EPISTOLA LXIV.**—AD EUNDEM. Numquam satisfiet in carne desiderio meo, nisi desideratissimam faciem vestram mihi in carne videre contigerit. Dimittet tum in pace servulum suum Chris- tus, si antequam egrediar a patientiæ labore ad pacem, filium pacis mihi videre dederit Christum Domini. Det mihi Christus videre Christum suum, et exinde morti properanti gratulabundus occurram. Expecto in spe ista, et crebris apud me dico suspiriis: Numquid non dabit mihi Christus meus, ut videam, quem desideranti dedit inungere Christum? Numquid non videbo filium dexteræ a laboribus temperantem, temperantem a periculis, antequam moriar? Est mihi domi adhuc thesaurus incomparabilis, thesaurus paternæ benedictionis, quem vobis reservo, si ad patrem agentem in extremis majestas vestra dignetur accedere. Constitui vos in caput gentium, matris vestræ, pedibus vestris subjecti filios, et adhuc quidem de promptuario gratiæ plenioris, dum audiatis vocationem Patris, adjicietur vobis de rore cœli desuper, et de pinguedine terræ benedictio cumulata. Quod si redire non licet, vel non placet, thesaurum hunc vobis restituendum ab ecclesia, fidei ipsius commendo, et vos commendavi, et ipsam vobis esse desidero commendatam. Mater vestra est, sponsa Christi est, et quovis gloriosior, et potentior principatu, nec adversus eam portæ inferi prævalebunt. Accepit a Christo suo, ut illuc, quos decreverit, nullo prohibente intrudat, et inde quos voluerit potenter ejiciat. Si vultis, immo quia vultis Christum habere propitium, sponsam ejus quæ est ecclesia, cujus et ipse caput est, illa enim capitis corpus, studeatis habere propitiam. Nam cui deest gratia ecclesiæ, tota creatrix Trinitas adversatur. Suggerunt vobis filii sæculi hujus, ut ecclesiæ minuatis auctoritatem, ut vobis regia dignitas augeatur. Certe vestram impugnant majestatem, et indignationem Domini procurant, quicumque sunt illi. Ipse est qui dilatavit terminos vestros, ipse qui vestram provexit gloriam. Omnino iniquum est si vos bene- factoris vestri et Domini gloriam contrahatis, pœna dignum est, et proculdubio pœna acerbissima punietur, immo Domino propitio non punietur, quia ipso propitiante non fiet. Convenit vos sponsus ecclesiæ per os meum, convenit pastor omnium, princeps apostolorum, Petrus, rogantes attentius, ut si eos principatus vestri habere vultis patronos, et adjutores, pastorem in ecclesia Exoniensi secundum Dominum velitis ordinari, et eandem de tanto naufragio eripere studeatis. Prima omnium est, cui prospexistis in regno. Attendat, si placet, dignatio vestra quid sit exinde consequuta. Nostis quos exclusit ab ecclesia, qui et columbarum venditores ejecit, et absit ut quisquam introeat, quem Christus exclusit. Sponsorem me pro Petro constituo, quia honor quem ei exhibebitis, vobis etiam in præsenti centuplata mercede rependet. Ad hæc si moram feceritis longiorem, vel archidiaconum meum, si cum indemnitate vestra fieri potest, mihi remitti quæso. EPISTOLA LXV.—AD EPISCOPOS ANGLIÆ. Venerabilibus fratribus episcopis, et universis Christi fidelibus, per Angliam constitutis salutem. Expetiit, ut audistis, hostis antiquus integritatem ecclesiæ, et omnibus fallaciæ et nequitiæ suæ innitens viribus, insolubilem findere molitus est unitatem. Cæterum foris est. indeficiens pietas, sicut ad probationem fidelium procellas prævidet eminentes, ita easdem emergentes et invalescentes in usum electorum salubri dispensatione contemperat: ut qui erudiuntur in pœna, probati per pœnitentiam coronentur. Qui ergo a malitia inhabitantium suam turbari permisit ecclesiam, eam præcisis membris putridis, jam imminente spe