<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" xml:space="preserve" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0381.stoa001.nd-dlc-lat1"><div type="textpart" subtype="letter" n="84">
					<head>EPISTOLA LXXXIV.</head>
					<p>Ecclesia sanctæ Trinitatis Londoniensis, adversus Martinum de Waltham agens, decimas quasdam pertinentes ad ecclesiam de Welcumeston. et quas in<pb facs="salisbury-opera-omnia_0137" n="116"/>die consecrationis jam dictæ ecclesiæ Radulfus Rotundus obtulerat, episcopo Londoniensi præsente et approbante, sibi restitui postulavit, dicens se eisdem absque judicio spoliatam, tantoque jus suum dicebat esse liquidius, quanto pluribus in vicinia constabat quod has decimationes ab antecessore Martini et ecclesia de Waltham Canonici sanctæ Trinitatis evicerant. Quum vero causa hæc diutius in foro Londoniensis ecclesiæ pertractata esset, ad audientiam vestram per appellationem translata est: tandemque Martinus, qui delationes plures ex variis causis obtinuerat, post juramentum de calumnia hinc inde præstitum, et hoc de consensu et petitione partium, dies peremptorius, licet hoc Martinus inficiaretur, præfixus est, quo quum suam canonici vellent fundare intentionem, jam dictus M. oratorias exceptiones eis opposuit, dicens sibi aliquid per canonicos abesse, eo quod datis fidejussoribus obligatus erat ad conservandas præfatas decimas, usque ad litis decisionem, et quia eas distrahere non licebat, sibi præjudicium factum asseruit. Ad hæc canonici se nullam obligationem a Martino extorsisse, vel aliquem nomine eorum constanter asserebant. Ille quoque qui fidejussores a Martino susceperat, se neque nomine, neque mandato canonicorum eos sicut jurare paratus erat, accepisse dicebat: sed quia decimationes litigiosas esse videbat, sibique nolebat in hac parte prospicere, ne forte ab eo repeti possent, si eas imprudenter injusto exactori solvisset. Idem etiam fidejussionis obligationem Martino remisit, et fidejussoribus suis: unde quum interloquendo pronuntiaretur, hanc exceptionem nequaquam sufficere ad causæ dilationem, et ut Martinus in causa procederet exigeretur, ad vestram audientiam appellavit ad Quasi modo geniti.</p>
				</div><div type="textpart" subtype="letter" n="85">
					<head><pb facs="salisbury-opera-omnia_0138" n="117"/>EPISTOLA LXXXV.—AD PETRUM CELLENSEM ABBATEM.</head>
					<head>Domino Cellensi Abbati.</head>
					<p>Non est novum quod mihi vestra benignitas alimentorum subsidia procuravit, quæ sic meam in terra aliena paupertatem excepit, ut nec patris munus, nec maternus mihi deesse videretur affectus. Magnum quidem erat sic exuli providere, ut apud exteras nationes civium commoditatibus fruerer, sed multo majus est quod mihi diligentia vestra prospexit, ne a natalis soli dulcedine, qua totius humani generis universitas capitur, perpetuo exularem. Vestrum namque munus est, quod reversus sum in terram nativitatis meæ: vestrum munus est quod principum virorum assecutus sum notitiam, familiaritatem, gratiamque multorum: vestrum munus est quod florere in patria videor, et auctore Domino multis præferri concivibus, et coætaneis meis. Sed quid est quod liberalitatis et munificentiæ vestræ titulos membratim exequor, quum illorum numerus et immensitas sic totum animum impleant, ut effluant, et totius mentis capacitatem exsuperent? adeo quidem, ut vel illa sola, quæ non sufficio recordari, debeant meruisse quicquid sum et possum. Obligatus itaque sum, ut nulla gratiarum actione valeam liberari, quum merita vestra omnes conatus meos absorbeant, præsertim quum devotio vestra me sibi continuis obliget beneficiis. Nam et mihi panem quotidianum procurat vestra dignatio, et quæ pauperem pascere consueverat temporalibus alimentis, nunc alias abundantem, æternæ vitæ quodammodo deliciis reficis. Profecto cuicumque cibus hic non dulcescit, infatuatus est insipienti languore palati, et nescio quo pane eget<pb facs="salisbury-opera-omnia_0139" n="118"/><lb/>Jam mellitis potiore placentis,<lb/>Utque sacerdotis fugitivus liba recusat.