Miratus sum vobiscum, ò Christi amantissimi, quod novae gratiae Evangelii per antiquum testamentum praedicatae sunt. Illuminatus sum vobiscum mente, quoniam vidi apostolicas notas in propheticis vocibus illustratas. Confiteor gratiam, ut accipiam mercedem. Vidi nova mysteria per vetus (testamentum) praedicata; quum Abraham juramentum servo per femur suum dabat, in femur manum mittere faciebat, et Deum caeli et terrae dictis testem advocabat. Pone, inquit, manum tuam sub femore meo, et adjurabo te in Dominum Deum creatorem caeli et terrae. Quaestio magna est in hoc verbo. Si enim positam (vel posita manus) fuit propter semen ex femore Jacob oriturum, secundum illud, Non deficiet princeps ex Juda, neque dux ex femoribus ejus, quomodo in Salvatorem jurasse comperietur? nam Isaac jam natus erat, et semen antea germinatum; et cum juramentum dedit, nulla spes erat alterius seminis ex femore exeundi. Patet quod Abraham habebat in seipso semen salutare: de quo Paulus dicebat, Abrahae data est promissio, et semini ejus; atque expendens interpretatur rem in Galatarum epistola: Non dictum est, ait, tibi, et seminibus tuis, quasi de multis; sed tibi, et semini tuo, qui est Christus. Demonstratum ergo, quod semen Abrahae est Christus secundum carnem; ac jure dabat juramentum per semen. Ubi quaestio de illo est, quomodo nempe adjurabat per femur, quum salutaris jam flos effloruerat ab ipso? Quandoquidem semel membrum illud instrumentum sanctitatis fuit, ibique aliquando habitavit divinum semen, ideo quasi per templum jurat. Qui vero jurat, ait, per templum, jurat per eum qui habitat in eo. Quemadmodum et ipse Salvator dixit ad Pharisaeos, Vae vobis, Pharisaei caeci, quia dicitis, Si quis jurat per templum, nihil est; si quis vero jurat per aurum templi, valet. Stulti ac caeci, quid majus est, aurum, an templum quod sanctificat aurum? Propterea dico vobis, qui juraverit per templum, jurat per eum qui habitat in eo. Quemadmodum enim domas regia, quae semel ac bis exceperit regem, etsi rex inde discedat, illa semel regi dicata Regia vocatur; sic et Patriarchae membrum, quod semel fuit instrumentum futurae dispensationis, templum erat promissi beneficii; neque inane erat juramentum, sed veram testimonium. Juramentum itaque dat per semen, et interpretatur, quis sit semen: Pone, ait, manum tuam sub femore meo, et adjurabo te per Dominum Deum conditorem caeli et terrae. Si ita sit, Christus Redemptor noster est Dominus et Deus caeli et terrae. Ideo et Zachariae prophetae, quum diversae sancto viro visiones factae sunt, fuit etiam talis revelatio particularis. Levavi, ait, oculos meos, et vidi, et ecce candelabrum aureum totum, et septem lucernae supra candelabrum, et septem ora (infusoria) lucernarum, et septem globi accensi (lampades), et a dextra et sinistra duo rami olivarum. Et dici Angelo qui loquebatur mihi: Domine, quid haec sunt? Quia oculis alia occurrit visio, et interpretatio alia futura erat; quae enim apparent, non se ipsa significant, sed alia subindicant, interrogat propheta: Domine, quid haec sunt? Si de manifestato interrogasset, ergo non interrogabat rite, si adeo ignorabat, quid sit candelabrum, quid olivae. Sed quaerit propheta assequi non manifesta, sed illorum interpretationes. Namque dicit: Quid haec sunt? Et Angelus dicit ei, Non nosti quid sint haec? Et ille, Non, Domine. Probe fatetur ignorantiam, et edocetur a veritate. Frater erat et hic Eunuchi qui a Philippo audivit: Num intelligis quae legis? Et ille obsequenti animo, Quomodo intelligam, nisi quis me ducat? Sicut et hic dicit, Non nosti quid haec sunt? Et ille, Non, Domine. Quinam sunt duo rami olivaram, qui a dextra et sinistra lucernae sint? Ille autem interpretatus est ramos olivarum, simulque lucernam, quid sit. Attende diligenter. Lucerna stabat in medio, et rami lucernae hinc et inde (adstabant). Angelus vero ramos interpretatur non circa lucernam adstare, sed coram Deo; ita ut lucerna figura Dei esset, imo potius Servatoris nostri, et carnalis ejus dispensationis. Non nosti, ait, quid sint? Et ille, Non, Domine. Hi duo rami sunt duo filii pinguedinis, qui stant ante Dominum Deum universae terrae: non ante lucernam, quae apparet, sed ante Dominum Deum universae terrae. Oportet et illud constanter attendere. Septem luminum esse dicit lucernam propter carnalem Domini dispensationem. Vere enim lucerna (sive candelabrum) caro dominica erat, quae Spiritus Sancti gratiarum (splendorem) septemplicem recepit; propter exemplum nostrum, non vero ob aliquam indigentiam suam. Sicut et Isaias dicit: Egredietur virga de radice Jesse, et flos