pacis incipit serenare, et in capite ecclesiæ, sede Petri virum apostolicum statuit, electum et consecratum canonice, ab omnibus qui recte sapiunt et catholice approbatum. Is est dominus Alexander, quem in patrem et pastorem, assensu principum nostorum, Anglicana et Gallicana receperunt ecclesia, et sanctæ Romanæ ecclesiæ plena devotione obediens, Octavianum, cum omnibus fautoribus suis, velut manifeste schismaticum et hæreticum condemnavit. Inde est quod universitati vestræ præcipiendo mandamus, et exhortamur in Domino, quatenus domino Alexandro tanquam patri obediatis, et ei reverentiam Romano pontifici debitam, per omnia exhibeatis. EPISTOLA LXVI.—AD REGEM HENRICUM. Ex litteris, quas mihi vestra serenitas destinavit, planum est prudentiam vestram suggestione malignantium adversus innocentiam meam fuisse circumventam. Siquidem illi, quos vestros parochianos esse asseritis, a domino archiepiscopo per decanos, et alios officiales suos sæpe citati sunt, et quum in sua contumacia pertinaces semper invenirentur, tandem denunciatum est eis sub interminatione anathematis, ut copiam sui in synodo facerent. Illis itaque absentibus, immo potius se contumaciter absentantibus, præsentes fuerunt officiales archidiaconi per quos illi sæpissime citati fuerant. Quum autem per eos, et de citationibus, et de contumaci responsione absentantium constitisset, rem ad consultationem domini archiepiscopi, licet synodus aliud suaderet, credidi referendam. Mibi namque fere tota synodus reluctabatur, et nonnulli detrahebant, dicentes me dissimulare justitiam Cantuariensis ecclesiæ, et domini archiepiscopi, ob favorem vestrum, qui accepto tempore languoris ejus, ex insperato in ipsum insurgere decrevistis, et Cantuariensis ecclesiæ terminos ingredi, et eam his quæ centum annis possedit mutilare. Stupebant autem omnes super tanti ausus pertinacia impunita. Quum autem quinque aut septem interjacentes parochiæ, ut aiunt, oculatæ fidei, manifestent fundum, de quo agitur, nullo modo ad Cistrensem ecclesiam pertinere: erant quoque præsentes clerici, qui sibi vim et atroces injurias illatas querebantur, et vicinis constabat omnibus, quod eisdem parochianis sacerdotes nostri per totum annum omnia divina ministrant. Hæc et multo plura ad dominum archiepiscopum, et pro parte, me invito, prolata sunt, adeoque undique conclamatum, ut et ego de dilatione nonnullam suspicionem contraherem. Præcepi ergo ut contumaces parochianos suos vestros, sicut decanus et synodus suadebat, anathemati subjugaret. Ego vero die sequenti hoc illi decano, cæteris audientibus, sicut injunctum fuerat denuntiavi. Et hæc est illa mea sententia, quam ex ignorantia juris processisse vestra discretio deprehendit et reprehendit. Me si quidem sermone et scientia fateor imperitum, et qui nunc sufficio intueri quicquid volueritis impugnare. Nam ad hoc quis idoneus? Sed nescio an ex vestra prudentia istud processerit, quod illi, qui semper nostræ fuerunt jurisdictioni subjecti, concipientes spiritum sapientiæ grandioris, [ad] vocationes illius, cui, etsi non episcopali jure, tamen metropolitico subjecti fuerunt, dedignati sunt facere copiam sui, vel ad hæc ut fori præscriptione uterentur. Scio enim hæc ex alto processisse consilio. Non tamen hæc allego ad excusationem mei, si me esse in culpa pronuntiaveritis, quia malo a vobis veniam postulare, quam uti rationibus juris, et allegare mandatum Domini, et necessitatem obsequendi. Ad reliqua seorsim respondebitur: consulo tamen ut Dominum meum ante concilium videatis. EPISTOLA LXVII. Ex testimonio vestro accepimus, quia latrix præsentium, a clerico, cui matrimonio