<lb/>Quis enim in tanta panum abundantia non reficiatur, quum nemo regum delicatiores in mensa sua conspexerit? quis plures umquam delicatissimi panis congessit species? habet enim satietatem sine fastidio, et dulcem sine defectu et inanitione esuriem: conferunt et miro condimenti gratiæ, quos terrena deprimit inhabitatio, felici superiorum evectione suspendunt. Unde manum correctionis eis apponere non præsumo, quia nihil invenio in eis corrigendum, qui eos tanta aviditate vorasse voluerim, ut nec de substantia sensuum aut specie verborum elabatur mihi mica, vel tenuis. Micas enim et crustula Domino auctore deglutiam: cæterum novit experientia vestra, quia non in solo pane vivit homo, et quod potationis assiduitas apud exteras nationes fecerit Anglos insignes. Unde justum arbitror ut egregie cibato propinetis, et cui apposuistis et panem, porrigatis et poculum. Jam enim sitio, poteroque vorator panum in siccitate strangulari, nisi clementia vestra mihi vinum provideat. Hoc itaque vobis paratius est quam cœlia, quæ a nostratibus usu vulgari cervisia nuncupatur. Ego tamen utriusque bibax sum, et non abhorreo quicquid inebriare potest. Sed quoniam vobis est copia, teste illo veteri amico meo, qui numquam “nisi potus ad artes prosiluit,” versusque faciebat, qui numero syllabarum et pedum Virgilianos versus excederent. Præ cæteris inebriantibus unum peto, ut sit, quod pane confirmatum exhilaret. Porro inter cæteras, vinea domini Soreth vobis notior est, et quæ ad usum ejus faciunt instrumenta omnia penes vos esse non ambigo. Extruxistis ibidem et vos torcular, cujus interveniente officio vobis vinum frequenter exprimitur, in usum conver-<pb facs="salisbury-opera-omnia_0140" n="119"/>sionis peccantium, aut jucunditatem devotionis, et salutem fratrum, et utilitatem omnium auditorum: et nunc quidem rubet in calice passionis, nunc albet in sanctitate et munditia castitatis: nunc fervet caritate, nunc redolet hilaritate conversationis honestæ: subtiliatur interdum, ut conferat delicatis, nunc solidus est, ut rudioribus proficiat et ignaris. Sunt et illæ differentiæ quas enumerare longum est, quarum quamlibet Falerno prætulerim aut Panormitano, aut Græco, quo me Siculus cancellarius ad pernitiem salutisque dispendium potare consueverat. Peto itaque, ut inde mihi faciatis copiam, aut misericordiam, ita tamen quod Anglico et potori sufficere debeat. Alioquin potero vos nota proditionis inurere, et convenire doli, qui me panibus ingurgitastis, et quo in usum digeri possint subtrahitis potum, utique Gallorum consuetudine, ut quos invitant ad mensam dimittant sæpe sobrios, nunquam siccos. Hæc hactenus qualiter ille vilis apostata Radulfus vobiscum, et cum fratre Thoma egerit, me alia vice vobis scripsisse memini, sed postmodum idem Radulfus ob hoc publice excommunicatus est, jussusque comprehendi si inveniri posset. Litteras vestras me præsente, et interpretante tradidit frater Thomas comiti Hugoni, sed non profecit quicquam, eo quod se totius negotii comes ignarum esse dicebat. Moratus est huc usque nobiscum frater Thomas, et circa nos, quum præceperitis reversurus. Sed quia neminem cognatorum vidit adhuc, eos si placet vestra