<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" xml:space="preserve" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0381.stoa001.nd-dlc-lat1"><div type="textpart" subtype="letter" n="89">
					<head>EPISTOLA LXXXIX.—AD ALEXANDRUM PAPAM.</head>
					<p>Assertiones partium fideli debemus prosequi testimonio, quum causæ recedentes a nobis ad aposto-<pb facs="salisbury-opera-omnia_0145" n="124"/>licam evolant majestatem. Inde est quod seriem controversiæ quæ inter Ricardum de Anestia et Mabiliam de Franchevilla diutius in auditorio nostro ventilata est, ad notitiam vestram transferre curamus, prout emergentes articuli colligi potuerunt. Quum itaque jam dictus Ricardus, cognatus Willelmi de Saccavilla et nepos, sicut sororis filium vulgus nepotem dicere consuevit, petitionem hæreditatis ad bona avunculi obtinenda institueret, memorata Mabilia filia Willelmi se illi in foro secularium judicum, ubi res actitabatur, opposuit, asserens filiam nepoti in paterna hæreditate præferendam. Ricardus vero ei nihil juris hæreditarii competere respondit, eo quod non esset ex legitimo suscepta matrimonio, sed adulterino procreata complexu. Quum itaque matrimonii quæstio verteretur, quod de regulis ecclesiasticis infirmatur aut convalescit, decrevit curia catholici principis serenissimi regis Anglorum Henrici secundi, ut ad examen ecclesiasticum causa rediret, ubi de jure canonum, quos clerus novit, vulgus ignorat, quæstio matrimonii finem debitum sortiretur. Partibus ergo diem ex regio mandato præfiximus, et tandem post dilationes quas Mabilia ex variis causis obtinuit, petitionem suam Ricardus instauravit. Ut autem liquidius causam suam astrueret, et adversariam spuriam esse doceret, avunculum suum Willelmum cum quadam Albreda de Tresgoro matrimonium contraxisse asseruit, et exinde illa contra fidem conjugii derelicta, duxisse Adelitiam filiam Amfridi vicecomitis, et ex ea Mabiliam et alios liberos non legitimos suscepisse. Asserebat etiam quod quum Willelmus Adeletiam superduxisset, Albreda, quam præduxerat, in ipsis nuptiis pro se jus fœderis conjugalis protestata et auctoritate Ecclesiastica inhibens ne superdicta in mariti sui illicitos<pb facs="salisbury-opera-omnia_0146" n="125"/>transiret amplexus. Præterea quum ibi præ turba, et mariti sui perversitate non posset audiri, ad dominum Wintoniensem tum apostolicæ sedis legatum accessit, et sicut idem suis litteris testabatur, tandem per sententiam ejus obtinuit, ut ei relicta adultera maritus suus restitueretur. Ipsum quoque judicium episcopi Wintoniensis auctoritate sedis apostolicæ dicebat roboratum, quoniam eam jamdictus episcopus, dum eum controversaretur, consultaverat, scriptum consilii a domino Innocentio sanctæ memoriæ prædecessore vestro, ut aiebant, receperat, in hæc verba. Nos enim originales nunquam, sed domini Wintoniensis litteras super hoc duntaxat accepimus. “Super eo quod interrogastis de sacramento conjugii breviter respondeo, illam quam dixisti a patre conjugem traditam, et ab eo cur tradita fuerat rursum patri commendatam, donec statuta die in suam ille domum traduceret, dico quia legitimo consensu interveniente ex eo statim conjux fuit, quo spontanea pactione sese conjugem esse consensit. Non enim futurum promittebatur, sed præsens firmabatur. Quapropter quicquid postea cum alia factum est, sive in coitu, sive in generatione prolis, tanto reprehensibilius est secundum, quanto verius primum. Constante enim primo, quanto amplius in secundo committitur, tanto magis culpa augetur.” Inde