EPISTOLA LXXIX. Forma Eligendi. Ex relatione nobilis viri Ricardi comitis Devoniæ et Alani de Furnellis, qui se interfuisse asserunt iis, quæ sanctæ memoriæ R. prior vester agens in extremis disposuit, nuper accepimus, quod præfatus amicus Domini interrogatus a vobis quem fratrum, si ipse forte in fata concederet, sibi duceret subrogandum, fratrem Ricardum ex nomine designavit, suadens, et pia, qua præditus erat, modestia, sub imagine consilii præcipiens, ut omnes ipsius obtemperaretis arbitrio. Observandum quidem erat sancti patris mandatum, præsertim illud quod dictabat Spiritus Deo plenus, quum de carnis ergastulo migraret ad Christum. |Nunc autem, sicut nos ab intermeantibus de novo accepisse dolemus, post mortem sancti viri expetivit vos Sathanas, ut per Petrum de Tantona, et Willelmum fratrem ejus, vos in cribro ventilet levitatis, et ejectis parietibus e regione, eam, quam in vobis sanctus pater fundaverat, scindat et dissipet unitatem. Plane quicumque hoc moliuntur, quantum in ipsis est, Christum exterminant de medio vestri. Siquidem in sanctitatis et justitiæ pace factus est locus ejus, sine qua nemo videbit Dominum. Inde est quod universitati vestræ in virtute obedientiæ præcipiendo mandamus, quatenus fratri memorato, quem vobis pater decedens præfici voluit, in omnibus quæ ad Dominum sunt fideliter obediatis, donec in ecclesia Exoniensi, cui domus vestræ custodia duplici jure, spiritualium et temporalium, commissa est, auctore Domino possimus ordinare pastorem, sine cujus præjudicio interim hoc præcipimus observari, In eos autem qui præfati prioris dispositioni adver- sari præsumpserint, jubemus severitatem canonicam exerceri, ratam habituri sententiam quamcumque in Petrum, et Willelmum, aut alios complices eorum, si quos habent, sæpedictus Ricardus a priore prænominatus protulerit. EPISTOLA LXXX. Lator præsentium, Londonia oriundus, ut ait, de genere suo diligentius perscrutatus, locum natalem citra Cornubiam ulteriorem non potuit invenire. Is amicus noster, si vera sunt quæ proponit, a quodam decano vestro spoliatus est, et longe aliter injuriatus, quam civem Londinensem oporteret. Præceperat dominus rex, ut accito decano, et complicibus ejus, causam hanc dominus archiepiscopus examinaret; sed quia de prudentia vestra et justitia confidit plurimum, eam committit vobis, ut ad faciem potentioris adversarii, Dominum in paupere, si veritati innititur, attendatis. Alioquin ad exhibendam concivi nostro justitiam, regio mandato, non sine vexatione decani, urgetur archiepiscopus. Seria res est, etsi pauperum spolia decani et archidiaconi ludum ducant. Quidni? aliorum tristitia in eorum gaudium cedit, in quorum manibus iniquitates sunt, et sinistra eorum aut repleta est muneribus, aut eis inhiat. Hæc enim hominum monstra dextras non habent. Sicut enim quidam in virtutis exercitio ambidextri sunt, sic isti ambilævi convincuntur ab avaritia et rapina. Hæc adversum archidiaconorum rabiem, pro paupere concive nostro quem secretus ulterioris Cornubiæ sinus juxta turrem Londoniensem edidit. Quod autem ad statum domus nostræ pertinet, idem est qui fuit, et paulo lætior. Nam metus ille, quem vobis episcopus Roffensis, et Radulfus noster incusserant, supervacaneus extitit, eis res seria agebatur, et ad quam præsertim cupide fuerat properandum. Vocati enim erant, centum marcas et aliquid amplius accepturi. Alter tamen eorum vigilias, et sollicitudinem suam doluit esse delusam, eo quod sibi nihil acceperat. Alter enim Omne tulit punctum, et miscuit utile dulci. Nunc intelligam si viget in te spiritus prophetiæ, ut respondeas incunctanter, utrinam eorum res ad votum cesserit, quo si fueris destitutus, consule adolescentem nostrum, qui quotiens accedit ad me, sicut doctior, ita tenuior abeo. Expedit enim ut quod loquor sit absconditum ab oculis ejus, ne si forte trium vocalium collisionem deprehenderit, turpis soni et irregularis verbi mulctam cogar exsolvere. Nam in patrocinium meum abusiones auctorum frustra prætendam juveni regulare jus opponenti, et qui grammaticæ præceptis invigilat. Quod si secretum istud minori, ut pœnam exigat, frater noster major prodiderit, tu meum procura negotium, dicasque non aggressum esse, ut cum grammatico adolescente de grammatica contendam, sed ut quibuscumque verbis