In adventu domini et salvatoris nostri atque in praesentia ejus corporali, angeli ducentes choros coelestes evangelizabant pastoribus, dicentes: Annuntiamus vobis hodie gaudium magnum quod erit omni populo. Ab ipsis enim sanctis angelis etiam mutuati nos vocem, annuntiamus vobis hodie gaudium magnum. Hodie enim in pace ecclesia est, et hae retici in ira. Hodie ecclesiae navis in portu est, et haereticorum furor jactatur in fluctibus. Hodie pastores ecclesiae in securitate, et haeretici in perturbatione sunt. Hodie oves Domini in tuto, et lupi insaniunt. Hodie vinea Domini in abundantia, et operarii iniquitatis in egentia. Hodie populus Christi exaltatus est, et inimici veritatis humiliati sunt. Hodie Christus in laetitia, et diabolus in luctu. Hodie angeli in exsultatione, et daemones in confusione. Et quid opus est multa dicere? Hodie Christus, qui est rex pacis, cum sua pace procedens, fugavit omne dissidium, dissensiones depulit, discordiam perturbavit. Et sicut coelum splendor solis, ita ecclesiam fulgor pacis illuminat. O quam desiderabile nomen pacis, quam religionis christianae stabile fundamentum, et altaris dominici coelestis armatura! Et quid possumus de pace proloqui? Pax nomen est ipsius Christi, sicut dicit et apostolus: Quia Christus pax nostra, qui fecit utra que unum , quae nequaquam fide, sed invidia diaboli dissidebant. Verun sicut procedente rege et plateae mundantur, et tota civitas diversis floribus et ornatibus coronatur, ut nihil sit quod minus dignum vultui regis appareat: ita et nunc procedente Christo rege pacis, omne quod triste est, auferatur e medio, et illucescente veritate fugetur mendacium: fugiat discordia, resplendescente concordia. Et sicut frequenter fieri vidimus, ubi regum vel fratrum tabulae pinguntur, ut in utrisque unanimitatis declarentur insignia, artifex picto femineo habitu post tergum utriusque, concordiam statuit, brachiis suis utrumque complectentem, indicans quod hi qui videntur corporibus separati, sententiis et voluntate conveniant: ita nunc pax Domini media assistens, et utrumque nostrum gremio palpante connectens, discreta corpora in unum convenire animum, ulnis jungentibus docet. In qua sine dubio completur sermo propheticus, qui ait: Et erit consilium pacificum inter utrosque. Et hesterno quidem die pater noster communis evangelieo pacem sermone praefatus est: hodie vero nos verba pacis exponamus. Ipse nos heri resupinis manibus in verbo pacis excepit, et nos hodie dilatato pectore, ulnisque patentibus ad Dominum cum muneribus pacis occurramus. Jam bella destructa sunt, pulchritudo pacis obtinuit. Nunc in luctu est diabolus, et in lamentatione omnis daemonum turma; nunc in coelestibus laetitia, et in angelis exsultatio, quibus specialis familiaris pax. Hoc enim etiam coelestes admirantur virtutes opus, quas fons ejus habet perennis, ex quo etiam terrena haec nostra guttis quibusdam exinde stillantibus irrorantur. Et ideo etiamsi in terris pax, laudis ejus splendor redundat in coelum, laudant eam coelestes angeli et dicunt: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis. Vides quomodo coelestes omnes et terrestres invicem sibi munera pacis emittunt? Coelestes angeli pacem terris annuntiant, sancti in terris Christum, qui est pax nostra, collaudant in coelestibus positum, et mysticis choris acclamant: Osanna in excelsis . Dicamus ergo et nos: Gloria in altissimis Deo , qui humiliavit diabolum, et exaltavit Christum suum. Gloria in altissimis Deo , qui discordiam fugat, et pacem statuit. Dico enim vobis artem diaboli, cujus neque vos astutiam ignoratis. Uidit Satanas firmitatem fidei, stabilitatem in ea pietate dogmatum septam, vidit et operum bonorum fructibus abundantem: et ideo pro his omnibus ad insaniam venit, et rabie furoris exarsit, ut scinderet amicitiam et evelleret caritatem, ut disrumperet pacem: sed pax Domini semper sit nobiscum, in Christo Jesu Domino nostro, cum quo est Deo Patri et Spiritui sancto gloria, in saecula saeculorum. Amen.