EPISTOLA XXXI.—AD ..... Licet silere disposuerim, negotium domini papæ quod gessi cum domino Eliensi me compulit aures apostolicas litteris onerare. Necesse ergo est ut intentionem meam vestra industria prosequatur. Quum enim negotium viriliter gestum sit, juris auctoritate quod factum est roborabitur. Centum marcas sterlingorum, sicut dominus Boso præceperat, nobis ad implendum mandatum domini papæ tradidit dominus Eliensis, decem quoque marcas pro marca auri domino Bosoni per dominum Cantuariensem et me transmittit. Agite itaque cum domino B. ut indultæ absolutionis, sicut promisit, episcopo litteras mittat. In quo itaque gravari non debet, si accepto auro verba remiserit. De cætero nihil est apud nos innovatum, nisi quod inter archiepiscopum Eboracensem et abbatem Gloucestrensem pax reformata est, archiepiscopo liti renuntiante, accepto reditu XCIV librarum. Præterea consulo, ut in itinere isto vel unius anni contrahatis societatem bonorum cum annona: cætera victualia Lond. cara sunt, quibus prope fluenta magister Rad. abundat. Cum deductis sumptibus XV millia alecium expectant. EPISTOLA XXXII.—AD JOANNEM THESAURARIUM CANTUARIENSEM. Joanni thesaurario Cantuariensi. Licet vestro sim offensus silentio, amicos tamen alloquor vel offensus. Alloquor quidem, sed alio sermone quam negligentia vestra meruerit. Fueratis etenim de immoderato silentio objurgandi, sed indignantis spiritum venerabilis pater Rod. Episcopus sancti Andreæ cohibuit, personam suam et causam industriæ vestræ commendari desiderans: vexat eum abbas Calcoensis, Acephalorum provocatus exemplo, et per viam inobedientiæ quam Christus ignorat, quandam libertatis imaginem apprehendens ad episcopalis auctoritatis parilitatem assurgit. Episcopi vero causam vobis pater Cantuariensis commendat, et ego, et quem contemnere non audebitis, humilis commendat et justus, Christus Dominus nomen illi. Silentii vestri vitium aliquatenus in episcopi causa purgabitur, dum tamen culpa præcedens continuatione sui non vertatur in crimen. Si vero amplius silueritis, non credatis vobis esse parcendum: quia qui nunc amicis non datis verba, extorquebimus vel verbera. Apud nos nihil est innovatum, nisi quod dominus Eliensis mandato domini Bosonis satisfecit, sicut illi, et vobis secundo jam scripsi. EPISTOLA XXXIII.—AD WILLELMUM NORWICENSEM EPISCOPUM. Willelmo Norwicensi episcopo. Multorum excessibus viam aperit, qui subjectorum dissimulatis erroribus, ei præstat audaciam delinquendi. Tu autem in injuriam sedis apostolicæ et contemptum nostrum graviter diceris deliquisse, qui postquam ad nos super causa, quæ vertebatur inter Alexandrum de Draitona et Radulfum extraneum, appellatum fuit, in præjudicium Alexandri, contempta auctoritate nostra, aliquid ausus es innovare, Unde tibi praecipiendo mandamus, quatenus proxima Dominica, qua cantabitur, Cantate Domino, nostro conspectui appareas, responsurus memorato Alexandro et R. fratri ejus, de inobedientia et contemptu domini papæ, et nostro, et participatione sacrilegii, anathematis: hoc quoque provideas ne multiplicis incontinentiæ, qua nomen tuum sinistræ famæ rumor aspersit, quod minime optamus, reus inveniaris. Nos enim tantos excessus præterire non poterimus incorrectos, ne ex negligentia officii nostri gravius corripiamur ab eo, apud quem, sicut nec munerum, ita non est acceptio personarum. EPISTOLA XXXIV.