potero amici Londoniis a Cornubia causam agam. Quod si alterutrius periculum imminet, satius duco cum dispendio grammaticæ, causam lucrari, quam, ut grammatice loquar, causæ subire jacturam. Quum enim duo quondam patroni causarum, nunc pastores, ut dicitur, animarum, et officio episcopi, Lexoviensis scilicet, et Cicestrensis, dispari via procederent, et Lexov. causæ mallet facere detrimentum, quam verbi, qui nunc Cicestriæ est, ei pictam cedebat linguam, sed triumphi gloriam diligenti rerum observantia præripiebat: neutrum imitari valeo, sed alterius credo præferenda vestigia. Igitur agamus quod agitur, et pauperis concivis nostri causam habeas commendatam. Quod ut diligentius facias, ei crepidas dedi, quas amicus noster Jordanus subprior Lewensis tibi transmiserat. Paginam verborum implevi foliis, et quia dulce erat loqui in aure amici, et quia non erat res nova, quam tibi significari oporteat. Valete, et ut valeant, fratribus nostris denuntia, fraterni nominis sic appellatione dilatata, ut non modo ad magistrum extendatur, et peccatorem, sed et filium Remfredi, et alios, qui nobis fraternitate caritatis junguntur, ita etiam ut in qui intelligatur, et quæ. Iterum et semper valete. EPISTOLA LXXXI.—AD ABBATEM CELLENSEM. Virtus amicorum omnia invicem communicanda esse præfinit, et a sacrario amicitiæ censura discretionis excludit, qui sibi præ amicis proprios vendicant affectus. Quis enim res ambigit participandas eis, quorum unus est animus, si veritas professionis in amoris fide servatur? Siquidem is est qui compage caritatis animos unit, facitque, ut ait Chalcidius, ut mirabili nexu gratiæ unus animus fiat ex pluribus, et sicut Plato auctor est, eundem spiritum multis vere amantium corporibus præsidere, qui licet unus sit ad innatæ vel cognatæ virtutis officia, interdum amplius convalescit in singulis, aut pro qualitate corporum retardatur. Quum ergo me vobis amicum esse professus sum, participium rerum et animorum libens agnosco, excepto affectu molestiæ quam de domini et patris mei diuturna et dubia infirmitate concepi, cujus miseriæ eo cupio omnes esse expertiores, quo in fide et caritate fuerint cariores. Istud quidem interim, quoniam sic oportet, meum sit, vestrum enim esse non expedit: cætera omnia, si vobis displicet, quoad expedierint, et licita sunt, quantum ad mea spectat, nostra sint, et prævia honestate sint omnia nobis communia. Neque enim aspiro ad illa quæ ad societatem non admittunt, aut dirimunt, aut repugnantibus arithmeticis, physicis reclamantibus, immo et ipsa stupente natura, insecabilem dividunt unitatem. Absit ut ego causam præbeam ne in appetendis et fugiendis sit idem velle et idem nolle in nobis, mallem utique operam dare, ut nobis in Domino sit cor unum, et anima una. Sic sic participant inferiora superioribus, et sol, quanquam lucidissimus sit et purissimus, amnes cognatos nubibus, et fæculenta terræ ad receptionem sui caloris et vigoris agnoscere non dedignatur. Mutuis auxiliis constant omnia, et gravia vicissim levibus temperantur, et profecto eo sic universa procedunt, quod tantam dissidentium concordiam, et concordium dissidentiam, idem unanimitatis spiritus, intus alit, et ut sibi invicem vicario quodam ministerio consonent mundani corporis partes velut membra disponit. Sic sic in humano corpore sibi invicem membra deserviunt, et singulorum officia publicis usibus deputantur: absunt quidem hæc magis, illa minus, pro mole corporis, sed in effectu salutis ejus omnia uniuntur, varios habent affectus: sed si usum salutis penses, in idem universa concurrunt. Non tamen omnia coæquantur, sed superioribus inferiora deserviunt. Pes enim qui versatur in cœno nequaquam aspirat ad capitis dignitatem: sed et caput quod in cœlum erigitur, non aspernatur pedem qui versatur in cœno. Sic et nos, si non displicet, vobis coütamur, et vestris. Ego autem quod in promptu habeo proferam, si tamen nugas serietas vestra dignatur admittere. Vos itaque seria rependite nugis, quoniam et ego in Apulia expertus sum, quia ad stuppas aurum distrahitur. Edidi librum de Curialium nugis et vestigiis philosophorum, qui mihi a vestro placebit aut displicebit arbitrio: incultus est, et ex edicto meo a vobis amicis desiderat emendari. Ad illustrem virum regis Anglorum cancellarium properabat, sed eum, nisi processus expedierit, cohibete. Garrulus enim est, et qui vix amicum habebit in curia. Nollem tamen quod me curialibus faceret inimicum. Precor ut eum incunctanter erudiatis, eumque expectanti amico remittite castigatum. Non equidem ut fur ille Cantuar. Brito, de cujus manu avelli non potuit, antequam totus depingeretur, forte ut facilius possit argui hostium oculis ingerendus. Hanc itaque Græcorum consuetudinem esse audieram, sed esse Britonum ignorabam. EPISTOLA LXXXII.