EPISTOLA VI.—AD EUNDEM. Domino papæ Adriano. Adversus nobilem virum comitem Rogerium et Osbertum clericum suum Ernaldus de Divisis in præsentia nostra querelam deposuit, dicens sibi a comite, ut Osbertum suum intruderet, ecclesiam de Hentona violenter et contra omnem reverentiam juris esse ablatam, quam canonice, ut dicebat, diu possederat auctoritate venerabilis fratris nostri J. Sar. episcopi, cujus chartam, quæ donationis ejus titulum adstruebat, in medium proferebat: et ut possessionem suam omni solemnitate juris doceret esse subnixam, concessione cujusdam militis, quem ecclesiæ advocatum esse dicebat, se eandem obtinuisse ab episcopo asserebat, et ob hoc sibi ecclesiæ et omnium ablatorum restitutionem fieri postulabat. Tandem post multas citationes et comminationes, a comite, qui hæc omnia inficiabatur, restitutionem ecclesiæ, quam prædictus Ernaldus petebat, extorsimus, dummodo comes et suus O. citra frustratorias dilationes, et aliarum difficultatum molestias, ad quæstionem juris admitterentur. Quum ergo partibus super hoc dies esset præfixa, ea die jam dictus O. et procuratores comitis adversus prænominatum E. petitorium instituerunt, dicentes ipsum injuste occupare ecclesiam, quam sine assensu comitis, et advocatorum ejusdem ecclesiæ, quam contra consuetudinem totius ecclesiæ et regni Anglorum, contra constitutionem regis et antiquam omnium procerum dignitatem ingressus erat manu et violentia prædonis, qui præfato comiti totum fundum, in quo sæpe dicta ecclesia sita est, diu abstulerat. Proferebatur insuper mandatum regis, quo præcipiebamur comiti super advocatione ecclesiæ suæ justitiam exhibere, aut O. prætaxatam ecclesiam restituere, qua post decessum regis contra ipsius edictum fuerat destitutus. Ad hæc Ernaldus se juste per episcopum assensu advocati ecclesiam possidere dicebat. Sed advocatus ille et alii amici ejus, potentatu et injuriis comitis, ut asserebat, adeo terrebantur, quod nullus eorum in hoc judicio et regno contra ipsum apparere audebat, præsertim quum comes et suus O. non modo sua, sed et se regiæ magnitudinis pondere in judicio tutarentur contra pauperem, quem ab ecclesia sua multis annis excluserant. Hac de causa ad vestram appellavit audientiam, præfigens diem qua cantatur, Ad te levavi. Osbertus vero sibi causam vel ecclesiam tanti non esse respondens, litis cessit appellationi. EPISTOLA VII.—AD EUNDEM. Domino papæ Adriano. Precibus nobilis viri Rag. de sancto Walerico, venerabili fratri nostro Ricardo Londoniensi episcopo dedimus in mandatis, ut ei de comite Alberico, a quo sibi 60 marcas fide interposita deberi dicebat, canonicam justitiam exhiberet. Episcopus vero, causis quibusdam intervenientibus mandatum nostrum exequi præpeditus, cognitionem venerabilibus viris Rad. Lond. decano, Hug. archidiacono delegavit. Quum ergo reus tertio legitimis intervallis citatus esset, et auctore probato propositam intentionem implens, non faceret copiam sui, nec ut oportebat, sufficientes excusatores aut responsales misisset, memoratus R. actor magna postulavit instantia ut judices seu tramites juris suo officio fungerentur: illis autem respondentibus cognitionem causæ, non decisionem, sibi ab episcopo delegatam esse, et ob hoc eo inconsulto in causa non posse procedere, prænominatus R. expetiit, ut aut procederent si licebat, aut patentibus literis sibi traditis, agitationem negotii episcopo significarent: et quia ab eis in hac petitione non meruit exaudiri, eosdem ad nostram audientiam appellavit. Quum itaque die præfixa in præsentia nostra adessent, et rei seriem præfato modo partes exponerent, sæpedictus Rag. dicens se a delegatis sibi judicibus delusum, ipsos ad sedem apostolicam intimavit, diem præfigens in Octavis Pentecostes. Illi vero suam excusantes innocentiam dicebant episcopum decisionem causæ proprio reservasse examini, et se in causa nequaquam malignatos esse, parati hoc ipsum juramento corporaliter præstito demonstrare. Vos autem, cui diffinitionis, ut oportuit, reservatus est calculus, causæ finem debitum imponetis. EPISTOLA VIII.