juncta erat, derelicta alteri nupsit, et ex eo suscepit liberos. Clericus vero peregre moratus in sacerdotem promotus est, reversusque, uxore, quam duxerat, contempta, cœpit in sacerdotii ordine ministrare. Quum vero tam ex eorum confessione, quam ex legitima testium assertione constet, ipsam cum clerico matrimonium contraxisse, planum est quia secundo marito deinceps adhærere non potest. Quod enim clericus se tempore contracti matrimonii subdiaconum fuisse asserit, quum hoc probari nequeat, eatenus proficit, ut indignus censeatur ordine quem contempsit, nec permittatur in eo ministrare, quem conjugatus illicita usurpatione præsumpsit. Siquidem constat quum ex multis, tum ex secundo concilio Toletano, quod eos qui ad subdiaconatum accedunt, oportet continentiam profiteri. Itemque ex concilio Arelatensi liquet, quia assumi aliquem conjugatorum ad sacerdotium non oportet, nisi fuerit præmissa conversio: unde nisi uxor continentiam quam vovere vult præeligeret, proculdubio priori viro restituenda esset, ipseque sacerdotii administratione privatus, corporis sui potestatem juxta sanctum apostolum indulgeret uxori. Hoc enim et beatus Eugenius in causa simili diffinivit, ut qui relicta uxore ad presbyteratum accesserat, avulsus ab altari rediret ad officium conjugale, quoad uxor vellet continentiam profiteri. Nunc autem, quia clericus in ordinatione continentiam vovit, et uxor votum mariti ob amorem castitatis, et spem pœnitentiæ fructuosæ, ratum habet et gratum, imminet utrique necessitas continendi, et sacerdoti ad præsens præclusa est licentia ministrandi. Qui enim ad presbyteratum accessit, votum continentiæ dissimulare non potest, quum illud aut expressum, aut tacitum, etiam diaconorum ordinationi ex decreto Martini papæ doceatur insertum. Ait enim, Diaconus qui eligitur, si contestatus fuerit pro accipiendo matrimonio, et se dixerit in castitate manere non posse, hic non ordinetur. Quod si in ordinatione tacuerit, et ordinatus fuerit, et postea matrimonium desideraverit, sit alienus a ministerio, et vacet a clero. Consonat huic et Leo, tuba cœlestis, qui subdiaconibus carnale interdicit connubium, et omnibus sacris ordinibus sincerissimam castimoniæ indicit puritatem. Erunt igitur hi perpetuo conjuges, etiam separati, et in conjugio positi, tanquam conjugium non habentes, manebuntque, arcente se voto continentiæ, cui obligati sunt, perpetuo singulares. Quod si ad opus carnalis commercii forte redierint, si quidem secum, voti fracti; si cum aliis, adulterii reatum incurrent. Nec in eo juvatur præsumptio sacerdotis, quod ab ipso jusjurandum, ut se tempore contracti matrimonii subdiaconum fuisse doceret, ex abundanti accepistis, quum hoc solus asseruerit, et postmodum in præsentia domini Cicestrensis, ut scribitis, se dejerasse confessus sit; ut nec dicenti fides habenda sit, nec neganti, nisi ut confessio ipsius contra se eundem sufficiat condemnare. Si enim subdiaconus erat, puniendus est contemptor ordinis, si non erat, æque plectendus est conjugalis fidei violator, eo quidem magis quo secundis nuptiis, si tamen nuptiæ sunt dicendæ, causam visus est præstitisse. Ut enim ait B. Augustinus in libro de Adulterinis Conjugiis, Si tu abstines sine uxoris voluntate, tribuis ei fornicandi licentiam, et peccatum illius tuæ imputabitur abstinentiæ. Quid ergo, si deseris? quid si decennio aut amplius peregrinaris? quid si revertens, cælibem vitam ignara conjuge simulas, vel in alterius transis amplexus? proinde tota fere culpa videtur esse presbyteri, mulieris æque levis, nisi quatenus consensu secundo, ex quo primum virum superesse cognovit, secundi