<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" xml:space="preserve" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0381.stoa001.nd-dlc-lat1"><div type="textpart" subtype="letter" n="74">
					<head>EPISTOLA LXXIV.—AD ABBATISSAM DE AMBRESBURI.</head>
					<p>Regia nos impellit auctoritas, ut sanctæ Romanæ ecclesiæ vindicemus injuriam, et, ut de nostro taceamus, contemptum regiæ majestatis. Nos autem ne istud facere cogeremur, vos paterna mansuetudine commonuimus, quatenus dilecto filio Jordano thesaurario restitueretis possessionem ecclesiæ de Froila, quam ei constat præsidente beato Adriano fuisse a Romana ecclesia confirmatam. Unde et ipsum post edictum Domini regis, in contemptum ecclesiæ Romanæ violenter et absque ordine judiciario ejecistis, sicut ejus iterata indicat querimonia. Sed quia adhuc in vestra contumacia perseveratis, vobis præcipiendo mandamus, quatinus juxta mandatum dominæ reginæ, quod suscepisti, memorato Jordano præfatam ecclesiam tenere permittatis, sicut in transitu domini regis auctoritate apostolica possidebat. Alioquin quum in octavis beatæ Mariæ nobis apparueritis, contemptum sanctæ Romanæ ecclesiæ præterire non poterimus impunitum. Et si domina regina, quod in edictum regis commisistis, condigna correctione emendaverit, nos illud ratum habebimus, quoniam ex auctoritate canonum, nisi jura taliter contemnuntur, ad reprimendum malitiam manus adhibenda est militaris. Prohibemus etiam auctoritate ecclesiæ Romanæ et nostra, ne decimas et bona ecclesiæ ante judicii examen distrahere præsumatis.</p>
				</div><div type="textpart" subtype="letter" n="75">
					<head><pb facs="salisbury-opera-omnia_0120" n="99"/>EPISTOLA LXXV.—AD ABBATEM CELLENSEM.</head>
					<head>Cellensi Abbati.</head>
					<p>Quantam operam dederim promovendo negotio, pro quo in Angliam miseratis, veritas novit, et discretioni vestræ non sit incognitum. Et licet numquam bene speraverim de profectu, quia noveram mores hominis, qui semper adversus ecclesiam dimicat, et loca venerabilia potius deprimit quam exaltet, et quatenus permittitur, destructioni quam ædificationi magis insistit: eum tamen primo per nuntium et litteras sollicitavi absentem, itemque præsentem in facie domini Cantuariensis, et tandem quum ex aliis causis ad partes illius descenderem, accitis amicis et familiaribus ejus satis institi, ut si non poterat induci ut daret quod promisisse dictus est, dispendium ecclesiæ vestræ, et confusionem vestram, transmisso alicujus solatii beneficio compensaret. Cæterum, quod ab initio præsagiebam, quanto magis pulsabatur, eo magis et magis innotuit. Dimisso ergo comite, illum qui vos deceperat, persecutus sum, obtinuique ut eum anathematis vinculo Cantuariensis archiepiscopus innodaret, et transmissis ad episcopos litteris juberet comprehendi. Profugus itaque factus est a facie Domini, ut a fidelibus ejus omnino nequeat inveniri. Latitans autem forte cellas et monasteria circuit, et se nunc Cluniacensem, nunc Remensem, aut cujus libuerit professionis monachum gerit, et, sicut accepimus ab his, qui eum viderunt, jam abjecit nomen infamiæ, et se Barathri filium radendum omnino de libro justorum et omni fidelium congregatione, Radulfum Baratri diffitetur. Puto etiam quod qui monachum pridem abjecit, projecit et nunc habitum ejus, in quo metuit deprehendi. Sed auctore<pb facs="salisbury-opera-omnia_0121" n="100"/>Domino spero, licet hoc moram habeat, quia comprehendetur in operibus manuum suarum. Fratri autem qui cum eo venerat, eventus negotii imputari non debet, quoniam ex