quum ex apostolico scripto fuerit divortium celebratum, nec elapso decennio, aut amplius sit aliquo juris remedio sententia attemptata, illud esse matrimonium habendum quod legatus conciliavit, et adulterinum esse amplexum, quem sedes apostolica condemnavit. Ad hæc, jam non est in quæstione utrum illorum matrimonium fuerit, quum hoc liqueat ex re judicata, ex divortio celebrato, ex eo quod usque ad dies vitæ novissimos relicta adultera priori cohæsit uxori. In omnibus<pb facs="salisbury-opera-omnia_0147" n="126"/>autem articulis sibi copiam testium esse dicebat, ut nec de matrimonio prius contracto, nec de interpellatione sequentis contubernii, nec de divortio canonice celebrato quisquam possit ambigere. Et quidem quum pro se plurima allegaret, maxime rei judicatæ insistebat articulo, et sententiæ, quam in synodo Londoniensi ubi divortium celebratum, et adversus matrem Mabiliæ a domino Wintoniensi tunc legato, et Londoniensis ecclesiæ vicario latam esse dicebat. Produxit etiam testes quos eidem synodo et divortio interfuisse asseruit. Quia ergo liberi qui ex damnato et illicito coitu, seu ex effusa concupiscentia geniti sunt ab omnis prorsus hæreditatis beneficio excluduntur, eosque nec jura civilia, nec leges agnoscunt, canonumque adeo improbat vigor, ut nec alimenta decernat, sed quodammodo juri quod illa subtrahit, adquiescat, ipsam tanquam paterni criminis argumentum, a totius hæreditatis spe contendebat esse arcendam. Ad hæc Mabilia ad cognati sui calumniam depellendam parentes suos Willelmum et Adeliciam legitime conjunctos asserebat, et nuptias non clandestinas, sed solemnes in facie ecclesiæ contraxisse. Non multum tamen inficiabatur, quin pater suus Willelmus, pactum sponsalitiorum de Albreda ducenda, quum pater ipsius antequam duceret Adeliciam Mabiliæ matrem, inierit, sed illud usque ad matrimonium pervenisse negabat, sed quia matrimonium in contrahendo et distrahendo liberum esse debet de consensu partium pactum sponsalitiorum, utrumque dixit esse remissum, quod ex eo probare nitebatur, quod testes apparebant parati probare, patri Albredæ pecuniam, quam Willelmus ab eo receperat esse refusam: adjiciebant etiam Albredam, et patrem ejus omnem obligationem, quæ intercesserat, ex causa matrimonii, ut sperabatur, copulandi, remisisse Wil-<pb facs="salisbury-opera-omnia_0148" n="127"/>lelmo, et patri ejus, eo quod nuptiarum Willelmi et Adeliciæ pater Albredæ conviva fuerit, et matrimonii hujus promptissimus approbator. Sponsam vero non pontificum ostendunt, quum desponsata puella possit monasterium præeligere, viro dissentiente, sicut Eusebius auctor est: et leges teste Gregorio nullam infligunt pœnam sponsæ, si ad collegium evolaverit puellare. Præterea conjugium non esse perfectum, quod non confirmat et perficit commixtio corporalis, licet a prima desponsationis fide initium sortiatur. Si ergo initiatis perfecta præjudicant, omnino iniquum est ut sponsalitiorum pactio vero dicatur præjudicasse conjugio. Nam Evaristus papa, quum formam matrimonii contrahendi, et sacrum ritum, qui in ecclesia est, permiserit nuptiarum, ita subjecit: Ita peracta legitima scitote esse connubia, aliter vero præsumpta, non conjugia, sed adulteria, stupra, vel contubernia, aut fornicationes potius quam legitima conjugia esse, non dubitatur, nisi voluntas propria suffragata fuerit, et vota succurrunt legitima. At Willelmus, dissoluto pacto priore, sicut licet, licitas contraxit nuptias, nec umquam consensum adhibuit ut ab illa diverteret cui fuerat legitime