<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" xml:space="preserve" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0381.stoa001.nd-dlc-lat1"><div type="textpart" subtype="letter" n="184">
					<head>EPISTOLA CLXXXIV.—AD BARTHOLOMÆUM EXONIENSEM EPISCOPUM. [A.D. 1167.]</head>
					<head>Domino Bartholomæo Exoniensi Episcopo Joan. Sares.</head>
					<p>Multa quidem scribenda essent, sed angustia temporis, et necessariarum tumultus occupationum cogunt, ut ea perstringam potius quam exponam. Recepi nuper, auctore Domino, fratrem meum benignitati et liberalitati vestræ congratulantem in plurimis, et me præter plurimam, quam habebam ad vos, devotionem, longe devotiorem fecit, et magis obnoxium. In ipsius vero adventu cujusdam amicissimi nostri recepi litteras, quides me voluit præmunire, et vos, si fieri posset, per me, quod rex præcepit per Jocel. de Ballolio, et quosdam alios ministros pietatis suæ,<pb facs="salisbury-opera-omnia_0331" n="310"/>vos et dominum Wigorniensem sic habendos in omnibus et tractandos, ut capitales inimicos regni, et publicæ salutis hostes. Utinam vanus sit timor meus! Sed quicquid episcopi in appellatoriis suis papæ de eo scripserint, quicquid prædicent de pietate et mansuetudine ejus, de justitia et affabilitate, de reverentia sacerdotii, nihil adeo impium est in Deum, in homines inhumanum, quod Franci et Latini de eo facilius non credant: unde plurimum mirantur et stupent omnes qui audiunt, qua conscientia, qua impudentia, qua fronte ausi fuistis asserere, scribere, et episcopalis auctoritatis characteribus confirmare innocentiam hominis, cujus injustitiæ sunt omnium fabula, cujus supplantationes et violentias mundus agnovit: quomodo in subversionem justitiæ falsum dedit tot et tantorum patrum venerabilis universitas pro malitia testimonium. Nam scripti vestri verba sunt hæc pro rege, cujus causam notarius vester justificare conatur, Rex omnem promittit justitiam, et eam factis implere paratus est, et dulce reputat obsequium, quum monetur, ut corrigat, si quid offenderit in Deum, nec solum satisfacere, sed et, si jus exigat, in hoc satisdare paratus est. Et post pauca subjungit, Eundem se judicio ecclesiæ in his quæ sunt Ecclesiæ, nec in modico subtrahentem, sed colla Christi jugo subdentem. Et paulo superius: Dominum regem non quidem numquam peccasse dicimus, sed Domino semper paratum satisfacere, et confidenter dicimus, et prædicamus. O, inquiunt, quam sana, quam sancta prædicatio episcoporum Angliæ! quam sincerum et incorruptum pro libertate Ecclesiæ testimonium! quam vera est assertio sacerdotum, qui illud prædicant quod mimus aut histrio sine dispendio verecundiæ non loqueretur. Si fidem quam non habet desiderat scriba vester Londoniensis, et si<pb facs="salisbury-opera-omnia_0332" n="311"/>qui ei consentiunt, exeundum est eis de orbe Latino, ne quoties hæc prædicaverint,<lb/>Quære peregrinum vicinia rauca reclamet,<lb/>et ne tantum adversus ecclesiam pro consuetudinibus, imo pravitatibus, avitis testimonium daret sapiens ille tabellio et facundus, etiam adversus populum testificator, inseruit scripto vestro: Rex a Domino constitutus paci per omnia providet subjectorum, et ut hanc conservet, ecclesiis et commissis sibi populis, dignitates regibus ante se debitas et exhibitas sibi vult et exigit exhiberi. Quid hæc audiens Ecclesia Gallicana? Ita, inquit, Dominus et evangelii verba adjuvent eos a quibus et pro quibus hæc scripta sunt. Providet fortasse pacem omnibus, sed a longe, quia præsentialiter omnia turbat. Dicunt episcopi, aut forsitan, ut verius dicatur, episcopus, quoniam pax est, et omnes e contra clamant, quia pax non est, sed amaritudo omnium amarissima. Si vero nonnisi debitas exigit consuetudines, sicut vester Demosthenes asserit, illis profecto debuerat esse contentus, quæ non sunt divinis legibus inimicæ, quæ bonis moribus non adversantur, quæ sacerdotium non dehonestant, quæ periculum non ingerunt animarum, quæ matris Ecclesiæ, de cujus manu suscepit gladium, ad ipsam tuendam, et injurias propulsandas, non subruunt libertatem, sed in votis ipsius omnia contraria sunt, sicut Scriptura ejus, sanctorum patrum auctoritate, et summi pontificis ore damnata testatur, et quotidianæ querelæ cleri et populi: et timeo ne pontifices ipsi contra scripta sua venire cogantur, et deprædicare quod prædicant, et quam modo damnant, justificare causam, et quam justificant condemnare. Signata est attestatio eorum omnium quidem concepta nomine, sed trium duntaxat episcoporum roborata sigillis, archisynagogi videlicet<pb