contingentibus nihil omisit, sed satis vigilanter institit, donec ei, accepta corporaliter comitis responsione, constaret se frustra laborasse. Hoc enim a festo beati Remigii responsum accepit. Exinde, sicut vobis scripsisse me memini, aliquantulam moram fecit, ut amicos, quos nondum viderat, visitaret: rediit tandem. Si patrocinio indiget alieno, et meum quid potest, quæso ut eum paterno recipiatis affectu, et ea tractetis mansuetudine, quam moribus ej us novistis expedire. An plus orare liceat, aut expediat, plenius nostis. Scio utique quia qui vos familiarius novit, rem improbam aut petere non audet, aut impudenter petit. Hoc itaque vobis ascribere fidelius ausim, quam Portio Catoni familiari suo Cicero pridem ascripserit. Mitto vobis munus exiguum eo fiducialius, quod ab antiquo didici vos in talibus non tam pensare pretium muneris quam mittentis affectum. Minus tamen est acceptione dignum, si tamen cum mittentis affectu significatio muneris attendatur. Hoc utique vas salarium est argenteum aureas habens notas. Recte quidem, eo quod illius salis habetis copiam, quod ex præcepto legis sacrificiorum est omnium condimentum. Sed et illud Domino offertis examinato eloquii casti argento, et aureæ virtutum imagines in speculo verbi et operis renident intuentibus, eosque provocant, ut imitatione virtutum possint esse speculum aliorum. Sed et ipsa rotunditas formæ congruit perfectioni vestræ. Nostis autem quia sacrarum rerum signa venerabilia sunt et in materia viliori. Ego autem arbitror quod et si munus vilesceret ab æstimatione sui, convalescet tamen gratia ejus, eo quod meam caritatem et vestram cum sapientia significant,<pb facs="salisbury-opera-omnia_0122" n="101"/>sanctitatem. Quia frater Thomas solus erat, ei servientem equitem dedi, quem, quum ad vos venerit, prout magis placuerit retinebitis aut remittetis, equitem sive peditem, tarde quoque aut cito. Equum enim domino Thomæ dedi, ita tamen ut eum sibi distrahere in Anglia non liceret. Exinde autem, quum a nobis exierit, pro animi sui arbitrio utetur vel abutetur eo, sicut suo, immo revera suo. Nec ob aliud legem dixi donationi, nisi ut honestati accipientis consulerem, et necessitati itinerantis providerem. Nam quod ad sumptus necessarios quidem, et si forte non omnes voluntarios, libenti animo ministravi. Servienti quoque non tenetur in aliquo, nisi forte ex cultu religionis ad caritatem et ad familiaritatem, jure convictus et societatis. Ego si quidem ei ex pacto teneor, et auctore Domino satisfaciam. Mora ergo ipsius aut reditus a vestro pendet arbitrio, et per eum quod placuerit rescribetis. Præterea quia expositio magistri Hugonis apud nos inveniri non potest, illam si placet transmittite. Recolo enim quod apud vos est. Boethium quoque de Trinitate, quem apud vos, et libros quos apud dominum Simonem priorem Pruvini deposui, quoniam eis frater meus indiget, si placet, per eundem mihi mittatis.</p>
				</div><div type="textpart" subtype="letter" n="76">
					<head>EPISTOLA LXXVI.—AD EUNDEM.</head>
					<head>Eidem Cellensi.</head>
