EPISTOLA XXI.—AD EUNDEM. Adriano papæ. Quum inter Robertum Winegotum, et Willelmum de Sturministra super quibusdam parochianis et decimis, sedente Adelelmo archidiacono Dorsetæ controversia verteretur, Robertus petente ea sibi restitui, eo quod aliquando sibi adjudicata et resignata fuissent, quod et testibus se probare paratum asserebat, prædictus Willelmus, adversus quem ut possessorem petebatur, ad nostram audientiam appellavit. Quum itaque nostro se conspectui ambo præsentassent, eo quod Willelmus, licet appellaverit, minime instructus venerat, ad venerabilem fratrem nostrum Jocelinum Saresberiensem diocesanum eorum episcopum causam duximus remittendam, qui quum in synodo sua de causa sufficienter cognovisset, ita et ut ad pronunciandum accingeretur, sæpedictus W. secundo auditorium appellavit. Quum autem die appellationi præfixa in præsentia nostra ambo litigaturi consisterent, sæpedictus Robertus, petitione sua super præfatis parochianis et decimis exposita, tres testes produxit sacerdotes, jurare paratos se præsentes adfuisse quum ordine judiciario adjudicatum fuerat Roberto jus parochiale quod petebat, cum decimis. Quibus diligenter examinatis, et satis concordibus inventis, quum jam post suscepta testium juramenta pronuntiaturi essemus, assidentibus nobis venerabilibus fratribus nostris, Hilario Cicestrensi, Gilberto Herefordensi, et Ricardo Londinensi episcopis, sæpedictus Willelmus absque ullius gravaminis allegatione, tertio, contra juris formam ut nobis visum est, ad consistorii vestri excellentiam appellavit, terminum appellationi præfigens Dominicam qua cantabitur, Lætare Jerusalem. Robertus vero terminum coarctavit, diem præfigens Epiphaniam. EPISTOLA XXII.—AD EUNDEM. Adriano papæ. Controversiam, quæ inter Robertum quendam, et Ricardum de Ambly vertebatur, super ecclesia de Wacheringiis, serenitas vestra nobis decidendam delegavit. Partibus itaque e regione constitutis, quum assiderent nobis venerabiles fratres nostri, Ricardus Londoniensis et Hilarius Cicestrensis episcopi, Robertus memoratam ecclesiam petebat, quam sibi in curia Londoniensi adjudicatam asserebat. E contra Ricardus quadam collusione adversus Monachos de Pritelewella dictatum esse judicium allegabat, se vero ecclesiæ possessorem nunquam citatum, nullam inter se et Robertum latam fuisse sententiam constanter asseverans, quod et ipse Londoniensis episcopus palam nobis omnibus confessus est. Robertus itaque ad hæc nihil respondens, audientiam vestram appellavit, diem constituens octavas beati Andreæ. EPISTOLA XXIII.—AD ALFREDUM EPISCOPUM WIGORNENSEM. Alfredo Wigorn. Episcopo. Super prudentia vestra satis admirari non possumus, quæ, nostro, et fratrum nostrorum consilio postposito vel contempto, in se videtur provocare indignationem superiorum fere omnium potestatum. Summus pontifex, serenissimus princeps, illustris regina, a fraternitate vestra modicum quid expectant, in quo honestati et indemnitati vestræ, quam utilitati eorum, magis prospectum erit. Certe si rem grandem eorum quilibet peteret sigillatim, jure optimo debuerat exaudiri. De nobis et fratribus nostris taceatur ad præsens, quos, si placuisset, non oportebat in consilio vestro locum tenere novissimum. Vereor, dilectissime frater, vereor ne consiliarii vestri consilium insipiens et inutile dederint, dum nobis omnibus apud vos præferri studuerint. Omnes consulunt in commune, ut juxta principum voluntatem magistro Salomoni cedant ecclesiæ, quæ in transactionem Godefridi et Willelmi venisse dicuntur. Nonne fuerat eorum tam laudabilis non modo acceptanda, sed prævenienda voluntas? Honestum et litteratum virum vestris volunt obsequiis mancipare, et dum liberalitatis vestræ munus implebitis, id agere ne fiant irrita quæ de labiis episcopi processerunt. Fuerat sane contemplatione litterarum et morum, et jure societatis antiquæ adsciscendus, id etiam nemine postulante. Nonne indignus est, in