copulatus. Divortium vero quod pars adversa objicit, aut omnino non fuisse, aut non recte fuisse celebratum. Siquidem quum justitia, defuncto rege pacis amatore, a regni finibus exularet, et invalescente furore novis gaudentium omnes provocarentur ad omnia, matrem suam Adelitiam nullo jure a conjuge separatam asseruit, sed violenter a domo mariti exclusam pariter et ejectam, et hoc machinatione Gaufridi Londoniensis archidiaconi, qui accepto pretio eam indefensam, inauditam, sed nec inde citatam studuit condemnare, fretus auctoritate domini Wintoniensis, qui et ipse, ut asserit, per sordes<pb facs="salisbury-opera-omnia_0149" n="128"/>corruptus erat, nondum tamen legationis officio fungebatur. Hoc autem ea ratione nitebatur ostendere, quod Adelicia sanctum virum Albericum Apostolicæ sedis in Anglia legatum, quum a marito excluderetur, adiit, petens sibi super injuria a marito et archidiacono illata justitiam exhiberi: quum ex ratione temporum constet, quod dominus Wintoniensis primum legationis officium nactus sit post exitum a nobis jam dicti episcopi Ostiensis. Exinde vero quum jam dictus Wintoniensis in synodo Londoniensi, ut sedis vacantis impleret officium, præsideret, sæpedicta Adelicia palam prolato legati mandato, quod obtinuerat, petiit super his quibus ab archidiacono et a marito injuriata fuerat, justitiæ supplementum, licet iniquitatis et acceptarum sordium pondus sic judicantis animum depressisset, ut nec domino, nec legato mandante posset erigi ad justitiam exhibendam. Matrimonium vero prius inter Willelmum et Albredam vel ex eo non contractum esse constabat, quod tune primum inter eos, etiam sponsalitiorum solemnitas in ecclesia et nuptiarum ritus in populi audientia solemniter celebratus est, quando per fraudem jamdicti archidiaconi et episcopi Wintoniensis, uxor a marito projecta est, et hujus quidem rei testes præsentialiter apparebant. Fuit ergo, ut dicebat, aut de facto, aut de jure nulla sententia, qua absens condemnata est, non contumax, sed indecitata, quum constet sententiam nihil habere fortitudinis, quæ contra solemnem ordinem judiciorum lata est. Replicabat et multa de privilegio personarum et ignorantia juris quum parentibus aut propter militiæ cingulum, aut sexus infirmitatem liceret ignorare, illud habere vim conjugii quod conjugii præcedit initium, quod ex auctoritate legum et canonum, non ad matrimonii nexum convaluit, quod prisca consuetudo apud nos hactenus<pb facs="salisbury-opera-omnia_0150" n="129"/>in consummatione matrimonii non agnovit: patrem quoque, dum ageret in extremis, sicut Gillebertus venerabilis abbas Colecestriæ litteris suis, non signatis tamen, sed testibus munitis, et alii religiosi qui adfuerant, testabantur, palam pœnituisse dicebatur, quod fraudulentiæ jamdicti archidiaconi in ejicienda uxore adquieverat. Sed quicquid inter parentes actum fuerit, sibi aut liberis non debere obesse asserebat, eo quod archidiaconus aut episcopus Wintoniensis nihil contra liberos pronuntiassent, sed hoc quoties conveniebantur expresserint, sicut plures testabantur, se nihil pronuntiasse adversus liberos illius matrimonii, quod tamen infirmare moliebantur. Unde, ut asserebat, et illustris Blesensium comes Theobaldus, princeps quidem justitiæ amator, et juris Cismontani peritissimus, ad quem ipse Wintoniensis liberorum causam transmiserat, eo quod ad ipsum res ipsa jure feodi pertinebat, accitis potioribus episcopis Galliæ, ex consilio eorum aliorumque sapientum, causa cognita, patre defuncto, eos legitimos agnovit