CAPUT I Quis optimus sit Reipublicae finis. Respublica est familiarum rerúmque inter ipsas communium summa potestate ac ratione moderata multitudo. Definitionem, ab iis qui de Republica scripserunt prætermissam, principio posuimus: quoniam artium tradendarum, ac rerum omnium agendarum ex, remum intueri prius oportet, quàm quid aliud differatur: deinde, comperto & explorato fine, aditus investigare, quibus eo perveniri possit. Est autem definitio nihil aliud, quàm rei propositae finis, qui nisi firmo ac stabili fundamento nititur, quaecumque super exstruas, uno ruitura sunt & eodem momento. Plerisque tamen usuvenit, ut, certis finibus propositis, eum quem concupierunt rerum exitum non assequantur: ut neque is, qui scopo sibi ad feriendum proposito malè arcum intendit. Sed si quis artem adhibuerit, & argutè conlineare volet, etiam si aliquantùm aberraverit àscopò propius tamen aberit, quam ille: nec boni artificis laude carebit, si quæ optimus sagittarius facturus esset, ea ipsa fecerit. At qui rerum agendarum finem ignorat, eius adipiscendi spes æqua est illi adempta ut ei scepum feriendi, qui telum: incertus quò iaculetur, emittit. Finem igitur a definitionis propositæ membra singula suis ponderibus exigamus. Primum Rempublicam diximus ratione moderatam esse oportere: quia Reipublicae nomen sanctum est, ut ab ea latronum ac piratarum caetus arceantur, quibuscum nulla contractuum fides, nulla iuris societas esse debet, sed summa distractio. Et quidem in omnibus bene ac prudenter constitutis civitatibus, seu de fide ac publica securitate servanda, seu de fœderibus ineundis, seu de bello inferendo, seu de finibus imperii regendis, seu de controversiis principum inter ipsos dirimendis agatur, latrones ac piratæ ab omni iure faeciali procul summoventur. Iustos enim ac legitimos hostes. de verb . signif . hostes, qui respublicas suis quibusdam legibus ac iure gentium communi moderantur, seiunxerunt ab istis, qui Rerum publicarum & civilis societatis eversionem moliuntur. Quamobrem si latronibus pactum pro capite pretium non afferatur nulla fraus est: quando iura belli cum illis communicari nec debent: nec iisdem frui legibus,quibus hostes captivi aut liberi fruuntur. Quinetiam à prædonibus captum nec libertatem amittere l .postliminium de captivis. , & testamentum condere l . j .de legat 2 . , omnésque actus legitimos obire leges patiuntur: quæ tamen ab hostibus captis l . eius qui à latronibus. de testamentis. olim non licuissent: propterea quòd iure gentium, qui in hostium manus venerat, unà cum libertate eam quoque, quam in suos haberet potestatem l . in bello.de captivis. amittebat. Ac si quāndo depositum, pignus, commodatum latronibus reddi, ac de possessione quantumvis iniusta vi deiectos restitui lex l . si pignore. § .si prædo.de actio pig . l . j . § . si prædo . l . bona fides depositi. l .ita ut si fur vel prædo. commod . iubet, non tam latronum ac prædonum gratiæ fit illud, quàm ut pœnæ ab iis exigantur, qui depositum eiuraverunt, aut qui amissam rerum suarum possessionem, qua iure à magistratu debuissent, vi recuperare maluerunt: aut quia praedonum, qui vocati vel invocati in ius veniunt, & magistratuum imperia sponte subeunt,rationem in iudiciis haberi æquum est, cùm eo ipso iam desierint esse prædones. Cuius rei cum exempla deesse possunt nemini: tum verò nullum est illustrius: quàm de Augusto Caesare Dio.lib. 56 . ,qui decies sestertium edicto promiserat iis, qui Coracotam latronum in Hispania ducem ad se deduceret. Coracotas, re intellecta, seipsum Augusto sponte obtulit, ac præmium ex edicto poposcit. Augustus & veniam illi, & pactum præmium dari iussit, ne aut mercede promissa vitam eripuisse, aut publicam securitatem violasse videretur adversus eum, qui sponte