<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" xml:space="preserve" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0381.stoa001.nd-dlc-lat1"><div type="textpart" subtype="letter" n="179">
					<head>EPISTOLA CLXXIX.—AD RICARDUM FRATREM SUUM. [A.D. 1166.]</head>
					<head>Ricardo fratri suo.</head>
					<p>In te, omnium moriturorum dulcissime, plane videbor injurius, si cuiquam a peregrinatione mea scripsero, subticens tibi, quem super statu meo, cum Domino amabili matre nostra, non ambigo præ cæteris mortalibus esse sollicitum. Licet enim interdum desit materia vel occasio scribendorum, hoc ipsum tibi scribendum arbitror, scribendi occasionem et materiam defuisse. Quod autem domino episcopo scripsi tibi pariter innotescet, sicut ea quæ tibi scripta sunt, sinceritati ejus poteris præsentare. Volo enim ut ei in omnibus adquiescas quæ ad te pertinebunt, et consilium ejus præferas meo, tum quia nobis sapientior est, tum quia eum uberiorem gratiam Domini habere confido, et nos quos semper dilexit caritate sincera, sicut auctoritate, sic et meritis antecedit. Quod autem ei scribendum fuerat, nisi deficientis protocolli brevitas obstitisset, ei meo nomine suaderi desidero, et utinam Spiritus sanctus persuadeat, qui in necessitatis articulo sperantes in se, solatio consilii destitutos esse non sinit. Hoc autem est, ut in hoc conflictu potestatis et juris ea moderatione incedat, prævia lege, duce gratia, juvante<pb facs="salisbury-opera-omnia_0312" n="291"/>ratione, ut nec temeritatis reus videri debeat adversus potestatem quam Deus ordinavit, nec metu potestatis, aut amore rerum evanescentium iniquitati consentiat in depressionem ecclesiæ, et in perniciem tam præsentium quam futurorum, non modo desertor officii, et professionis prævaricator, sed etiam impugnator justitiæ habeatur. Sed dices fortasse, quod mihi, sicut cuique facilius est dictu, facienda præscribere, quam factu quæ præscripta fuerint adimplere. Nam et liber vorandus dulcescit in ore prophetæ, sed ad interiora transmissus amarescit. Orator quoque in arte dicendi docet, quia in artem præcepta tradere, et de arte dicere facillimum est, sed ex arte difficillimum id est quæ præceperis observare mandata. Nusquam vero difficilius, quam in arte vivendi. Illa siquidem ars artium est, et sicut utilitate, sic et difficultate incomparabiliter alias transcendit universas. Illud quoque comici nostri adjicies, quia “omnes quum valemus recta consilia ægrotis damus: tu autem si hic sis, aliter sentias.” Ad quod ego replicabo, quoniam licet hanc auream mediocritatem, quam præscribo, servare non noverim, aut non quæram, lyricum tamen licenter imitabor,<lb/>—— fungens vice cotis, acutum<lb/>Reddere quæ ferrum valet, exors ipsa secandi.<lb/>Non equidem hanc sollicitudinem gero, quod de tanto, et de tam sincero patre (Dominus scit) sinistram aliquam suspicionem conceperim, sed quia in periculis amici caritas non sollicitari non potest. Novi enim præpotentium persequutorum instantiam, et debilitatem ecclesiæ, licet dominus papa jam plurimum convalescat, et confortetur in Domino: novi et pusillanimitatem hinc quorumdam episcoporum, inde aliorum invidiam, ut nihil sit quod magis verear quam ne in falsis fratribus, et in his qui videbantur aliquid esse,<pb facs="salisbury-opera-omnia_0313" n="292"/>et auctoritate gradus, et litterarum et habitus simulatione præminent, periclitetur innocentia ejus. Nam et duces qui in Israel officio principabantur et merito, Moyses videlicet et Aaron, ad aquas contradictionis, impetu multitudinis lapsi sunt, ut terræ promissionis demererentur introitum. Apud nos vero fama vulgavit, Anglorum episcopos jam sæpius convenisse, ut deliberent et decernant quid facto opus sit. Sed quid quæso vere decernent, nisi se turbari et timere, et utrumque supra modum? quid decernent, nisi quod cedere maluerunt impudenter, quam injuriam viriliter propulsare? quid decernent vere, nisi quod iniquitas dominetur, et ipsi peccantibus non annunciant vitam suam, nec viam Domini