hæredes, eisque obesse non debere censuit, quicquid in fraudem eorum dolus artifex procuravit. In his autem omnibus se dicebat copia testium abundare, eosque in plurimis producebat articulis, sed Ricardus, insistens rei judicatæ, ab articulo illo avelli non poterat, quin oporteat tenere sententiam, quæ non modo elapsis decem legum diebus, sed toto vicennio juris nullo remedio attemptata est. Producebat et testes quibus nitebatur ostendere, se ab avunculo suo Willelmo institutum hæredem, et alios tanquam spurios abdicatos. Sed nec privilegium obesse personarum dicebat, quum factum proprium nulli liceat ignorare. Licet enim Willelmus pater Mabiliæ miles fuerit, tamen ignorare non debuit quid egerit quum Albredam receperit in uxorem, non spe quidem futuri, sed<pb facs="salisbury-opera-omnia_0151" n="130"/>præsentis contractu conjugii, et quum matrimonium consensus efficiat, quicquid in injuriam legitime præcedentis consensus præsumptum est, nexum inseparabilem prioris matrimonii non dissolvit. Quod si carnale commercium, et ex eo concepta soboles exinde contra fidem conjugii processerunt, non ex eo inficiatur primum, sed sequentis contubernii reatus arguitur. Patet ergo, quicquid egerit, aut scivit, aut scire debuit, sed nec liberis ejus prodesse debet, si ex privilegio militari sibi licitum esse crediderit, ut recte agentium fidei impune illuderet: forte si materna peteretur hæreditas, liberis prospici poterat in hac parte, eo quod mater potuerat in contrahendo conjugio sinistram conscientiam non habere. At quia de paterna successione agitur, patris fallacia nequaquam liberis suffragatur, parcit interdum mansuetudo legum his, ab ignorantia convinctis, qui ratione cognationis ab invicem separantur, liberosque eorum ab infamia, et hæreditatis damno liberat, quas ecclesiæ per ignorantiam detemptæ conjungit auctoritas. Sed in eos rigor legum et Canonum exercetur, qui incestuose, aut illicite coeunt, scienter, jure divino et humano pariter prohibente. Contra hæc pars Mabiliæ multa proposuit in suffragium rationum et legum, multis utebatur exemplis dicens, impossibile, aut difficillimum, ut liberi regis Francorum, aliorumque, quos nominabant, exhæreditarentur, ob hoc quod inter parentes eorum sit divortium legitime celebratum: nec tamen inter parentes suos divortium legitime celebratum pars Mabiliæ fatebatur, jura quoque dicebat proniora ad absolutionem, præsertim innocentium, quos iniquum est alieno delicto condemnari: separationem vero in synodo Londoniensi a domino Wintoniensi non factum eo nitebatur ostendere, quod antequam synodus illa, quam solam jam dictus epis-<pb facs="salisbury-opera-omnia_0152" n="131"/>copus Londoniæ convocavit, celebraretur, Adeliciam, sicut multi præsentes testabantur, sæpedictus archidiaconus inauditam in indefensam in capitulo Colecestrensi, nullo præcedente judicio præceperat amoveri, et quod gravius est, uxorem totius hujus quæstionis ignaram a domo mariti præsens ejecit. Quum autem in jam dicta synodo Londoniensi memoratum Wintoniensem Adelicia convenisset, non hoc quidem egit, nisi ut illatam sibi ad archidiacono deploraret injuriam, et juxta mandatum quod dominus Albericus legatus Wintoniensis fecerat, justitiam consequeretur. Nullum autem aliud verbum, sicut probare nitebatur, ibi habitum est cum ipsa, nisi quod querelam suam apud judicem surdum deposuit. Querebatur etiam quod idem Wintoniensis ad dispendium ejus, consilium domini Innocentii trahere disponebat, quum in supradictis litteris domini Innocentii nihil de