EPISTOLA XXVI. Arguendus eram, pater, si non conatibus meis in executione mandati vestri necessitas potius quam negligentia obstetisset. Ergo quia Magistrum Willelmum, ex quo a vobis discessi, videre non potui, antequam visis litteris vestris ipsum ad dom. A. per dom. archiepiscopum ad impetrandas inducias fecerim evocari. Laboravit ad hæc archiepiscopus, et ego adhibitis sociis laboravi, sed non periit in eo labor noster. Veniet itaque ad diem sibi præfixum, et forte qui nostras contempsit, si tamen necesse fuerit, preces nostras admittet. Convenimus super negotio dominum Cicestrensem, explorantes animum ejus quem proculdubio in hac re timere non oportet, quia nobis jurejurando firmavit, quod licet sibi ipsi magnam irrogaretis injuriam, nullam sibi vellet fieri ultionem, nisi adeo enormis esset, quod salvo honore dissimulari non posset. Novit enim innocentiam vestram, et quem in se habeatis affectum. Præcepit ergo ut vobis scriberem sibi non displicere, si mandatum domini papæ ad unguem exequimini. Scit etiam quia necesse est vobis ut illud impleatis. Vestro quoque A. dedit in mandatis ut vobis dicat, quatenus scripto meo credatis. Scitis forte quare ipsum hoc idem scribere non decuerit. Hoc quidem vult haberi secretum. In festo Magdalenæ, de pertinentiis ecclesiæ de Celcra, quæ ad jus vestrum pertinet, ante dominum archiepiscopum litigabitur. Consulo ut ipsa die aliquis vestrorum adsit, saltim cursor cum rescriptis munimen- torum vestrorum, et jus vestrum possimus protestari. Si quid est quod nuntii vestri attulerint quod ad Wigornensem spectat, sine mora exhibeatur et ei et archiepiscopo. EPISTOLA XXVII.—AD ADRIANUM PAPAM. Domino Papæ Adriano. Immoderatus amor tantam mihi dedit audaciam, ut solicitare præsumem pro meis, et amicorum meorum necessitatibus, quum sim pulvis et cinis, apostolicam majestatem: verum pro his fiducialius supplico, quos vobis, pater amande, et sanctæ Romanæ ecclesiæ fideliores agnosco, inter quos est venerabilis pater dominus Norwicensis, qui sicut promptiori et pleniori devotione apostolatui vestro submittitur, in ecclesia Anglorum fructuosius famulatur. 1ta manifestis calumniis sæpius affligitur, indebitis vexationibus mandatorum vestrorum occasione prosternitur, sicut ex rescriptis episcoporum potestis percipere. Walchelinus archidiaconus comprehensus in operibus manuum suarum, ut non modo mandatum nostrum, sed justitiam Domini evacuet, et sacrarum constitutionum laqueos, et judicum manus effugiat, religionem vestram circumvenire nititur, sub prætextu et habitu restitutionis, quum tamen per ipsum steterit, si quid ei deest, quo minus eam habuerit. Taceo quod in redemptionem criminis multa promisit in contemptu sedis apostolicæ ab ea reversus, plura commisit. Ad injuriam vestram venio: spurium, quem ei revertenti a vobis focaria peperit, de sacratissimo nomine vestro appellari præcepit Adrianum: eandem reliquit pater gravidam, sed provida dispositione statutum est, ut si forte pepererit masculum appellent Beneventum, quia illic peregrinatur pater, si fœminam, dicatur Adriana. O verum Romani Pontificis amicum qui et in flagitiis ipsius habet memoriam, et de bonitate vestra, quam impune deludit, nequitiæ suæ nomen imponit! Hic est, domine, hic est, qui sanctum episcopum ea sola ratione persequitur, quia criminibus ejus episcopus adversatur. Quum videatis iniquum, cujus crimina manifesta sunt, præcedentia ad judicium, non ponetis cum eo malitiæ portionem, licet ille vos, quantum in se est, infamiæ suæ reddat participem. Quum enim, etsi non dejectus, a vobis redire debuerit, vel correctus, facta sunt semper hominis illius novissima deteriora prioribus. Dicam, pater, dicam quod consona voce omnium fama concelebrat, qui hunc dimittit, justitiæ inimicus est, et vitio consensus, justitiæ, honestatis, et incontinentiæ profanator. Wigorniensis episcopus, cui commissa est causa ejus, in executione mandati vestri piger est, in proximo Insulam egressurus. Placeat ergo vobis ei subrogare quemcumque volueritis in Anglia justitiæ amatorem, ut causa episcopi quandoque debitum finem sortiatur. EPISTOLA XXVIII.