viri quidem aut omnino nulla, aut certe minima, nisi et ipse forte prioris matrimonii conscius fuerit. Quia ergo secundæ quæ visæ sunt non fuerunt nuptiæ, maritus posterior si continere non potest, aut non vult, quod forte magis expediret propter liberos, quam voluerit ducat, tantum in Domino. Presbyter vero, qui causam dedit dissidio, ad restitutionem dotis tenetur uxori, præsertim quum in præsentia vestra, in verbo veritatis, quod omni stipulationi prævalet, in ore sacerdotis se æstimationem illius promiserit redditurum. Si quid autem sincerius et utilius a Domino caritati vestræ illuxerit, ex officio vestro illud explete. Nos enim ista consulendo præscripsimus, sine præjudicio sententiæ sanioris, episcopo Lincolniensi. Presbyter, quem cum latrice præsentium constat matrimonium contraxisse, quia adulterii causam dedit, et uxore relicta sacerdotium usurpavit, arcendus est a ministerio quod præsumpsit, quum uxor ejus continentiam elegerit. Illicitum est presbytero redire ad nuptias quas contempsit. Continentiæ siquidem votum sacris ordinibus aut expressum, aut tacite insertum est, nec prodest presbytero, quod se tempore continentiæ subdiaconum fuisse juravit solus præsente et petente domino Wigornensi, quum idem disquirente episcopo Cicestrensi se dejerasse confessus sit. Profecto si subdiaconus contraxit matrimonium, ordine contempto et temerato sacerdotio indignus est: si acolythus, æque contempto sacerdotio indignus est, et præsumpto; cæterum qui dissidio causam dedit ad restitutionem dotis tenetur uxori, præsertim quum, in præsentia Wigorniensis episcopi se juramento obligaverit. Præcipimus itaque, ut ipsum compellatis restituere, quod in æstimatione dotis promisit in præsentia domini Wigorniensis aut amplius, quantum ratio exegerit, si ad hoc ejus suppetunt facultates. EPISTOLA LXVIII. Caritatis zelus accenditur in prælatis, quoties deprehendunt in moribus subjectorum, unde eis possit salutis dispendium imminere. Nos autem ex tuarum conceptione litterarum te decorem domus Domini desiderare confidimus, eique operi diligentiam præstiturum, ut in tua custodia mundi sint, qui ferunt vasa Domini, et ut Domino puritate actuum, et morum innocentia consecrentur, qui ei debent ex injuncto sibi officio sibi subditos consecrare. Cæterum quod a nobis in rebus non ambiguis consilium exigere voluisti, humilitatis nota est, non ignorantiæ argumentum. Siquidem tua discretio non ignorat quid sacri canones statuant de continentia clericorum. Nam et Siricius papa alias in domo clericorum esse non patitur: nisi eas tantum quas propter solas necessitudinum causas habitare cum eisdem synodus Nicæna permisit. Eas autem tam ex decretis Symmachi, quam ex concilio Carthaginensi, variisque sanctionibus Romanorum pontificum facile est colligere, ut hæ solæ videantur admitti, a quibus aut natura, aut reverentia morum, aut honesta causa, qualis est miseratio, in afflictis et corpore debilitatis omnem sinistræ opinionis maculam demit: et licet plerique canones matrem, sororem, aviam, amitam, materteram, neptes, domesticamque familiam et personas quas conciliant primi gradus affinitatis, ex cohabitatione noluit esse suspectas. Beatus tamen Augustinus nec cum sorore clericum habitare consensit, eo quod cum sororibus interdum cohabitent non sorores, ubi, sicut ait ethnicus. Cognato poterit nomine culpa tegi. Ex his ergo qualiter tibi agendum sit, cum Reniero, quem cum quadam quondam fornicaria sua sub paterni famulitii imagine habitare scripsisti, tua discretio poterit, habita ratione personarum facilius moderari, quam nos quibus personæ ignotæ sunt, et opinio