—AD JOANNEM THESAUR. EBORAC. Joanni thesaurario Eboracensi. Post discessum magistri Willelmi et Rad., quibus negotium, de quo loquuti sumus, multa precum instantia commisi, Norwicum profectus sum, ibique negotium vestrum quanta oportuit devotione et fide gessi. Mea ergo instantia, et amicorum nostrorum, Joannis monachi, et Magistri N., quod vobis debebatur a domino Norwicensi obtinui, licet ille de vobis plurimum conquereretur, et forte merito. Dicebat enim quod quum inter amicos vos præcipuum reputaret, solus in necessitatis articulo ab eo defecistis. Hoc autem contigit quum sub discrimine capitis adversus archidiaconum suum in summo honoris, et famæ periculo dimicaret. Urgebant mala undique, hinc auctoritas apostolica, inde majestas regis. Alterum, potestati faventes sanguini ejus undique imminebant, et, quod perniciosius reputabat, inimici hominis domestici ejus. Amicorum tunc imploravit opem, exploravit fidem, aliisque sibi pro modulo suo assistentibus, solus faciem avertistis in die belli. Quum ergo apud vos sui omnes repulsam paterentur, tandem ipse in propria persona accessit, sed non est exauditus pro reverentia sua. Noluistis enim differre prandium, dum instantis pugnæ videretis eventum. Porro discipulus, qui Dominum cum juramento negaverat, urgente caritate, Dominum sequebatur ut videret finem. Vos autem accessistis ad mensam, dum ille, cui promittebatis amoris obsequium, traheretur ad crucem. His vero de causis credidit vos illius contemnere beneficium, cui in tanta necessitate noluistis præstare subsidium. Ego vero istas et alias objectiones ejus, etsi mihi validæ viderentur, quasi aranearum fila dissolvi, et tandem homini persuasi ut vos inter fidelissimos, et amicissimos reputet. Scio enim quod juxta verbum meum operam dabitis, et diligentiam, ut ope vestra tutus sit ab æmulorum suorum insidiis. Sexaginta solidos, quos ab eo accepi, tradidi A. vestro, quem oportebat resuras distrahere, si clericorum vestrorum vellet impedire clamorem: an benefecerim, rescribetis. Præterea qualiter me cum domino Eliensi versari oporteat, rescribite; an in pondere an puri argenti pecuniam exigere debeam. A vobis namque et non aliunde mandatum accepi. Transii enim fere rem omnino non prætereundam, quum ad incolumitatem honoris et utilitatis vestræ plurimum spectaverit. Si dominus Eboracensis regem coronare vel aliquid aliud adversus ecclesiam temeritatis instinctu moliri tentaverit in provincia nostra, nolite communicare illi, sed ausum reprimite, quia injuriarum nostrarum ultor est Dominus ultionum Cantuariensium Deus: si tamen vos aquilonares sedes nostra læsit in aliquo, satisfacere prompti sumus, dum tamen gravemini nobiscum calculum ponere. EPISTOLA XXXV. Præsentium attestatione notum facimus universitati vestræ, controversias, quæ inter venerabilem fratrem nostrum Ricardum Londoniensem episcopum, et Henricum de Londonia vertebantur, amicabili compositione in hunc modum esse sopitas. Nobis siquidem assidentibus viris venerabilibus Roberto Lincolniensi, Willelmo Norwicensi, Gileberto Hereford., et Hilario Cicestrensi episcopis, idem Henricus in medio contendens asserebat archidiaconatum Colecestrensem, et ecclesias de Fuleham et Stubeham juste sibi competere, et ipsum episcopum teneri obnoxium ad sex libras annuatim sibi persolvendas, et ad hæc incontinenti probanda et testes produere, et instrumenta proferre paratus erat. Factum est itaque utriusque partis assensu, nostra interveniente auctoritate, quod Rogerum le Brun ecclesiam de Fuleham, quam tenebat, in manu episcopi sponte refutavit, et idem episcopus statim eam prædicto Henrico concessit, et inde eum investivit, hac inserta conditione, quod quum idem Rogerus ecclesiam de Stubeham morte aut sponte, vel quacumque ratione tenere desierit, Henricus eam sicut suam libere recipiet, et post ecclesiam de Fuleham episcopo Londoniensi, qui pro tempore fuerit, resignabit. Et hæc volente Rogero pro bono pacis consentiente facta sunt, ipso et decano, et capitulo ecclesiæ beati Pauli Londoniensi præsente et annuente, unde et Henricus propter hæc memoratis controversiis omnino renuntiavit, et episcopo plenarie reconciliatus est, ita quod episcopus et ecclesia ejus chartis suis hanc compositionem debent confirmare. Et nos igitur ipsam auctoritate sedis apostolicæ, cujus vice fungimur, roboramus, et inconvulsam manere præcipimus.