<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" xml:space="preserve" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0381.stoa001.nd-dlc-lat1"><div type="textpart" subtype="letter" n="99">
					<head>EPISTOLA XCIX.—AD EUNDEM. [A.D. 1157.]</head>
					<head>Idem eidem.</head>
					<p>Amicis nostris, urgente tentationis articulo, illam consilii viam credidimus ostendendam, quæ honestatis specie, aut utilitatis fructu, videtur præ cæteris eligenda. Et licet ambigentis animus recte consulenti obtemperare detrectet, caritatis tamen instantia non quiescit, donec reluctantem amicum ad bona pertrahat, vel invitum. Sic nos, reverende et amantissime frater<pb facs="salisbury-opera-omnia_0169" n="148"/>in Domino, fraternitatem vestram ad propria redire monuimus, omnino non credentes honestati vestræ, aut ecclesiæ utilitati magis aliquid expedire. Ut enim cætera taceamus, quæ longum est enarre, profecto morum ruina longe miserabilior est, quam nummorum. Nec est de temporalium amissione dolendum, ubi dispendium incurritur æternorum. Duorum namque dolorum circa eundem animum major denigrat alterum. Absit autem ut aliquis de vestra prudentia audeat suspicari, quod vilissima rerum, opes scilicet, animum vestrum moveant ubi periculum imminet animarum. Absit ut invidia antiquo suo vobis possit insultare proverbio dicens,<lb/>quod defles, illud amasti.<lb/>Unum e duobus eligite, aut litis discrimen vultis, aut pacem. Si litis incertum præfertis, advertite quia nihil turpius est quam suis armis expugnari, et quasi mucrone proprio jugulari. Si pacem, redite, et pax est: sed timetis, et quidem ubi non est timendum. Numquam enim venit in mentem serenissimi domini nostri regis ut innocentiam vitæ, integritatem famæ, gloriam regni, tanto deturparet opprobrio, ut manum suam et quacumque causa extenderet in Christum Domini, vel aliquam contumeliam a quocumque pateretur inferri. In eo siquidem plurimum motus est, quod conductum petere necessarium credidisti, quum neminem eorum unquam læserit, quantæcumque processerint inimicitiæ, qui ad se veniebat. Quid ergo timebatis, quum vos sua, et omnium nostrum voce et litteris revocaret? Sed vos mandatum domini papæ, et Cluniacensium vestrorum necessitas detinet. Porro et ipse dominus papa reditui vestro congratulabitur, nolens mandatum illud utilitati vestræ præjudicium facere, et personam vestram Wintoniensi et Glastoniensi ecclesiis, plus quam Cluniacensi non ambigitis obli-<pb facs="salisbury-opera-omnia_0170" n="149"/>gatam. Illarum quippe regimen suscepistis a Cluniacensibus absoluti. Qua ergo ratione ab istis ad illos divertistis? Numquid æquum est, istis esurientibus, eorum pane illos satiari? Hæc non modo domini regis, sed fere omnium querela est. Certe an justa sit, vos videritis. Præterea ex absentia vestra se in necessitatibus regni a consilio vestro et auxilio queritur destitutum, quum, Domino præcipiente, Cæsari reddi debeant quæ sunt Cæsaris. Unde plurimi suaserunt, ut in omnes vestros durius ageret, et in bona ecclesiæ, usque ad thesauros intimos, manum extenderet. Ipse tamen, incitante se turba, continet manus suas, et adventum vestrum utcumque expectat. Quod si ecclesiam, et omnes vestros hac provocatione regiæ indignationi exposueritis, timendum est ne veniant majora metu, et vos, quos declinare non vultis prævisos, sentiatis aculeos postmodum duriores. Precamur ergo, et in virtute caritatis consulimus ut redeatis, et ex quo vos audierimus esse Boloniæ, vobis in ipso littore nostro occurremus, procuraturi quomodo ad dominum regem cum honore perveniatis, et finis jucundus tantis laboribus imponatur.</p>
				</div><div type="textpart" subtype="letter" n="100">
					<head>EPISTOLA C.—AD PAPAM ALEXANDRUM.</head>
					<head>Domino Papæ Alexandro.</head>