					<p>Devotionis meæ fidem vobis pridem arbitror esse notam, ut de ea non debeatis omni spiritui credere. Hoc dico ne, si frater Thomas sinistrum quippiam auribus vestris instillare præsumpserit, fidem adhibeatis, quoniam est aliquid inter me ct illum, unde vestrum, aut discreti cujuslibet non reformido subire<pb facs="salisbury-opera-omnia_0123" n="102"/>judicium. Quod ut possitis examinare facilius, rem paucis aperiam. Elapsis admodum paucis diebus, postquam ad nos applicuit, palam omnibus factum est, quia ei labor perierat, et vobis opera et impensa. Deinde nobiscum, et in circuitu nostro moratus est per dies aliquot, et se levius quam expediret, in verbo duntaxat et gestu (nihil enim criminosum in eo argui potest) paulisper habere cœpit. Confluunt ad nos multi sapientes et insipientes, ut error aut prudentia nusquam possit facilius deprehendi. Sicut ergo placebat hominis sobrietas et continentia, sic levitas verbi, et gestus, et consiliorum inconstantia displicebat. Movebatur enim facile et intemperanter, sed iram interdum facile deponebat, et quia convictus curialium, popularisque tumultus simplicioribus animis numquam aut raro proficit ad religionem, consulto ipsum circa monasteria, et canonicas, quibus familiaris eram, dum apud nos degebat, volui immorari. Interim quoque consuli, ut cognatos suos, quos volebat, inviseret: ita tamen ut eis nequaquam daret spem reditus sui. Expertus enim sum in multis negotiis, quod quum in turba seculari solum monachum versari periculosum est, in gente nostra periculosissimum est. Puerum ergo, per quem vobis gratias egi de panibus, potum quoque petens, quoniam non magis epulo quam bibo sum, sicut nostis, ad vos destinavi, ut vestrum super mora vel reditu ejus consilium reportaret. Quo moram faciente, quum hoc expedire cernerem, fratrem Thomam monui, ut rediret. Molestum quidem fuit, nec ob hoc destiti, sed eo magis institi, quod de eo retinendo, plures, qui eum ad modicum, et, ut fit, in transitu viderant, videbam sollicitos. Nam et me quidam eorum sollicitabant. Magis itaque motus sum, et ut rediret, majorem operam dedi. Nam de industria subtraxi sumptus, consilia<pb facs="salisbury-opera-omnia_0124" n="103"/>reprobabam, et quasi calcaribus urgebam ut rediret. Hoc autem ei molestissimum fuit, eo quod natalium dierum festa inter cognatos et amicos, et notos, in locis plebeiis, et ab omni reverentia exemptis transigere decreverat et condixerat. Malui ergo me opponere indignationi ejus, quam adquiescere consilio periculoso. Frater enim mitis est, et bonæ voluntatis, ut credo, sed simplicior adhuc, quam ut in turbis populorum regimini suo committi expediat. Nam præter levitatem aut nihil, aut minimum in ipso arguo, eo tamen excepto quod aut nullus aut rarus est, in quo non inveniat quod carpat, et hoc ab innatæ levitatis fomite arbitror evenire. Videbam quidem mihi alterutrum imminere discrimen, ut aut ego periclitarer in gratia ejus, aut vestram mererer amittere. Fateor culpam meam, deliberavi quidem, et amplius, quam per mensem, sed tandem collecto spiritu me constanter indignationi ejus opposui, ne fidei, quam vobis debeo, periculum facerem. Compuli ergo ad reditum, et hæc quoque est culpa mea. Consilio meo tandem invitus adquievit, sed gratum habeo quod adquievit tandem vel invitus. Inde simultatis causæ, inde detractionis fomes, inde totius officii mei obsequii denigratio. Misistis ad nos quandoque fratrem Thomam Norwicensem, fratrem Willelmum, et aliquos alios. In eo acquieverunt omnes, sed neminem eorum piguit meo acquievisse consilio. Solus hic suum meo aliquandiu prætulit, sed tandem adquievit. An deliquerim judicate. Et quoniam frater quidem simplex est, et minime, ut credo, malitiosus, precor ut eum carum habeatis, et utamini eo, quoniam utilis est, et sicut sibi in locis publicis nequaquam committendus, ita in obsequio vestro necessarius. Aliud forte de seipso testimonium perhibebit, sed me nihil urget ad men-<pb facs="salisbury-opera-omnia_0125" n="104"/>tiendum. Solebatis et mihi credere. Nec adhuc quidem demerui, conscientiæ et verbi mei testis in cœlo fidelis est, et qui omne mendacium punit et mercede amicam sibi remunerat veritatem. Latorem præsentium minus diligere consuevit, ex quo eum coegi ad reditum, suspicatus quod me induceret, adeo quidem ut illum vix coegerim transfretare, sed ad hoc me coegerat amor vester, cui debeo quicquid sum et possum, immo et quicquid ero et potero, et si quid tamen amplius potuero. Valete.</p>