efflorescat ab ea, et requiescet super eum Spiritus Dei. Quisnam? Ille multiplex partibus secundum operationes, et donum sine partibus secundum naturam. Requiescet super eum Spiritus Dei. Hoc primum de substantia. Spiritus Sancti dicit, etenim Spiritum Dei vocat: per sequentia vero, operationes, quas agit in caeteris, Spiritum nominat. Spiritus, ait, sapientiae et intellectus, Spiritus consilii et fortitudinis, Spiritus scientiae et pietatis. (supple, Spiritus timoris Dei.) Septem gratias Spiritus Sancti, qui requievit (vel, quae requierant) super dominicum corpus, asserit. Id delineat et lucerna sex (septem) ramorum. Ostenditur autem lucerna, ut manifestet splendorem operationum Spiritus Sancti. Ut autem magis constanter patefaciet paulo inferius dicit: Hi sunt (septem) oculi Domini, qui universam terram respiciunt. Viden’ quod propter universae terrae illustrationem requievit septuplex gratia per exemplum (vel in figura) super dominicum corpus. Ut autem luculentius reddatur, testimonio est Evangelista: Spiritus Sanctus veniet in te, et virtus Altissimi adumbrabit super te. Ubi Spiritus Sanctus erat, et virtus Altissimi ab ipso principio divinae conceptionis, quid opus erat postea septem actionum Spiritus? Sicut et Haereticorum discipuli obloquuntur, dicentes, quod post baptismum demum dignus factus est ad accipiendas operationes Spiritus Sancti. Neque nos negamus, quin venerit tunc Spiritus, sed sicut ipse Evangelista dicit, Super quem videbis Spiritum descendere, et quiescere super eum, ille est: et ego vidi, et testor, quia iste est Filius Dei. Viden’ quod propter testimonium venit, non autem ad indigentiam aliquam supplendam? Attende, quomodo seipsam explicat veritas, neque eget humanis consiliis. Isti sunt, ait, qui stant ante Dominum universae terrae. Zacharias Dominum universae terrae vocat Servatorem secundum carnalem dispensationem. Petrus (sic) loquebatur cum Cornelio, caput omnium Apostolorum. Nos, inquit, scimus verbum, quod factum est in tota Judaea. Qui prius dixerat, Jesum de Nazareth, quem unxit Deus Spiritu Sancto. Ibidem dicit: Verbum quod misit Deus ad annunciandam pacem filiis Israel. Hic est omnium Dominus, caelestium et terrestrium et subterraneorum, visibilium et invisibilium ipse est Dominus. Cui consonat et Joannes, dicens: Qui de caelo venit, super omnes est. Caeterum operae pretium duco et alteram contentionem haereticorum solvere, qui iniquo sensu audiunt Apostoli dictum, quasi vero velut praemium quoddam pro Cruce acceperit super omnes esse, ac si propter passionis patientiam exaltaverit eum Deus. Hoc inde laboraverunt vitio, quoniam nec verba Apostoli recte legerunt, neque vim verborum intellexerunt. Humiliavit, ait, semetipsum usque ad mortem, mortem autem crucis: propterea et Deus illum exaltavit, et concessit ei nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu Christi omne genu flectatur. Viden’, inquiunt, quod post crucem exaltatus est? viden, pro passione accepit exaltationem sicut mercedem? Quodsi post crucem exaltatus est, Baptista ille Joannes cur proclamaverit, Qui de caelo jam venit, super omnes est? Non dixit, Fiat super omnes, sed Est; non vero erit. Ipse quoque Servator dum Judaeos alloquebatur, dixit: Amen amen dico vobis, antequam Abraham fieret, ego sum. Est enim sempiternus, et erat, et erit. Qui a te non profitetur, a nobis tamen ipsi condignum debitum professionis redditur. Praedicetur ergo gloria Christi, et celsitudo Spiritus, praedicetur et Patris virtus. Exaltetur et Unigenitus, glorificetur Pater, laudetur Spiritus Sanctus. Nemo autem putet, quod ordinem deturbemus, quum primo de Filio agamus, deinde de Spiritu, postea de Patre: vel primo de Filio et Patre, deinde de Spiritu: non est enim ordo (dignitatis) in immortali natura. Non est, inquibam, ordo; non quasi inordinatum quoddam adsit, sed quod non est talis ordo, ut unus alterum superet. Quemadmodum quando sine forma (vel figura) dicatur Deus, non deformitatem aliquam notat, sed quod non habet corporalem formam. Et quum dicatur effigie carens, non quasi non habeat pulchritudinem effigiei, sed quia incorporeus est, effigie carere dicitur. Similiter cum dixerim, sine ordine est divina natura, non inordinatum quoddam assero, sed quod non est illic talis ordo, quo unas alterum convincat. (vel, non sunt ibi tales ordines, qui sibi invicem adversentur). Dixi primum Patrem, non ordine quodam anteriorem, sed mente delineatum; ipse enim est Genitor Unigeniti, et radix sancti fructas. Et quia lumen est sempiternum, sempiterni luminis sempiternum lumen soboles est. Si praesumeret quis nunc ex