—AD EUNDEM. Domino Papæ Adriano. Ad ostium majestatis vestræ pulsare toties erubescerem, nisi pudorem meum et devotionis meæ sinceritas, et eminentiæ vestræ benignitas animaret, et eorum, quibus nulla ratione deesse possum, instantia me ad scribendum compelleret vel invitum. Sanctorum fratrum, quid apud Meritonam Domino famulantur, et luce bonorum operum illustrant insulam nostram, vexationibus et injuriis tanto magis compatior, quanto certius habeo eosdem a læsione omnium abstinere, et quod omnibus insulanis patet, utilitati proximorum totis viribus inservire. Ad vestrum ergo apostolatum confugere compelluntur, ut laboribus eorum manum misericordiæ porrigatis. Inter cætera ecclesiam de Effingeham, quam eis, petente domino fundi, donavit dominus Winton., et gloriosus decessor vester Eugenius, secutus ejusdem domini Wintoniensi scriptum, sub privilegio confirmavit, in injuriam apostolicæ majestatis, et confusionem sanctorum canonum contulit memoratus episcopus cuidam publicano fere laico filio sacerdotis, qui in ea ecclesia ministraverat. Ecclesiam quoque eorum de Uppetona miles quidam dissimulante episcopo impune suis decimis spoliavit. Hoc autem, præpediente magnitudine quorumdam justitiæ detrahentium, et invalescente malitia multorum, nisi urgente mandato vestro non potuerit emendari. Placeat ergo dignationi vestræ, prædictorum fratrum causas, et personas benigne admittere, et cito remittere, quia temeritas eorum, qui in usus pauperum, ultra quam hunc, domi expendunt, moram refugit longiorem. Profecto si latores præsentium familiarius inspexeritas, multarum magnarumque virtutum parvum hospitiolum in altero poteritis admirari, et quum utrumque caritati vestræ commendet spiritus: alteri caro et sanguis gratiam compacabit. Prosit Meritonensibus, quod dum essetis in ecclesia beati Rufi, bonus odor eorum ad vos usque pervenit, et quod mihi servo vestro communicare solebat inter loquendum dignatio vestra. EPISTOLA XXIX.—AD EUNDEM. Domino Papæ Adriano. In amicorum negotiis aures clementiæ vestræ pulsare præsumo, cui forte satis esse debebit, si vel in propriis merear exaudiri: verum hanc timiditati meæ contulistis audaciam, quando me occasionem scribendi vobis ex multorum negotiis rapere præcepistis. Nunc autem quia latoris præsentium Willelmi necessitati deesse non potui, majestati vestræ quanta possum devotione, tanta mente pedibus vestris prostratus supplico, ut laboribus ejus nunc tandem debitum finem imponatis; jam enim secundo ad sedem Apostolicam adversarii sui malitia trahitur, qui ad appellandum velox, ad prosequendum tardus, sacrorum canonum non magis ignarus, quam contemptor, fautor curiæ, persecutor ecclesiæ, suffragio secularium potestatum, Catholicæ unitatis robur nititur enervare. Hoc novo tergiversationis genere nostrates instruit ad Romanum pontificem, et regem et reginam pariter appellare, ut pro reverentia vestra, episcoporum manus effugiat, et regis vel reginæ indignationem provocet ad innocentiam conterendam. EPISTOLA XXX.—AD EUNDEM. Adriano Papæ. Silentium, quod mihi indixeram, venerabilis pater Eliensis episcopus interrupit, qui me majestati vestræ devotionis suæ indicia compulit nuntiare. Credit enim se posse apud eminentiam vestram fidelium vestrorum testimonio et intercessione juvari, et quia devotionis suæ fidem mihi vestra gerenti negotia, manifesta operis exhibitione monstravit: serenitati vestræ attentus supplico, ut ei gratiam illam integram conservetis, quam a benignitate vestra promeruit, antequam super capita filiorum hominum thronum vestrum Dominus exaltaret. Petit hoc ipsum dominus Cantuariensis, apud quem centum marcas sterlingorum deposui, quas ad mandatum vestrum implendum a præfato episcopo acceperam. Pronus quidem est in obsequium vestrum memoratus episcopus, sed longe pronior erit, si ei clementiæ vestræ dulcedinem porrexeritis, memor eorum quæ mihi revertenti a majestate vestra injuncta sunt. Unum eorum, quorum recepi curam, ei credidi commendandum. Ut ergo gratia vestra possit esse securior, ei, si placet, indultæ relaxationis litteras transmittatis. Valeat in ævum paternitas vestra, et utinam memoriter teneat quod omnes sciunt et in auribus vestris paucissimi profitentur, Romanum pontificem non posse diu pontificari.