facs="salisbury-opera-omnia_0333" n="312"/>Lond. et domini et amici mei, cui interim parco, episcopi Winton. et æque doctrina et eloquio pollentis, veteris quidem scholastici, sed novitii episcopi Herefordensis, quorum præminebat auctoritas, si non opinioni bonæ consensit, iniquitatis, et manifestæ falsitatis attestatio, scripto utrumque, et sigillorum munimine convincente præjudicaret. Alii interim quos libelli concludit inscriptio, mitius arguuntur, quia non facile credi potest, ut tot sapientes convenerint, tot contulerint religiosi in fraudem divinæ legis et canonum, et in perniciem Ecclesie conscripserint, unde convalescat et prævaleat usquequaque iniquitas, et justitia opprimatur. Sed ut audio, omnes illi scripto præstiterunt auctoritatem: quod si ante viderant, impiissimum fuit tantæ iniquitati testimonium perhibere: si non viderunt, stultissimum alienæ iniquitati suorum impositione characterum præstare auctoritatem. Sed quid in re conspicua, quum ex necessitate plura dicenda sint, protendo sermonem? Nam pagina illa, etsi vestrorum cessaret opera, nostrorum tamen diligentia ad Romanum defertur pontificem, qui et mores illius quem justificatis ex multis novit indiciis, et facile deprehendet qua sinceritate episcoporum concepta sit hæc attestatio, quæ fuerit intentio scribæ vestri, qui quoniam, Domino aliter disponente, quod ambiebat esse non valuit, Cantuariensis archiepiscopus, in Anglicana ecclesia de consensu, consilio, et auctoritate eorum, qui Christum persequuntur, factus est archisynagogus. Scripsit ei nuper dominus rex per Radulphum Dicetensem archidiaconum suum, quod se totum regnum suum et causam, quæ inter eum et Ecclesiam vertitur, ipsius tanquam patris et fidelissimi amici, committit arbitrio, et præcipit, ut sui officiales ei in omnibus usquequaque obediant. Si<pb facs="salisbury-opera-omnia_0334" n="313"/>quid ergo vobis, vel Ecclesiæ vestræ, aut domino Wigornensi incubuerit, illum faciatis conveniri, ut pro vobis et ecclesia Dei commoneat regem, qui, sicut in illa nobili epistola sua, quæ jam provincias et regna circuit, testatus est, Dulce putat obsequium, quum admonetur, ut corrigat si quid deliquerit in Dominum. Nam qui deliquit in proximum, in Dominum quoque deliquit; et sponsum exhonorat Christum, quicumque inhonorat Ecclesiam sponsam ejus. Sunt enim corpus unum, imo et spiritus unus, et, quod amplius est, collatione gratiæ quodammodo sunt Deus unus, dum admirabili commercio illa, quæ carnis sunt ex natura primitiva Domino impertit, ut ab eo plenitudinem divinæ naturæ recipiat, et oleo exultationis quadam ratione consortii abundet ab illo, et effluat tota. Primitivam naturam dixerim ne abusionis inveteratus mos natura reputetur, juxta quem omnes sumus natura filii iræ, non quod in ea conditi sumus, sed quia in eam degeneravimus. Nam, ut ait Orator, usus altera natura est, a quo difficillimum est avelli. Nec tamen archisynagogum idcirco conveniendum censeo, quia multum sperem vos ipsius patrocinio posse proficere, sed ut veritas amplius elucescat, et ut in verbis mendacii, quod Spiritus sanctus inhibet per prophetam, ulterius nemo confidat. Ut paucis concludam quod sentio, aut Scriptura quæ solvi non potest, fallax et falsa est, et veritas Dei a seipsa degenerat, aut in laqueis suis comprehendentur iniqui, et qui fratri foveam parat, ipse incidet in eam prior. Christe, teipsum convenio, te, qui indeficiens veritas es, appello, in extremo die judicii tuum, si ratio permiserit, redarguturus mendacium, nisi quo judicio quis judicaverit, judicetur, et mensuram condignam recipiat pro mensura. Certe<pb facs="salisbury-opera-omnia_0335" n="314"/>spiritus sapientiæ est, qui loquitur, Quia per quæ peccavit quis, per hæc et punietur. Homicida primus Cain occisus est. Pharao dum submersionem moliebatur, submersus est. Adonibesech quoque vicissitudinis hujus expertus est legem. Cham dum servitutem aliis affectabat indicere, perpetua servitute damnatur. Sic et Judas traditor, qui Dominum procuravit suspendendum, laqueo suspendii vitam finisse dignoscitur. Et in omni gente et ætate, si quis divinæ dispensationis animadvertat historiam, plane cognoscet semper esse conformitatem quandam culpæ et pœnæ. Quod loquor experimur et nos, agnoscimus justum flagellum culparum conscii, expectantes, sed non desiderantes, ut in proximo virga corripientis retorqueatur in tortores et adversarios nostros. Mallemus enim quod adversarii nostri resipiscerent et redirent ut filii, quam ut, quod eis imminet, torqueantur ut servi. Nam talium genus nonnisi suppliciis emendatur. Scribit Ezechiel, et verum est, quia