EPISTOLA CLXXXIII.—AD EUNDEM. [A.D. 1166.] Thomæ Cantuariensi Joannes Saresb. Litteras, quas ad consolationem vestram, et sublevationem ecclesiæ, post longum tandem exilium et proscriptionem vestri, et vestrorum omnium, vobis patri suo, filii Cantuariensis ecclesiæ, fratres, et coepiscopi vestri nuper transmiserunt, diligentius relegens, nihil probabilius ex earum inspectione potui opinari, quam eas consilio Achitophel, quem credibile est in perniciem fidelium ab inferis rediisse, per manum Doeth Idumæi, sitientis adhuc sanguinem sacerdotum, et quærentis, et insatiabiliter persequentis animam Christi, qui in electorum fide et caritate vivit, fuisse dictatas. Sic enim pervertunt omnia, ut cuivis vel parum intelligenti perspicuum sit, mentem earum longe esse ab opinione communi. Sed a veritate longius distat: namque omnes blanditiæ, et exquisiti colores eo tendunt, ut sub appellationis prætextu jure videatur subvertendus esse viculus sacerdotum, Nobe, qui vertitur in latratum, significatque pastorum ecclesiæ diligentem custodiam, ut post hanc conspirationem eorum quisquam in grege Domini audeat vigilare, et luporum imminentium, prædicationis officio propulsare furorem. Ait Salomon in Proverbiis, quia melior est finis orationis, quam principium: sed profecto finis hujus principio deterior est: si quidem in initio salutem optant, profitentur obedientiam, et utinam utrumque fideliter, ut contra prohibitionem Domini non loquantur bona cum proximo, et mala sint in cordibus eorum: subinde amaras, sed unde gratias agendum est Deo. Falsas, et quas captivus a piratis consuevit “porrecto audire jugulo,” subtexunt historias, quibus justificant causam impii, et dicunt bonum malum, et malum bonum: unde tandem per consequentiam rationis videantur inferre: Reus est mortis, qui contradicit Cæsari. Nonne ille, quem præfiguravit Achitophel, Judas proditor non modo Judæis in nece Christi, sed et Scribis nostris et Pharisæis proditionis et parricidii relinquens exemplum, ad Christum sic accessit, humili salutatione honorans Dominum et Magistrum, dicens, Ave Rabbi, ei quem verbo prodebat, et osculo; et subinde cum gladiis et fustibus militum, quibus isti freti sunt, fugatis discipulis et dispersis, trusit ad Principes Sacerdotum, ut illic argueretur, et a falsis convinceretur testibus, paternas, quæ et avorum sunt, evacuare leges, et leges Cæsaris impugnare, quia suam Domino imaginem, deducta ratione Cæsaris, docebat esse reddendam, ut reus videretur impietatis, quia obloquebatur, reclamabat, imo repugnabat iniquitati. Dicunt hæc, sed qua conscientia, viderit Dominus et judicet. Dominum regem non quidem nunquam peccasse dicimus, sed semper paratum Domino satisfacere confidenter dicimus et prædicamus. Numquid non facies meretricis facta est eis, et frons adamante durior, ut non erubescant confidenter, ut aiunt, prædicare innocentiam hominis, cujus malitiam et iniquitates novit, prædicat et detestatur Christianus orbis? Convenerunt eum, ut dicitur, Episcopi London. et Hereford. quibus se, ut aiunt, ad omnem justitiam obtulit. Nonne episcopus Lond. ille est, qui primus in Anglia scidit ecclesiæ unitatem, quod omnes noverunt, et archiepiscopandi, quod plurimi suspicantur, ambitione tractus, totius hujus discordiæ fomes imprimis extitit, et incentor? Nonne stylus ipse convincit Achitophel et Doech, quorum spiritu plenus est, in hac epistola expressisse, communicatis his quæ fingere potuit ex spiritu suo, qui neutro eorum in talibus, rerum experientia comprobatur inferior. Nam et loquela ejus ipsum manifestum facit. Nec curo de mendaciis quæ super introitu vestro interserere ausus est, quia præsens audivi, et vidi. Solus ille verbum electionis vestræ gratum non habuit, qui præ cæteris omnibus, quod ex multis claruit et claret indiciis, ut in sedem vestram induceretur aspiravit: non