—AD EUNDEM. Quum hæc scriberem, notario risum movit præmissa salutationis inscriptio, cujus causam inquisitus, ridiculum me salutatorem monuit loqui consultius, et ne amara et insipida dulcibus misceam, temperare: ait enim te sicut ‘salutem’ acceptare oblatam, sic aspernari quod subjungitur, ‘et seipsum.’ Forte quia amarum, quia insipidum, præsertim domi suæ dulcioribus abundanti. Ego autem quid ad ista? mutare inscriptionem turpe quidem, sed eam sine discussione transmittere temerarium videbatur. Præterea cui hæc mandanda discussio, incertum: Si enim ipse discutiam clemens, tibi potero esse suspectus, si calumnianti recolo, quia calumniantis os non loquitur veritatem. Si tibi, æmulus non adquiescit, dicens, te sinceram non posse ferre sententiam, qui aut de novo hostis es, aut de antiqua familiaritate amicus. Privata namque affectio sententiam non parit incorruptam. Post multam itaque deliberationem tandem sedit, ut judicem eligam domus tuæ, ubi, te absente, præsente Waltero de Calna, qui tamen et ipse doli argui potest, causa familiarius agitetur: partis adversæ, non timeo adju- tores, et licet Mandrogerus grunniat, Trimalchio intabescat, rideat Bromius, et Mercurialium clientum cœtus mihi patronum subtrahat, vel Corydone patrocinante adjutus, non subterfugio venerabilis tribunalis examen. Tuum quandoque judicium non declinarem, qui me quandoque amabilem credidisti, et revera, Eram, (ut dicebatur) tunc dignus amari. Quod autem nunc declino, tibi imputandum, qui faciem personæ attendens, amorem novum amicitiæ veteri prætulisti. Nam quod ad me, idem sum qui fueram, possideo plus quam nos duo Pruvini habuerimus. Canto quidem non deterius solito, et dissimiliter Saresberiensibus multis, etsi optimi cantores sint, Nec sum adeo informis, pridem me in littore vidi Pisano. Quum placidum ventis staret mare. Cætera familiarius in aure et ore judicis, cui cadam aut stabo, revolvam plenius et evolvam, et ut ipsius dictante sententia amice licenter scripserim, et seipsum qualemcumque sententiam sentiam, appellationem meam audiet nullus, sed modis omnibus operam dabo, ut partem gravem oppositam, antequam ab eis gravemini, appellem. Quantacumque sit concussio, nequaquam ex proposito meo ad aures extranei perferetur. Quod si Walterus adesse nequiverit, ego eum tecum facile abesse consentiam, nisi partes suffragatoris implere maluerit. Salutem ergo habeas, et me ipsum, et quod volueris rescribas: ita tamen ut aut minus acceptes oblatum, aut electum, dum tu absis, subeat devotio mea judicium. EPISTOLA LXXXIII.—AD ALEXANDRUM LINCOLN. EPISCOPUM. Lincolnensi episcopo Alexandro. Totius ecclesiæ periclitatur salus, si remigium, cui Petrus præsidet, manibus committitur impudicis. Navem piscatoris egregii ecclesiam esse scimus: Romanum pontificem principis apostolorum non ambigimus esse vicarium, qui, sicut rector clavo navem, ita sigilli sui moderamine ecclesiam regit, corrigit, et dirigit universam. Hujus ergo sigilli corruptio universalis ecclesiæ periculum est, quum ad unius signaculi notam solvi et claudi possint quorumlibet ora pontificum, et culpa quælibet impunita pertranseat, et innocentia condemnetur. Unde in eos qui hoc attemptare præsumunt, animadvertendum est, sicut in hostes publicos et totius ecclesiæ, quantum in ipsis est, subversores. Horum unus apud vos latitat, A. s. de Grimelinche qui crimen falsi, quod in apostolicis commisit apicibus, perjurio cumulans, anathematis vinculo meruit innodari. Præcipimus itaque ut ipsum publice excommunicatum denuncietis, et si comprehendi potest, sicuti manifeste perjurum et falsarium ad nos faciatis adduci. Ne vero crimen falsi ipsum commisisse dubitetis, exscriptum litterarum domini papæ vobis transmitti præcepimus, quas penes se bullatas esse, ipse et Jordanus presbyter juraverunt.