seipsum iudicio stiterat,tametsi iure damnare ac supplicio latronem affice- -re potuisset. Alioqui, si erga latrones eodem iure, quo adversus hostes, utamur, verendum sit, ne perditorum hominum multitudinem & colluviem undique arcessere velle videamur: qui cum prædonibus capitali fraude e sociati ad bonorum exitium conspirent. Interdum tamen ex prædone regem optimum exstitisse, & qui pirata omnium maximus antea fuisset, in bonum principem evasisse legimus. Certè quidem multi grassatores regum appellatione digniores habiti sunt, quàm eorum plerique, qui regalia sceptra tenent, qui suæ diritatis ac immanitatis probabilem causam nullam habent. Id enim Alexandro Magno probrum obiecit Demetrius pirata, cum diceret se nihil præter piraticam didicisse, nec aliud quicquam de paterna haereditate crevisse, præter duos Myoparo- -nes: Alexandrum vero,qui piraticam in Demetrio improbaret,cum exercitu potentissimo terra maríque impunè latrocinari, tametsi à patre regnum Macedoniae florentissimum accepisset. Quæ certè oratio Alexandrum non ad ultionem acceptæ contumeliæ, sed ad commiserationem adeo permovit, ut Demetrium legioni præficeret. Ac ne longius exempla petantur, ætate nostra Sulimanus Turcarum rex Ariadenum AEnobarbum, Dragutum, Ochialam piratarum omnium potentissimos, maximis propositis præmiis ad se pellexit, & classibus ac maris imperio præfecit, ut & eorum opibus suum imperium confirmaret, & piratarum copias toto mari grassantes frangeret ac debilitaret. His quidem illecebris prædonum duces ad sanitatum perducere laudabile est, ne extrema desperatione coacti in Rerumpublicarum status invadant, sed po - tius latronum copias ipsi evertant, qui tametsi amicitiam ac societatem colere videantur, ac spolia ex æquo dividant, ut fertur de Bargulo & Viriato piratarum ducibus: ita tamen sceleratæ consensionis fides sanctum amicitiae nomen respuit: ac ne spoliorum quidem divisio legitima, sed latrocinium dici debet: l .communi. § inter prædonis commum dividundo. cùm societatis & amicitiæ fundamenta, quae in certa naturæque consentanea ratione posita sunt, latronibus omnino desint. Quamobrem Respublicas appellāt Cicero & Aristoteles in politicis. hominum caetus benè beatéque vivendi causa sociatos. Quæ descriptio ut civitati conveniat, definitioni tamen inservire omnino non potest: quoniam altera sui parte redundat, altera parte deseritur: cùm tria, quæ in omni Republica potissi - - ma iudicantur, familia, inquam, summa imperandi potestas, & ea quæ civitatis communia sunt, huic descriptioni desint. Nam illud beatè vivere, si ad civitatis definitionem necessarium esse demus, nullus sit nisi cum summa rerum omnium affluentia virtuti locus: nec honesta civitas, nisi placido mari secundis conspirantium ventorum flatibus impulsa feratur: & cum horribiles illam procellæ ac turbinum vis agitaverit misera censeatur: quæ disciplina omnibus est omnium theologorum ac philosophorum præceptis aliena. Hi enim iustos, etiam si omnes fortunæ acerbitates excipiāt, semper beatos: iniustos etiam in maximis prosperitatibus secundísque; rebus infoelicissimos esse iudicant. Sic etiam Rempublicam bene institutam dicemus, quæ ad verum decus & honestatē dirigetur: etiam si prematur inopia, si ab hostibus obsessa, si ab amicis deserta, si denique omni genere calamitatum obtrua videatur: quo in statu Massiliam, cum triumphatum est à Caio Caesare, M. Tullius fuisse confitetur: quam tamen rerum omnium publicarum laudatissimam appellat, quis vero civitatem, quæ solo fertili sit & ubere locuples, hominum multitudine abundans, amicis carissima, hostibus formidabilis, armorum vi potens, propugnaculis bene munita, præclarè institutam putet, si omni scelerum ac flagitiorum immanitate cumulata fuerit? Cum nulla