[ยง5] Petrus ob retentam, dum esset in cena, gucturi spinam vexatus se ut delitiis perituris cautius uteretur premoneri cognovit. Porro, etsi iam satis circa commendabile propositum perseverans constantis animi appareret, stabant tamen et obsequentium ordo et cubiculum muliebriter stratum, cenacula, mense non minus artificiosis quam copiosis epulis referte, preterea ager fertilis, villici et huiuscemodi, ex quibus vita mollior, labor lentior, quies somnusque in pulvinaribus tranquillus et delitiosa convivia procedebant. Sed ut omnis, que adhuc inter blanditias temporalium rerum circa gulam et sensus reliquos supererat, abiceretur contagio, a Deo levi castigatione moneri visus est. Nam, cum in mensa sedens se primo, pauperem secundo pasceret pane, tam infesta gucturi eius adhesit piscis appositi spina, ut ei et in iudicio assistentium exitium minaretur; nam nec ad inferiora demictere nec ad superiora revocare suis conatibus aut cuiusquam ingenio posse videbatur: et sic, dum fere letali labore angeretur, memor factus divinarum monitionum et potissime quod Christum in pauperes honoremus, advertit se ea in parte, agente Deo, qua peccaverat et merito plecti, monerique minus dignum esse imperatori suo, quem pascebat in paupere, panem apponi furfureum, cum ipse mundissimo uteretur, iussitque e vestigio ut sibi qui pauperi et pauperi qui sibi panis fuerat appositus portaretur. Mirabile dictu! Adhuc singultans, acri dolore vexatus, commesturus si permicteretur assurgens, ut illum quam cito gustavit, et spina prosiluit et iam liber, postquam liberatori Deo gratias egit, eo portento cognovit non per delitias ad superos iri, quin imo eas esse mortis eterne causam admoneri. Et ideo hac unica castigatione a Deo correptus est, ut omnes omnino deinceps, et potissime ad gulam spectantes, horreret.