licentia visitabit antequam redeat. Ego autem famulum inveni, et facienda præscribo. Ad hæc precor, ut Thomam nostrum, qui diu vobiscum, et pro vobis laboravit, sicut ego conscius sum, commendatum habeatis, ut tam ipse quam alii Anglici, dum honestas permiserit, preces meas sibi sentiant profuisse. Jacobum quo-<pb facs="salisbury-opera-omnia_0141" n="120"/>que aliquo, si fieri potest, relevetis solatio. Pro ipso enim spondeo confidenter, quia claustrum servat invitus, et sicut ipse mihi scripsit, sic credit: his qui se obedientias contemnere gloriantur, sicut lupus adquiescit.</p>
				</div><div type="textpart" subtype="letter" n="86">
					<head>EPISTOLA LXXXVI.</head>
					<p>Ratio humanitatis exigit, ut veritatis amator testimonium perhibeat veritati, præsertim ubi veritas periclitatur. Inde est quod causam latoris præsentium, quatenus in auditorio nostro ventilata est, prout series ejus in scriniis nostris diligentius inquisita potuit inveniri, transferre curavimus ad notitiam vestram, qui eam ex mandato apostolico debetis terminare. Constat itaque quod nos urgente mandato felicis memoriæ Eugenii papæ, jam dictum H. de Hameledona ab omni obligatione, quæ ab eo extorta fuerat, et ex qua venerabili fratri vestro Wintoniensi episcopo teneri videbatur, absolvimus. Ut ergo absolutionis hujus ratio discretioni vestræ lucidius innotescat, litteras apostolicas vobis exscribi præcipimus. Sic itaque scriptum est domino Wintoniensi pro H. clerico de Hameledona. Juxta Osberti clerici tui suggestionem fraternitati tuæ nos scripsisse meminimus, postmodum vero idem Osbertus in præsentia nostra super mendacio et falsa suggestione sua confutatus atque convictus extitit, quoniam prædictus H. neque cum amicis, neque cum rapina inventus vel captus fuit. Quocirca licet sicut homines decipi quandoque possumus, tamen ut occasione litterarum nostrarum Henricus ipse injuste tractetur, vel condamnetur, nec volumus, nec pati debemus. Ideoque per præsentia tibi scripta mandamus atque præcipimus, quod omni occasione et dilatione remota, eundem H. restitutis omnibus, quæ-<pb facs="salisbury-opera-omnia_0142" n="121"/>cumque sibi per te forte ablata sunt, omnino absolvas, et liberum abire permittas. Quod si effectui mancipare neglexeris, neglectum tuum non poterimus tolerare impunitum. Ad nos autem sic idem pontifex scripsit, sicut ex transcripto litterarum nostrarum cognoscere poteritis. Venerabili fratri nostro Henrico Wintoniensi episcopo per apostolica scripta præcipiendo mandamus, quatinus H. de Hameledona omnino absolvat, et liberum abire permittat. Quod si effectui mancipare neglexerit, præsentium auctoritate tibi mandamus, quod eundem fratrem nostrum ad absolutionem et liberationem ipsius Henrici, districte vice nostra constringas. Nos ergo mandato apostolico, ut oportuit, prompta devotione parentes, procuravimus ut sæpedictus Henricus, et ab extorta obligatione absolutus, et custodia qua tentus fuerat, liber esset, et præfato fratri nostro Wintoniensi secundum formam apostolicæ præceptionis injunximus, ut ei ablata omnia cum integritate restituere non differret. Hæc apud nos gesta sunt. Vos qui mandatum suscepistis, auctore Domino reliqua salubriter disponetis.</p>
				</div><div type="textpart" subtype="letter" n="87">
					<head>EPISTOLA LXXXVII.—AD ALEXANDRUM PAPAM.</head>
