EPISTOLA LI. Cuidam. Interdum sibi læsit nasum, vel eruit oculum, qui salutifero signo faciem munire disponit. Quorsum hæc? inquis. Ad illa quæ mihi scripsistis respondeo, non tamen infortunio tuo insulto, miror magis, et tanto acerbiore, dolore compatior, quanto utrumque sincerius diligo: quorum alteri, si querela justa est, opera periit et impensa: alterum perniciosius vitium ingratitudinis dehonestat. Porro alterius jactura longe gravior est. Hinc enim rerum, inde honestatis dispendium. Cæterum, si sapis, hæc versatilis fortunæ injuria tuis usibus militat: compensat enim cognitione rerum, quod ingratorum vitio visa est subtraxisse. Auxit ergo prudentiam, quæ te hoc stimulo voluit excitari. Jubent ab aula duces mercenarios milites, si hostem fortuna subduxerit: eodem imminente avidius revocantur. Quisquis ergo vult stipendiis gaudere perennibus, a militia non recedat. At istud non ducis tantum, hostis quoque beneficium est. Profecto nisi mavis dissimulare, in portu navigas, et pro arbitrio tuo, vestra licet lubrica sit, fortuna mutabit, flabit spiritus tuus, fluent aquæ, grando concidet, coruscationes et tonitrua imminebunt. Movebuntur ad hæc mentes hominum, et ad conditionis suæ notitiam reducentur. EPISTOLA LII.—AD CLERICOS EXONIENSIS ECCLESIÆ. Ad Populum Pastore destitutum. Licet orbitati vestræ paterno compatiamur affectu, magnum tamen ex eo concepti doloris habemus solatium, quod beatum patrem vestrum ad superna migrasse confidimus, et apud patrem misericordiarum solitis precibus, sed efficacia majori, patrocinari poterit et nobis et vobis. Cæterum quia sine periculo animarum, rerumque dispendio, viduitas ecclesiæ desolatæ protelari non potest, caritatem vestram rogamus, et exhortamur in Domino, ut idipsum sapiatis, et omnem scandalorum et schismatis occasionem omni cum diligentia declinetis, incedentes unanimes in domo Domini, et quæ Jesu Christi sunt, privatis commodis præferentes. Quo vero, sicut oportet, possitis in providendo vobis pastore procedere, præcipimus quatenus ad conservandam ecclesiæ pacem, dominum regem, honesta de collegio vestro legatione transmissa, adeatis, preces ei devotione debita porrigentes, ut canonice eligendi vobis pastorem libertatem concedat, et destitutioni ecclesiæ, ea, quæ Christianum principem decet, miseratione provideat. EPISTOLA LIII.—AD ALEXANDRUM PAPAM. Domino Papæ Alexandro. Venerabilis frater noster Mauricius Bangorensis episcopus, facultate et possessione tenuis, sed opinione nostra vir religiosus, et timens Dominum, ecclesiam, cui auctore Domino præsidet, turbatam et deturpatam invenit a malitia inhabitantium in ea, utpote legis divinæ ignaram, et canonicas institutiones penitus ignorantem. Gens enim rudis et indomita, bestiali more vivens, aspernatur verbum vitæ, et Christum nomine tenus profitentes, vita et moribus diffitentur. Ab his enim Christiani usitato commercio in partes transmarinas venundati, ab infidelibus captivantur. Legem vero matrimonii contemnentes concubinas, quas cum uxoribus habent, commutant pretio, et crimen incestus ignorantes, consanguinearum turpitudinem revelare non erubescunt. Quod autem miserabilius, ut populus, sic et sacerdos, eisdem imbuti erroribus, pestem fovent, et pernicioso corrumpunt exemplo, quos ad viam virtutis et veritatis reducere oportebat. Ad hunc vero pestilentiæ cumulum, istorum barbarorum princeps O. et rex avunculi sui abutens filia, tam a nobis quam ab