hoc orthodoxorum populo, ubi omnis scientiae recta professio est, praeponere Filium quam Patrem, nonne illico ab orthodoxis accusaretur? Ergo siquis auderet (vel, non auderet) in Ecclesia dicere, Christus benedicat vos, et Pater ejus, nonne ordinis perversi opinionem dabit? quoniam non prius radicem veneratus est, et deinde fructum. Si quis diceret, Filius vos servabit, et Pater, nonne confusio existimaretur, et irascebamini de ordine corrupto? Sed tamen talis opinio non est justa, quum veritatem quis intuitus justum dabit judicium; atque in Apostolica sententia victoriam referat, indiscriminatim primum de Filio mentionem facere, deinde de Patre, postea de Spiritu Sancto, Audi Paulum magnum praeconem Thessalonicensibus scribentem: Ipse, ait, Dominus noster Jesus Christus, et Deus Pater noster sanctificabit vos. Non quod prius Filius sanctificabit, et deinde Pater, sed nitida lucidaque Pauli anima voluit ostendere, quod non est illiusmodi ordo in sanctitate ; sed quivis dicatur prius, ejusdem honoris est et secundus, et non diminuitur aut despicitur quodammodo tertius: ideo et nomina indiscriminatim profert, quia novit naturam indivisibilem, et regnum inseparabile. Interrogemus vero Sanctum Paulam, quod unde occasionem accepisti sic theologiam exponendi, ut prius Filium quam Patrem proponeres, non ordine, neque virtute, sed verbis. Cur, inquamus, Filium pri mo commemorasti, deinde Patrem? Responsum dabit Paulus in sui defensionem, sicut Ecclesiae doctor. Nihil ex meipso loquor, Christus per me hujusmodi dogmata disponit. Namque dicit: An experimentum quaeritis Christi, qui per me vobiscum loquitur? Si Christus per me loquitur, ne accuses verba dominica, veque dogmata reprehendas. At non potes intelligere et credere Christum per me loquentem? Ipsum audi simpliciter per se loquentem. Si enim nomina sanctae Trinitatis sub ordine subjectionis fuissent, unusque primus esset ordine et virtute, alter secundus, et tertius alius, ergo neque Servator seipsum veritatem vocasset, Ego sum, inquiens, veritas, atque veritatis confudisset ordinem. Audi iterum Servatorem, primum de seipso agentem, deindeque de Patre: Si mandata mea servaveritis (vel, servavit quis), ego et Pater veniemus, etc. Quandoquidem vero superiorem quemdam putant haeretici Patris ordinem, Filium autem quasi procuratorem regium existimant Patris, interrogandi nunc sunt: Num procurator aliquis audeat dicere, quum de regio ordine sermo sit, Ego et rex jussum damus? Quoniam ex nostris rebus oportet intelligere ea, quae supra nos sunt. An creata natura praesumeret umquam increatae seipsam naturae praeponere, conferreque se cum incomparabili, quocum non par erat, secundum excellentiam annumerans, ac dicens: Ego, et Pater veniemus, et mansionem apud eum faciemus? Siquidem dicere, Ego et Pater, nominum differentiam iudicavit, et Veniemus, et mansionem faciemus, aequalem dignitatem operationis praedicavit. Sic et alio in loco, cum Philippus Apostolus diceret, Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis, responsum dedit Servator: Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovisti me, Philippe? contrariam sane interrogationi dat responsionem. An de te interrogavi? Ostende, dicebam, Patrem tuum, non vero Te. Ille autem quid ad haec? Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovisti me: Si dissimilis sit Filius, quomodo dissimilis per dissimilem dignoscatur? aut in parvo magnus quomodo videatur, vel per minorem superemineus in dignitate, vel per ministrum creator? Tanto tempore, ait, vobiscum sum. Non dixit, Pater meus vobiscum est, sed ego: me videlicet vobiscum existente, Pater vobiscum est. Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovisti me? Optime dixit τὸ Non cognovisti me? Ille dicit, Ostende. Servator autem, Non cognovisti me? volens ostendere Deum non videri, sed cognosci. Et subjungit: Non credis quia ego in Patre ("), et Pater in me est. Quomodo ergo tu dicis, ostende nobis Patrem? Pro eo quod diceret: Quomodo alium quendam speras videndum? Nam si ego in Patre, et Pater in me sit, et cognoscatur Filius per Patrem, et Pater per Filium, quomodo tu dicas, ostende nobis Patrem tuum, quasi alium quendam, me excepto, velles videre? Ego in Patre, et Pater in me. Non quasi natura sit confusa, aut quasi calix inter calicem sit: non corporum conjunctionem quandam indicat, sed mentis verborum contemplationem. Ego, ait, in Patre, et Pater in me. Nec Pater sine Filio cognoscitur, neque Filius sive Patre apparet: quemadmodum mens verbo noscitur, et verbum mente apparet. Unde mentem tuam scire possim, nisi ex verbis, quae