				</div><div type="textpart" subtype="letter" n="77">
					<head>EPISTOLA LXXVII.</head>
					<p>Gratiæ vestræ congratulor, quæ dum amicorum meorum, ut creditur, profectum quærit, meum promeruit famulatum. Cæterum, sicut non possum non approbare caritatis affectum, sic non possum simplicitatis non reprobare consilium. Gradus enim, in quem illum amicum vestrum vultis intrudere, nec proposito ejus congruit, nec ætati, sed certe nec saluti. Desiderio quoque vestro cum multis aliis ratio temporis refragatur, et loci. Nemo potest duobus dominis servire, ut liquidum sit justum non posse et profectui fratrum invigilare utiliter, et satellitibus curiæ ad gratiam famulari. Nonne isti in patrocinium improbitatis, ne dicam flagitiorum, ad singula regiam opponunt auctoritatem? Bene ergo agenti et tuenti ecclesiasticam libertatem apud vos obstat regis, sed male agenti reclamat ubique auctoritas legis Domini. Quis senem in consulatus angulo positum, commode faciat circuire provinciam, et emergentibus novæ difficultatis articulis in momento transcurrere? Alienum fuit semper a proposito hominis, aliorum ob avaritiam explorare vitam, vicinorum insidiari operibus, amicos reos facere, notos pariter et ignotos, ut pla-<pb facs="salisbury-opera-omnia_0126" n="105"/>ceret alii, aut quæstum faceret sibi, spoliare. Sed amodo erit, auctore Domino, alienissimum. Non ad injuriam alicujus hæc scribo. Sed depingo organum Satanæ, quod sub pallio hujus quandoque videmus latitare: latitare inquam, at insanire et debacchari rectius dixerim. Nomen enim honestum et utile, et a sanctis patribus proinde institutum est, sed sub velamine pietatis, rectique officii, vesanit actio impudica, cæca ambitio, crudelitas impia, insignis avaritia, impurus et impudens questus. Quid delatore sene, sacerdote, impurius, impudentius, aut nequius? Numquid tantam famæ et conscientiæ jacturam faciet, ut placeat satellitibus curiæ? aut quomodo si eis displicuerit, ministrabit? In summa, aut illos, aut vos habebit infestos, quum neutrum ei expediat, aut suis. Parcite ergo amico, nec ei multorum, et quod maxime veremur, Domini inimicitias procuretis. Noveritis autem quia dominus archiepiscopus petitionem vestram omnino reprobat, nec aliquem ex amicis decanum hujusmodi, id est delatorem convicaneorum, fieri sustinebit.</p>
				</div><div type="textpart" subtype="letter" n="78">
					<head>EPISTOLA LXXVIII.—AD CANCELLARIUM ANGLIÆ.</head>
					<p>Juxta mandatum dilectionis vestræ, litteras domini mei ad dominum regem et vos sub ea auctoritate conceperam, ut vobis redeundi festinata necessitas indiceretur, nisi crimen inobedientiæ malletis incurrere, et cum pœna anathematis dispendium bonorum, quæ a Cantuariensi ecclesia habetis, sustinere. Cæterum ad preces regias ab insperato per Hugonem de Doura domino meo porrectas cum blanditiis et promissionibus transmissis, hunc coactus sum, urgente mandato domini mei, temperare rigorem, et necessitati<pb facs="salisbury-opera-omnia_0127" n="106"/>publicæ aliquid indulgere. Si enim vera sunt quæ dicuntur a redeuntibus, et utinam vera sint, rex et tota curia adeo pendent de consilio