virtutum capitalior pestis esse possit, quam beate illa & affluens ad cupiditates explendas rerum copia, quam eum honestate coniugare non minùs difficile est, quàm quæ maximè inter se contraria sunt. Quoniam igitur cæteris quidem rebus & carere sine probro, & abundare sine laude possumus: virtutibus autem sine contumelia vacare, aut vitiis inquinari sine infamia non possumus, consequens est ea,quæ beatiorem vitam efficere putantur, opes, inquam,copias, latifundia, bene constitutis civitatibus necessaria non esse: sed altius intuentem quàm proximè fieri poterit ab optimo statu discedere oportet: si quidem civitatum æquè ac rerum omnium dignitaté ac præstantiam bonorum finibus metimur: ut quanto finis cuiusque civitatis præstantior ac divinior erit, tanto ipsa cæteris excellere iudicetur. Nec tamen Rempublicam idearum sola notione terminare decrevimus, qualem Plato, qualem etiam Thomas Maurus inani opinione sibi finxerunt: sed optimas quasque civitatum florentissimarum leges, quantum quidem fieri poterit, proximè consequemur. Quod si eadem est unius civis, quæ totius civitatis foelicitas, & utriusque summum bonum in iis posi - tum virtutibus, quæ mentis ipsius propriæ sunt, quæque in sola contemplatione versantur, ut summa consensione asseverant Aristot . lib. 7 . c . 3& in polit.lib. 10 . ethi. Nicomachi . qui cæteris sapientia excellere dicuntur: consequens est illud quoque, cives illos vera foelicitate frui, qui in rerum naturalium, humanarum, ac divinarum suavissima cognitione exercentur, quique contemplationis suæ fructus præpotenti Deo, totius naturæ principi, ferunt acceptos. Hoc igitur bonorum extremum in singulis statuentes, cur non etiam universorum ac totius Reipublicae summum ultimúmque finem esse concedemus Aristot . In politicis eundem singulorum & civitatis finem statuit. ? Sed occurritur civitatum moderatores plurimum in eo genere à se ipsis dissentire, cum suis quisque cupiditatibus foelicitatem metiatur: & quorum de summo bono disciplinæ inter se consentiunt, non tamen boni viri ac boni civis, nec singulorum eundem quem universorum finem statuunt. Hinc existit tanta legum, ac morum pro cuiusque principis arbitrio ac voluntate diversitas. Plerisque sordida hominum vita putatur, si studia necessitaté tantum, non etiam voluptatibus & ornatu dirigantur: miserum, inquam, arbitrantur casis fragmine contectis & angustis tuguriis aut gurgustiis cæli iniurias arcere. Sed quoniam vir sapiēs iusti & iniusti, veri & falsi quodammodo lex est, ac veluti norma quædam inflexibilis: qui autem iustitia caeteris ac sapientia excellere putantur, eandem singulorum ac universorum fœlicitatem statuunt, nos boni viri ac boni civis differentia sublata, summum bonum singulorum æquè ac universitatis totius ea quam diximus pulcherrima suavissimáque sublimium re- -rum contemplatione metiamur. Aristoteles enim popularem opinionem interdum secutus anceps in summo bono finiendo nec suorum dogmatum constantiam ac convenientiam tueri videtur: quippe qui virtutis actionibus opes ac robur copulare necesse putat: cùm tamen subtilius eo de genere disputaret summum hominis extremúmque bonum in contemplatione collocavit lib.10. ethic . & 7 .polit. At M. Varro superiorem opinionem minuens humanam fœlicitatem actione & contemplatione complexus est, cuius hæc ratio videri possit, quod rerum simplicium beatitas simplex est: mistarum verò, quæ duabus ex rebus conflatæ sunt, duplex esse videatur. nam corporis opes in robore, alacritate, decentíque membrorum omnium- nium conformatione: animi bona, id est eius facultatis, quæ corpori cohaeret- -hæret in cupiditatum erga rationem obsequio versatur: mentis verò ipsius bonum in intelligendi virtutibus, prudentia, inquam, scientia, religione consistit: ut