qualis consultor, talis et propheta ejus est, et a facie Domini spiritus mendax egreditur adhuc, ut sit in ore omnium prophetarum, Achab, et similium regum. Sic et rex Anglorum ut dicunt qui appellatorias archisynagogi audierant, episcopos sibi conformes habet, qui, ut de aliis scriptum est, docuerunt linguam suam loqui mendacium, et ut inique agerent, laboraverunt, sollicitat alios ut subvertat, et eum alii sollicitando subvertunt. Quam gloriosam, quam catholicam, quam piam epistolam Coloniensi schismatico nuper miserit, ex rescripto ejus, quod vobis mittitur, potestis conjicere, ut pateat omnibus quam verum sit, quod de pietate et justitia regis vestri tanta confidentia prædicatur. Ad ipsum quoque nuper venerunt exparte domini de Monteferrandi vani illusores, abbas scilicet Clu-<pb facs="salisbury-opera-omnia_0336" n="315"/>sinus, et electus Hipporiensis, postulantes unam filiarum regis filio Marchionis, constantissime repromittentes, quia Cantuariensem archiepiscopum deponi facient dum modo filiam petitam obtineant. Rex sub hac spe direxit nuntios suos cum illis, Joannem scilicet Cumin, R. de Tamewurda, et Joannem de Oxeneford, in quem depositionis a decanatu est lata sententia, et summi pontificis auctoritate et scripto roborata. Scriptum vero est penes Cantuariensem archiepiscopum primatem Angliæ, et apostolicæ sedis legatum, cujus sententiam, quam tulit in deprædatores Cantuariensis ecclesiæ, et regis consiliarios, dominus papa ratam habuit et confirmavit, et ab episcopis cismarinis et transmarinis præcepit observari. Ei namque et legatio data est, et primatus totius Angliæ confirmatus. Scripsit super hæc Londoniensi et vobis omnibus, et credo quod idem Londoniensis jam recepit litteras legationis vobis omnibus ostendendas. Præterea memoratus archiepiscopus et legatus apostolica auctoritate excommunicavit et excommunicari jussit omnes qui portus observant, ut impediant appellantes vel appellatos, aut ex pia devotionis causa tendentes ad apostolorum limina, vel ad ipsum qui vices apostolicas habet et agit. Præcepit etiam, ut hanc sententiam ejus faciant omnes episcopi per suas dioceses publicari. Licet autem appellationem, quam adversus eum fecerunt episcopi, nullius credat esse momenti: tamen oportebat, ut qui eam aliquas vires habere opinantur, utpote rex, episcopi, et proceres, ponentes prudentiam carnis brachium suum, omnia ad archiepiscopum pertinentia, in eodem statu esse permitterent; quia nihil innovari debet appellatione pendente. Postea vero de mandato regis captus est Willelmus capellanus, et alii clerici, ut de laicis<pb facs="salisbury-opera-omnia_0337" n="316"/>taceatur, et Ecclesiæ possessionibus ablatis, atrociter tractati sunt. Unde et archiepiscopus regem ipsum denuntiavit domino papæ in canonem incidisse, et facto suo esse excommunicatum, nisi forte sedes apostolica leges ecclesiasticas censeat civilibus comparandas, quæ, sicut ait Anacharsis Scytha, telis aranearum conferuntur, retinentibus quidem muscas, sed transmittentibus volatilia grandiora. Præceperat autem dominus papa, ut Bituricensis, Rothomagensis, Turonensis, et Burdegalensis, et Eboracensis observent, et in suis provinciis faciant observari sententiam, quam Cantuariensis archiepiscopus sedis apostolicæ legatus ferret in malefactores Cantuariensis ecclesiæ, et suos. Hoc tamen adjecit in litteris illis, quia non dat mandatum ut personam regis excommunicet, sed nec prohibet quidem, quia eum potestate sua privare non debet, præsertim quum idem rex patientia Ecclesiæ abutatur in multis. Præcepit etiam sub anathemate, ut omnes qui de mandato regis, clericorum archiepiscopi reditus receperint, et bona omnia eum integritate eisdem restituant quibus ablata sunt; quia rex, qui in causa prædonis versatur, nulli potest præstare auctoritatem. Egi satis apud Cantuariensem ne litteræ istæ procederent: sed consilium prævaluit aliorum suadentium, ut dum dominus papa superest, cujus mortem rex desiderare dignoscitur, sibi indulto privilegio, et beneficiis utatur, præsertim quum ad patientiam ejus semper crudescat inhumanitas et immanitas regis. Cæterum, si ad vos mandata hæc pervenerint, nullum occasione eorum, quæ nobis ablata sunt, apud vos periculum timeatis, quia quicquid de rebus nostris fiet ad beneplacitum vestrum, nos illud, auctore Domino, ratum et gratum habebimus. Personatus enim retinentes, et jura, mobilium jacturam non<pb facs="salisbury-opera-omnia_0338" n="317"/>magni facimus, dum proficiat vobis. Excusavimus innocentiam vestram apud dominum Cantuariensem et satis excusata est, ut nulli suadenti