loquaris? Verba tua manifestant mentem tuam, et mens tua generat verba tua: nec verba sine mente intelligere licet, neque mentem sine verbis a mente generatis. Similiter et Pater per Filium cognoscitur, et Filius per Patrem manifestator. Ideo et Evangelista ait, In principio erat Verbum, ut generationem passionis expertem ostenderet, et uni tatem essentiae exponeret. Quod est verbum erga mentem, illud et Unigenitus Deus Verbum erga Patrem. Illud antem mirum; repetam praedicta: nam anterius de hoc nostra erant verba, ut ex nostris istis ea quae supra nos sunt, ediscas. Dum verbum nostrum in mente sit, invisibile est in invisibili, et intelligibile in intelligibili, incorporeum in incorporeo. Cum autem velit prodire verbum, primum procedit in os, et inde sibi ipsi induit vocem, non quasi ex alia natura vocem accipiat, sed ab ipso verbo dictio coalescit; et quod invisibile est natura patris sui, indutum voce exit, notumque fit omnibus, quod ante ignotum erat: deinde cum prodit, omnia implet, et a genitore non separatur. Quis enim hominum, cum loquutus fuerit verbum, aliosque docuerit, seipsum verbo vacuum reddat, atque existimet, ne forte dum in aliorum aures fundo, mentem meam nudam ac spoliatam efficiam. Annon verbum exiit foras, et intus adhuc mansit? Annon multas aures implevit, et a genitore non abscessit? Jam vero si humanum verbum dum procedit a mente, et foras exit, non separatur a generante ; Deus autem Verbum, qui propter vos (in) mundo apparuit, paternum sinum vacuum relinquebat? Absit, nequaquam. Siquidem myriades myriadum audiunt verbum, et cum per tot et tantas aures ingreditur, non tamen dividitur, sed est totum cum singulis, totumque cum omnibus, et omnino in mente: quodsi humanum verbum omnino in mente est, et totum cum singulis, totumque cum omnibus, quomodo dixerint de Patre, quod si generavit, ergo fluxus et sectio fuit, et divisus est indivisibilis? Dicat illis Servator: Scrutamini Scripturas. Scrutamini, non simpliciter legentes, sed profundum sententiarum diligenter investigantes. Deus enim Scripturas proposuit, et mentem oraculorum obvelavit: Scripturas dedit, sed occultam interpretationem non denudavit, sed reliquit in exercitium stadii cursus tui, ut probitatem tuam exploraret, videretque an Scripturis inservies, an vim ipsis inferas. Quemadmodum naturam ipsam proposuit Deus, artem vero occultavit: omnes materiae ac sylvae in medio positae sunt a Deo, ars vero ab humana mente originem duxit ; sic et in Scripturis. Ut autem evidentius verbum faciam, proposuit Deus lapidum naturam, non aedificium paratum. Dedit frumentum, non vero panem factum proposuit. Dedit uvam, non autem ipse uvam vinum fecit. Dedit lanam, non vestimentum per se operatus est. Dedit aurum cum terra mixtum, non tamen ipse selegit de terra. Quare? Quia secundum imaginem Dei factus est homo, creationem partitur. Ipse creat, et illi dat per artem fabricare opus. Quemadmodum hominem secundum imaginem Dei factum admittebat in partem nominis imponendi creaturis; ipse nimirum sicut Creator ex non exstantibus in existentiam producebat, et imagini nomina jussum dabat ponere: Similiter et materias ipse indicavit, constructionem vero operis arti commendavit. Quisnam primum excogitavit ligno et ferro terram diffindere, et sulcos ducere, jugum adinvenire, et temonem (dirigere), boves loris in operam jungere. Lignum jam erat, ferrum erat, sed ars non aderat. Quis tibi monstravit o homo, aratrum hoc modo confici debere, aut duram ferri naturam igne emolliri posse? Quis monstravit tibi modum ut ex tanta crassitudine (ferri) sedens subigeres (vel fatigationem subires), exiguamque acum fabricares? Quis suggessit tibi januis claustra et repagula conficere, vel tectorum domus apparatum construere. Nimis imperite interrogas, inquiet: Deum in praesto habeo, artis inventionem mihi demonstran tem; et tu interrogas, unde edoctus es? Sic itaque, fratres, ubique natura humana Dominum imitatur suum, et arte naturam exornat. Et quamdiu modum servet, pulchra est imago; ubi autem modum excedat, immoderati usus causa contumeliae est obnoxia. Exempli causa: excogitavit subjicere bovem, instruere equum, domare camelum, et quaecumque alia animantia, quae ad ministerium nobis data sunt. Ex avaritia tamen excogitavit aliam quamdam copulationem praeter naturam, asinum equo miscens, quod non erat secundum voluntatem Dei. Ab initio enim dixerat Deus, Educat terra quadrupedes, et reptilia secundum genus proprium. Avaritia vero excogitavit et aliam mixtionem extra naturam faciendam. Propterea et Deus immoderatam rem castigans, infecundam