					<p>Ex mandato sanctitatis vestræ in præsentiam nostram citavimus venerabilem virum G. Abbatem Westmonasteriensem monachis de Malvernia responsurum super his quæ in audientia vestra adversus eum proposuerant. In ipsa autem ventilatione causæ nobis ex testimonio venerabilium virorum Gileberti Hereford. episcopi, Hamelini abbatis Gloucestr., Raginaldi Persor. abb. evidenter apparuit, quod monachi Malverniæ graviora quam passi sunt promeruerant, vicio<pb facs="salisbury-opera-omnia_0171" n="150"/>contumaciæ suæ, et inobedientiæ culpa, quam beatus Benedictus in monasteriis docet cæteris acrius puniendam; et quam tota fides Catholica, et omnis ecclesiastica disciplina, quasi scelus idololatriæ detestatur. Tandem conversi ad cor ab abbate suo, quem multis injuriis et vexationibus graviter læserant, saniori consilio usi, prostrati ad pedes ejus, veniam petierunt, et satisfactionem promittentes, restituto privilegio, quod a majestate viciosa suggestione obtinuerant, intervenientibus nobis, et venerabilibus viris qui aderant, G. Roffensi episcopo, Silvestro abbate S. Augustini, in ipsius gratiam recepti sunt, et sic concordia reformata. Et quia cellulam Malverniæ ecclesiæ Westmonast. pleno jure ab initio constat esse subjectam, excellentiæ vestræ preces porrigimus, rogantes ne contra consuetudinem omnium monasteriorum, eam patiamini jure suo privari, et justas petitiones abbatis, de quo meliora speramus, misericorditer audiatis.</p>
				</div><div type="textpart" subtype="letter" n="101">
					<head>EPISTOLA CI.—AD HENRICUM EPISCOP. WINTONIENSEM. [A.D. 1157.]</head>
					<head>Theobaldi, Episcopo Wintoniensi.</head>
					<p>Super incolumitate vestra, quam a nuntiis vestris accepimus, lætamur plurimum, sed de ea mentis integritate, quæ rerum damna non sentit, congratulamur Altissimo bonorum omnium largitori. Gravis quidem fuerat de rerum jactura tentatio, si non in fortem animum incidisset; verum fortitudo clarius elucescet, si tribulationis igne probata redierit ad ovile, quod ex pastoris absentia insidiantium morsibus patet. Nec est, dilecte frater, quod vos amodo vereri oporteat, quum ipse rex adventum vestrum desideret, et pacem, et securitatem omnimodam repromittat, et ne de ea possitis aliqua ratione dubitare, eam in manu nostra cepimus, ducatum vobis dantes, a mari usque ad<pb facs="salisbury-opera-omnia_0172" n="151"/>regem, moram vobis, et reditum, si expedierit, præparaturi. Si ergo diligitis ecclesiam vestram, si animam vestram, immo quia utramque diligitis, accepta opportunitate redire non differatis, ne, quod absit, quod sæpe diximus, fiant conditionis vestræ novissima semper deteriora prioribus. Potestatis enim a Domino constitutæ geminabitur indignatio, si porrectam gratiam contemni præsenserit.</p>
				</div><div type="textpart" subtype="letter" n="102">
					<head>EPISTOLA CII.—AD ALEXANDRUM PAPAM.</head>
					<head>Domino Papæ Alexandro.</head>
					<p>Sanctitatis vestræ mandatum debita veneratione suscipientes, creditoribus vestris satisfecimus, parati semper apostolicis obedire mandatis, sed apostolatus vestri tempore paratissimi. Nos etenim per misericordiam Domini a fide Romanæ ecclesiæ, ab obedientiæ famulatu, non carcer, non gladius, non, si qua gravior est persecutio, separabit: præsertim quum illum videamus in throno Petri regnantem, a quo doloribus nostris solatium expectamus. Multa siquidem sunt, et fere importabilia, quæ pro domo Domini libenter, quum ita oporteat fieri, sustinemus, et certe majora quam quæ scripto committi expediat. Speramus autem quod ea in brevi auctore Domino in auribus vestris commodius præsentes exponemus, eo quod vos ad Galliarum partes descendere, fama fere omnium consona voce concelebrat. Supplicamus ergo majestati vestræ, ut nos de adventu vestro, si placet, dignemini præmunire, quo paternitati vestræ, ut decet, promptius occurramus, et desideratissimo beatitudinis vestræ visu et alloquio citius gaudeamus. Interim, pater dulcissime, nos scriptorum vestrorum solatio, et Apostolicæ salutationis beneficio petimus sæpius visitari, ne pii desiderii nostri dilatio, aut servitutis nostræ contemptum, aut defectum gratiæ vestræ, aut<pb facs="salisbury-opera-omnia_0173" n="152"/>veteris amicitiæ oblivionem, si non nobis, aliis tamen significare