EPISTOLA XLI.—AD EUNDEM. Alexandro Papæ. Ecclesia Morinensis his qui eam impugnant, sancto episcopo Milone, patre optimo, destitutam, maternum semper impendit affectum, et in necessitatibus suis multa pietatis solatia dignoscitur contulisse: ipsi autem pro bonis mala retribuunt, et quærentes quæ sua sunt, matrem suam scindere moliuntur. Inde est quod sanctitatis vestræ genibus provoluti, quanta devotione possumus, supplicamus, ut gratia vestra quæ consuevit punire ingratos, sinum clementiæ dignis et bene merentibus aperire, ecclesiam Morinensem clementer respiciat et conatus manifestæ ambitionis evacuet. Dextera siquidem apostolica teneras plantationes gratiæ suæ beneficiis irrigare consuevit, ut proficiant et omnem, ne marcescant aut deficiant, concussionis molestiam amovere: quod quidem, si placet, tanto justius facietis, quanto fiducialius speratur quod venerabilis frater noster Milo, qui sancto Miloni in episcopatus successit sedem, in sanctitatem quoque succedet et virtutem. EPISTOLA XLII.—AD EUNDEM. Domino Papæ Alexandro. Quanti me faciunt, qui se meis precibus apud majestatem vestram confidunt posse juvari! utinam mihi fiat secundum verba eorum! Et quidem apud vos fiducialiter ago, non de meorum conscientia meritorum, sed de vestra benignitate præsumens, semper reminiscens cum gaudio et exultatione, quæ processerunt de labiis vestris, quando Ferentini arcam futurorum, annulum proprium mihi contulistis, et balteum. Ab illo ergo die speravi semper in his, scio per misericordiam Domini vestram, quoniam non confundar. Ex tunc lator præsentium amicus mihi extitit, licet bonæ memoriæ Henrico Eboracensi archiepiscopo, qui me persequebatur, ut scitis, ad- hæserit his diebus, unde ei debeo gratias ampliores. Vobis pro eo supplicatur a magnis viris, et talibus, ut magni reputare debeam, si vestigia eorum mihi liceat adorare. At certus sum quod quanticumque sint, nullus eorum me minimo servulo vestro vobis fidelior est, aut devotior. Ad pedes ergo misericordiæ vestræ provolutus supplico, ut justitiam ejus promoveri præcipiatis, nec eum ab arctioris vitæ via, quam religiosorum consilio aggressus est, permittatis avelli ob eorum improbitatem, quibus videtur esse religio consummata, si in causis omnibus obtinuerint. Ab ordine vestro de novo apud vos scandala emerserunt, tanto quidem amariora fidelibus, quanto prævisa minus, et præter opinionem omnium acciderunt. Zelus quidem et contentio, carnalis affectus indicia sunt, et propriæ dignitatis inordinata defensio ambitionem arguit, et convincit. Ecce inter fratres vestros non modo emulatio, sed jam rixa est, jam fere avergit in pugnam. Sæpe interposuimus partes nostras, ut pax reformaretur in domo Domini, et compositione vel judicio scandala de medio tollerentur. Vexati ergo sumus, et non profecimus quicquam, sed fiunt in dies, nisi Deus manum apponat, novissima eorum deteriora prioribus. Abbas de Lisleshulla, et fratres ejus justitiæ semitas non sequuntur, eo quod aberrant longius a caritate, et nesciunt viam pacis, utraque pars culpam refundit in alteram: ne tum veritas elucescat, pars abbatis videtur impedire. Inde est quod unanimitati vestræ supplicamus in Domino, ut nostris laboribus nunc demum finem imponatis, et aut pacem reformetis ecclesiæ, si tamen fieri potest, partibus commanentibus, aut in securi justitiæ succidatis radicem arboris, quæ dissentionum et jurgiorum fructus amarissimos facit. Valeat semper dilectio vestra, memor nostri in orationibus suis apud Altissimum. EPISTOLA XLIII.—AD ABBATEM DE ARROSIA. Venerabilibus amicis fratribus in Christo dilectissimis, R. Abbati, et filiis pacis, qui in capitulo Arroasiæ convenient, T. Sanctæ Cantuariensis ecclesiæ minister humilis salutem. Ab ordine vestro de novo apud vos scandala emerserunt, tanto quidem amariora fidelibus, quanto prævisa minus, et præter opinionem omnium acciderunt. Zelus quidem et contentio, carnalis affectus indicia sunt, et propriæ dignitatis inordinata defensio ambitionem arguit, et convincit. Ecce inter fratres vestros non modo emulatio, sed jam rixa est, jam fere avergit in pugnam. Sæpe interposuimus partes nostras, ut pax reformaretur in domo Domini, et compositione vel judicio scandala de medio tollerentur. Vexati ergo sumus, et non profecimus quicquam, sed fiunt in dies, nisi Deus manum apponat, novissima eorum deteriora prioribus. Abbas de Lisleshulla, et fratres ejus justitiæ semitas non sequuntur eo quod aberrant longius a caritate, et nesciunt viam pacis, utraque pars culpam refundit in alteram: ne tum veritas elucescat, pars abbatis videtur impedire. Inde est quod unanimitati vestræ supplicamus in Domino, ut nostris laboribus nunc demum finem imponatis, et aut pacem reformetis ecclesiæ, si tamen fieri potest, partibus commanentibus, aut in securi justitiæ succidatis radicem arboris, quæ dissentionum et jurgiorum fructus amarissimos facit. Valeat semper dilectio vestra, memor nostri in orationibus suis apud Altissimum. EPISTOLA XLIV.