Episcopo suo, frequenter admonitus, ut licentius et liberius possit in sua malitia permanere, partem cleri non modicam in patrocinium flagitiorum suorum traxit, et ipsum episcopum bonis suis spoliatum ab episcopatu expulit, quia tam ejus quam populi, zelo caritatis succensus, adeo audacter redarguebat errores. Episcopus vero quosdam de clero, quosdam de populo contumaces, anathematis vinculo innodavit, ipsi vero palantes et vagi ad vicinos episcopos Walliæ, Angliæ, Hiberniæ, Scotiæ, confugiunt, et ab ipsis ordines, chrisma, et alia sacramenta ecclesiæ fraudulenter percipiunt. Unde rigor ecclesiasticæ disciplinæ in partibus illis adeo jam detepuit, ut ibi jam pæne hæresis et schismatis seminarium pullulet. Idcirco sanctitati vestræ, Pater reverende, supplicamus, ut nobis et præfato episcopo suffraganeo nostro in auxilium exurgatis, et patentibus litteris vestris communiter ad episcopos Angliæ, Walliæ, Hiberniæ, Scotiæ destinatis, præcipiatis, quatenus quod nos urgente necessitate episcopi apud nos exulantis canonice statuemus in Wallenses, ipsi ratum habeant, et sententiam nostram firmiter observent. EPISTOLA LIV.—AD REGEM. Regi Anglorum, Cantuariensis Archiepiscopus. Quam pia devotione vobis servierim, verbis enarrare superfluum duco, quum mihi multorum temporum manifesta opera attestentur, et fidei meæ testis in cœlo sit, et conscientiæ conscius in excelso. Attrita est caro mea, et tam ætate quam laboribus præfatigati sunt artus, et ægritudo gravis et diuturna dierum meorum finem in brevi adesse denuntiat. Desideratam diu faciem vestram videre sperabam, antequam moriar, et eos quos meæ custodiæ in regno vestro commendaverat Deus, ipso inspectore et teste vobis præsentialiter decreveram commendare. Sed quia ad ejus examen citius vocor, ante cujus tribunal in brevi stabimus omnes, serenitatem vestram, regios corde provolutus ad pedes, litteris coram Domino judice omnium præsentibus alloquor, attentius supplicans, ut fidelem vestrum, cujus in vos numquam devotio tepuit, agentem in extremis dignemini exaudire. Exaudite quæso, ut vos in extremis vestris exaudiat Deus. Exaudite me pro domo Domini, et pro parvulis ejus, quos humano destitutos solatio derelinquo, ut domum vestram tueatur Altissimus, et parvulos vestros, et filiorum vestrorum in ævum consoletur. Transmitto vobis et semini vestro, benedictionem a Domino Jesu Christo: et vos si placet destitutis meis majestatis vestræ solatium mittite. Commendo vobis sanctam Cantuariensem ecclesiam, de cujus manu per ministerium meum regni gubernaculum accepistis, ut eam, si placet, ab incursu pravorum hominum tueamini: et mihi, qui eam, licet indignus, disponente Domino, hactenus ut potui et scivi, rexi, talem studeatis subrogare pastorem, qui tanta sede non videatur indignus, cui religio placeat, qui virtutum meritis placere credatur Altissimo. Fidelis vester suum vobis consilium debet: ecce coram Domino et omnibus sanctis ejus, consilium do. Non quæratis in hac re quæ vestra sunt, sed quæ Domini, quia ego pro eo respondeo vobis, quod si causam ejus fideliter procuraveritis, et ipse vestras utiliter promovebit. Post multas vexationes, auctore Domino, in ecclesia Cantuariensi reformavimus pacem, religionis promovimus cultum, idoneos ex conscientia nostra custodes præfecimus ordini, et ne quis eorum cujusquam temeritate mutetur, antequam archiepiscopus subrogetur, prohibeat dignatio vestra, eosque cohibeat qui scissuras