ostendunt? Nec hoc dixerim, quod eum velim aut suadeam “dirigere brachia contra torrentem,” aut ut se multitudini imprudenter opponat: et ecclesiam suam exponat periculis et ærumnis; sed ut imitetur quod bonos fecisse legimus, Cusai Arachitem, qui consilium et malitiam Achitophel moderatione adhibita studuit dissipare, et in eo etiam fidelius cum Absalone versatus est, quod ei materiam peccandi sustulit, et patricidii præclusit occasionem. Numquid enim fideles opinaris, qui peccandi vias domino regi expediunt, et in eo studiosi sunt, ut prosperetur in his, quæ adversus Domini justitiam præsumuntur? Uter tibi videtur fidelior, an qui ad nutum erronei ministrat culpas, an qui perniciosas abigit voluptates? Sentiat unusquisque quod voluerit. Ego numquam domino et amico reputabo fidelem, qui sic illius obtemperat voluptati, ut salutis et vitæ dispendium afferat: nisi forte Sauli fidelem putes fuisse Idumæum Doeth, qui sacerdotes Domini gladio, quo seipsum transfossurus erat, occidit, et Achitophel fuit necessarius Absaloni, quo suadente palam in uxorem patris com-<pb facs="salisbury-opera-omnia_0314" n="293"/>misit incestum, et parricidium committere disponebat. Dicitur (et utinam falsum sit!) dominum Londoniensem et illum meum amicum episcopum Cicestrensem ministros iniquitatis armare adversus Ecclesiam, et Cantuariensis Archiepiscopi sitire sanguinem, et id agere, ut ei numquam reditus pateat. Numquid timent ne feritas mansuescat, aut, ut a Cicerone usurpatum est, ne refrigeat hasta Cæsaris, aut gladius hebetetur? Sed ego quod non plurimi fabulam puto. Neque enim tanti sacerdotes sapientes sunt, ut faciant mala, præsertim quum ipsi noverint, quoniam si iniquitas prævaluerit.<lb/>Pœna reversura est in caput ista suum.<lb/>Neque enim eos latere potest quomodo de rhamno in regem sublimata ignis egressus est, qui devorat cedros Libani. Vale, et officiose saluta quos noveris salutandos, sed affectu præcipuo matrem. Impetra nobis orationum suffragia, ne nos a via sua patiatur Dominus aberrare, sed pro beneplacito suo, sive per prospera, sive per adversa, triumphatis affectionibus carnis, et vitiis omnibus eo deducat et pertrahat unde exulantes, in eo, et in nobis despiciamus inferiora, et compatiamur miseris, qui modo circa sarcinulas Ecclesiæ et nostras diripiendas inutiliter occupantur.</p>
				</div><div type="textpart" subtype="letter" n="180">
					<head>EPISTOLA CLXXX.—AD MAGISTRUM RADULFUM NIGRUM. [A.D. 1166.]</head>
					<head>Magistro Radulfo Nigro Joan. Saresb.</head>
					<p>Excusationem qua diuturnitatem silentii purgare studuistis, sicut probabilis est, ita probatam habeo et acceptam, sciens dilectioni vestræ nequaquam diligentiam defuisse, sed ipsi diligentiæ non astitisse fortunam. Eo autem de diligentia clarius liquet, quod<pb facs="salisbury-opera-omnia_0315" n="294"/>post diuturnam et odiosam mihi moram caritatis vestræ sedulitas ad instructionem meam compegit omnia, quæ ex opinione vestra vobis obesse poterunt vel prodesse. Et licet quædam eorum per alios ante cognoverim, nullus tamen sic speciatim universa peregit, et singula. Fuerunt autem omnia vera audistis, licet plurima falsa esse non ambigam. Quid aliud sine salutis dispendio facere possum, quam quod ex testimonio conscientiæ præscribit ratio, et ipsa officii mei necessitas inexorata compellit. Nonne quum ad domini regis curiam accessissem, in omni humilitate offerens quamcumque satisfactionem, jura permitterent, vel voluntas sua mihi indiceret, honestate incolumi, exclusus sum a forma pacis, quæ tunc magistro Philippo oblata est et allata? Quidnam erat ulterius faciendum? Numquid possessiones mihi pro lege Domini violenter et crudeliter ablatæ? quod secure protestor coram Domino qui, velit nolit mundus, judicaturus est causam istam, tam turpi erant commercio redimendæ, ut jurarem me observaturum consuetudines quas lex Domini condemnat, et omnem archiepiscopo meo obedientiam abjurarem? Possent hæc ad subversionem fidei meæ sufficere, sed tamen ulterius processum est