contrarium fidem habeatis. Præmetitur, et timet pericula vestra, ut vos malit cum aliis exulare Domino, quam inutiliter, et probrose conteri mundo. Vos utramque partem ponderate, et de consilio ejus et nostro, semper sequimini meliora, id est quæ Domino, si innotuerint vobis, magis placita fuerint. Quod si et illud ambiguum est aut occultum, fides sequenda est, quia quod non est ex ea, peccatum est. Mittit ergo vobis litteras vocationis apostolica auctoritate, præcipiens in virtute obedientiæ, et in periculo ordinis vestri, ut infra quadraginta dies a susceptione earum, omni occasione et dilatione postposita, accedatis ad ipsum, audituri mandatum domini papæ, et de necessitatibus ecclesiæ tractaturi. Vos autem, si videritis vobis expedire, mandato quidem utemini: sin autem sic accipiatis de consensu mandantis, quasi mandatum non fuerit. Non enim vobis laqueum procuravimus, sicut alicui suorum negligens diligentia præparavit. Sed puero dedimus in mandatis ut Magistro Baldwino archidiacono aut Roberto filio Ægidiæ fratri nostro tradat litteras, et postea si eas volueritis recipere, vel videre, fiat pro beneplacito vestro. Hæc autem pro certo sciatis, quia nisi rex Willelmum capellanum reddiderit, in caput ejus feretur sententia anathematis, nec ei amodo parcetur in aliquo, si talia attentare præsumpserit.</p>
				</div><div type="textpart" subtype="letter" n="185">
					<head><pb facs="salisbury-opera-omnia_0339" n="318"/>EPISTOLA CLXXXV.—AD MAGISTRUM GIRARDUM PUCELLE. [A.D. 1166.]</head>
					<head>Magistro Girardo Pucelle.</head>
					<p>Quod dilectioni vestræ respondeo tardius et rarius scribo, quum jam litteras vestras secundo receperim, facit intermeantium raritas, locorum distantia, et transituum difficultas nostratibus ignotorum: sed eo quidem magis fervet affectio, lingua silet impatientius, quo caritati succensæ per exhibitionem obsequiorum prodire non licet in publicum, et commercio verbi negatum est, mutuas in corda nostra more amicis usitato et jucundo trajicere sententias animorum. In hoc itaque malo aliquis usus est, dum per absentiam corporum magis invalescit integritas animorum, et amoris patientia mentem exulcerans, doloris sui dispendio, et usu exercitii sui in virtutis compendium proficit, et ex assuetudine dissidentium ad laborum tolerantiam roboratur. Malim tamen, et si prosit, hujus impatientiæ abesse usum, dum cohabitare possumus, et mutuis frui colloquiis, consiliis instrui, et auxiliaribus officiis muniri et firmari in omnem casum. Sed quandoquidem dispositioni divinæ aliter visum est, prompta devotione ipsius pareamus arbitrio, cujus et si possimus evitare sententiam, mutare consilium non valemus, quo diligentibus sibi omnia cooperatur in bonum, et salubri dispensatione procurat, ut omnia cedant in usum sapientiæ. Exposuistis mihi vestra, gratias ago, sed maximas. Quæsistis consilium meum ministerio Magistri Radulfi: respondeo quod desidero, quod spero de misericordia Domini, quia et citra operam meam vobis Deus salubria providebit, et utinam parvitatis meæ officio, fraternitati vestræ dignetur erogare quod ad honorem<pb facs="salisbury-opera-omnia_0340" n="319"/>vestrum conferat, expediat ad utilitates et proficiat ad salutem. Dicam ergo quod sentio, ut ex conscientia nihil subtraham veritati, ea fide et devotione vobiscum agens, qua agendum didici cum amico, et qua dominis meis placere consuevi. Noveritis itaque, quia de recessu vestro variæ fuerunt sententiæ, multis accusantibus, excusantibus paucis transitum quem fecistis. Non enim noverat multitudo quid animi haberetis, quæ vos urgeret necessitas, quatenus vobis Romanus pontifex indulsisset, quid utilitatis ex hujus vestri dispensatione consilii, provenire possit Ecclesiæ. Verum intuentur schismatis crimen, malitiam eorum ad quos transistis, periculum communicandi excommunicatis ex justa causa, et juste, et quem vident damnatorum contactibus immisceri, consentire quoque opinantur errori. Ego qui causam vestram et animum aliis quibusdam familiarius novi, in parte consentio multitudini, sed dissentio in parte magna. Nam quoad schismatis condemnationem, recte sentiunt, eo quod ab initio legis datæ, quanta sit malitia criminis hujus, constat, quum schismaticos primos, Chore, Dathan, et Abiron, et sequaces eorum insueta hominum morte consumptos sacra Scriptura tradat; eorumque periculosissimus est convictus, nisi a crimine eorum sit manifestus vita et verbo dissensus. Unde in libro Numerorum—scienti etenim et docenti legem loquor—Moyses a fidelium cœtu Dathanitas et Abyronitas ejiciens ait: Recedite tabernaculis