tamen diu obloqui ausus est, aliis arguentibus ambitionem et impudentiam ejus. Quicquid ergo haberet animi, quem de conscientia judicat Dominus, inprimis eligentium fuit, et electioni factæ fere omnibus plus applausit. Quid dicam de Herefordiensi nisi quod aliquandiu, etsi non magni, stetit tamen alicujus nominis umbra, antequam sciretur quis esset: nunc autem sub obtentu ejus, qui litteratus creditur ab his qui litteras ignorant, aut ipsum, suam volunt impii malitiam procurare, ut videatur consentaneum rationi quicquid litteratus, et antiquus dierum episcopus approbaverit. Ergo istis duobus respondere, vel sententiæ eorum acquiescere, est transire omnino in sententiam Londoniensis, ac si in Cæsarem computaretur et Bibulum. Ethici si quidem meministis, Non Bibulo quicquam nuper, sed Cæsare gestum est, Nam Bibulo gestum consule nil memini. Qua autem impudentia dixerunt, et, ne verba in ventos evanescerent, scripserunt, quod omnibus falsum esse innotuit, “quia rex,” quem impatientissimum esse nullus ambigit, “gratum habet quum corripitur, et dulce putat obsequium quum monetur, ut corrigat siquid deliquerit in Dominum?” “Si quid,” inquiunt, ac si dubium sit eis illum deliquisse in Dominum, qui Ecclesiæ libertatem impugnat, avitas perversitates evangelio Christi præfert et sanctionibus Patrum; et, ut de vobis taceam et clericis quos injuste proscripsit, qui mulierculas et parvulos in cunis innocentes omni solatio destitutos, non tam crudeli sententia quam insania compulit exulare: qui schismatis furorem jam fere sopitum excitavit et roboravit, et ressuscitata procella, quæ jam plurimum detumuerat, navem apostolicam, quantum in ipso est, cum Christo submersit, immo et adhuc mergit. Quidnam quæso ducunt in crimine, qui hoc esse innocentiam gloriantur? aut numquid hæc probationibus indigent, quæ mundus agnovit, quæ in suis doloribus et tormentis indesinenter sentit Ecclesia, quæ quotidianis rerum experimentis luce clarius patent. Sed, si corripi dulce putat obsequium, planum est eos amplioris esse perfidiæ, qui dominum suum, cujus obsequio corpus devoverunt et animam, tam enormiter patiuntur errare. Sane impletum est in eis hodie Propheticum illud, Quasi vulpes in deserto prophetæ tui Israel, quum ad subversionem ecclesiæ, qui Prophetarum in ea locum tenent, dolositatis suæ multiplices laqueos texant, dulce salutationis præmittentes eloquium, devotam profitentes obedientiam, auxilium et consilium promittentes, ut transeuntes per nubeculas rationum, et verbis legitimis abutentes in dis- pendium legis, tandem inferant, Reus est mortis, crucifige, crucifige eum, neque nobis reservetis hunc, sed Barrabam! Ecce quam salutem patri desiderant, qua fidei devotione debitam adimplent obedientiam, qua diligentia pacem inter regnum et sacerdotium cupiunt reformari. Et quidem hæc tam vobis, quam omnibus causam et historiam proscriptionis nostræ intelligentibus dicta esse non dubito ex abundanti, sed impietatis et doli, impudentiæ et falsitatis attendens cumulum, profecto nec animum nec calamum potui continere: nam et, Si natura negat, facit indignatio verbum, adversus malitiam et impudentiam eorum, quorum Omne in præcipiti vitium stetit, ut nequitiæ eorum vix aliquid possit addere, aut etiam excogitare, quamlibet subtilis, et in malis inveniendis arguta posteritas. Sed quid in his moror? Retribuat eis Deus, et plane, nisi veritas ipsa, quod possibile est, vertatur in falsitatem, retribuet abundanter facientibus et foventibus nequitiam istam. Vos autem, ut mihi visum est, litteris et malitiæ eorum prudentissime, et elegantissime respondistis, et argutias eorum diu excogitatas, et elaboratas, velut aranearum cassiculos, validissimis rationibus dissolvistis. Et licet grandiuscula sit epistola, quæ tamen necessaria sola exequitur, vellem tamen hoc circa unum articulum, qui et