in ea, quæ etiam ab adversariis honestius essent tacita quam expressa. Non utique in regem ista refundo, sed in eos qui se animum ejus plenius nosse dicebant, erantque, ut jactitabant, interpretes voluntatis ejus. Ipse enim me audiente non dixit quod aut meam, aut ipsius dedeceat honestatem, in eoque solo ipsum possum arguere, quod quum responsum flagitarem, de dispendio rerum et temporis conquerens, sic detorquebat verbum, ut tam majestati et honestati suæ quam meæ necessitati esset usquequaque inutile. Sciens ergo et prudens, pro in-<pb facs="salisbury-opera-omnia_0316" n="295"/>stantia temporis ab eo diverti, ut innocentiæ, necessitati et verecundiæ meæ prospicerem, immo et causæ Domini: reversurus tamen Domino propitio, si quando, quod spero, mihi cum indemnitate conscientiæ et famæ recta apparuerit pacis via, alioquin, ante mihi mortem inferat temporalem pius Jesus, quam ipsum pro pace vel gratia hominis recuperanda scienter offendam. Sed tu multas proponis difficultates; primo quod Ecclesia Anglorum in arcum pravum conversa calcaneum erigit adversus Dominum, et episcopi sub appellationis prætextu malitiam suam nituntur colorare et evacuare sententiam, qua de sedis apostolicæ judicio emanavit. Sed profecto, si Dominus nobiscum est, imo quia per misericordiam suam nobiscum est, pro se patientibus et proscriptis, quia ei in causa ista ex conscientia nostra decrevimus famulari usque ad mortem, plures nobiscum sunt, quam cum illis, certumque est amodo quod episcopis imminet labor et dolor, nisi salubriori consilio acquiescentes, pacem ecclesiæ, quam non prodendam, sed custodiendam susceperunt, citius studeant reformare. Rex in imperatore confidit, et in captione domini papæ, quam ei vaticinantur prophetæ Baal, falsa videntes et stulta, quia non loquuntur a Domino: sed ita Achab deceptum esse memineris, et dum speraret victoriam, hostium gladiis corruisse. Sapiens interim audiat a Catone,<lb/>In morte alterius spem tu tibi ponere noli,<lb/>præsertim innocentis et Domini, cujus diem prevenire, vel voto, parricidii instar est, sed, Domino auctore, dominus papa prosperatur, et capto nuper Albano, sicut certissime constat, dilatati sunt gressus ejus. Quum e contra Teutonici tyranni et hæresiarchæ sui vias sepiat Deus quotidie spinis, et quod dissimulare<pb facs="salisbury-opera-omnia_0317" n="296"/>non possunt, eorum minuantur vires, et evanescat auctoritas. Quod audistis de Siculo, falsissimum esse dicunt milites Remenses, qui stipendiarii ejus fuerunt anno integro, et pridie reversi sunt. Quod illi non evitantur, quos dominus Cantuariensis denuntiavit excommunicatos, non tam ipsum lædit, quam eos qui eis communicant. Ipsi viderint qua conscientia communicent, et qui excommunicati sunt, qua innocentia aut negent, aut excusent crimina, quæ eis impinguntur. Ego scio quod neque in ferenda sententia præsens fui, neque de consilio meo, aut de conscientia lata est, et necdum, Domino teste, quosdam eorum, qui notati sunt, novi, nec, quod meminerim, vidi. Tentabo utique, ut consulitis, archiepiscopum flectere pro archidiacono Pictaviensi, si tamen intellexeritis, quod ad pacem Ecclesiæ possit proficere labor meus. Alioquin probrosum esset et turpe patrem circumvenire, et dominum. Sed nostis quod, quum hoc ab anno præterito egerimus, nec semel nobis responsum est ab archidiacono verbum unum. De itinere autem vestro quid consulam nescio, sed iter præcise dictarem, nisi quia non video quomodo a participio excommunicatorum possitis abstinere. Nam quod sententiam meruerunt, vobis aliquatenus, sed illis ex testimonio conscientiæ plenius liquet. Eum, qui seminat discordias inter fratres detestetur anima Domini: quid ergo eum, qui cum Idumæo satellite persequitur sacerdotes, et tabernaculi Domini succendit vicum, et gladio principis in Leviticum ordinem debacchatur. In hoc ergo articulo consulite conscientiam, et aliquem religiosum et discretum arbitrum adhibete: et quum effuderitis cor vestrum in conspectu ejus, sequimini quod Dominus inspirabit. Si