EPISTOLA XLVI.—AD HILARIUM CICESTR. EPISCOPUM. Hilario Episcopo Cicestren. Sæpe quidem, dilectissime frater, accusavimus moram silentii vestri, et conjiciebamus ab eo caritatis tepuisse fervorem, eo quod taciturnitas non amantis specie videtur induta. Cæterum quum ex post facto diuturni silentii causa nobis innotuit, pro certo cognovimus non tam dilationi veniam indulgendam, quam dilectioni, et sollicitudini, super sano consilio gratiam referendam. Nemo si quidem fratrum aut fidelium nostrorum, qui circa vos sunt, tantam nostri curam habere visus est, ut eorum quæ circa dominum regem fiunt, nos certos faceret, aut ignaros eventuum præmuniret. Unde et vobis nos ampliorem fatemur gratiam debere, qui licet plus quam vellemus silueritis, postmodum tamen taciturnitatis moram discretione provida compensastis. Et quia articulus gravior videtur incidisse, vos sicut fratrem et amicum carissimum rogamus attentius, ut nos in singulis quæ expedire noveritis præmuniatis, quia consilio vestro plurimum adquiescere jampridem decrevimus. Et hic modus est, quo vestram absentiam nobis facere poteritis fructuosam, si quæ ecclesiæ nostræ salubria sunt studueritis procurare. Valete. EPISTOLA XLVII. Suscepimus litteras domini regis, quibus queritur Willelmum abbatem et ecclesiam suam de Lisleshula a nobis male tractatam esse, petens, causam, quæ inter vos et jamdictum abbatem vertitur, a nobis fine canonico terminari, et nisi velitis adquiescere, non patietur, quod in jamdictæ ecclesiæ aliquid a modo habeatis. Nos autem jamdicto abbati persuasimus ut appellationi omni renuntiet, si et vos renuntiare volueritis, et nostrum subire judicium, et jam sub hac conditione renuntiavit appellationi et factæ et faciendæ. Inde est quod vobis, si conditionem hanc admiseritis, diem præfigimus Dominicam, qua cantabitur, Misericordia Domini: et tunc auctore Domino, quod in abbatem statuistis, si justum apparuerit, roborabimus, evacuabimus si fuerit injustum. Nobis enim merita causarum facilius clarescent, poteruntque partes sine vexatione justitiam consequi, et religionis cultus in ecclesia reformari, si partium assertione veritas innotuerit. Et hoc modo regium, qui pernecessarius est, poteritis retinere favorem, quem amittetis omnino, si ecclesiam suam aliqua improbitate volueritis conculcare. Si vero memorata die conditione præscripta adesse placuerit, nobis, si placet, sine mora rescribite, aut si conditio displicuerit: indecens enim est, si aut nos deludimur ab amicis, aut amicos deludimus. Valete. EPISTOLA XLVIII.—AD REGEM. T. Cantuariensis, regi Anglorum. Et si propriis et privatis urgeamur angustiis, procellis tamen publicis magis affligimur, et fortius cruciamur. Nos enim in propria persona manus Domini visitavit, in flagello clementiæ suæ, et de longa et gravi infirmitate aliquantulum jam erexit. Veruntamen omni infirmitate gravior est animæ nostræ procella discordiæ, quæ Domino permittente scidit ecclesiam, regnaque collidens et principatus, a populo Domini securitatem excussit et pacem. Hæc est afflictio nostra quotidiana, hic omnium bonorum justissimus dolor et amarissimus gemitus, et quidem eo amarior, quod in absentia vestra incerti sumus quid sperare oporteat, quid timere. Inde est quod in absentia vestra serenitati vestræ affectuosius supplicamus, ut nos de statu vestro sollicitos certiorare dignemini. Si enim res vestræ prosperæ fuerint, speramus in Domino, quia nos et ecclesia Dei, quæ apud vos est, prosperabitur. Nam in unitate consistit, et Domino auctore numquam schismaticis adhærebit. Ecclesia vero Gallicana, sicut nobis veridica relatione innotuit, recepit Alexandrum et ab Octaviano recessit. Quod autem ad humanum spectat examen, meliori et saniori parti videtur adhæsisse, quum omnibus constet quod persona Alexandri honestior est, prudentior, litteratior, eloquentior: et causa ejus ab omnibus inde venientibus sincerior et justior prædicetur. Et quamvis neutrius illorum adhuc nuntium aut scriptum viderimus, scimus tamen quia omnes nostrates, si vester consensus affuerit, proniores sunt in partem Alexandri. Audivimus autem quod imperator vos in partem Octaviani trahere conetur: sed absit, ut in tanto periculo ecclesiæ pro amore vel honore hominis faciatis nisi quod credideritis Domino placiturum, nec decet majestatem vestram, si placet, ut inconsulta ecclesia regni vestri superponatis ei hominem, qui sine electione, et ut publice