videatur. Et quia indefessa sollicitudine super afflictione matris nostræ sanctæ Romanæ ecclesiæ jugiter concitantur viscera nostra, et ora filiorum infidelium dilatantur, qui laborem capitis pro languore nobis improperant, expedit ut vestrum, et sanctæ Romanæ ecclesiæ statum, et si tempestas adhuc cessat a seculo et serenum futuræ pacis alicunde resplendeat, litteris quas in gente nostra ad confirmationem fidelium possimus ostendere, nobis significari præcipiatis. Me gravis languor exigentibus culpis meis æstate præterita adduxit ad portas mortis, cui me ad modicum facto jam testamento, rebusque omnibus usque ad victum tenuem erogatis, clemens omnipotentis manus, ut hac urbe morula liceat commissa deflere, subduxit. De reliquo namque breves sunt dies mei. Verum ut anima de carnis ergastulo lætior exeat, ad conspectum Altissimi gratias pro benefactoribus actura, ad pedes clementiæ vestræ tota mentis intentione jaceo provolutus, ut professionem abbatis sancti Augustini, quam omnes prædecessores mei habuerunt, et mihi novissimo, et omnium minimo nunc pro bene placito vestro subtrahitur, ecclesiæ meæ restituatis. Hic est enim dolor ille unicus, qui corpus meum depascitur, lacerat animum imum et invalescit tantum hoc sub pectore vulnus, ut me patienter audiat clementia vestra: mœror et doleo, quod præterita hyeme, nec in una petitiuncula potui exaudiri, quum monachi S. Augustini contra me multitudinem obtinuerint litterarum. Litteras illas, quas solas pro nobis, de negotio illo nostri vobis nuntii attulerunt, Domino teste, pro reverentia et honore vestro, quem conservari desidero semper illæsum, nulli adhuc credidi ostendendas. Ego, quum illis placet, ex mandato vestro, ad suffraganeorum meorum tribunal protrahor et invitus.</p>
				</div><div type="textpart" subtype="letter" n="103">
					<head><pb facs="salisbury-opera-omnia_0174" n="153"/>EPISTOLA CIII.—AD R. CANCELLARIUM.</head>
					<head>R. Cancellario.</head>
					<p>Gratias quantas possum, quia quantas debeo, reddere non sufficio, refero paternitati vestræ, pro honore et beneficiis mihi et meis a vobis semper exhibitis, et maxime eo quod solus inter multos, quibus devotio mea quandoque innotuit, me litteris vestris in manu nuntiorum meorum, adhibita consolatione curastis instruere. Vestro itaque consilio adquiescens, convocatis iis, quos oportuit, in verbo, sicut me docuistis, processi, a mandatis apostolicis, nec pro temporali vita et in minimo recessurus. Videat ecclesia Romana quid præcipue velit, aut quid expediat, pro ipsa, si necesse est, paratus sum, et carcerem, et in mortem ire: quisquis in ecclesiæ auribus Romanæ de me aliud dicit, de suo loquitur, quia mendacium loquitur. Exhibitio præteritorum, probatio futurorum est. Me jam tertio pro mandatis apostolicis periculis, immo et morti exposui. Numquid in fine viæ et vitæ senex æternum longi laboris et jugis obedientiæ præmium pro quacumque temporis fallaci promissione immutabo? Ante mihi pereat totus mundus, quam ego pro ipso peream Deo meo. Hæc ideo quia quosdam dominorum meorum Cardinalium aliter quam mihi et ecclesiæ meæ expediat, aut quam ego de conscientia mea meruerim, in me audio animadversos: quibus si deliqui, quod tamen non recolo, tanquam dominis et patribus debita humilitate libentissime satisfaciam. Si non deliqui, obsecro per misericordiam Domini et justum judicium ejus, ut amoveant conceptæ indignationis aculeos, et antequam mihi bene promerenti amodo restituant gratiam. Et quia nuncii mei a quibusdam minus bene recipiuntur,<pb facs="salisbury-opera-omnia_0175" n="154"/>petitionem hanc, si hoc tamen auderem postulare, dominis meis cardinalibus per manum vestram desidero præsentari, et responsa eorum per litteras vestras recipere. Celebris fama est dominum papam ad Galliarum fines accedere. Ut ergo promptius illi et vobis occurramus, me per latorem præsentium, si placet, adhibita celeritate præmonete. Vivat et valeat paternitas vestra, memor mei in orationibus suis.</p>
				</div></div></body></text></TEI>