[§4] Caducis mortalium rebus animadversis, ut Deo militet Petrus accingitur. Opulentia ergo et insigni secularium disciplinarum claritate refulgens inter cives etiam exteros, Petrus iam ab omnibus cognomento «Damianus » dictus et cognitus, ut eo perveniret etate provectus quo iamdudum puer nimis advertens sacro monstraverat omine, factum est ut forte die quadam, dum secum collectus rerum causas per intrinseca rimaretur nature, eo usque procederet, ut etiam quanta et quam assidua circumvolutione bona mortalium agitentur adverteret, et consideratione integra prospectaret superborum regum ruinas, urbium et ingentium populorum strages et singularium hominum labores irritos et inanes; quos inter tristes gemitus, querelas dissonas, languores assiduos, et neminem sua sorte contentum, et postremo hos ab ubere matrum, illos a florida iuventute, alios a senectute marcenti gladio fulmine aquis seu tabescente morbo consumptos agnovit, nec ante quam vite finem posuisse laboribus, ex quibus nil stabile nil laudabile nil penitus eligibile preter Dei dilectionem: et eius vacare servitio optimo consilio iudicavit. Quam ob rem, post longam rerum omnium ac diligentem examinationem, blandas divitias non solum spernere, sed tanquam mentium bonarum seductrices et hostes abicere et crucem suam summere et Christi omnino vestigia imitari disposuit; verum primo ingressu, perterritus ne, si repente ex delitiis ad extremam austeritatem transitum faceret, forte deficeret, et ne rudis tiro Deo militantium castra ad que hanelabat intraret, paulatim agendum ratus est, et stantibus perituris fulgoribus occulta severitate primos sensualitatis impetus infringere adortus est; et abiecta qua utebatur interula linea, sub splendida veste cepit gestare cilicium, hinc crebris ieiuniis, summis vigiliis et per noctes stratum suum rigare lacrimis et orationibus vacare continuis, nec minus ex quesitis iusto labore substantiis egenis opitulari, pauperibus frangere panem suum et sine intermissione eisdem pia et honesta parare convivia.