prudentia ad res humanas, scientia ad naturae inspectionem, religione ad res divinas præclarè utatur: quarum virtutum prima quidem boni & mali: secunda veri & falsi: tertia pietatis & impietatis discrimen intuetur: &, quid omnino expetendum sit aut declinandum, continent. Porro ex his tribus virtutibus existit vera sapientia qua nihil est hominum generi præstantius ab immortali Deo tributum: quia non modò furtis eripi, aut incendio absumi, aut naufragio absorberi non potest: verumetiam homines cæteris rebus destitutos ac desertos beare per seipsa potest: non tantum singulos, sedetiam universos. Beatior tamen futura civitas est, quæ his aucta virtutibus, fundos habuerit ubertate fertiles, aut quantum satis est ad civium alimenta: eaque sit aquarum ac spirabilis cæli temperatio, ut salubriter vivi possit, tum etiam materies ad exstruendas arces ac domos idonea: nisi regio satis ad vim hostium, & ad iniurias cæli propulsandas per se ipsa tuta sit ac munita. Hæc primordia sunt nascentis Reipublicae, ut scilicet ea, parentur, sine quibus vivi nullo modo possit: deinde quærantur ea, quibus commodius vivitur: ut medicamenta ad morborum curationem: metalla quibus instrumenta opificibus armáque militibus necessaria conflari possint, non tantùm ad repellendos, verumetiam ad ulciscendos hostes ac latrones. Iam verò cum inexplebiles sint hominum cupiditates, postea quàm parta sunt ea, quæ necessaria, quæque utilia putantur, deliciis etiam affluere, ac voluptates inanes consectari libet, ut suavius vivi incundiúsque possit. Et quemadmodum nullam instituendorum liberorum curam habemus, priusquam idonea educatione corporis incrementa consecuti rationis & orationis capaces videantur: ita quoque de conformandis moribus, déque naturalium ac divinarum rerum pervestigatione civitates non ante curam habent, quàm ea, quæ ad cives alendos ac tuendos necessaria sunt, conquirant: sed mediocri prudentia contentae sunt ad hostes propulsandos, & ab iniuria cives continendos. Is autem, qui adeptus est omnia quæ ad vitam securè ac beatè degendam commoda videntur, si bene est à natura, melius etiam à doctrina informatus, à flagitiosis & consceleratis hominum cætibus abhorret, ac bonorum consortium & amicitiam consectatur: deinde cùm ab iis perturbationibus, quæ métem de sanitate deturbant, sese liberum &vacuum senserit ,nec in præmiis caducis spem posuerit rerum suarum, certè casus humanos & inconstantiam variósque mores, ætates, conditiones intuetur: alios quidem in summo potestatis & imperii gradu, alios in extrema calamitate & inopia constitutos: tum vicissitudines, ortus, obitúsque rerum publicarum studiosè contemplatur, & antecessiones consequentibus coniungit. pòst à rebus humanis ad naturæ pulchritudinem conversus, seipsum in contemplanda stirpium, animantium, metallorum varietate oblectat, & uniuscuiusque formam, vires, præstantiam, atque adeò elementorum vices alternas, ac singularem in rebus omnibus antipathiam & contagionem, causarúmque mirabilem seriem & consensionem, qua primis extrema, media utrisque, omnia omnibus cohærere videt, &unde singula generata sint, quò recurrant, quando, quomodò obitura, quid in iis mortale & caducum, quid immortale sit ac sempiternum: ac paulatim in cælum veluti pérnicibus alis abreptus, clarissimorum fiderum splendorem, cœlestiúmque corporum vires, situs, intervalla, cursus inæquales, ac mundi totius partiúmque omnium congruentiam & quasi concentum suaissumum miratur, incredibilémque voluptatem ex his capit, cum flagrantissima cupiditate ac desiderio causarum omnium pervestigandarum, quousque ad ultimum principium, ac pulcherrimi huius opificii temperatorem Deum perducatur, quò cùm pervenerit cogitationum suarum cursum sistit, cùm intelligit æternam mentem esse