parentibus ejus expressum fuerit, sed nescio de quibus male conjunctis: parentes enim ejus nequaquam sic convenerant; quod si eos convenisse sæpedictus episcopus domino papæ suggessit, et falsæ suggestionis culpa, et alieni mendacii crimen obesse non debet. In summa sicut Ricardus præcipue insistebat, institutioni avunculi petitionem hæreditatis instituens, et ad damnatum, ut dicebat, adulterium convincendum sententiæ Wintoniensis episcopi. Sic e contra Mabilia maxime patris novissimæ voluntati innitebatur, et judicio comitis Theobaldi. Nam utrumque docere testibus promittebat: ad hæc si non usquequaque pars aberraret auctoris, sibi et diuturnitate temporis et juris ignorantia, numero liberorum, et auctoritate ecclesiæ, quæ matrimonium illud conjunxerat, subveniendum esse protestabatur. Nam in causa duriori Divus Marcus et Lucius benignius responderunt, ita Flaviæ Tertullæ per mensorem libertum rescri-<pb facs="salisbury-opera-omnia_0153" n="132"/>bentes: Movemur et temporis diuturnitate quo ignorantia juris in matrimonio avunculi tui fuisti, et quod ab avia tua collocata es, et numero liberorum. Idcircoque quum hæc omnia in unum concurrant, confirmamus statum liberorum vestrorum in eo matrimonio quæsitorum, quod ante annos xl contractum est, perinde ac si legitime concepti essent. Si ergo tanta est clementia sæcularium principum, ut favore liberorum, etiam incestui parcant, quænam erit audacia Christianorum pontificum, ut eos, quos ecclesiæ sinus legitime conceptos edidit, inaudita severitate condemnent? Quum itaque hæc hinc inde proponerentur, et ad probationes partium producendas, tandem fere in fine biennii, dies peremptorius eis præfixus esset, post dilationes, quas partes emeruerant, rea tamen frequentius, utpote quæ interveniente puerperio aliave infirmitate, aut ex justa, ut ducebatur, mariti absentia se excusabat, et ipsa missis excusatoribus, suam ab infirmitate absentiam excusaret, Ricardus ad vestram audientiam appellavit, præfigens Dominicam qua cantabitur, Lætare Jerusalem, in eo se gravatum asserens quod dilationibus jam fere biennio vexatus erat, et tergiversatione mulieris delusus ne justitiam consequi posset.</p>
				</div><div type="textpart" subtype="letter" n="90">
					<head>EPISTOLA XC.—AD BARTHOLOMÆUM ARCHIDIACONUM EXONIENSEM.</head>
					<head>Magistro B. archidiacono Exoniensi, Salutem et gratiam Spiritus, qui ad bonum universa disponit.</head>
					<p>Dominus tecum sit, dilectissime amicorum, et te in soliditate virtutum stabiliat, ut nequaquam arundinea infirmitate frangaris, nec omnem ejusdem levitate agiteris ad aurem. Fortis, et potens est Dominus exercituum, idemque suaviter disponit omnia,<pb facs="salisbury-opera-omnia_0154" n="133"/>et eos, qui dispositioni ejus reluctantur, potenter conteret sub pedibus suis. Utique quod statuit de te, sine te deliberat ipse, et in actibus Apostolorum ex sententia Gamalielis, arbitrio Dei commissa est nascens Ecclesia, nutu cujus omnia infirmantur aut convalescunt. Ei itaque committas causam tuam, quoniam eo patrocinante periclitari non potest. Noli pusillanimis esse in illo, quoniam corpori parvulorum dictum est, Jacta cogitatum tuum in Domino, et ipse te enutriet. Si quidem adulti jam non nutricis alimento, sed conservationis egent præsidio. Ergo sit desiderium, sit oratio tua, ut non modo de te, sed etiam a te voluntas Domini impleatur. Quod si ipse pro nobis, quis contra nos? Non erit irritum verbum ejus, etsi plerumque ad gloriam disponentis, malis repugnantibus, impleatur. Steterunt