—AD REGEM. Domino Regi Anglorum. Illa est regnorum vera pax, et semper optanda tranquillitas, quum in fide et dilectione sibi cohærent membra ecclesiæ, et sacerdotibus debitam reverentiam principes, et principibus plenæ fidelitatis exhibent obsequium sacerdotes. Si vero suis in se facultatibus collidantur, tam secularis, quam ecclesiasticæ potestatis enervabitur vigor, quia juxta vocem Altissimi, in se divisum regnum quodlibet desolatur. Nos autem semper, maxime temporibus vestris, huic unitati conciliandæ et servandæ invigilavimus, et corporis rerumque dispendia fecimus, ut in unum fidei et caritatis hæ concurrerent potestates; et, Domino quidem auctore, huc usque profecimus, sed modo versamur in labore et periculo graviori. Scissura enim ecclesiæ Romanæ novitatis suscitat amatores, et præsumptionibus multam dedit audaciam. Siquidem alii apud nos Alexandrum, alii disponunt et adire et visitare Victorem. Nobis autem incertum est quis eorum causam habeat potiorem nec possumus eos, qui ad alterutrum inconsulta levitate evolant, auctoritate vestra repri- mere, et tenere, sed nec aliquem recipere, nisi consilio vestro, dum res in pendulo est, in regno vestro licitum esse credimus: nec expedit aliquo modo ut ecclesia Anglorum Romanæ ecclesiæ scindatur exemplo, vel regno et sacerdotio præstet materiam contendendi. Quum ergo episcoporum quidam, et abbatum Romam eant aut mittant, quid faciemus nos, qui præ cæteris pendemus a consilio vestro, et sumus præ cæteris Romanæ ecclesiæ obligati? Quicquid enim alii faciant, nos eam ex professione nostra statutis temporibus cogimur visitare. Erit autem nobis periculosum, si apud eum, qui victurus est, quem nondum novimus, alii qui minus honoris ab ecclesia Romana acceperunt, devotionem nostram prævenerint. Dicitur autem quod majestas vestra quibusdam dedit illuc eundi licentiam, et nominatim his qui lætantur de morte Adriani, qui, sicut mater unicum amat filium, ita vos diligebat: et sunt nonnulli eorum, sicut celebre est, in insidiis personæ aut ecclesiæ nostræ. Supplicamus itaque dulcedini vestræ, ut in hac parte provideatis ætati, infirmitati nostræ, et quod magis optamus et oramus, gloriæ vestræ. A modo enim jam breves erunt dies nostri, nec pro eis multum sollicitamur ad præsens, sed pro ecclesia Cantuariensi, quam parvitati meæ et majestati vestræ commisit Deus. Nec est quod vestram magis deceat excellentiam, quam ut eam servetis indemnem. Ipsa est enim caput regni vestri, et vobis et toti regno, fidei parens in Christo. Quicquid autem ei detractum fuerit, vestrum deturpabit honorem, eo quod honor capitis æque numquam cætera membra decebit. Incautus est enim qui caput exponit periculis, ut ignobilem sui honoret partem. Super his expectamus et desideramus consilium et auxilium vestrum. Valeat in ævum sublimitas vestra. Lator præsentium rem plenius exponet. EPISTOLA XLV.—AD ABBATES WAULIÆ. Dilectis in Domino filiis abbatibus universis, de sinu monasterii Wauliæ procreatis salutem. Commonuimus scripto nostro fratres illos, qui a sui abbatis obedientia recedentes, vocem alterius, cui nullo professionis vinculo tenebantur adstricti, audierunt, et cum eo a congregatione et unitate monasterii sui declinaverunt. Illi vero nihilominus, ut dicitur, in schismate persistentes, in contumeliam ordinis vestri et injuriam capituli Cisterciensis quo ab abbate Wauliæ appellatum est, officii nostri admonitione contempta eundem abbatem sequi non desistunt. Unde caritatem vestram præsentium auctoritate sollicitare compellimur, ut venerabilem amicum nostrum Philippum abbatem, Eleemosynæ, cujus, ut dicitur, armantur consilio, diligentius conveniatis, ut fratrum illorum inobedientiam nequaquam foveat, sed ad patrem suum, qui eos in Christo dignoscitur genuisse, redire permittat. Eisdem quoque fratribus auctoritate nostra præcipiatis, ut redeant, et matris suæ scissuram caritatis vinculo, fructu obedientiæ, unitate spiritus studeant resarcire. Si vero mandati nostri contemptores in schismate suo perseverare maluerint, sententiam, quam in eos abbas suus canonice dederit, ratam habebimus, et auctore Domino in regno Anglorum faciemus inviolabiliter observari.