum media nocte, et dicet, Amice, commoda. mihi tres panes; quoniam amicus meus venit de via, et nihil habeo quod ponam ante illum. Et ille respondens dicat, ostium clausum est, et pueri mecum sunt in cubili noli mihi molestiam dare, non possum surgere et dare. Quid ergo postea? Amen dico vobis, etsi propter amicitiam non det, tamen propter impudentiam surgens dabit ei plusquam vellet. Vobis autem dico: Petite, et accipietis. Quam ergo similitudinem parabola ipsius beneficentiae praebeat? Ipse enim somni nescius est, suapte natura, iste vero in lecto jacet somnians. Ille non capitur mora, is autem morae somnoque servit. Quid igitur dissimilis illa similitudo parabolae vult indicare? Adjicit quidem, vos etiam pe tite, sicut ipse petere a somnolento praesumpsit. Numquid et tu dormis? nonne natura insomnis es? Non de re clamabant prophetae, quod non dormitat, neque dormit custos Israel ? Quid ergo illi simile manifestare similitudo parabolae vult? Solent verba Salvatoris ex similibus consimilia commendare, et ex contrariis contraria eorum ostendere. Hoc in altera quoque parabola palam facit; quum aliquando voluit ex contrario suam copiosam beneficentiam, superabundantemque gratiam, et, indeficientem gratitudinem demonstrare, hujuscemodi exemplum adducebat, sicut nunc audivimus. Sed primam id examinetur, quid ostendere velit. Notum esto, quod etsi exemplum non simile sit, veram tamen Salvator illud dicere vult, quod si vel ipsum somni servum morosumque atque ostiis clausis inertius jacentem ad satisfaciendum patienter exposcenti exhortatus est, ita et per perseverantiam vicerit molestiam, moram ergo nescientem. naturam, Dei inquam, qui non molesta afficitur, neque somno servit, satisfacere perseverantibus, qui in veritate vigilent apud cum, nou exhortabitur? Ecquis cum tali sententia pugnabit resistens? Ut autem constanter edocearis, quonam opponantur, ejusdem contrarium edocuit; quum paullo inferius hocce utitur exemplo, ut ex contrario contrarium demonstret. Quis est ex vobis, quem exposcat filius suus panem, numquid saxum dabit ei? Sin autem piscem, an pro pisce anguillam dabit ei? si vero ovum, num. pro ovo. scorpionem dabit illi? Quum autem ex humana comparatione meliora asseruerit, deinde dicit: Quod si vos, qui mali estis, nostis dona bona dare filiis vestris, quanto magis Pater vester caelestis dabit bona petentibus se? Viden' quomodo ex comparatione contrarii contrarium ejus probavit?