personarum. Neque enim quia cohabitant, eosdem fornicari consequens est, quum possint Domino propitiante non esse quod fuerunt, et erratus præcedentes delere pœnitentia subsequenti. Verum si personæ suspectæ sunt, ad legitimam purgationem urgeri possunt: demumque pœna et absolutio consequetur, quum innocentia eorum in judicio apparuerit, aut reatus. Quod autem de juramento, quod secundum consuetudinem Lincolniensis ecclesiæ præstatur ab his qui ordinantur, adjecisti, non damnamus, quod a patribus qui in ea præcesserunt ecclesia meliores nobis, admissum est, nec approbamus quidem, quum ex eo liqueat maxime causam periculi natam esse, et facilem materiam gravius delinquendi. Non itaque quod peccatum sit vovere sublimia, sed quia humana infirmitas “nititur in vetitum semper,” et quod non licet, etiam quum acerbissime urit, acceptat: sic et lege data subintravit et culpa, factumque, ut ait apostolus, supra modum peccans peccatum, quum illicitorum prohibitioni datæ legis accessit prævaricatio. Viderint auctores et fautores juramenti, quid fecerint. Utinam cesset prævaricatio, castitasque servetur, ut non ex delinquentium, præsidentiumque consensu, suscipiat vires peccatum, et negligentia vel malitia incrementum! De illo autem sacerdote, qui in fornicariæ abusum ecclesiæ bona dilapidans, sanctuarii contemnit curam, caliceque inhabili et inepto redemptionis nostræ, indigne et periculose tractavit pretium: hoc præcipimus, ut eum severitate canonica corripias, ut in pœna unius multorum corrigantur errores. Sit itaque sollicitudinis tuæ attentius providere, ut in omnibus ecclesiis tibi commissis, pro facultatibus earum non modo argentei calices instaurentur, sed vestimenta, et omnia utensilia sacri ministerii sic reparentur, ut modo possit honeste Domino ministrari. In hac autem parte, non monachis, non canonicis, non alicui omnino personæ parcas, quin Domino de bonis suis honoris primitiæ persolvantur, et plane quisque sicut Dominum diligit, et animam suam, sic commissam sibi honorabit ecclesiam. Lincolniensis vero sacerdos, si in judicio culpæ, quæ in eum impingitur, obnoxius apparuerit, et quod illa quæ ei pepererat, sine confessionis aut communionis participatione decesserit, et deinde, ut Christianam haberet sepulturam, in ecclesia fecerit purificari, tam diu secundum statuta patrum ordinis sui administratione privetur donec ipsum condigna pœnitentia, quantum ad humanum spectat examen, constet veniam meruisse. Sed et capellanus ejus eidem pœnæ subjaceat, nisi suam condigne valeat innocentiam declarare. Eoque, si purgatio præstanda est, magis videtur hic onerandus, quo minus meruit habere fidei, dum confessioni propriæ visus est reluctari. Et quidem ejus est mortuum solvere et ligare qui solus potest mortuos suscitare, et qui potestatis hujus arbitrium discipulis contulit super terram, hanc speciali privilegio divinæ majestatis in cœlis retinuit dignitatem. Cæterum, dilecte in Domino fili, ea cautelæ diligentia versare in talibus, ut videri non possis sitire pecuniam delinquentium, sed, quod pastorem decet, quærere salutem animarum. Nosti siquidem quod et seculi leges eos acerbissime puniunt, lege Julia repetundarum, qui in faciendis ex officio, vel non faciendis, sordidum sectantur lucrum. Sed et canones prælatis omnibus ordinis et officii sui periculum infligunt, qui interdictum subjectis officium pretio accepto aut promisso restituunt. Ergo ut in tua sedulitate glorificetur Deus, et tuum ministerium honoretur, excute manus tuas a sordibus et calumniis, ne officium judicis, quod tibi a Domino commissum est, negotiationis species videatur.