contra eum ab initio viri fortes, potentes, habentes prudentiam hujus sæculi, et gratiæ collocatione famosi, cientes bellum, sed præcipitavit eos Dominus, et divisit linguas eorum, quoniam vidit ab iniquitate manare contradictionem in civitate, quæ præfigurabat Ecclesiam. Non itaque verearis, si sit in parte adversa Dei, cui te militare confido, os lampadis, quoniam in parte orientis et loquentis ex alto æternitatis consilio, sermo lucidior, copiosior, et efficacior est. Nec movearis, si gratiam Dei aliquando umbratilis impugnet gratia, quoniam illa, quæ quærit quæ sua sunt, evanescet. Licet enim exultet ad horam in lumine alieno, deficiet plane, et obscurabitur, quum justitia in judicium convertetur. Quod si quis de solo nititur Ulpiano, imo de opinione Ulpiani Domino propitio erudietur, nec de spiritu proprio, nequam sit adversus eum, qui superbos humiliat, et exaltat humiles. Singuli pro suo loquuntur arbitrio, sed penes unum est generalis et necessaria interpretatio legum et cano-<pb facs="salisbury-opera-omnia_0155" n="134"/>num totius divini et humani juris, et omnium quæ statuta sunt ab initio. Ipsum invoco testem, quem velim nolim habiturus sum judicem, quia ex animi mei conscientia, tu nec actor hujus verbi fuisti, nec procurator, immo nec conscius, et ut vocationi divinæ securius adquiescas, sine archiepiscopus pro verbo hoc domino regi scripserit, sine non scripserit, scio quia ille litteras hujus non suscepit. Sollicitabatur quidem pro filio Hardingi, qui utinam vir episcopalis esset, sed nec Simone impellente, nec inducentibus Giezitis potuit inclinari, ut in alieno compendio dispendium faceret animæ suæ. Sic repulsam passus est filius Hardingi modo quidem dicendo potius quam scribendo; ita tamen ut alterius ei beneficii spes relinqueretur incolumis, sed, sive tu epuleris sive non, moriaris aut vivas, ille numquam rege nostro auctore erit episcopus. Profecto, ut creditur, sed nec Domino, quia semper nisus est contra Dominum, et pro viribus suis, aut suorum, omnes turbavit ecclesias. Consuluit me magister W. archid. per Bosonem socium suum, et dispositioni divinæ, adhibitis sociis, quos poterit, sedulus adquiescet. Sic et R. de Limesheia, sane si electionem tuam, quod tamen auctore Domino non poterunt, aliquo modo possent æmuli impedire, nihil eorum quæ volent, facerent, sed jam provisus est qui cervicosis imponeretur, et quæ ferre non possent. Verbum autem quod de te motum est, ecclesiæ Romanæ, domino regi, metropolitano, coepiscopis, sed et omnibus qui illud audierunt, placet, exceptis his quos aut ambitio, aut avaritia, aut immundicia, aut invidia, excæcavit. Quod si forte apparuerint in conspectu bonorum, in sua malitia persistentes, confundet eos Deus, ne ipse dispositione frustrata confundatur ab eis. Silueram quidem, et dissimulaveram gaudium meum, quia te, si fieri posset,<pb facs="salisbury-opera-omnia_0156" n="135"/>vellem ignarum vocari a Domino. Nunc autem, quia ei aliter visum est, et puerum suum Bartholomæum consilii sui per multa indicia conscium fecerunt, consulo quod consulueram ante, scilicet ne prævenias invitaturum, ne despicias invitantem. Si dixerit, ascende superius, obtempera jubenti: sin autem, dum ei placuerit, permane in ea vocatione in qua vocatus es. Nam jubenti descendere obtemperabis. Unum est quod ad redimendum favorem, si deest, consulo scilicet te facias, non ut simules, meliorem. Quod si virtutis odio displices, non multi facias placere, quibus ipsa displicet, nisi facias ut ipsa complaceat. Opportune