infinitæ cuiusdam naturæ, magni- tudinis , potestatis, sapientiæ, quæ nec oratione cuiusquam explicari, nec mentis ullius cogitatione percipi possit: laudationibus tamen divinæ maiestatis splendorem, quantum quidem potest, evehit ac prædicat, summáque prosequitur veneratione. Talia mente agitantem suis oportet ille cebris divina virtus trahat ad verum decus, & ad bonorum omnium extremum. His enim artibus homines pulcherrimam rerum naturalium, humanarum, divinarum scientiam ac fœlicitatis humanæ summam propemodum consecuti videntur. Si ergo civem ita institutum sapientem ac beatum iudicamus, non qui opum communium ac pervagatarum copiam, sed qui praestantium rerum & remotarum à captu vulgi cognitionem & intelligentiam sit assecutus, quantò Rempublicam beatiorem iudicare debemus talium civium multitudine abundantem, etiam si angustis contenta finibus superbas aspernetur opes, ac delicias amplissimarum civitatum, quæ summam fœlicitatem summa voluptate, aut copiis & opibus, aut inani gloria metiuntur? Nec propterea summum illud hominis ac civitatis bonum confusum aut mistum efficie -mus. Etsi enim hominis natura duplex est, altera quidem mortalis & caduca, altera verò immortalis ac sempiterna, illud tamen confitendum est in ea parte, quæ nobilitate cæteras vincit, id est, in mente summum bonum inesse. Nam si verum est, uti est, corpus hoc ossibus & carne compactum & coagmentatum méti servire, & rationi cupiditatem, quis dubitet fœlicitatis humanæ summam à præstantissima virtute, quam men- - tis agitationem appellant, totam pendere? tametsi enim Aristoteles ex opinione Stoicorum hominis bonum in virtutis actione posuisset, idem tamen actionem ad contemplationis finem referri iudicavit oportere: alioqui hominum vita beatior esset, inquit, quàm deorum, qui nullis actionibus aut negotiis implicantur, sed mentis agitatione suavissima solidáque tranquillitate fruuntur. At quum nollet magistri Platonis sectam tueri, & à proposita susceptáque sententia discedere, turpe putaret, quoniam in actione beatam vitam initio posuerat verborum ambiguitate usus, summam fœlicitatem in mentis actione, quæ ipsa nihil aliud est, quàm contemplatio, collocavit: ne summum bonum rebus omnino inter se diffidentibus; motu, inquam, & quiete definiret, idem tamen cùm perspicéret singulorum hominum, æque ac universorum vitam perpetuo quodam agitari motu, ac necessariis negotiis impediri, noluit apertè summum illud, quod quærimus, bonum in sola contemplatione collocare; id quod tamen necesse est confiteri. Et si enim actiones, quibus hominum vita sustentatur, cibum, inquam, potum, somnum capere, tam necessariæ sunt, ut iis diu carere homines non possint: nemo tamen adeò rudis est, ut in iis rébus bonorum extremum consistere putet. Virtutum enim earum, quæ morales dicuntur, dignitas longè maior est, propterea quòd ab his ad purgandos à perturbatione & ægritudine animos adiumenta quæruntur, ut purgata mens clarissima intelligendi luce compleatur. Ex quo intelligitur morales virtutes ad eas, quæ mentis propriæ sunt, quasi ad finem referri. Foelicitas autem summa dici non potest, cuius est aliud extremum, quæque ad diviniora pertinet: ut corpus ad animum appetitus ad rationem, hæc ad mentem, motus ad quietem, actio ad contemplationem. Igitur M. Varro qui hominis bonum actione & contemplatione mistum esse putavit, commodiùs, opinor, ac meliùs dixisset, hominum vitam utráque egere, summum tamen extremúmque bonum in contemplatione versari, quam Academici iucundam, Hebraei pretiosam mortem appellant: propterea quod mentem labe terrestri & corporeis vinculis solutam ac purgatam in cælum perducit. Nôn poterit tamen Respublica diu stare si deseratur ab iis actionibus, quae in civium salute tuenda, in iure dicundo, in