opportunitatibus suis, fratrum consilio, qui illud tam leviter aspernatur? Nonne preces illius merentur excludi, qui tam piam voluntatem principum non admittit? ut de aliis taceatur qui tamen apud vos plurimum posse debent ex merito, voluntas domini papæ pleniori benignitate interpretanda erat. Vulgo dici solet et acceptum fideliter, verum est, quia summi pontificis voluntas decretum est: et ne in jure constituendo causarumque discissionibus duntaxat obtinere credatur, faciendi necessitatem, quum innotuerit, amantium devotioni solet indicere. Sed forte dicetis hoc demeruisse magistrum S. qui adversus innocentiam vestram reginæ animum concitavit: quid hoc aliud est quam reginam, quæ eum vobis audientibus excusavit, ream mendacii facere? Et quia voluntatem domini papæ vobis innotuisse non ambigimus, fraternitati vestræ præsentium significatione præcipimus, ut eam impleatis, prohibentes ne quid contra eam super ejusdem ecclesiis innovetur: præcipimus etiam ut nobis faciatis copiam litterarum, quas G. archid. super hoc attulit. Novit discretio vestra quid eum sequatur, qui scit et non facit Domini voluntatem. EPISTOLA XXIV.—AD REGEM HENRICUM. Regi Anglorum. Sicut clementioris famæ beneficio nobis innotuit, virtus vestra semper in Domino prosperatur, qui successus vestros adjectis successibus cumulare non desinit, et in tanto prosperorum cursu, vestri et sui dedit habere notitiam. Et quidem quæ apud nos sunt, tanta pacis et quietis lætitia perfruuntur, ut bellicæ tempestatis, et cladis publicæ, totamque præcedentium malorum seriem regni vestri felicitas præter opinionem popularem demulceat, vel omnino absorbeat. Digitus Dei est hic, qui in manu pueri sui domini mei regis aurea reformat sæcula, et omnium auctore Domino molestiarum a commissis vobis nationibus et linguis, propulsavit incursum. Tantæ tamen felicitati derogatur in uno, quod, languentibus desideriis, diutius destituimur corporali præsentia vestra, qui majestatis, et virtutis vestræ beneficiis indesinenter affluimus. Scimus quid loquamur, qui et ex abundantia cordis loquimur, et pro regni vestri incolumitate ætatem ex parte transegimus in labo- ribus et ærumnis. Veruntamen quia, urgente amoris fide, non possumus pro vobis non esse solliciti, beatitudini vestræ, quam in longa et felicia tempora protendat Dominus, supplicamus, ut per latorem præsentium ea quæ circa vos sunt nobis significare dignemini. Certo quidem certius est, quod ab incolumitate vestra, non modo totius insulæ, quæ vobis votis felicibus salutem precatur, salus pendet, sed omnium etiam circumjacentionum nationum. EPISTOLA XXV.—AD EPISCOPUM DUNELMENSEM. H. Episcopo Dunelmensi. Juxta relationem vestram habemus quod possimus de fraternitate vestra causari, qui ex constitutione sacrorum canonum, coepiscopis denuntiasse debuistis flagitiosum illum, quem epistola vestra nobis depinxit, ab ecclesia vestra ob tanti sceleris atrocitatem, anathemate condemnatum. Nos autem, licet venerabilis fratris nostri Eboracensis archiepiscopi litteris fretus fuerit, et pro eo multi et magni viri, culpam aut omnino reticentes, aut minuentes supplicaverunt: ei neque communionem indulsimus, nec itineris poenam remisimus, sed tantum terminum prorogavimus usque ad exaltationem sanctæ crucis, nihil eorum quæ ei injuncta fuerunt, in aliquo immutantes. Quia ergo malitia sua aut fallacia ei lucrosa esse non debet, eundem fraternitati vestræ juxta canonicos sanctiones tractandum relinquimus, mandantes ut pro modo culpæ tanti flagitii, scelus ea severitate puniatis, ut delictum ejus auctore Domino per pœnitentiam deleatur, et cæteri vel timoris metu a similibus terreantur. Nos enim per misericordiam Domini criminum patroni esse noluimus, sed ultores, gratum ha- bentes, quod zelum justitiæ inter barbaros retinetis, ratum habituri quicquid secundum Dominum statuetis in illos, qui crucifixum adhuc, qui in ecclesia adorandus est, persequuntur.