tamen omnia, memor ejus, qui ut omnes lucri faceret, omnibus omnia factus est. Non est enim a præcipiti et abrupto initianda correctio: dehortari autem, ne aliqua ex causa promotionis tuæ pactionem ineas, superfluum scio, quoniam mihi notus es, nec de archidiaconatu in filium Hardingi conferendo, movearis, quoniam rumor vanus est, qui multos plerumque sollicitat. Si quidem antequam episcopus sis, nullius auctoritate alii dabitur: quum episcopus fueris, tuum erit ipsum dare cui volueris. Preces forte interim, aut postea audies, sed ut exaudias, ex tuo, non ex alieno pendebit arbitrio. Quod si trepidaveris ubi non est timor, increpabit te is, cujus, auctore Domino, minister futurus es, quibus increpatus est verbis, Modicæ fi dei, quare dubitasti? In summa consilium tuum ex magna parte in domino archiepiscopo est, cui Deus dedit jam aliquantulum convalescere, ut tibi possit consulere. Sine eo super hoc nihil facies, quicquid faciant filii Belial, tu et filii pacis ad diem vocationis, sicut vobis præscriptum est, venietis. Veniant autem cum cæteris, aut præ cæteris magister B. filius Reinfredi peccator, fraterculus meus, et quicumque nostrorum sunt, immo<pb facs="salisbury-opera-omnia_0157" n="136"/>Dei. Prior quoque Plinton. et abbas Tavistoch, si tamen sapiunt pacem. Et tu si potes sine turpitudine conscientiæ et famæ declinare indignationem æmulorum, id facias. Nam quæ cura de mobilibus? Ego te non curo, nisi præcipue mores curaveris. Valete cum fratribus meis, et aliis, de quibus optare debemus ut valeant. Hoc tibi impertiuntur domestici nostri, quos valere desideras.</p>
				</div><div type="textpart" subtype="letter" n="91">
					<head>EPISTOLA XCI.</head>
					<p>Gratias quantas possum refero sublimitati et fidei vestræ, quæ me per tot terrarum et maris spatia dignata est scripti sui solatio recreare. Fortunæ quidem sævitiam, dum in utrumque nostrum sæviebat vehementer exhorrui, sed ex quo spiritus ejus, vobis reddita quiete detumuit, auram mihi, et si non sentire, vel certe, auctore Domino, et vestra faciente industria, prospicere videor mitiorem. Quod si exigentibus peccatis meis, spem meam, quod absit, falli contigerit, forti et læto animo per misericordiam Domini corpus meum flagello dispensationis divinæ subjiciam, certus quod nulla nocebit adversitas, si iniquitatis jugo colla subtraxero. Porro mentis meæ angustias serenat testimonium conscientiæ innocentis, quæ illius solius veretur judicium, ante cujus tribunal convenient in brevi dives et pauper, et cogentur omnes filii hominum pro se reddere rationem. Cæterum innocentiam meam quid attinet excusare, quum eam sanctitas vestra plenius et planius noverit? Sicut fuerit voluntas in cœlo, sic fiat. Bis exulat, qui domi exulat, et peregrinantes interdum, gratiam præordinatæ felicitatis non deserit.</p>
				</div><div type="textpart" subtype="letter" n="92">
					<head><pb facs="salisbury-opera-omnia_0158" n="137"/>EPISTOLA XCII.—AD MONACHOS DE N.</head>
					<head>Monachis de N.</head>