hominum impiorum, et nolite tangere quæ ad eos pertinent, ne involvamini in peccatis eorum. Sed nec sacrificiis talium culpa redimitur: quod patet ex eo capitulo legis ubi Chore thurificans divini ignis incendio vastatur. Cæterum societas corporalis salutis dispendium non ingerit illis, qui ab impiis pietate dissentiunt, et errores aliorum, tam operum dissimi-<pb facs="salisbury-opera-omnia_0341" n="320"/>litudine, quam verborum increpatione corripiunt. Sic in quarto regum Helisæus regis Israel idololatriam detestatur, et ei oraculum Prophetiæ non subtrahit, sed quis sit, quidve passurus ex merito palam loquitur, et proverbium nullum dicit. Sic itaque potestati defert, sic pro reverentia alterius respondet alteri, ut non religio jacturam faciat, sed zelus exprimat caritatem. Ait enim: Quid mihi et tibi, rex Israel? vade ad prophetas patris tui, et matris tuæ. Vivit Dominus, in cujus conspectu sto, quod si nom vultum Josaphat regis Judæ erubescerem, ne attendissem quidem te, nec respexissem. Eorum vero sacrificiis periculosissime, et ut opinor, non sine salutis detrimento communicatur, quod ex canonum lectione plenius, ut nostis, patet. Nam et Naaman Syrus ministerio Helisæi curatus a lepra, domini sui et regis Syriæ, publicis orationibus interesse non audet nisi venia impetrata, nisi onus duorum burdonum, cui instet et sedeat, asportet in idolium de terra Sancta, nisi propheticis orationibus hunc purget excessum, dicens, Quando ingreditur dominus meus templum Remmon ut adoret, et illo innitente super manum meam, adoravero Deum verum in eodem loco, ora quæso ut ignoscat mihi Dominus servo tuo pro hac re. Si ergo tantum timuit gentilis, ignarus legis, quantum timere debet philosophus Christianus, doctor legis? Porro qui inter tales veritatis assertor est, cultor justitiæ, divini præco judicii, aliorum non inquinatur attactu. Sic enim Loth Domino placet in Sodomis, Joseph in domo Pharaonis, Moyses inter Æthiopes, Cusai in consiliis Absalon, Abdias in consortio Achab et Jezabel, Daniel a Domino dirigitur et diligitur in Babylone. Meum itaque consilium est et desiderium, ut inter schismaticos et hæreticos fidem prædicetis, et pacem,<pb facs="salisbury-opera-omnia_0342" n="321"/>ea sapientia et moderatione, quæ prosit Ecclesiæ, pro cujus fortasse utilitate et salute personam vestram Dominus ad hos barbaros destinavit. Apostolus omnibus omnia factus est, ut lucrifaciat universos, et per infamiam et bonam famam, et quacumque potest occasione, Christum annuntiat. Sic et vos, si potestis, apud imperatorem; quia potestis, apud Coloniensem annunciate Christum. Non est enim, ut fraudulenta verborum astutia suum excusare nitantur errorem, redarguit eos conscientia sua, male de eis vobis respondet vestra, non dico quoad dispensationem vestram, sed quoad temeritatem eorum. Terra clamat adversus eos, et expectatur ut cœli propediem revelent iniquitatem eorum. Licet enim nondum reveletur omnino, tamen jam enervari et exinaniri cœpit potestas eorum, et fastus evanescit in fumum. Quis enim similis erat Frederico in filiis hominum, antequam in tyrannum verteretur ex principe, et ex Catholico imperatore schismaticus et hæreticus fieret? Non dico quod in articulis fidei, ne recte credatur, inducat errorem, sed quia in sinceritate ecclesiastici ordinis procedere non sinat veritatem. Ille sacerdotium scidit adversus Dominum, et a Domino scissuram sentit imperii. Sic et rex Anglorum, qui vicinis principibus terrorem incusserat, ex quo calcaneum erexit adversus Ecclesiam, et eam conatus est subjicere servituti, ab inermibus hominibus expugnatur, ut adjacentium nationum opem cogatur implorare, et adversus Dominum intumescens, illico manifesta virium suarum et suorum sensit dispendia. Plurima, ut scripsistis, machinatur adhuc, sed profecto, aut Spiritus sanctus, quod nec prophanus credit, fallax, et falsus est, aut convertetur dolus ejus in caput ejus, et in verticem ipsius iniquitas ejus descendet. In laqueis enim suis comprehenduntur iniqui,<pb facs="salisbury-opera-omnia_0343" n="322"/>et qui fratri foveam parat, incidit in eam prior. An non meministis Scripturæ dicentis, quia Semper jurgia quærit malus, angelus autem crudelis mittetur contra eum? Misi litteras vestras domino Cantuariensi, sed quia nuncium vestrum ultra festum sancti Remigii non potui retinere, responsum ejus nondum acceperam. Certum quidem est quod officiositati vestræ plurimas habet gratias, quas et aget, auctore Domino, accepto tempore opportuno. Hoc autem de statu ipsius nobis indubitanter constet, quoniam pluris est quod in