reddidit humanam aviditatem: ideo mula non parit; quia non est ex numero eorum, quae dum facta sunt, audierunt, Crescite, et multiplicamini, et replete terram. Attamen permittit imagini facere quae valt, ut ejus potentiam ostendat, et immoderatam usum castiget, superbiamque subiget. Rursus immoderata cupiditas excogitavit formam effingere humanam. Age, inquit, imitabor Deum, qui fecit imaginem hominis, faciamque imaginem corporis, atque arte vim facit naturae. Et quia audivit Deum e terra pulverem sumpsisse, formasseque hominem, haesitans ars, eoquod non potest vere imitari dominum suum, exinde in solertem industriam fertur. Radices colligit, et flores, at colores adaptet; assimilat oculos oculis, sed non videntes; metitur aures, sed non audientes; polit nares non olfacientes; os figurat (vel mensurat), sed non est vox in labiis; formas concinnat pedum et crurum, non est tamen gressus ac cursus. Quo manifestatur, quod permisit imagini, quidquid velit, facere, modum vero non excedere, ne in superbiam veniens ignoret naturam, vel libertatem suam, atque salutem. Attamen quia didice runt (homines) quod de terra formavit Deus hominem, altera quoque arte volunt imitari Dominum et Creatorem, medicorum videlicet arte. (Quae ars) quum viderit in corpore putredinem, ferrum usurpat, et abscidit putredinem: quum vero vulnus excavatum velit aedificare, in maturitatem atque in propriam mensuram reducere carnem consumtam, quia non est creator, ut reformet, vide quid agit ars imaginis, ut imitetur Dominum suum? Currit ad terram, unde corpus formatum est; et inde conficit medicamenta, et emplastra: uno dissolvit putredinem, et altero aedificat, atque sic supplet defectum corporis. Et vide rem mirabilem; quomodo sedet Deus, et quasi (pater) aspicit ad filios. Quid autem aspectio notet? non ut discat, sed instruat, atque ita fons omnium bonorum admonet imaginem suam. Sicut olim adduxit ad Adamum omnes bestias, et jumenta, et volucres, ut videret quid vocaret ea; non ut edisceret omniscius, sed ut imaginem instrueret ad semper attendendum. Patuere utiles artes aedificationis, tectonicae (fabrilis), nauticae, aerariae, et rapticae (texturae). Necnon astrorum contemplatio non otii est opera, sed cernere ordines stellarum navigantibus expedit, atque explorare ortum astrorum, ad tempus opportunum navigationis noscendum: non genesim quamdam fingere, neque Imarmenae, sortis videlicet, et fati fabulas inducere, sed Domini sequi vocem, quod Fiant luminaria in caelo, et orientur in terram, atque sint in signa et in dies et in tempora. Verum ne putes, quod imago per se invenerit conditionem omnium rerum, uno verbo patefacit beatus Salomon. Ipse dedit mihi, ait, cognoscere quaecumque sunt, certe scire constitutionem mundi, et apparatum creaturarum, principium, et finem, et media temporum, annorum circulos, et stellarum ordines, naturas animalium, et furorem ferarum, et plantas varias, et virtutes radicum; quae sunt occulta, et aperta, quae visibilia sunt, et invisibilia, novi, inquit, ego homo; idest, ego imago. Et quomodo? ait: Sapientia opifex omnium docuit me. Sed docuit te quae secundum mensuram erant, non immensum. Vide enim in quanta modum excedentia extendit se ascenditque ars. Aspexit in humanam naturam imago Dei, et excogitavit quomodo vocis organum in ore instructum sit: contemplatus est naturam, et ut assimilaret naturae artem, molitur adinventionem ex multis tibiis secum adjunctis commixtisque. Vide autem, quid faciat ars, ut imitetur opera opificis. Utres quosdam struit, qui non ex se habeant flatum, sed mutuo dando et accipiendo, aperiendo et claudendo mutuarentur alienum aëra: deinde ex duobus utribus in flatus canalem, atque inde in omnes calamos contingit dare flatum. Quum autem intelligit, quod etsi flatus prodeat, nulla modulatio vocis sonat, huic quoque remedium invenit, ut digitis concinnet, atque ita edit cantum. Et unde sit hoc tibi, o homo? Unde excogitasti utres aëris receptacula construere, intrusumque aëra реr digitos in modulationem adaptare? Valde, ait, imperite sciscitaris: nonne jam antea dixi, quod imago sum Dei, et naturam ipsam meam perspexi, et assimilavi. Quoniam video in me alienum spiritum adventitium, etenim thorax saepe expansus et compressus aëris flatum communem accipit. Video arterias duas flatum reddentes ac recipientes per os quasi per canalem vel tubum. Video, quod et aëre ingresso, sermo non profertur, nisi lingua accedens sonum conformaverit. Me ipsum intuitus sum, et assimilavi rem ex mea natura, atque ex meipso artem Domini deprehendi: sicut et David ait, Mirabilis facta est scientia