					<p>Omnem animam potestatibus superioribus subjicit Spiritus sancti per apostolum suum emissa præceptio, cui quisquis resistit, divinæ dispositioni convincitur contraire. Virtus si quidem obedientiæ est, qua divinis humana, terrena cœlestibus sociantur. Cujus contemptores, quantum in se est, scindunt ecclesiæ unitatem, et dirumpunt compagem spiritus, quæ consistit in vinculo pacis. Unde de vestra fraternitate, quæ per misericordiam Dei, arctioris vitæ professa est regulam, et eminentissimæ religionis assecuta est gradum; satis admirari non possumus, quod mandatum domini papæ et nostrum hactenus contempsistis. Quum enim vos ex mandato apostolico sæpius, ut oportuit, et forte sæpius quam oportuerit paterna diligentia commonuissemus, quatenus decimas Roffensis ecclesiæ Paridi archidiacono ut justitia exigit restitueretis, iteratis præceptis non modo non profecimus, sed nec subjectionis, aut alicujus humilitatis verbi aut operis testimonio, nobis apparuere vestigia. Quia ergo, licet nostram æquanimiter interdum portare possimus injuriam, contemptum domini papæ dissimulare non possumus, nec debemus, vobis præcipiendo mandamus, ut omni occasione et dilatione remota, præfatas decimas memorato archidiacono juxta mandatum apostolicum restituatis, a divinis, secundum statuta patrum, abstinentes, donec domini papæ mandatum, et nostrum impleveritis: ecclesiam quoque nullus vestrum præsumat ingredi, dum crimine inobedientiæ, scelus ariolandi et idololatriæ perpetretis.</p>
				</div><div type="textpart" subtype="letter" n="93">
					<head><pb facs="salisbury-opera-omnia_0159" n="138"/>EPISTOLA XCIII.—AD EPISCOPUM NORWICENSEM.</head>
					<head>Episcopo Norwicensi.</head>
					<p>Dilecti filii nostri R[icardus] de Dractona, et A. frater ejus, sua nobis conquestione flebiliter suggesserunt, quod in injuriam sacrorum Canonum et nostram a filio nostro R. archidiacono Norwicensi injuste tractati sunt, nec eis potuerit apud eundem archidiaconum interposita appellatio suffragari. Adjiciunt etiam, quod, postquam fuerat ad nos appellatum, fraternitas vestra sub regiæ jussionis obtentu quadam imagine judicii jamdictum A. advocatione ecclesiæ S. Andreæ de Ringet conata sit spoliare, ut in R[ad.] extraneum transferretur, unde et idem R[ad.] ausu sacrilego, assentiente sibi, sed et patrocinante R. archidiacono, prædictam ecclesiam memorato Ricardo qui eam judicio nostro, et fratrum qui aderant, legitime possidebat, præsumpsit auferre. Super his autem quia testibus et instrumentis nobis fidem facere parati erant non potuimus non moveri. Veruntamen, ut merita totius causæ partium assertione plenius agnoscamus, terminum quem vestra dilectio postulavit, partibus duximus indulgendum, omnibus tamen in irritum devocatis, quæ post appellationem præsumpta sunt. Licet enim interdum propriæ personæ æquanimiter injurias supportemus, injuriam tamen sanctæ Cantuar. ecclesiæ, et contemptum sedis Apostolicæ, cujus vice fungimur, dissimulare non possumus, nec debemus. Hujusmodi ergo auctoritate sæpe fatum archidiaconum Dominica, qua cantabitur, Cantate Domino, nostro conspectui apparere jubeatis, prænominatis fratribus R[icardo] et A. super damnis et injuriis responsurum, et inobedientia, et contemptu domini papæ et nostro, et participatione sacrilegii,<pb facs="salisbury-opera-omnia_0160" n="139"/>R. quoque de Passu. generum archidiaconi ad sedem apostolicam excommunicatum transmittatis, eo quod instinctu diaboli presbyterum interfecit. Noverit autem archidiaconus quid eum consequatur, si prædicto sacrilego communicare ausus est, dum a participatione ejus ecclesiam abstinet. Præcipimus ut ecclesiam de Ringet cum ablatorum integritate prænominato R[icardo] restitui faciatis. Quod si Rad. extraneus nostris et vestris mandatis obedire contempserit, in eum severitatem ecclesiasticæ disciplinæ exercere non differatis. Si autem adversus Ricardum aliquid juris sibi competere crediderit, illud media æquitate, ubi justum fuerit, postmodum poterit obtinere.</p>
				</div></div></body></text></TEI>