verus et notus est, diligentius institisse; scilicet, ut ostenderetis patientiam, quam diu in silentio habuistis, et sollicitudinem, quam paci reformandæ adhibuistis, regem sæpius cum omni humilitate revocando per litteras et nuntios domini papæ, per vestros, per matrem suam, cui credi debuisset, per episcopos transmarinos et cismarinos, per fratres Templi et Hospitalis, per regem et opti- mates regni Francorum, et tandem in propria persona accessistis ad colloquium ejus, et sustinuistis repulsam. Cæterum, quia episcopi nostri scribunt, et confidenter prædicant eum ad omnem justitiam et debitam satisfactionem esse paratum, et etiam satis dare volentem, si ratio exegerit; mihi et quibusdam aliis amicis vestris videtur consilium, ut evocetis episcopos, et nominatim illos qui litteras signaverunt, et Saresb. qui de injusta suspensione conqueritur, et Wigorn. qui est principium generationis vestræ in Domino, et si qui alii sunt, quorum utilem credatis esse præsentiam, et experiamini an fida sit testificatio, prædicatio, et scriptura eorum. Vocati autem in virtute obedientiæ fortasse non venient, licet inobedientiam nulla umquam appellatio tuetur. Sed causa vestra liquidior erit, si falsitas et malitia eorum fuerit revelata. Non tamen arbitror omnes episcopos, sicut nec personas in diocesibus constitutas, quas fallax claudit inscriptio, huic malitiæ consentire, quum certum sit, aut saltem videatur esse probabile, in tanta ecclesia 18 episcopatuum adhuc inveniri vel illos 10, quorum contemplatione interim Dominus insulæ parcit, ne cum sororibus suis, quarum imitatur luxuriam et impietatem, funditus deleatur. Licet enim aliqui plus justo taceant, et quacumque consideratione dissimulent: credo tamen aliquos in episcopis, et multas personas de puritate fidei et conscientia bonorum operum sperare et expectare regnum Dei. Nam et Joseph fidelis inventus est in domo Pharaonis, Loth justus mansit in Sodomis, Cusai in consiliis Absalon utiliter versatus est, Daniel innocenter præfuit in Babylone, Abdias in consortio Achab et Jezabel, dissimulans cum dolore, quæ emendare non poterat. Prophetas Domini in atriis latitantes salu- briter exhibens, clementiam Dei et gratiam Prophetiæ patientia longa promeruit. Unde commodum arbitror, ut si chaos quod inter nos, et patriam nostram firmatum est, permiserit, hanc epistolam vestram ad singulos episcopos et celebriores ecclesias transmittatis, ut nutantium firmetis fidem, et omnium provocetis affectum, crebris etiam scriptitationibus singulos episcopos in spiritu mansuetudinis, et lenitatis sollicitetis, ut redeant ad cor, et meminerint conditionis suæ: et in omnibus provideatis, ne quid vestrum arrogantiæ aut immoderationis prætendat imaginem. Ad hæc accepi ab his qui Herefordensem episcopum se familiarius nosse dicunt, quod dum versaretur in scholis, laudis avarus erat, et tantus amator gloriæ, quantus pecuniæ videbatur esse contemptor. Putatur itaque quod nihil illum magis movere posset, quam si eum magistri scholarum, et viri religiosi, utpote Prior Sancti Victoris, et similes, quos in Gallia familiares habuerat, socordiam ejus, qui sperabatur redempturus Israel, suis literis excitarent et animarent, ut nunc ostendat episcopum, quem in scholas depingere consuevit, at a se propellens vitia quæ in aliis arguebat, amissam redimat famam. Idem etiam de Wigorniensi consulitur, ego tamen nec de ipsis bene spero, nec de rege Francorum, quod, sicut cætera, in aure dictum sit, quum ad supremæ necessitatis articulum ventum fuerit, præsumo supra modum, nec de ecclesia Romana, cujus mores et necessitates nobis innotuerunt, multum confido. Utique dominus papa vir sanctus et justus est, et dominum Albertum, ut a plerisque dicitur, imitatorem habet, sed ejus sunt tot et tantæ necessitates, tanta aviditas et improbitas Romanorum, ut interdum