tua in me. Me ipsum ergo vidi, et artificem laudavi: imitatus sum Dominum meum, atque arte naturam expressi. Neque enim organum turpe est, nisi cum turpium cantilenarum instrumentum factum fuerit: ita ut si divinas laudes cantasset sicut primum, non erat profanum. Quamquam immoderatae cupiditatis causa fuerit in conviviis, si tamen Deo consecratum fuisset, ut olim, non erat turpe et profanum. Quemadmodum et David dixit: Laudate Dominum psalterio, et cithara, in chordis et organo, in cymbalis suaviter sonantibus, in hymnis, in tympano et choro. Si esset talis (apparatus) in convivium lascivum, neque in idolorum adorationem, sed eo modo quo artem excogitarit (homo), fructum dedisset Deo, non reprehensa fuisset artis solertia, si nimirum Dominum novisset; non reprehensa fuisset cithara, si per citharam canticum quis Deo obtulisset. Ideo beatus David, qui in cithara non turpes cantus canebat, sed sacros hymnos Deo offerebat, daemones quoque fugabat. Cum enim Saulem spiritus malas vexabat, ait Scriptura, David citharam pulsabat, et Saul allevabatur. Viden' quod omnis ars ad Dei placitum concinnata est? nihilque mali inerat, si omnia secundum Dei voluntatem agerentur. Quid autem volui ostendere, cum ex theologia in hujusmodi verba progressus sum de arte, deque imitatione Creatoris ab imagine procuranda? Ut nempe probarem, quod dominicam vocem revolvo, et haereticorum vanas opiniones reprehendo. Dominicam? quamuam? Hypocritae, ait, faciem caeli (et terrae) nostis dijudicare, artes invenistis, industrias excogitastis; omnium autem artificem contumelia afficitis? Tu per artem (tuam) imitatus es Dominum tuum, et quidquid voluisti, fecisti; quoniam secundum imaginem et similitudinem Creatoris constitutus es: et (me) Creatorem dissimilem genitori praedicas? Ego vos peccato sub jectos liberavi, et me omnium Dominum in subjectionem vocatis? Etiam, inquiunt: scriptum enim est, quod Filius subjicietur. Diximus jam de hoc quantum in nobis erat, inno per Dei virtutem; quia non nostra sunt verba, sed Dei: in memoriam (ea) reducite. Nihilominus nunc etiam pauciter dirigemus ad illos argumentum. Examinemus verbum: In futuro mundo, et in resurrectione, ubi dicis Filiam subjiciendum (vel obediturum) esse, nonne tu sol, et angelus es futurus? In resurrectione mortuorum, ait, neque nubunt, neque nubuntur; sed sicut angeli sint. Tu ex ordine tuo tunc in altiorem accedas, et Filius ex dominatu inferius descendat? Non audisti Paulum dicentem. Vanitati creaturae subjectae sunt, (quia) et ipsae creaturae ingemiscunt et parturiunt usque nunc. Creaturae quidem, caelum videlicet, et terra, caeteraque omnia, hominis vanitati subjectae sunt: namque vanitatem eum vocat eoquod imaginem corrupit, et in similitudinem brutorum descendit. Sicut et alias dicit, Vanitas vanitatum, omnia vanitas. Et David: Omnino omnis homo vivens vanitas est. Subjectae itaque sunt creaturae homini, qui corrupit imaginem. Et quomodo subjectae? Quoniam oritur sol indignis, pluunt imbres, scaturiunt fontes ingratis, terra fructas suos profert improbis. Subjectae ergo sunt creaturae vanitati, non volentes. Si enim ex arbitrio res esset, non subjicerentur indignis; sed propter eum qui eas subjecit in spe: ut et ipsae creaturae, inquit, liberentur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filii Dei. Quod si libertate tunc donentur creaturae, Filius in servitutem redigetur? Scrutamini scripturas, ne calumniemini; scrutamini, ne curiosius perquiratis: scrutamini, credentes, non contradicentes. Unde didicisti dicere, Eratne Filius qui genitus est, an non erat? Unde didicisti, quod gignere et creare idem est? Num Petrus haec te docuit, an Paulus praedicauit, aut Servator tradidit? Lege Scripturam. Caeterum neque in dictis tuis tibi constas. Cum enim interrogas etiam, Eratne qui genitus est, an non erat, tunc quoque mentiris: nam non id quod confiteris, interrogas. Primo confitere, quod genitus sit Filius, et tunc interroga, eus, et non ens. (vel, τὸ est, et non est). Tu autem ecce rem negas, et verba verberas. Cui non concedis gigni, cur inde examinationem postulas? Eratne, inquiens, Filius, et genitus est, an non erat? Primum dato mihi τὸ genitus est ; obsigna primum libellam, quod genitus est, et tunc quaere τὸ quomodo. Tu autem naturam negas, et verba exploras. Creare et gignere idipsum est, dicis. Apud me tamen non idem; nisi prius deorum ordo constitutus palam sit, deindeque mens consonet. Si cernere et videre idem esse dicam, dicatur unum quoddam. Si autem dixero, audire et videre idem esse, tunc videor id quod oculis proprium erat, auribus