vero vos ad curiam, suadentibus amicis contigerit proficisci, archidiacono, quem diligitis, et ego, qua-<pb facs="salisbury-opera-omnia_0318" n="297"/>tenus permittit sinceritas caritatis, tota mente veneror, et amplector, persuadete, ut juxta quod Propheta monet, reflectat oculos mentis ad suas et domini sui vias, et ponat cor super illas, et non amodo subjiciat ei mollia, sperans in incerto divitiarum et variis lenocinantis fortunæ blandimentis, memineritque, quod summis negatum est stare diu, et ante ruinam exaltatur cor. Nam quantumcumque dissimulet, novit sententiam pastoris, justa sit an injusta, timendam esse. Quid multa? si potest Loth esse in Sodomis, Joseph in aula Pharaonis, Cusai in colloquiis et consiliis Absalon, Abdias in obsequio Achab et consortio Jezabel, si Daniel in Babylone: illuc salubriter tibi et illis proficisceris, quibus persuadebis, ut custodiant innocentiam, et videant æquitatem, quoniam sunt reliquiæ homini pacifico: et quum injusti simul dispereant, salus justorum expectatur a Domino, qui fidelis est in promissis, et electos suos supra id quod possunt, tentari non patitur, sed eis universa cooperantur in bonum. Iter et actus tuos dirigat Dominus.</p>
				</div><div type="textpart" subtype="letter" n="181">
					<head>EPISTOLA CLXXXI.—AD EUNDEM. [A.D. 1166.]</head>
					<head>Magistro Radulfo Nigro.</head>
					<p>Fides et devotio tua testimonium habent majus Joanne, quæ non verborum strepitu, sed operum exhibitione clarescunt. Nam et Jesus veritas, cujus utinam sic imitatores simus, sicut sumus et professores, attestationem operum Joannis testimonio præfert, non hoc quidem condemnans ut reprobum, sed id tanquam probabilius sui innocentia censuit præferendum. Siquidem opera cujusque testimonium perhibent de eo: et arbor, nec ex sui proceritate et robore, nec ex ramorum multitudine et venustate, nec<pb facs="salisbury-opera-omnia_0319" n="298"/>ex ubertate foliorum, et condensitate, sed ex fructuum utilitate pensatur. Quum ergo tu nihil omiseris ex contingentibus, et fidei tuæ et devotionis fructus, etsi non pro voto, plane pro tempore præcesserit, et speretur: cur ad allegationes caritatis astruendæ oratio tua progreditur? Si eam vis esse fidelibus commendatam, acta agis, si infidelibus, nihil. Unus autem, et singulariter unus est, cui eam desidero commendari, sed non tam allegationum ornatu, et phantasmatibus dictionum, quam caritatis sinceritate et vitæ continentis, et affectuosæ orationis instantia, et quidem ex his locis tibi arbitror provenisse, ut amico nostro Hugoni responderes id, quod etsi imperitis rerum videatur afferre dispendium, conscientiæ tamen et salutis proculdubio compendium adfert. Unde et studiis tuis congratulor, quem agnosco ex signis perspicuis in urbe garrula et ventosa, ut pace scholarium dictum sit, non tam inutilium argumentationum locos inquirere, quam virtutum. Nam qui argumentorum multiplices locos et sedes credit, et virtutum nullos, garrulus utique potest esse, et vanus, sed proculdubio non dialecticus, imo nec philosophus est. Ut tamen a generalibus ad specialia transeam, quod archidiaconi Pictavensis, dum excommunicatus est, quicquid tibi offeratur, detrectas inire consortium, laudo, quod Dominum homini, temporalibus æterna prætulisti; sed, ut sine præjudicio loquar sententiæ verioris, et canonum reverentia salva sit, distinctionem in participatione cum excommunicatis censeo admittendam. Nam qui malitiæ eorum communicat, seipsum quoque anathematis obligatione condemnat. Cæterum in his quatuor, quorum cautio specialis videtur, in osculo scilicet et mensa, oratione et salutatione, personarum et rerum multiplex ut arbitror differentia attendenda est. Aliter enim hæc professio-<pb facs="salisbury-opera-omnia_0320" n="299"/>nem perfectionis habentes, aliter imperfecti declinant, aliter qui necessitate urgentur, aliter expediti. Nam perfectus nulli umquam excommunicato communicat, nec ei in verbi commercio, quin ei denuntiet culpam, quare ipsum oporteat evitari: quanto magis