EPISTOLA CLXXXI.—AD EUNDEM. [A.D. 1166.] Magistro Radulfo Nigro. Fides et devotio tua testimonium habent majus Joanne, quæ non verborum strepitu, sed operum exhibitione clarescunt. Nam et Jesus veritas, cujus utinam sic imitatores simus, sicut sumus et professores, attestationem operum Joannis testimonio præfert, non hoc quidem condemnans ut reprobum, sed id tanquam probabilius sui innocentia censuit præferendum. Siquidem opera cujusque testimonium perhibent de eo: et arbor, nec ex sui proceritate et robore, nec ex ramorum multitudine et venustate, nec ex ubertate foliorum, et condensitate, sed ex fructuum utilitate pensatur. Quum ergo tu nihil omiseris ex contingentibus, et fidei tuæ et devotionis fructus, etsi non pro voto, plane pro tempore præcesserit, et speretur: cur ad allegationes caritatis astruendæ oratio tua progreditur? Si eam vis esse fidelibus commendatam, acta agis, si infidelibus, nihil. Unus autem, et singulariter unus est, cui eam desidero commendari, sed non tam allegationum ornatu, et phantasmatibus dictionum, quam caritatis sinceritate et vitæ continentis, et affectuosæ orationis instantia, et quidem ex his locis tibi arbitror provenisse, ut amico nostro Hugoni responderes id, quod etsi imperitis rerum videatur afferre dispendium, conscientiæ tamen et salutis proculdubio compendium adfert. Unde et studiis tuis congratulor, quem agnosco ex signis perspicuis in urbe garrula et ventosa, ut pace scholarium dictum sit, non tam inutilium argumentationum locos inquirere, quam virtutum. Nam qui argumentorum multiplices locos et sedes credit, et virtutum nullos, garrulus utique potest esse, et vanus, sed proculdubio non dialecticus, imo nec philosophus est. Ut tamen a generalibus ad specialia transeam, quod archidiaconi Pictavensis, dum excommunicatus est, quicquid tibi offeratur, detrectas inire consortium, laudo, quod Dominum homini, temporalibus æterna prætulisti; sed, ut sine præjudicio loquar sententiæ verioris, et canonum reverentia salva sit, distinctionem in participatione cum excommunicatis censeo admittendam. Nam qui malitiæ eorum communicat, seipsum quoque anathematis obligatione condemnat. Cæterum in his quatuor, quorum cautio specialis videtur, in osculo scilicet et mensa, oratione et salutatione, personarum et rerum multiplex ut arbitror differentia attendenda est. Aliter enim hæc professio- nem perfectionis habentes, aliter imperfecti declinant, aliter qui necessitate urgentur, aliter expediti. Nam perfectus nulli umquam excommunicato communicat, nec ei in verbi commercio, quin ei denuntiet culpam, quare ipsum oporteat evitari: quanto magis ergo in mensa vel in ecclesia, et similibus? Unde Helisæus a rege Juda super exitu expeditionis conventus, et Joram rege Israel, quem noverat esse idololatram, respondit, Vixit Dominus, in cujus conspectu sto, quod si non vultum Josaphat regis Judæ erubescerem, nec attendissem quidem te, nec respexissem. Ecce quia propheta, in perfectionis gradu constitutus, ob alterius reverentiam, necessarium quod quærebatur, divinæ voluntatis, quamvis idololatræ culpa, ut oportuit, denuntiata, revelavit arcanum. Naamam vero Syrus, etsi curatus a lepra, et verum Dominum agnoscens, et confitens, nullum perfectionis gradum assecutus, de sancta terra duorum burdonum onus deferens secum, ab eodem Helisæo obtinuit, ut ei orationibus Domini sui, quod ex necessitate officii cogebatur, liceret assistere, et Dei gratiam non demereri. Ait enim, Quando ingreditur Dominus meus templum Remmon ut adoret, et illo innitente super manum meam, si adoravero cum eo in eodem loco, precor ut ignoscat mihi Dominus servo suo pro hac re. Dixitque Heliseus: Vade in pace. Patet hinc quatenus imperfectos urget interdum reverentia publicæ potestatis. Ex quibus quod tibi ausim suadere, colligo, ut si præfatus archidiaconus tuum vult habere consortium, accedas ad ipsum exploraturus quatenus apud ipsum possis proficere, et ei quod fides exigit, familiariter, et in aure denunties, ut meminerit se Christianum esse, et sententiam qua innodatus est vereatur, et præ omnibus mortalibus timeat illum, qui potest corpus et animam mittere in gehennam. Uti- cum nam rege, et tam isto, quam aliis omnibus excommunicatis sint aliqui viri timentes Dominum, qui eos familiariter et amice statuant contra faciem suam, et revocent ab impietatibus suis. Quod si ille te, quia Christianus es, vocare destiterit, Christus, quem in te odit, dispendium hoc facillime et felicissime, nisi merita tua præpediant, poterit compensare. Salus enim justorum a Domino est, qui protegit eos in tempore tribulationis. EPISTOLA CLXXXII.