attribuisse. Tu autem unde nosti, quod creare et gignere idem est apud Deum? Si enim genitum et creatum professus esses, tunc rite diceres idem esse. Si vero non confiteris umquam genitum, unde gignere et creare idem existimes? quo non solum futilia verba inducere velle comperiris, verum etiam omnino vacua a veritate. Necesse itaque est discere, cur creare (vel facere) et gignere idem esse adstruit haereticus. Quoniam, ait, Deus simplicis ac sincerae naturae est, et non sicut nos, qui per aliud membrum gignimus, et alio operamur; genitalibus enim generamus, et manu operamur. Non ita et Deus, sed quia simplicissimas est, et figurae expers, quo modo gignit, eodem facit. Quum ergo de invisibilibus disserere promittis, importuna philosophia inflatus, ego ex visibilibus ostendam tibi, si eodem modo, quo opera aguntur (liceat dicere, necne). Accipe in medium visibilem manum, per visibilia invisibilium quoque probatio in medium veniat. Siquidem vel ipsa eademque manus quodquod faciat, non unum et idem opus vocatur, neque unum et idem effectum demonstrat. Exempli causa, una et eadem hac manu aedifico et destruo; ergone quia una ipsa hac manu aedificavi et destruxi, utrumque idipsum est? Quandoquidem dicant nos alio modo gignere, alio operari, dico et ego, eodem modo, si aedificamus et destruimus eadem manu, percutimusque et polimus eadem mana, atque impellimus et consternimus, lapsumque erigimus eadem manu, necnon calculamus, et calculum resolvimus eadem manu; eritne ergo aedificare et destruere idem, aut percutere et polire, et caetera singillatim? Nonne insanorum (hominum) ista verba sunt, et fabulae ineptae? An non de his Pauli animus ingemiscit; an non Petrus indignatur de illiusmodi verbis in doctrinam admiscendis? Christum denegasti, et aliorum ediscis (doctrinam). An non audisti Dominum dicentem, qui me erubuerit et sermones meos, negabo et ego illum? Multi enim saepe Christum confitentur, quos tamen pudet verbi ejus: sicut et tu profecto sub discrimine eris, quum in theologiae verba veniens, audito nomine Patris et Filii, pudet te horum verborum, atque dicis haecce, Num genuit, qui passionis est expers? Fieri queat umquam ut genuerit (vel genitus fuerit)? Quod si ita sit (ais), ergo secundum effluxum sectionemque (fuerit). Viden' quod pudet te verborum (Domini)? Ad tales homines illud dictum dixit, Qui erubuerit sermones meos, et ego denegabo eum. O stultitiam! Verborum tantum aucupes fuere, non sententiarum veri scrutatores: omnia quippe labefactavit inanis vanitas. Quod saepe dixi, dicam nunc quoque, quod tuae haeresis principes ac duces manifesti sunt, et sancta Ecclesia haereticam doctrinam nunquam admisit. Si memineris umquam, quod talis vel talis dux fuit Ecclesiastici dogmatis, debes in medium ducere. Scio tamen, quod non potes indicare ullum, qui hanc sectam produxerit, quam tu sectam vocitas: non est tamen secta, sed veritas; quam a principio Apostoli ipsi praedicarant, et post illos Nicaena Synodus eandem confirmavit, ut palam esset hanc totius orbis universalem esse fidem: ita ut ex tot et tanta copia Episcoporum in opum locum congregatorum septem tantum Episcopi non consenserunt, ac proinde sicut proscripti et abjecti abdicati sunt ; totus autem orbis consensit, quia ex apostolica massa subacta erat. Ac vide rem mirabilem: Imitatus est novas mundus totus antiquum illum testamentum. Sicut enim illic oppidofidelis Abraham secum armavit servos vernaculos trecentos et octodecim, atque quinque reges Assyriorum in Palaestinam insurgentes profligavit: eodem modo et numero Christus quoque, ut haereticos oppugnaret, trecentos et octodecim Episcopos ad se congregavit. Abraham, trecentis et octodecim servis sumptis vernaculis, profectus est contra alienigenas: quamvis enim plures alios habuit servos emtitios, sed fidem vernaculorum servorum demonstrarit: Similiter et Christus non obiter ac mixtim omnes congregavit, sed vernaculos fidei; qui praedicarunt Verum de Vero, Viventem ex Vivente, Lumen de Lumine. Quod discrimen inter lumen et lumen putatis? quam differentiam inter vitam et vitam? quam dissimilitudinem inter veritatem et veritatem? Quodque magis mirum est, Pater lumen dicitur, ut Joannes dicit, Deus lux est: Filius vero cum addito, quod Erat lux vera. Pater lumen tantum absolute vocatur, propter energiam (vel soliditatem). Quia enim haeretici arrogantes contra Filii (solius) divinitatem militant, quamquam et qui in Christum praesumpserit, in Patrem contorquet contumeliam, tamen Scriptura quod in confesso est simplici oratione patefacit, quod autem controvertitur, veritate communit. Lumen