ergo in mensa vel in ecclesia, et similibus? Unde Helisæus a rege Juda super exitu expeditionis conventus, et Joram rege Israel, quem noverat esse idololatram, respondit, Vixit Dominus, in cujus conspectu sto, quod si non vultum Josaphat regis Judæ erubescerem, nec attendissem quidem te, nec respexissem. Ecce quia propheta, in perfectionis gradu constitutus, ob alterius reverentiam, necessarium quod quærebatur, divinæ voluntatis, quamvis idololatræ culpa, ut oportuit, denuntiata, revelavit arcanum. Naamam vero Syrus, etsi curatus a lepra, et verum Dominum agnoscens, et confitens, nullum perfectionis gradum assecutus, de sancta terra duorum burdonum onus deferens secum, ab eodem Helisæo obtinuit, ut ei orationibus Domini sui, quod ex necessitate officii cogebatur, liceret assistere, et Dei gratiam non demereri. Ait enim, Quando ingreditur Dominus meus templum Remmon ut adoret, et illo innitente super manum meam, si adoravero cum eo in eodem loco, precor ut ignoscat mihi Dominus servo suo pro hac re. Dixitque Heliseus: Vade in pace. Patet hinc quatenus imperfectos urget interdum reverentia publicæ potestatis. Ex quibus quod tibi ausim suadere, colligo, ut si præfatus archidiaconus tuum vult habere consortium, accedas ad ipsum exploraturus quatenus apud ipsum possis proficere, et ei quod fides exigit, familiariter, et in aure denunties, ut meminerit se Christianum esse, et sententiam qua innodatus est vereatur, et præ omnibus mortalibus timeat illum, qui potest corpus et animam mittere in gehennam. Uti-<pb facs="salisbury-opera-omnia_0321" n="300"/>cum nam rege, et tam isto, quam aliis omnibus excommunicatis sint aliqui viri timentes Dominum, qui eos familiariter et amice statuant contra faciem suam, et revocent ab impietatibus suis. Quod si ille te, quia Christianus es, vocare destiterit, Christus, quem in te odit, dispendium hoc facillime et felicissime, nisi merita tua præpediant, poterit compensare. Salus enim justorum a Domino est, qui protegit eos in tempore tribulationis.</p>
				</div><div type="textpart" subtype="letter" n="182">
					<head>EPISTOLA CLXXXII.—AD THOMAM CANTUARIENSEM ARCHIEPISCOPUM. [A.D. 1166.]</head>
					<head>Domino Thomæ Cantuariensi.</head>
					<p>Ea fere omnia quæ mihi vestra significavit dignatio, fama divulgante audieram, sed auctoritate nominis vestri facta sunt certiora; ea ergo non tanquam certa sed velut audita per literas meas significavi domino Pictaviensi, adjectis iis quæ de Angliæ statu audieram, rogans attentius ut vobis super hæc consilium daret. Ex quo vero per litteras vestras certioratus sum, illico cum amicis vestris, de quorum sinceritate non dubito, adhibito Magistro Philippo, contuli super negotio vestro, nulli tamen ostendens transmissarum vobis exempla litterarum. Et licet, ut præscripseratis, singulatim convenerim amicos nostros, abbatem scilicet sancti Remigii, et Magistrum Fulconem et Magistrum Radulfum, omnes tamen non modo in eundem sensum, sed fere in eadem verba convenerunt. In summa ergo nullus eorum inventus est, qui domini papæ consilio adversetur, omnesque unanimiter approbant consilium quod vobis dedit Nicolaus xenodochus Rothom., licet nec de litteris, nec de consilio ejus audierint aliquid. Attendenda enim est instantia temporis, conditio eccle-<pb facs="salisbury-opera-omnia_0322" n="301"/>siæ Romanæ, necessitas regni Anglici, periculum non modo sedis vestræ, sed commissarum vobis et ecclesiarum et animarum, quibus si vel occurrere, vel subvenire potueritis, vix tanti debetis facere animam vestram, ut non pro salute ipsius animæ, et liberatione ecclesiæ naufragantis, accedatis ad colloquia persequutorum, et experiamini quid per humilitatem vestram dignetur efficere pius Jesus, qui post ascensionis suæ gloriam protestatus est, sicut in litteris invenitur authenticis, se adhuc paratum esse mori pro humilibus, et crucis ignominiam sustinere, præsertim quum illi qui vos persequuti sunt, et Christum in vobis, dicantur aliquantulum a regis gratia excidisse et in ea conditione