virtutibus et litteris acquisivit, quam quod ei regis et malignantium sibi extorsit improbitas. Confirmatus est ei de novo primatus, et archiepiscopo Eboracensi injunctum ut eum agnoscat primatem suum exhibitione obedientiæ. Idem est et legatus totius Angliæ excepto episcopatu Eboracensi, qui ideo interim huic nostræ jurisdictioni subtrahitur, quia archiepiscopus Eboracensis legatus est Scotiæ, nec solet Ecclesia Romana alicujus legati Ecclesiam tempore legationis indultæ, alteri legato subjicere ratione legationis: sed nec subtrahit quidem, si alio jure subjecta est. Quærit rex noster, ut Willelmus Papiensis, et alius cardinalis mittantur legati, sperans ut causam hanc ad ipsius diffiniant voluntatem. Ipse vero, ut voluntas sua procedat, multis et magnis procuravit injuriis, et rapinis. Unde mihi commodum videretur ut, si fieri posset, Coloniensem induceretis, quatenus sub consilii specie et amoris, regem statueret contra faciem suam, et causæ difficultates ostenderet. Quo enim jure, qua ratione, qua lege vel canone, cogetur Cantuariensis causam ingredi spoliatus post appellationem? nonne ei debent antea universa restitui, et pax integra reformari, et cætera quæ canones in hac<pb facs="salisbury-opera-omnia_0344" n="323"/>parte diligentius explorati præscribunt? utique plusquam 10 millia marcarum ei et suis ablata sunt postea, nec citra restitutionem earum jure aliquo cogi potest, ut respondeat, etiam si quid competeret his qui eum persequuntur. Campus hic orationis discretioni vestræ latius patet, ut si fieri potest, quoniam rationes melius nostis, ei per Coloniensem persuadeatis, ut desistat ab injuriis et rapinis, et intentionis suæ in usus adversariorum non multiplicet exceptiones. Hoc ipsum nuper aggressus est episcopus Cicestrensis intimans regi, quod Cantuariensem juvaret plusquam aliquis hominum: quærenti modum respondit, “Quia causam ejus crebris, et eisdem multis et magnis justificatis injuriis, et justitiam vestram, si qua fuerat, suffocastis: datis ei etiam consilium et auxilium, aut meliores, aut de melioribus clericis, quos habebatis in terra vestra, quos cogitis ei coexulare, nec permittitis ut revertantur.” Motus est rex ad ista, et sollicitudinem suspiriis protestatus est, sed conceptæ indignationis vehementia non permisit ut saperet. Ad hæc, quia regem Francorum amicum quandoque habuistis, et nescitis quid pariat ventura dies, consulerem ut eum aliquibus, aut placaretis, si recessu vestro offensus est, aut magis alliceretis munusculis, si in veteri amicitia perseverat. Nihil autem est unde ipsum adeo, et totam Gallicanam ecclesiam, imo et Romanam, vobis conciliare possitis, quam si audierint vos, quod philosophum decet, imo Christianum, in utroque jure peritum, veritati quod debetis testimonium reddere, et honestati non opes Crœsi nec aliquas præferre delicias. Si enim ethicus et ethnicus laudabiliter ad litterarum commendationem dixit, quia<lb/>—— vatis avarus<lb/>Haud temere est animus,<lb/><pb facs="salisbury-opera-omnia_0345" n="324"/>nonne philosophum doctorem honestatis, præconem evangelii pudebit, si a mundana supellectili opprimatur, quem gentilis poeta contempsit? Spero autem in Domino, quod devotioni vestræ dabit opportunitatem, nt vel in consiliis et in inquisitionibus, vel alio modo, prout expedire novit, possitis cum indemnitate vestra, in auribus principum, ad vestram et illorum salutem, pro veritate facere verbum, et spiritus patris vestri promovebit illud. Nee retardet vos, si in ecclesia Romana videtis aliquid reprehensibile, qui meministis in evangelio mandatum esse fidelibus, ut non imitentur opera sedentium in cathedra Moysi, sed doctrinam eorum operibus impleant. Valete, et mei semper memoris vestri, quam amicum decet, habeatis memoriam.</p>
				</div><div type="textpart" subtype="letter" n="186">
					<head>EPISTOLA CLXXXVI.—AD ABBATEM S. EDMUNDI. [A.D. 1166.]</head>
					<head>Abbati sancti Edmundi Joannes de Saresberia.</head>
