EPISTOLA CLXXXVII.—AD NICOLAUM DE MONTE ROTHOMAGENSI. [A.D. 1166.] Magistro Nicolao de Monte Rotomagensi. Quod tibi rarius scribo, ex variis causis est, quas referre non oportet, tum quia plures earum tibi notæ sunt, tum quia alias non expedit publicare. Nunc autem a scribendo nec manum nec animum potui cohibere, quum in adventu fratris nostri didicerim, quod ex liberalitatis tuæ indicio ei innotuit, quem ad me et meos affectum habeas. Quantas itaque possum de humanitate illi per manum R. de Luneseia exhibita, dilectioni tuæ gratias ago, quandoque auctore Domino condignas acturus. Magni utique facio quod fecisti, sed eo majoris, quo fidem in hominibus, juxta prophetiam Evangelii, jam cariorem esse perspicuum est: præsertim quum in ea ætate et gente editi simus, ubi sine dispendio fidei vix aliquis fidem facit fidei suæ. Certissimum namque argumentum fidei est contempta fides: et qui Domino promissam fidem ad arbitrium mundanæ potestatis non facit irritam, convincitur infidelis. Si mihi non credis, operibus habe fidem, quæ, ut ait Jesus, quem denuo crucifigunt, perhibent moribus testimonium certius et majus Johanne. Bene tamen agitur cum nostratibus, et mitius tractatur ibi Jesus: si tamen vera est attestatio, quam in appellatoriis suis, quas dicunt, nuper ediderunt principes sacerdotum, prædicantes, scribentes, et ad majorem auctoritatem assertionis suæ sigillis pluribus patentem scripturam consignantes, quia dominus rex “dulce putat obsequium, quum monetur ut corrigat si quid deliquerit in Deum,” ad formam justitiæ libentissime satisfacturus: “si quid deliquerit,” inquiunt malorum inexperti, et quibus nondum certum est eum contra Dominum in aliquo deliquisse, aut condigna satisfactione non purgasse delictum. Bene, inquam, cum eis agitur, si prædicationi et attestationi eorum veritas subest. Sed quid si pariter, quod dominus papa dicit, et ecclesia Romana cognovit, in scripto quod illuc transmissum est, mentiuntur? Non est de cætero, dilecte mi, quod querantur, quia hoc dulci, quod prædicant, correptionis obsequio a rege quicquid æquum et bonum fuerit, poterunt impetrare: non est de cætero quod eis quisquam compati debeat, qui tanta facilitate possunt procellam quamlibet in auram commutare. Sed nobis longe alia mens est, qui aliud experimur, et utinam prædicatio eorum in nobis impleretur et illis interim præelegimus rapinam bonorum sustinere in patientia, et expectare qui auferat iniquitatem a Jacob, et impietatem ab Israel, quam cum his qui convenerunt adversus Dominum et adversus ecclesiam ejus conspiraverunt, iniquitatis ponere portionem, et divinæ legi bonorum temporalium flosculos anteferre. Sed finis chartulæ sit et verbi, ut ubicumque locorum sim, me noveris tuum esse. Valete. EPISTOLA CLXXXVIII.—AD MAGISTRUM GAUFRIDUM. [A.D. 1166.] Magistro Gaufrido. Expectabam in reditu nuncii mei ad consilium et auxilium contra fortunæ sævientis injurias, litterarum tuarum solatio recreari, sed qua eas præter morem tuum, et contra spem meam dispensatione subtraxeris amico, diu exulanti et ex fidei causa proscripto, incertum est. Neque enim mihi facile persuaderi potest, quod vel calamum a scriptitatione continueris, vel mandatum domini abbatis, quod ex litteris ejus ad te mihi innotuit, suspenderis, ut mihi incommodares, sed ex necessitate et dispensatione, quæ nec fidei notam ingerat, nec amicitiæ devenustet officium. Absit enim ut cito perperam sentiam de amico. Unum autem est, quod audio te esse tot et tantis de novo, et tibi et tuis utiliter negotiis implicitum, ut non modo amicis scribere nequeas, sed nec eorum litteras facile legere vel audire: unde et tibi parcius scribo, et ad quæ, si tamen id cordi fuerit, poteris leviter respondere. Licet autem omnino sileas, te tamen ut Cicero in Epistola ad Tironem de amico scribit, ubique et in omnibus habeo excusatum, ponens si quando destiteris ab officio, tibi opportunitatem defuisse, non animum. Hoc est autem quod facile poteris, quum auctore Domino opportunitas non negabitur volenti. Saluta domum tuam totam. Si quæsieris forte quid agatur in Francia, noveris quoniam ibi Dominus colitur, qui non de novo mortuus est; nec monachum induit, nec bonis suis renuntiavit, ut nec habeat de cætero unde pascat exules suos. Si de me, paucis respondeo, quia est bona librorum Domino propitio, et —— provisæ frugis in annum copia. Cætera Dominus ministrabit, qui sperantes in se non deserit, nec aliquid boni reservat deserentibus fidem, et simulatoribus fidei, et persequutoribus thesaurizat iram in diem furoris sui.