dicitur, sine gratia Domini per favorem et vim imperatoris tantum honorem ausus est occupare. Nam tota fere ecclesia Romana in parte Alexandri est. Incredibile autem est, quod pars illa possit obtinere et prævalere per hominem cui justitia deest, cui Dominus adversatur: eos vero in humili casu prævaluisse, crebra recolimus relatione, quos Gallicana recepit et fovit ecclesia, et infelicem exitum eorum quos Teutonicus impetus introduxit. Sic obtinuerunt temporibus nostris Innocentius adversus Petrum, Calixtus adversus Burdinum, Urbanus adversus Wibertum, paschalis adversus tres, Albertum, Maginulfum, Theodoricum, et multi similiter in diebus patrum. Nobis ergo provideat dignatio vestra, vestrumque in partem illam Deus inclinet assensum, quæ justitiæ et veritati innititur, et Christo propitio triumphabit, et si vobis placet, in tanto periculo totius ecclesiæ Domini, utendum est vobis consilio regni vestri, nihilque in præjudicium ejus statuendum est sine consilio cleri vestri. EPISTOLA XLIX.—AD CANCELLARIUM REGIS. Cantuar. Gravati sumus plus quam tibi vel aliis dicere possumus, et nondum bene evasimus. Spes tamen nobis est evadendi salubriter, quia nobis, auctore Domino, propositum est satisfacere flagellanti, et flagellum æternum declinare castigatione præsenti: eoque certiores sumus de venia, quo gravius affligimur præsenti corporis pœna. Flagellat enim Dominus omnem filium quem recipit. Parati ergo sumus patienti et læto animo amara suscipere de manu Domini, qui dulcia toties in usum accepimus vel abusum. Itaque sive vivimus, sive morimur, Domini sumus. Nihil enim aliud desideramus in vita, licet aliquid propositi differamus, donec domini regis et tuo utamur consilio. Interim domui nostræ, et animæ nostræ disponimus, et pro consilio religiosorum, amodo præstante Domino efficacius disponemus. Est autem quod tam de consilio religionis, quam de proprio concepimus spiritu, ut omnes malas consuetudines quæ nostris temporibus et per nos ortæ sunt in archiepiscopatu, emendemus ante exitum nostrum. Unde quum in extremis agere videremur, Domino vovimus inter cætera, quod consuetudinem de secundis auxiliis, quam frater noster archidiaconus ecclesiis imposuit, destrueremus, et ab ea relaxantes ecclesias et liberantes, sub anathemate prohibuimus, ne ulterius ab aliquo exigantur. Et ne hoc nostrum beneficium, aut potius debitum, in posterum valeat infirmari; hoc ipsum scripto nostro confirmavimus. Tu quoque, si præsens nostras vidisses angustias, gratum haberes quicquid fieri videres pro nostra salute, et nostram malles animam liberari, quam de peccatis, et damnatione nostra, pecuniam et divitias infinitas acquirere. Inde est quod te ad præsens in vexatione hujus auxilii audire non possumus, sine læsione voti et salutis nostræ periculo. Sed si Deus nobis vitam dederit et sanitatem, quam nondum bene adepti sumus, speramus quod adhuc ita tibi per manum nostram Dominus providebit, quod talibus non egebis auxiliis, et gratias ages Domino, quod a mala consuetudine suam temporibus vestris liberaverit ecclesiam. Rogamus itaque, ut quod fecimus gratum habeas, quia nobis parum prodesset totus mundus, si animam perderemus. EPISTOLA L. De Meritona. Causam, quæ inter dilectos fratres nostros canonicos Meritonenses, et monachos de Melsa vertebatur, super possessione loci qui dicitur Acchab. et B. et damnis, quæ sibi canonici querebantur illata, ex mandato domini papæ decidentes, monachos canonicis condemnavimus, in restitutionem præfati loci, ad damna sibi resarcienda. Quorum summam quum illi ad octoginta marcas, servata veritate et adhibita moderatione, extenderent, nos partibus nostris interpositis eam ad 40 marcarum reduximus quantitatem. Vestræ itaque fraternitati mandamus, et domini papæ auctoritate præcipimus, ut præfatos monachos memoratis fratribus, jam dictum locum, et pecuniam præfatam, omni occasione remota, restituere compellatis, ne in executione mandati apostolici negligentiæ vos quisquam arguere possit obnoxios. Hoc autem monachis non debet suffragari, quod illius præscriptum fundum advocato, sicut nobis confessi sunt, tradiderunt, quum ille qui dolo desiit possidere pro possessore damnetur: unde locum incontinenti restituant, et pecuniam infra instantem festivitatem omnium sanctorum persolvant. Quod si dominus fundi vobis quacumque occasione se opposuerit, eum severitate ecclesiastica, adhibita diligentia, coercere non differatis.