					<p>Ciceronem in epistola ad Marcellum scripsisse memini, quia sapientis judicio refert plurimum cui quis obligetur, et honesti viri prægravatur animus, quotiens eum, aut rei familiaris angustia, aut articulus temporis illi constituit debitorem, quem ratio honestatis aut morum titulus coli prohibet, et amari. Et hoc quidem, ut arbitror, eleganter, et vere dictum est, quod si fideliter exaudiatur, nec a naturæ consortibus vinculum subtrahit caritatis, nec contemplatione naturalis consortii, erroris quoque participatione confederat moribus dissidentes. Bene igitur cum his agitur, qui in ratione dati et accepti beneficii viris honestis solummodo obligantur, quorum, ut de testimonio conscientiæ loquar, unus ego sum, quem<pb facs="salisbury-opera-omnia_0346" n="325"/>divina indignatio in diuturna procella tempestatis hujus emergentis ab Aquilone contra ecclesiam non permisit esse, ex causa liberalitas mihi aut meis exhibitæ, multorum debitorem. Quum tamen ante obsequiis et beneficiis promeruerim multos: si quidem jam exilii mei quartus agitur annus, et tertius proscriptionis, nec possum nisi de paucorum fide amicorum, vel pauca et parva ad animum reducere monumenta. Nam plurimi in Photini videntur incidisse sententiam, dicentis,<lb/>Dat pœnas laudata fides, quum sustinet illos<lb/>Quos fortuna premit. Fatis accede, Deisque,<lb/>Et cole felices, miseros fuge, sidera terris<lb/>Ut distant, ut flamma mari, sic utile recto.<lb/>Nulla fides umquam miseros elegit amicos.<lb/>Hæc profecto est prudentia carnis, Domino proculdubio inimica, mendax, plena turpitudine, vitiorum mater et nutrix. Et quoniam parens altrix virtutum et officiorum moderatrix philosophia, non modo fidelium, sed etiam gentilium verissimis et eruditissimis rationibus damnat et detestatur. Præscribit enim quoniam utile et honestum se prædicatione mutua circumscribunt, ut nihil unius admittat nomen, quod non et alterius exigat rationem. Hoc utriusque testamenti astruit pagina, hoc consona voce matris ecclesiæ doctores prædicant, quoniam quæ inhonesta et turpia sunt, dispendium quidem salutis ingerunt, et nulla ratione possunt esse utilia. Quid enim proderit homini, si mundum lucretur universum, et animæ suæ detrimentum conquirat? Sed ad vocem hanc vulgares amici obsurdescunt, qui volunt beneficiis obligari, non obligare, qui fidem umbratilem (veram enim non habent) ponunt et deponuut ad arbitrium fortunæ, qui ut qualitercumque vivant, vivendi, quæ penes solam virtutem sunt, abjiciunt causas. Ex-<pb facs="salisbury-opera-omnia_0347" n="326"/>pertus hoc loquor, et paucis obnoxius, quibus utique tanto arctiori vinculo obligatus sum, quanto sinceritas fidei eorum probatior ex perspicuis indiciis enitescit; sed in primis horum nobis merita vestra præcipuum dedere locum, et si illa discutiantur ad purum, jure et merito dixerim primum. Multa sunt enim et magna, et unde clarescunt magis necessaria sæpe, ut quorum usus frequens, imo quotidianus est, gratiam jugiter ad largientem cogant augeri, nihil excidit a memoria; de universis et singulis gratias ago, reputans etiam illa mihi a vestra liberalitate esse exhibita, quæ ex relatione nuntii mei, et vestrarum testimonio litterarum voluistis et præcepistis meis usibus exhiberi. Nescio enim qua secreti dispensatione consilii amicus et socius meus Magister G. mandato vestro non paruit, subtrahens aut differens auxilium quod vestra dilectio necessitati meæ et meorum decreverat exhibendum. Non enim facile crediderim quod ille præter meritum meum et contra opinionem omnium hoc fecerit, ut mihi noceat, sed aliqua dispensatione, cujus rationem ignoro, vestrum suspendit beneficium, sed devotionis meæ ad vos, et gratiarum actionis nemo suspendet affectum. Gaudeo vero quod quum episcopi sub appellationis obtentu languorem ecclesiæ quæ auctore Domino convalescet in brevi, studuerunt protelare, vos, ut audio, tendiculas eorum eleganti veritatis et justitiæ, compendio declinastis, ut nec poneretis cum iniquis portionem malitiæ, nec sit quod ante provinciæ præsides vobis de jure debeat imputari. Illi scripserunt et prædicant quod rex dulce putat obsequium quum monetur ut corrigat si quid deliquerit in Dominum. Numquid adeo excœcati sunt ut eum dubitent hac ecclesiæ vexatione, et innocentum, ut de aliis taceam, parvulorum, et mulierum proscriptione delinquere; vel<pb facs="salisbury-opera-omnia_0348" n="327"/>ita reprobi, ut dominum patientem, immo benigne audientem, et correptoribus habentem gratias, nolint quod desiderat commonere, ut satisfaciat Domino? In consilium illorum non veniat anima justi, quorum furor maledictus est, quia pertinax est indignatio, quia dura, quærentium dumtaxat, ut quod male diu libuit, impune diutius liceat. Sed qui sperat in Domino non confundetur, et qui Dominum præ mundi potestatibus timuerunt, non deficient omni bono. Valete.</p>
				</div><div type="textpart" subtype="letter" n="187">
					<head>EPISTOLA CLXXXVII.—AD NICOLAUM DE MONTE ROTHOMAGENSI. [A.D. 1166.]</head>
					<head>Magistro Nicolao de Monte Rotomagensi.</head>