—AD EUNDEM. Domino papæ Adriano. >Veniens ad nostram præsentiam prior Rumeliacensis postulabat ecclesiam de Coggeshala, quam monachi de Coggeshala per intrusionem occupaverant, nostro officio sibi restitui. Elapsis vero paucis diebus abbas citatus et fratres jam dicti loci coram nobis apparuerunt, priori super ecclesia illa responsuri. Quum vero prior suam intentionem renovasset, abbas habito consilio cum fratribus respondit se jam dictam ecclesiam canonice habuisse assensu cujusdam Theobaldi, qui in Rumeliacensi monasterio prior extiterat, conventu prioris concessionem annuente, et approbante. Adjecerunt etiam se de donatione istius ecclesiæ, pro pensione, de qua monasterio Rumiliacensi solvenda inter eos convenerat, testes habituros de monachis Rumiliacensibus. Ut autem suis instrumentis et testibus uti possent ad suam innocentiam ostendendam, terminum sibi postulabant indulgeri: quod quum judicio obtinuissent, Rumiliacum profecti, coadunatis universis fratribus in capitulo, eos, quorum nitebantur testimonio, minime repererunt, quia quum prior loci omnibus fratribus in virtute obedientiæ injunxisset ut egredientibus aliis illi soli remanerent, qui concessioni sæpe dictæ ecclesiæ abbati et monachis prædictis factæ interfuerant, nec unus solus, ut nobis dictum est, remansit. Quod quum fratres memorati loci vidissent, astruere cœperunt, P. W. I. et R. ad aliud cœnobium ex industria prioris missos esse, ne suæ veritati testimonium perhiberent. In præsentia tandem venerabilis fratris nostri Milonis episcopi Morinorum, præfatum priorem appellaverunt, ibidemque ad apostolatus vestri excellentiam eundem, ut ex testimonio quorumdam abbatum accepimus, invitaverunt. EPISTOLA IX.—AD EUNDEM. Domino papæ Adriano. Causam, quæ inter abbatem de Coggeshala et priorem Rumiliacensem super ecclesia de Coggeshala multum et diu agitata est, nequaquam potuimus terminare, quia post multas citationes et dilationes in nostram præsentiam venerunt, et ibidem uterque alterum ad apostolatus vestri præsentiam invitavit. Prior Rumiliacensis abbatem appellavit, eo quod sibi ecclesiam sæpedictam auferebat et decimas parochianorum, quos a domibus et terris expulerant, diemque præfixit Octavas Pentecostes. Monachi vero exinde suam prætendentes paupertatem se priorem in præsentia episcopi Morinorum ad audientiam vestram appellasse, et festum Sancti Lucæ terminum suæ appellationi fecisse allegarunt, et eandem coram nobis appellationem renovaverunt, EPISTOLA X.—AD EUNDEM. Domino papæ Adriano. Clerici quatuor a judicio venerabilis fratris nostri episcopi Londoniensis a priore Rumiliac. per appellationem tracti in nostra præsentia constiterunt, a quibus idem prior se querebatur nuper spoliatum quadam capella ecclesiæ suæ de Reia absque judicio, quam annis 60 et eo amplius quiete inconcusse possederat. Ad cujus rei probationem his allegationibus utebatur, primo quia sacerdotes illi qui ad memoriam hujus ætatis poterant pervenire, ambas pariter nomine monasterii Rumiliacensis possederant; tum quia ad advocationem ejusdem domini æqualiter utraque pertinere videbatur, et quia eandem capellam in parochia de Reia sitam esse asserebant. Postremo quia corpora defunctorum ad capellam pertinentium ex jure et consuetudine in sæpedicta ecclesia sepeliebantur. Contra hæc illi, eo quod sibi de mandato ut dicebant non constaret, cautionem de rato a memorato priore exigebant. Prior vero hanc cautionem exigi non oportere asserebat, quum de mandato constaret, tam ex litteris abbatis Cluniacensis et conventus Rumiliacensis, quam ex apicibus domini Morinensis episcopi. Præterea dilatoriam hanc exceptionem in initio oportuerat eos opposuisse in auditorio domini Londoniensis, ex abundanti tamen ne causam diutius possent more suo protrahere præfati laici, nobis idoneos fidejussores dedit. Adversarii vero de legum subtilitate nitentes aliam satisdationem sibi fieri exigebant, eo quod si pro se lata foret sententia, post tempora nostra captiosum illud futurum esset, si denuo monachi litem movere tentarent, maxime quum iidem laici sæpius a diversis personis se litibus et sumptibus super hac eadem causa vexatos esse quererentur. Prior vero sufficere debere contendebat quod judici fides facta foret. Quibus in hunc modum contendentibus nos interlocuti sumus, nihil tale ab ecclesia Romana ad nos usque emanasse, nec meminisse nos aliquid hujusmodi in decretis expressum, et contra consuetudinem regni Anglorum esse quod postularent. Unde præfati viri accepta occasione audientiam vestram appellarunt, diem præfinientes Octavas Pentecostes. Quum ergo causam integram ut oportuit majestati vestræ reservaremus definiendam, prior se admodum gravatum esse con- questus est, quod de transmarinis partibus ad nos sæpius veniens, nec per nos, nec per dominum London. aliquam sit justitiam assecutus, quod ab Ailwardo archiepiscopo sæpe injuste in hac causa vexatus sit, et quod nunc tandem justitia sua interventu appellationis fere in annum differretur, jam dictum archidiaconum, quem videlicet laicis patrocinantem, per quem, ut dicebat, hæc mala sibi proveniebant, ad sedem apostolicam appellavit, diem præfigens in Octavas Beati Martini.