vestro, ut nec spes pacis immineat, nisi eam vestra prudentia præfiguret. Unde dominus meus quandoque hæsitare cœpit quid sit quod dominus rex et vos super reditu vestro maturando aut differendo interdum contraria postulastis et scribitis, quum in aure et ore vulgi sonet, vobis esse cor unum et animam unam, vel urgente familiaritatis amicæ stimulo idem velle, et idem nolle necesse sit vobis. Quaesivit etiam quandoque an aliqua in re ista posset esse collusio. Et ego, quid veritas habeat mihi videor præsentire, et quodammodo statum absentis et laborantis præsentialiter intueri. Quum itaque litteras conceptas damnare compellerer, fluctuare cœpi, an expediret nuntium magis retinere, quam mittere. Sed quia jam accepta licentia, quam præmachinati eramus, egressurus erat, sedit tandem animo, vestrum animum explorare, litterasque quam urgentes potui, licet aliquid indulgeat regiæ voluntati, vobis et illi transmittere procuravi. Porrigit per vos et per litteras suas preces dominus noster regiæ majestati, confiditque se fore audiendum, si vos operam dederitis promovendis illis. Nec unquam memini ipsum aliquid affectuosius postulasse: et quidem honestæ sunt, et quas justum est exaudiri, et quarum repulsa ei non modo confusionem, sed et diffidentiam gratiæ, quam semper promereri studuit, super omnia reportabit. Hoc autem est ut de promovendo in ecclesia Exoniensi magistro B[artholomæo] Exoniensi archidiacono, viro honesto et litterato, et pro quo fidejubere audet, regium consensum et auctoritatem obtineat: sæpeque familiaribus suis dicit, illis tamen duntaxat, quibus hoc verbum communicare licet, se non multam habere gratiam domini regis,<pb facs="salisbury-opera-omnia_0128" n="107"/>si repulsam patiatur, de persona honesta et literata, quum Robertum filium Hardingi de persona illiterata, et inutili pridem audierit, nisi per canonicos Exonienses, et alios timentes Dominum, consensus ille fuerit impeditus. Scripsit enim super hoc dominus rex, ipsumque archiepiscopum in lecto languoris decumbentem, quidam sollicitare ausi sunt, ideoque donari sibi petit, quod canonice fieri potest, quod contra canones pecunioso pridem indultum est. Fama est apud nos quod trium vacantium episcopatuum reditus ad liberationem vestram vobis dominus rex concesserit, sed non ideo minus de patrocinio vestro in opere isto confidit. Multa quidem sunt quæ in hac parte poteritis allegare, nec dubito de affectu, si ei operam dare placuerit. Nota est industria vestra, et quid Lincol. quid Eborac. et in aliis multis egeritis, neminem nostrum latet. Dimittite animam patris vestri, accepto beneficio petitionis, hilarem, et preces illius faciatis audiri, qui, sicut ipse litteris suis domino regi scribit, nihil ulterius petiturus est: verba sua in ore nuncii posuit, eique dedit in mandatis, ut in omnibus id loquatur et faciat, quod ei prædictaveritis. Noveritis autem, quia si distuleritis usque ad adventum domini regis, petitionis effectum, eo ipso putabit quod in mortem ejus dilatio quæratur. De his satis, præsertim sapienti. De cætero mihi et magistro Willelmo de Slidis clerico vestro, de exhibenda justitia duo brevia domini regis necessaria, juxta formam petitionum quas vobis transmitto. Valete, et quod placuerit, transcribite. Hoc autem sciatis, quia vobis modis omnibus expedit, ut ante exitum domini nostri redeatis, et si vos incontinenti oportuerit transfretare. Valete iterum et semper. Novit Dominus quia ille, pro quo dominus archiepiscopus sollicitat, totius hujus verbi ignarus est.</p>
				</div></div></body></text></TEI>