utatur licentia. potestatis, procuretque, ex dispensatione, quod reipublicæ dicitur expedire, etsi non expediat religioni. Timeo ergo ne appellationis diem oporteat expectari, et quum eo ventum fuerit, ne, qui diligunt munera, sequantur retributiones: vereor enim angustias temporis, et circumstantias nostras, et aliorum. Nostris, immo Christi et ecclesiæ adversariis, decretum est ut nos vulnerent et confodiant spoliis nostris, quibus si interim vexatio data fuerit ad intellectum, fortasse proniores erunt, metu laborum et sumptuum, ad pacem reformandam sibi et nobis. Nam hoc ipsum malitiam eorum et audaciam nutrit, quod nobis solis laborantibus, illi in opulentia et voluptatibus suis hactenus quieverunt. Et quia humanum nobis deest auxilium, tota mentis intentione confugiamus ad Dominum, ut a præsentibus et imminentibus malis expediat, et scuto miserationis suæ circumdet nos veritas ejus. EPISTOLA CLXXXIV.—AD BARTHOLOMÆUM EXONIENSEM EPISCOPUM. [A.D. 1167.] Domino Bartholomæo Exoniensi Episcopo Joan. Sares. Multa quidem scribenda essent, sed angustia temporis, et necessariarum tumultus occupationum cogunt, ut ea perstringam potius quam exponam. Recepi nuper, auctore Domino, fratrem meum benignitati et liberalitati vestræ congratulantem in plurimis, et me præter plurimam, quam habebam ad vos, devotionem, longe devotiorem fecit, et magis obnoxium. In ipsius vero adventu cujusdam amicissimi nostri recepi litteras, quides me voluit præmunire, et vos, si fieri posset, per me, quod rex præcepit per Jocel. de Ballolio, et quosdam alios ministros pietatis suæ, vos et dominum Wigorniensem sic habendos in omnibus et tractandos, ut capitales inimicos regni, et publicæ salutis hostes. Utinam vanus sit timor meus! Sed quicquid episcopi in appellatoriis suis papæ de eo scripserint, quicquid prædicent de pietate et mansuetudine ejus, de justitia et affabilitate, de reverentia sacerdotii, nihil adeo impium est in Deum, in homines inhumanum, quod Franci et Latini de eo facilius non credant: unde plurimum mirantur et stupent omnes qui audiunt, qua conscientia, qua impudentia, qua fronte ausi fuistis asserere, scribere, et episcopalis auctoritatis characteribus confirmare innocentiam hominis, cujus injustitiæ sunt omnium fabula, cujus supplantationes et violentias mundus agnovit: quomodo in subversionem justitiæ falsum dedit tot et tantorum patrum venerabilis universitas pro malitia testimonium. Nam scripti vestri verba sunt hæc pro rege, cujus causam notarius vester justificare conatur, Rex omnem promittit justitiam, et eam factis implere paratus est, et dulce reputat obsequium, quum monetur, ut corrigat, si quid offenderit in Deum, nec solum satisfacere, sed et, si jus exigat, in hoc satisdare paratus est. Et post pauca subjungit, Eundem se judicio ecclesiæ in his quæ sunt Ecclesiæ, nec in modico subtrahentem, sed colla Christi jugo subdentem. Et paulo superius: Dominum regem non quidem numquam peccasse dicimus, sed Domino semper paratum satisfacere, et confidenter dicimus, et prædicamus. O, inquiunt, quam sana, quam sancta prædicatio episcoporum Angliæ! quam sincerum et incorruptum pro libertate Ecclesiæ testimonium! quam vera est assertio sacerdotum, qui illud prædicant quod mimus aut histrio sine dispendio verecundiæ non loqueretur. Si fidem quam non habet desiderat scriba vester Londoniensis, et si qui ei consentiunt, exeundum est eis de orbe Latino, ne quoties hæc prædicaverint, Quære peregrinum vicinia rauca reclamet, et ne tantum adversus ecclesiam pro consuetudinibus, imo pravitatibus, avitis testimonium daret sapiens ille tabellio et facundus, etiam adversus populum testificator, inseruit scripto vestro: Rex a Domino constitutus paci per omnia providet subjectorum, et ut hanc conservet, ecclesiis et commissis sibi populis, dignitates regibus ante se debitas et