—AD THOMAM CANTUARIENSEM ARCHIEPISCOPUM. [A.D. 1166.] Domino Thomæ Cantuariensi. Ea fere omnia quæ mihi vestra significavit dignatio, fama divulgante audieram, sed auctoritate nominis vestri facta sunt certiora; ea ergo non tanquam certa sed velut audita per literas meas significavi domino Pictaviensi, adjectis iis quæ de Angliæ statu audieram, rogans attentius ut vobis super hæc consilium daret. Ex quo vero per litteras vestras certioratus sum, illico cum amicis vestris, de quorum sinceritate non dubito, adhibito Magistro Philippo, contuli super negotio vestro, nulli tamen ostendens transmissarum vobis exempla litterarum. Et licet, ut præscripseratis, singulatim convenerim amicos nostros, abbatem scilicet sancti Remigii, et Magistrum Fulconem et Magistrum Radulfum, omnes tamen non modo in eundem sensum, sed fere in eadem verba convenerunt. In summa ergo nullus eorum inventus est, qui domini papæ consilio adversetur, omnesque unanimiter approbant consilium quod vobis dedit Nicolaus xenodochus Rothom., licet nec de litteris, nec de consilio ejus audierint aliquid. Attendenda enim est instantia temporis, conditio eccle- siæ Romanæ, necessitas regni Anglici, periculum non modo sedis vestræ, sed commissarum vobis et ecclesiarum et animarum, quibus si vel occurrere, vel subvenire potueritis, vix tanti debetis facere animam vestram, ut non pro salute ipsius animæ, et liberatione ecclesiæ naufragantis, accedatis ad colloquia persequutorum, et experiamini quid per humilitatem vestram dignetur efficere pius Jesus, qui post ascensionis suæ gloriam protestatus est, sicut in litteris invenitur authenticis, se adhuc paratum esse mori pro humilibus, et crucis ignominiam sustinere, præsertim quum illi qui vos persequuti sunt, et Christum in vobis, dicantur aliquantulum a regis gratia excidisse et in ea conditione versari, ut eos jam tædeat vitæ meæ. An verus sit, nescio, sed rumor apud nos publicus est, sive autem ita sit, sive non, certo certius est, quia proculdubio Christus triumphabit, et reddet unicuique non modo juxta opera sua, sed et voluntati consummatæ perfecti operis attribuet coronam. Perfectorum amicorum, a quibus ego et Magister Philippus non dissentimus, consilium est, ut si vos imperatrix vocaverit, ad ipsam ducente Rothomagensi archiepiscopo secure accedatis: et si ibi boni aliquid audieritis, agatis gratias Domino, et ita per omnia incedatis, ut modestia vestra omnibus innotescat. Si vero, quod absit, secus acciderit, redeunte præfato archiepiscopo in terram peregrinationis vestræ, cum honestate et securitate revertemini. De clericis vero ducendis, hoc consulunt, ut non multitudinem ducatis, sed paucos, providos et discretos, si quos tamen habetis tales, quorum possitis inniti consilio, si opus fuerit, et sub prætextu eorum qui defuerint, si hoc necessitas exegerit, dilationem possitis commode impetrare. Ego autem me ad hoc opus non ingero, sed nec refugio quidem, si me decreveritis, itineris vestri, et laboris, et sortis fore consortem. Nam in omnes hujusmodi casus paratus sum, auctore Domino, pro fidelitate ecclesiæ et vestra: si tamen placuerit ut vobis occurram, me tanti temporis spatio præmunite, ut ad locum et diem, quem præscripseritis, commode valeam pervenire. Nam —— in me mora non erit ulla, licet multas domi pro tempore necessarias habeam occupationes, tum ex instantia abbatis mei, tum ex præsentia Gir. archidiaconi, quorum desideriis, sicut vobis, deesse non possum.