					<p>Causam quæ inter Rogerum presbyterum de Guiga, et abbatissam de Berkinges in auditorio venerabilis fratris nostri Londoniensis episcopi diutius quam conveniebat ventilata est, quum ei diffinitivæ sententiæ calculus immineret, abbatissa quæ conveniebatur super illicita usurpatione quorumdam parochianorum et decimarum ad ecclesiam de Guiga, ut dicebatur, pertinentium, ad nostram audientiam appellavit. Post multas itaque dilationes quas variis occasionibus abbatissa obtinuerat, peremptoria die præfixa partibus,<pb facs="salisbury-opera-omnia_0143" n="122"/>quum pars adversa sufficienter instructa testibus suam vellet fundare intentionem, territa metu vano, et imprudenti seducta consilio, appellatione nostrum declinavit examen. Nos autem sedi apostolicæ ut oportuit deferentes, nos ipsos exinde a decisione et cognitione suspendimus, donec a sede vestra causæ hujus judicium prodeat, aut judicandi auctoritas cui placuerit delegetur. Interim de medio sublatus est piæ memoriæ decessor vester dominus Adrianus, et dum salvator fidelium precibus excitetur, invalescente schismatis turbine, et emergente collisione regnorum, suam Deus permisit turbari ecclesiam, et velut interjecto infidelium obice, quem Deus dissipet, chaos quodammodo inter vos et nos firmatum est, ut sine magno periculo non posset quis ab aliis ad alios pertransire. Elapsum est ergo tempus, quo appellationem suam ex promisso prosequi debuerat appellator: Ita quidem, ut tam actor quam reus ab executione causæ videatur omnino destitisse, deinde fere circa sequentis anni initium jamdictus Rogerus ad nos cum litteris domini regis accedens, appellationi quam fecerat, renuntiavit, et pro reverentia regii mandati petiit sibi justitiam exhiberi. Itaque demum post unam et alteram appellationem tertio edicto peremptorio citata est abbatissa, quæ missis procuratoribus suam conata est absentiam excusare: insufficientes tamen causas, ut videbatur, prætendens, unde quia prohibita, dilationem ulterius obtinere non potuit, ad vestram audientiam appellavit, diem præfigens Dominicam, qua cantabitur, Quasi modo geniti, dicens se ab adversario diutius injuste vexatam, et ei nihil juris competere in iis quæ moliebatur per calumniam extorquere et se adversus eum longissimi temporis præscriptione innixam.</p>
				</div><div type="textpart" subtype="letter" n="88">
					<head><pb facs="salisbury-opera-omnia_0144" n="123"/>EPISTOLA LXXXVIII.—AD HILARIUM CICESTRENSEM EPISCOPUM.</head>
					<p>Malignantium excessus ii potissimum sufficiunt coercere, quibus merita partium familiarius innotescunt, et qui corrigendi potestatem a Domino acceperunt. Unde et vos controversiam, quæ inter Reginaldum et Pag. vertitur, commodius decidetis, quum apud vos veritas latere non possit, et inter eos ex necessitate officii juris dicendi debitum discretioni et fidei vestræ immineat. Quod enim fori vestri controversiæ ad nos manant, nota defectus aut dissimulationis est, nec tam auctoritatis aut prudentiæ quisquam credat esse defectum: quum utrumque contulerit tibi Dominus. Date ergo operam, ne justitiæ implendæ voluntas merito deesse videatur. Quod si dissimulatis, æque vestro insistitis nostroque dispendio, quum et nobis labor accrescat, et vobis, quod non expedit, conceptæ virtutis opinio minuatur. Vobis enim debemus, ut cum amico liberius loquamur, quod nos Edwardus et Helias diutius vexaverunt, et ut verbis vestris vobis respondeam, quod mihi de præfatis præscripsistis, de R. et P. rescribo, respondeat scilicet utrique justitia sua. Quod si aliter in manifesto crimine inobedientiæ vel alterius sceleris deprehendatur, pœna manifesta puniatur, ut cæteri metum habeant, et recolant, quare vigor judiciarius sit in medio constitutus. Novit etiam prudentia vestra quædam tanta rerum luce clarescere, ut ventilatione non egeant, sed pœna dumtaxat aut præmio.</p>
				</div></div></body></text></TEI>