alimentorum cæterarúmque rerum ad vitam necessariarum assidua invectione versantur: perinde ut mens sublimium rerum contemplatione abrepta corpus ipsum fame ac siti languere, aut vigiliarum studio enecari patiatur. Sed quemadmodum in hoc aspectabili mundo, quem perfectæ & consummatæ Reipublicae imaginem appellare possumus, luna velut anima mundi ad solem propius accedens deserere videtur regionem hanc spirabilem & elementarem: postea tamen solis congressu gravida vim quandam cælestem singulis corporibus impertit: sic quoque animus vi contemplationis abreptus, & quodammodo intelligenti soli, quæ mens est universitatis, coniunctus,virtute divina mirabilem in modum illustratur, deinde rursum ad corporis curam relapsus, vires corporeas instaurat. Idem tamen si nimium intentus corpori ac sensuum voluptatibus immersas métem deserat, idem illi usu venit quod lunæ, quæ solis cospectû fugiens umbra terrestri, obvoluta splendorem ac lucem amittit, ex quo quidem luminis deliquio fœda monstra procreantur, totáque rerum natura pérturbatur: si tamen à solis amplexu nunquam luna divelleretur, universa hæc mundi animabilis coagmentatio & cohaerentia omnino dissiparetur. Idem nobis de Republica relinquitur iudicandum, cuius finis optimus in iis virtutibus consistit, quae ad contemplationem feruntur, etiam si publicæ actiones, quæ minus honestae sunt, antecedant, ut sordium evectio, curatio frumentaria, annona Reipublicae, quæque ad civium alimenta & praesidia vitae necessaria iudicantur, quæ virtutibus moralibus longè inferiora ducimus: virtutum item moralium summa ad eas virtutes pertinet, quæ contemplatrices dicuntur, quarum præstantissima est, quæ circa rem omnium pulcherrimam versatur. Itaque Deus Optimus Maximus cum omnia sapienter, tum illud potissimum quod rébus agendis ac negotiis contrahendis sex omnino dies definiit: diem vero septimum contemplationi & quieti sanctissimæ consecravit, quem unum Genes . cap . 1 . Deut .Exodi cap . 20. ex omnibus beavit, & cui soli benedixit, ut diem hunc festum hilariter ac iucundè transigamus, & in pulcherrima Dei præpotentis opera, iudicia, iussa intuentes in eius laudibus acquiescamus. Atque hæc de summo singulorum ac universorum totiusque civitatis bono. Quae cum ita sint, tânto beatior futura civitas est, quantô propius aberit ab eo fine, quem proponimus & ad intuendum & ad imitandum. Et quemadmodum humanae fœlicitatis ac calamitatis gradus in singulis hominibus quam plurimos videmus, prout bonorum ac malorum va - rios fines sibi proposuerunt: ita quoque Respublicæ suos habent quodam modo fœlicitatis ac miseriarum gradus. Quia nec cum perfectis hominibus plenéque sapientibus, nec cum furiosis ac dementibus semper vivitur: sed plerique mediocria vitæ officia tuentur. Lacedaemonii quidem excelso ac forti animo sempérque. Vincendi cupiditate inflammato fuisse ferûntur: Plato. Plutar . in Lysandro , Agesilao , Lycurgo . iniusti tamen ac toties perfidi, quoties de publicis commodis ageretur: quia civium disciplina, leges, mores, instituta non alium finem aut exitum habuere, quàm ut cives tum ad pericula subeunda, tum ad voluptates ac delicias, quæ animorum vim ac robûr frangere sôlent, elatos & invictos efficerent: sed eatenus tamen ut suarum actionum & cogitationum sùmmam Reipublicae utilitatibus metirentur. Romano - -rum vero civitas beatior quàm Lacedaemoniorum, quòd præter animi magnitudinem, iuris quoque ac iustitiæ Cicero in offic . Dionys . Halycar . lib. I. vim veluti scopum cives sibi proposuissent. Enitendum nobis est igitur ut quàm proximè fieri poterit, ab ea, quam summam duximus, singulorum ac universorum civium foelicitate discedamus. Explicata nobis est prima pars definitionis Reipublicae, cætera suo quæque ordine ac loco persequamur.