					<p>Quod tibi rarius scribo, ex variis causis est, quas referre non oportet, tum quia plures earum tibi notæ sunt, tum quia alias non expedit publicare. Nunc autem a scribendo nec manum nec animum potui cohibere, quum in adventu fratris nostri didicerim, quod ex liberalitatis tuæ indicio ei innotuit, quem ad me et meos affectum habeas. Quantas itaque possum de humanitate illi per manum R. de Luneseia exhibita, dilectioni tuæ gratias ago, quandoque auctore Domino condignas acturus. Magni utique facio quod fecisti, sed eo majoris, quo fidem in hominibus, juxta prophetiam Evangelii, jam cariorem esse perspicuum est: præsertim quum in ea ætate et gente editi simus, ubi sine dispendio fidei vix aliquis fidem facit fidei suæ. Certissimum namque argumentum fidei est contempta fides: et qui Domino promissam fidem ad arbitrium mundanæ potestatis non facit irritam, convincitur infidelis. Si mihi non credis, operibus habe fidem, quæ, ut ait Jesus, quem denuo<pb facs="salisbury-opera-omnia_0349" n="328"/>crucifigunt, perhibent moribus testimonium certius et majus Johanne. Bene tamen agitur cum nostratibus, et mitius tractatur ibi Jesus: si tamen vera est attestatio, quam in appellatoriis suis, quas dicunt, nuper ediderunt principes sacerdotum, prædicantes, scribentes, et ad majorem auctoritatem assertionis suæ sigillis pluribus patentem scripturam consignantes, quia dominus rex “dulce putat obsequium, quum monetur ut corrigat si quid deliquerit in Deum,” ad formam justitiæ libentissime satisfacturus: “si quid deliquerit,” inquiunt malorum inexperti, et quibus nondum certum est eum contra Dominum in aliquo deliquisse, aut condigna satisfactione non purgasse delictum. Bene, inquam, cum eis agitur, si prædicationi et attestationi eorum veritas subest. Sed quid si pariter, quod dominus papa dicit, et ecclesia Romana cognovit, in scripto quod illuc transmissum est, mentiuntur? Non est de cætero, dilecte mi, quod querantur, quia hoc dulci, quod prædicant, correptionis obsequio a rege quicquid æquum et bonum fuerit, poterunt impetrare: non est de cætero quod eis quisquam compati debeat, qui tanta facilitate possunt procellam quamlibet in auram commutare. Sed nobis longe alia mens est, qui aliud experimur, et utinam prædicatio eorum in nobis impleretur et illis interim præelegimus rapinam bonorum sustinere in patientia, et expectare qui auferat iniquitatem a Jacob, et impietatem ab Israel, quam cum his qui convenerunt adversus Dominum et adversus ecclesiam ejus conspiraverunt, iniquitatis ponere portionem, et divinæ legi bonorum temporalium flosculos anteferre. Sed finis chartulæ sit et verbi, ut ubicumque locorum sim, me noveris tuum esse. Valete.</p>
				</div><div type="textpart" subtype="letter" n="188">
					<head><pb facs="salisbury-opera-omnia_0350" n="329"/>EPISTOLA CLXXXVIII.—AD MAGISTRUM GAUFRIDUM. [A.D. 1166.]</head>
					<head>Magistro Gaufrido.</head>
					<p>Expectabam in reditu nuncii mei ad consilium et auxilium contra fortunæ sævientis injurias, litterarum tuarum solatio recreari, sed qua eas præter morem tuum, et contra spem meam dispensatione subtraxeris amico, diu exulanti et ex fidei causa proscripto, incertum est. Neque enim mihi facile persuaderi potest, quod vel calamum a scriptitatione continueris, vel mandatum domini abbatis, quod ex litteris ejus ad te mihi innotuit, suspenderis, ut mihi incommodares, sed ex necessitate et dispensatione, quæ nec fidei notam ingerat, nec amicitiæ devenustet officium. Absit enim ut cito perperam sentiam de amico. Unum autem est, quod audio te esse tot et tantis de novo, et tibi et tuis utiliter negotiis implicitum, ut non modo amicis scribere nequeas, sed nec eorum litteras facile legere vel audire: unde et tibi parcius scribo, et ad quæ, si tamen id cordi fuerit, poteris leviter respondere. Licet autem omnino sileas, te tamen ut Cicero in Epistola ad Tironem de amico scribit, ubique et in omnibus habeo excusatum, ponens si quando destiteris ab officio, tibi opportunitatem defuisse, non animum. Hoc est autem quod facile poteris, quum auctore Domino opportunitas non negabitur volenti. Saluta domum tuam totam. Si quæsieris forte quid agatur in Francia, noveris quoniam ibi Dominus colitur, qui non de novo mortuus est; nec monachum induit, nec bonis suis renuntiavit, ut nec habeat de cætero unde pascat exules suos. Si de me, paucis respondeo, quia est bona librorum Domino propitio, et<lb/>—— provisæ frugis in annum<lb/><pb facs="salisbury-opera-omnia_0351" n="330"/>copia. Cætera Dominus ministrabit, qui sperantes in se non deserit, nec aliquid boni reservat deserentibus fidem, et simulatoribus fidei, et persequutoribus thesaurizat iram in diem furoris sui.</p>
				</div></div></body></text></TEI>