et nova molimina molientur. Quoniam et nos hoc sub anathemate inhibuimus, et eos excommunicavimus, qui dispositionem ordinis quam fecimus immutare præsument: præterea alumnos nostros, clericos et laicos, quos nostri et sæpe vestri obsequii ministros nostros habuimus, vestræ committimus protectioni, rogantes, ut quæ eis contulimus misericorditer conservetis, nec eos patiamini alicujus importunitate vexari. Audiat adhuc Dominus meus clementissimus verbum unum, et egredientem animam meam lætificet, residuum bonorum meorum mobilium, et quæ usque ad exitum pro incerto vitæ, diuturnitate ægritudinis, in usus visa fuerant conservanda, sicut Deus inspiravit, post exitum meum præcepi pauperibus erogari. Illos qui fraudem committent, aut qui, quominus pro salute mea, et vestra, et liberorum vestrorum erogentur, impedient, anathemate jam promulgato condemnans. Ratam habete, si placet, dispositionem meam, et eam transmissis ad officiales vestros patentibus litteris confirmate. Neque enim quicquam auri superest vel argenti, sed victualia tantum et quæ magno damno poterunt esse amissa pauperibus, et vobis nullo erunt emolumento, vel minimo. EPISTOLA LV.—AD WALTERUM ROFF. EPISC. Waltero Roffensi Episcopo. Graviter offendit in Christum, cui in fratrum unitate amœnissimus factus est locus, qui ea quæ in domo ejus ad pacem facta sunt, nititur perturbare. Nos autem Cantuariensis ecclesiæ semper dileximus pacem, et Domino propitio, nobis in fratres nostros caritatis in dies profecit affectus, et ab eis post tempora nostra omnem auferri cupimus materiam scandalorum. Ex nostra itaque conscientia idoneos pro facultate custodes præfecimus ordini, et quorum ministerio per gratiam Domini jam annis pluribus religio profecit: et extrinsecæ administratio possessionis solito laudadabilius procurata est. Quod ergo statuimus, auctoritate qua fungimur manere præcipimus inconvulsum, et priores amori utilitati subditorum insistere, et subditos in omni humilitate et reverentia, suis obedire prælatis. Walterum quoque, quem ob suam non ecclesiæ culpam, a prioratu amovimus, ab officio prioratus, et subprioratus, et omni prælatione, ordinis, in ecclesia Cantuariensi in perpetuum submovemus, indulgentes tamen ei, si pacificus fuerit, consortium fratrum, et cohabitationem Cantuariensis ecclesiæ: et si laudabiliter se privatus habuerit, eum ad alias obedientias ecclesiæ nostræ, vel ad alterius ecclesiæ regimen ascendere non vetamus, dum ad prioratum et subprioratum, et cæteras claves ordinis interdictas nequaquam aspiret. Si vero unquam ad hoc aspiraverit, omnes quos hujus moliminis habuerit adjutores anathemati subjugamus. Tibi quoque, Waltere, ne hoc facias, ex parte omnipotentis Dei, sub anathemate interdicimus, et quacumque die hoc attentaveris, omnibus fratribus nostris episcopis, et omnibus parochianis et subditis vestris in virtute obedientiæ præcipimus, ne tibi donec cesses, et condigne satisfacias, ullomodo communicare præsumant. Sed et siquid machinatus fueris in fraudem hujus nostræ constitutionis, te cum omnibus complicibus tuis jam dictæ sententiæ noveris subjacere. Noli ergo frater, errare, noli, Deus enim non irridetur, sed habe pacem cum fratribus tuis: et quod in nos immeritos deliquisti, tibi indulgeat Deus. Deus pacis et solatii sit vobiscum, dilectissime frater, et nos, quos ad præsens separat humanæ conditionis infirmitas, in æterna beatitudine secum perpetuo faciat exultare.