exhibitas sibi vult et exigit exhiberi. Quid hæc audiens Ecclesia Gallicana? Ita, inquit, Dominus et evangelii verba adjuvent eos a quibus et pro quibus hæc scripta sunt. Providet fortasse pacem omnibus, sed a longe, quia præsentialiter omnia turbat. Dicunt episcopi, aut forsitan, ut verius dicatur, episcopus, quoniam pax est, et omnes e contra clamant, quia pax non est, sed amaritudo omnium amarissima. Si vero nonnisi debitas exigit consuetudines, sicut vester Demosthenes asserit, illis profecto debuerat esse contentus, quæ non sunt divinis legibus inimicæ, quæ bonis moribus non adversantur, quæ sacerdotium non dehonestant, quæ periculum non ingerunt animarum, quæ matris Ecclesiæ, de cujus manu suscepit gladium, ad ipsam tuendam, et injurias propulsandas, non subruunt libertatem, sed in votis ipsius omnia contraria sunt, sicut Scriptura ejus, sanctorum patrum auctoritate, et summi pontificis ore damnata testatur, et quotidianæ querelæ cleri et populi: et timeo ne pontifices ipsi contra scripta sua venire cogantur, et deprædicare quod prædicant, et quam modo damnant, justificare causam, et quam justificant condemnare. Signata est attestatio eorum omnium quidem concepta nomine, sed trium duntaxat episcoporum roborata sigillis, archisynagogi videlicet Lond. et domini et amici mei, cui interim parco, episcopi Winton. et æque doctrina et eloquio pollentis, veteris quidem scholastici, sed novitii episcopi Herefordensis, quorum præminebat auctoritas, si non opinioni bonæ consensit, iniquitatis, et manifestæ falsitatis attestatio, scripto utrumque, et sigillorum munimine convincente præjudicaret. Alii interim quos libelli concludit inscriptio, mitius arguuntur, quia non facile credi potest, ut tot sapientes convenerint, tot contulerint religiosi in fraudem divinæ legis et canonum, et in perniciem Ecclesie conscripserint, unde convalescat et prævaleat usquequaque iniquitas, et justitia opprimatur. Sed ut audio, omnes illi scripto præstiterunt auctoritatem: quod si ante viderant, impiissimum fuit tantæ iniquitati testimonium perhibere: si non viderunt, stultissimum alienæ iniquitati suorum impositione characterum præstare auctoritatem. Sed quid in re conspicua, quum ex necessitate plura dicenda sint, protendo sermonem? Nam pagina illa, etsi vestrorum cessaret opera, nostrorum tamen diligentia ad Romanum defertur pontificem, qui et mores illius quem justificatis ex multis novit indiciis, et facile deprehendet qua sinceritate episcoporum concepta sit hæc attestatio, quæ fuerit intentio scribæ vestri, qui quoniam, Domino aliter disponente, quod ambiebat esse non valuit, Cantuariensis archiepiscopus, in Anglicana ecclesia de consensu, consilio, et auctoritate eorum, qui Christum persequuntur, factus est archisynagogus. Scripsit ei nuper dominus rex per Radulphum Dicetensem archidiaconum suum, quod se totum regnum suum et causam, quæ inter eum et Ecclesiam vertitur, ipsius tanquam patris et fidelissimi amici, committit arbitrio, et præcipit, ut sui officiales ei in omnibus usquequaque obediant. Si quid ergo vobis, vel Ecclesiæ vestræ, aut domino Wigornensi incubuerit, illum faciatis conveniri, ut pro vobis et ecclesia Dei commoneat regem, qui, sicut in illa nobili epistola sua, quæ jam provincias et regna circuit, testatus est, Dulce putat obsequium, quum admonetur, ut corrigat si quid deliquerit in Dominum. Nam qui deliquit in proximum, in Dominum quoque deliquit; et sponsum exhonorat Christum, quicumque inhonorat Ecclesiam sponsam ejus. Sunt enim corpus unum, imo et spiritus unus, et, quod amplius est, collatione gratiæ quodammodo sunt Deus unus, dum admirabili commercio illa, quæ carnis sunt ex natura primitiva Domino impertit, ut ab eo plenitudinem divinæ naturæ recipiat, et oleo exultationis quadam ratione consortii abundet ab illo, et effluat tota. Primitivam naturam