vocatur Pater, non vero cum additamento; nam praedicatio sola sufficit ad notum faciendum. Lumen nominatur et Filius; ne ergo existimes illum lumen esse intelligibile ac genuinum, bunc vero lumen aliquod visibile et improprium, per additionem corroborat verbum, dicens: Erat lux vera. Rursum nequis dicat, quemadmodum sol lux est, et luna quoque lus; sed alia magna, alia exigua; ita et Pater lumen magnum sit, Filius autem parvum, praecurrens Isaias rem disponit: Terra, ait, Zabulon, et terra Nephthalim, via maris trans Jordanem, populus, qui sedebat in tenebris, vidit lucem magnam. Si Pater lux magna vocatur, ecce et Filius lux magna nominatur. Magnus quippe est genitor, magnus et genitus: magnae radicis magnas est fructus; magna est lux, magnus et splendor lucis. Non novi illic magnum et parvum, sed solum magnum, unum Deum Trinitatem scio. Magnus est Pater; sicut et Jeremia propheta dixit, Deus tu (magnus), et aeternus. Dicit et de Filio Paulus, quod Expectamus beatam spem, et revelationem magni Dei, et Salvatoris Iesu Christi. Et David ait: Magnus est Dominus, et magna virtus ejus. Num aliud ipse sit, et aliud virtus ejus? Quod autem Filias est virtus ejus, testatur Apostolus: Christus, inquiens, Dei virtús. Iterum quum dicit Propheta, Magnus est Dominus noster (etc), idem est ac si diceret, Magnus est Pater, et magna virtus ejus Spiritus Sanctus: ut ait Servator Apostolis, Perseverate Ierosolymis, donec accipiatis virtutem ex alto. Sed vide, quomodo (nova) moliuntur adversarii. Haec, inquiunt, virtus est, quae opulentiam promissionis distribuet: nec alicubi scriptum est, quod Spiritus Deus sit, sed pignus Dei. Tu autem attende. Pignus pars est doni, neque totum donum. Scriptum est, ajant, apud Apostolum: Obsignati estis in Spiritu promissionis sancto, qui est pignus haereditatis nostrae: viden’, inquiunt, donum esse, non Deum? Quid ergo, si invenies Patrem quoque partem et haereditatem vocari, tunc etiam verba ipsa sequaris, non mentem? siquidem et haereditas et pars dona sunt datoris, non vero ipse qui haereditatem dat. Si quod Spiritus vocetur pignus, id tibi offendiculo est, ergo cum de Patre quoque audies partem haereditatis esse, in illum etiam blasphemiam mittis? Observa constanter: non dixit haereditatem, sed partem haereditatis, testante David, Dominus, ait, pars haereditatis meae. Itaque sicut (Pater) pars haereditatis est, pariter et Spiritus pignus haereditatis. Si Patrem minorem facit, quod dicatur pars haereditatis, ergo et Spiritum pignus (dici) haereditatis. Atque alibi ait David: Dominus portio (mea) in terra viventium; portio autem alicujus rei pars est aliqua, non vero totum omnino. Si itaque voces aucuparis, nec sensum exploras, nihil obstat, quominus Deum blasphemes, quem colere te putas. Dominus, ait, pars haereditatis meae, et Portio mea Domine, in terra viventium. Cur vero tota illa virtus portio et haereditas vocetur, necesse est dicere. Quandoquidem Deum libero arbitrio colimus, unus autem (hominum) insaniam seligit, alter Deum, portio efficitur fidelium ipsam eligentium. Exempli causa, Levitis, ait, non erit portio in terra; Dominus enim portio illorum est, quem elegerunt. Declarat autem Propheta, quod ipse suapte voluntate elegit Deum, non ex necessitate. Dominus, ait, portio mea est. Si quando Deus (Pater) portio vocetur, nullo modo diminuitur a sua Divinitate, aeque et Spiritus sanctus quum pignus vocetur, nullatenus diminuitur a Divinitate sua. Abscindamus itaque omnem confusionem commistam, et Apostolicam fidem amplectamur. Quousque libra comparata, ad trutinam vocas divina verba? Rationem in mente tua habes ut libram, pondera dona Salvatoris. Intellige, quae carnis sunt, quae divinitatis; quae dignitatis, quae dispensationis: ne de te etiam dicatur, quod Statera est in manu Chanaan, statera iniquitatis. Tibique conveniat et alterum dictum, Vani sunt filii hominum', et in statera peccant. Tepes jugum staterae, et detorques justam libram? Vide libram Servatoris, observa, diligenter attende: Ego, ait, et Pater meus unum sumus: Ubinam ergo inaequalitas? Vide lances divini verbi: Qui vidit me, inquit, vidit Patrem meum. Ubinam ergo qui descendat, vel qui ascendat? Vide Patrem liberatorem, et Filium liberatorem, et Spiritum liberatorem. Nisi, ait, Filius vos liberaverit, servi estis. Et Paulus, Lex, ait, Spiritus vitae in Christo Jesu liberavit nos. Si Pater liberat, et Filius liberat, et Spiritus liberat. Verum detur nobis universis liberari a jugo peccati, eximique a jugo haereticorum, atque dirigere firmam fidem, et gloriam referre Sanctissimae Trinitati in aeternum.