dixerim ne abusionis inveteratus mos natura reputetur, juxta quem omnes sumus natura filii iræ, non quod in ea conditi sumus, sed quia in eam degeneravimus. Nam, ut ait Orator, usus altera natura est, a quo difficillimum est avelli. Nec tamen archisynagogum idcirco conveniendum censeo, quia multum sperem vos ipsius patrocinio posse proficere, sed ut veritas amplius elucescat, et ut in verbis mendacii, quod Spiritus sanctus inhibet per prophetam, ulterius nemo confidat. Ut paucis concludam quod sentio, aut Scriptura quæ solvi non potest, fallax et falsa est, et veritas Dei a seipsa degenerat, aut in laqueis suis comprehendentur iniqui, et qui fratri foveam parat, ipse incidet in eam prior. Christe, teipsum convenio, te, qui indeficiens veritas es, appello, in extremo die judicii tuum, si ratio permiserit, redarguturus mendacium, nisi quo judicio quis judicaverit, judicetur, et mensuram condignam recipiat pro mensura. Certe spiritus sapientiæ est, qui loquitur, Quia per quæ peccavit quis, per hæc et punietur. Homicida primus Cain occisus est. Pharao dum submersionem moliebatur, submersus est. Adonibesech quoque vicissitudinis hujus expertus est legem. Cham dum servitutem aliis affectabat indicere, perpetua servitute damnatur. Sic et Judas traditor, qui Dominum procuravit suspendendum, laqueo suspendii vitam finisse dignoscitur. Et in omni gente et ætate, si quis divinæ dispensationis animadvertat historiam, plane cognoscet semper esse conformitatem quandam culpæ et pœnæ. Quod loquor experimur et nos, agnoscimus justum flagellum culparum conscii, expectantes, sed non desiderantes, ut in proximo virga corripientis retorqueatur in tortores et adversarios nostros. Mallemus enim quod adversarii nostri resipiscerent et redirent ut filii, quam ut, quod eis imminet, torqueantur ut servi. Nam talium genus nonnisi suppliciis emendatur. Scribit Ezechiel, et verum est, quia qualis consultor, talis et propheta ejus est, et a facie Domini spiritus mendax egreditur adhuc, ut sit in ore omnium prophetarum, Achab, et similium regum. Sic et rex Anglorum ut dicunt qui appellatorias archisynagogi audierant, episcopos sibi conformes habet, qui, ut de aliis scriptum est, docuerunt linguam suam loqui mendacium, et ut inique agerent, laboraverunt, sollicitat alios ut subvertat, et eum alii sollicitando subvertunt. Quam gloriosam, quam catholicam, quam piam epistolam Coloniensi schismatico nuper miserit, ex rescripto ejus, quod vobis mittitur, potestis conjicere, ut pateat omnibus quam verum sit, quod de pietate et justitia regis vestri tanta confidentia prædicatur. Ad ipsum quoque nuper venerunt exparte domini de Monteferrandi vani illusores, abbas scilicet Clu- sinus, et electus Hipporiensis, postulantes unam filiarum regis filio Marchionis, constantissime repromittentes, quia Cantuariensem archiepiscopum deponi facient dum modo filiam petitam obtineant. Rex sub hac spe direxit nuntios suos cum illis, Joannem scilicet Cumin, R. de Tamewurda, et Joannem de Oxeneford, in quem depositionis a decanatu est lata sententia, et summi pontificis auctoritate et scripto roborata. Scriptum vero est penes Cantuariensem archiepiscopum primatem Angliæ, et apostolicæ sedis legatum, cujus sententiam, quam tulit in deprædatores Cantuariensis ecclesiæ, et regis consiliarios, dominus papa ratam habuit et confirmavit, et ab episcopis cismarinis et transmarinis præcepit observari. Ei namque et legatio data est, et primatus totius Angliæ confirmatus. Scripsit super hæc Londoniensi et vobis omnibus, et credo quod idem Londoniensis jam recepit litteras legationis vobis omnibus ostendendas. Præterea memoratus archiepiscopus et legatus apostolica auctoritate excommunicavit et excommunicari jussit omnes qui portus observant, ut impediant appellantes vel appellatos, aut ex pia devotionis causa tendentes ad apostolorum limina, vel ad ipsum qui vices apostolicas habet et agit. Præcepit etiam, ut hanc sententiam ejus faciant omnes episcopi per suas dioceses publicari. Licet autem appellationem, quam adversus eum fecerunt episcopi, nullius credat esse momenti: tamen oportebat, ut qui eam aliquas vires habere opinantur, utpote rex, episcopi, et proceres, ponentes prudentiam carnis brachium suum, omnia ad archiepiscopum pertinentia, in eodem statu esse permitterent; quia nihil innovari debet appellatione pendente. Postea vero de mandato regis captus est Willelmus capellanus, et alii clerici, ut de laicis taceatur, et Ecclesiæ possessionibus ablatis, atrociter tractati sunt. Unde et archiepiscopus regem ipsum denuntiavit domino papæ in canonem incidisse, et facto suo esse excommunicatum, nisi forte sedes apostolica leges ecclesiasticas censeat civilibus comparandas, quæ, sicut ait Anacharsis Scytha, telis aranearum conferuntur, retinentibus quidem muscas, sed transmittentibus volatilia grandiora. Præceperat autem dominus papa, ut Bituricensis, Rothomagensis, Turonensis, et Burdegalensis, et Eboracensis observent, et in suis provinciis faciant observari sententiam, quam Cantuariensis archiepiscopus sedis apostolicæ legatus ferret in malefactores Cantuariensis ecclesiæ, et suos. Hoc tamen adjecit in litteris illis, quia non dat mandatum ut personam regis excommunicet, sed nec prohibet quidem, quia eum potestate sua privare non debet, præsertim quum idem rex patientia Ecclesiæ abutatur in multis. Præcepit etiam sub anathemate, ut omnes qui de mandato regis, clericorum archiepiscopi reditus receperint, et bona omnia eum integritate eisdem restituant quibus ablata sunt; quia rex, qui in causa prædonis versatur, nulli potest præstare auctoritatem. Egi satis apud Cantuariensem ne litteræ istæ procederent: sed consilium prævaluit aliorum suadentium, ut dum dominus papa superest, cujus mortem rex desiderare dignoscitur, sibi indulto privilegio, et beneficiis utatur, præsertim quum ad patientiam ejus semper crudescat inhumanitas et immanitas regis. Cæterum, si ad vos mandata hæc pervenerint, nullum occasione eorum, quæ nobis ablata sunt, apud vos periculum timeatis, quia quicquid de rebus nostris fiet ad beneplacitum vestrum, nos illud, auctore Domino, ratum et gratum habebimus. Personatus enim retinentes, et jura, mobilium jacturam non magni facimus, dum proficiat vobis. Excusavimus innocentiam vestram apud dominum Cantuariensem et satis excusata est, ut nulli suadenti contrarium fidem habeatis. Præmetitur, et timet pericula vestra, ut vos malit cum aliis exulare Domino, quam inutiliter, et probrose conteri mundo. Vos utramque partem ponderate, et de consilio ejus et nostro, semper sequimini meliora, id est quæ Domino, si innotuerint vobis, magis placita fuerint. Quod si et illud ambiguum est aut occultum, fides sequenda est, quia quod non est ex ea, peccatum est. Mittit ergo vobis litteras vocationis apostolica auctoritate, præcipiens in virtute obedientiæ, et in periculo ordinis vestri, ut infra quadraginta dies a susceptione earum, omni occasione et dilatione postposita, accedatis ad ipsum, audituri mandatum domini papæ, et de necessitatibus ecclesiæ tractaturi. Vos autem, si videritis vobis expedire, mandato quidem utemini: sin autem sic accipiatis de consensu mandantis, quasi mandatum non fuerit. Non enim vobis laqueum procuravimus, sicut alicui suorum negligens diligentia præparavit. Sed puero dedimus in mandatis ut Magistro Baldwino archidiacono aut Roberto filio Ægidiæ fratri nostro tradat litteras, et postea si eas volueritis recipere, vel videre, fiat pro beneplacito vestro. Hæc autem pro certo sciatis, quia nisi rex Willelmum capellanum reddiderit, in caput ejus feretur sententia anathematis, nec ei amodo parcetur in aliquo, si talia attentare præsumpserit.