versari, ut eos jam tædeat vitæ meæ. An verus sit, nescio, sed rumor apud nos publicus est, sive autem ita sit, sive non, certo certius est, quia proculdubio Christus triumphabit, et reddet unicuique non modo juxta opera sua, sed et voluntati consummatæ perfecti operis attribuet coronam. Perfectorum amicorum, a quibus ego et Magister Philippus non dissentimus, consilium est, ut si vos imperatrix vocaverit, ad ipsam ducente Rothomagensi archiepiscopo secure accedatis: et si ibi boni aliquid audieritis, agatis gratias Domino, et ita per omnia incedatis, ut modestia vestra omnibus innotescat. Si vero, quod absit, secus acciderit, redeunte præfato archiepiscopo in terram peregrinationis vestræ, cum honestate et securitate revertemini. De clericis vero ducendis, hoc consulunt, ut non multitudinem ducatis, sed paucos, providos et discretos, si quos tamen habetis tales, quorum possitis inniti consilio, si opus fuerit, et sub prætextu eorum qui defuerint, si hoc necessitas exegerit, dilationem possitis commode impetrare. Ego autem me ad hoc opus non ingero, sed nec refugio quidem, si me decreveritis,<pb facs="salisbury-opera-omnia_0323" n="302"/>itineris vestri, et laboris, et sortis fore consortem. Nam in omnes hujusmodi casus paratus sum, auctore Domino, pro fidelitate ecclesiæ et vestra: si tamen placuerit ut vobis occurram, me tanti temporis spatio præmunite, ut ad locum et diem, quem præscripseritis, commode valeam pervenire. Nam<lb/>—— in me mora non erit ulla,<lb/>licet multas domi pro tempore necessarias habeam occupationes, tum ex instantia abbatis mei, tum ex præsentia Gir. archidiaconi, quorum desideriis, sicut vobis, deesse non possum.</p>
				</div><div type="textpart" subtype="letter" n="183">
					<head>EPISTOLA CLXXXIII.—AD EUNDEM. [A.D. 1166.]</head>
					<head>Thomæ Cantuariensi Joannes Saresb.</head>
					<p>Litteras, quas ad consolationem vestram, et sublevationem ecclesiæ, post longum tandem exilium et proscriptionem vestri, et vestrorum omnium, vobis patri suo, filii Cantuariensis ecclesiæ, fratres, et coepiscopi vestri nuper transmiserunt, diligentius relegens, nihil probabilius ex earum inspectione potui opinari, quam eas consilio Achitophel, quem credibile est in perniciem fidelium ab inferis rediisse, per manum Doeth Idumæi, sitientis adhuc sanguinem sacerdotum, et quærentis, et insatiabiliter persequentis animam Christi, qui in electorum fide et caritate vivit, fuisse dictatas. Sic enim pervertunt omnia, ut cuivis vel parum intelligenti perspicuum sit, mentem earum longe esse ab opinione communi. Sed a veritate longius distat: namque omnes blanditiæ, et exquisiti colores eo tendunt, ut sub appellationis prætextu jure videatur subvertendus esse viculus sacerdotum, Nobe, qui vertitur in latratum, significatque pastorum ecclesiæ diligentem custodiam, ut<pb facs="salisbury-opera-omnia_0324" n="303"/>post hanc conspirationem eorum quisquam in grege Domini audeat vigilare, et luporum imminentium, prædicationis officio propulsare furorem. Ait Salomon in Proverbiis, quia melior est finis orationis, quam principium: sed profecto finis hujus principio deterior est: si quidem in initio salutem optant, profitentur obedientiam, et utinam utrumque fideliter, ut contra prohibitionem Domini non loquantur bona cum proximo, et mala sint in cordibus eorum: subinde amaras, sed unde gratias agendum est Deo. Falsas, et quas captivus a piratis consuevit “porrecto audire jugulo,” subtexunt historias, quibus justificant causam impii, et dicunt bonum malum, et malum bonum: unde tandem per consequentiam rationis videantur inferre: Reus est mortis, qui contradicit Cæsari. Nonne ille, quem præfiguravit Achitophel, Judas proditor non modo Judæis in nece Christi, sed et Scribis nostris et Pharisæis proditionis et parricidii relinquens exemplum, ad Christum sic accessit, humili salutatione honorans Dominum et Magistrum, dicens, Ave Rabbi, ei quem verbo prodebat, et osculo; et subinde cum gladiis et fustibus militum, quibus isti freti sunt, fugatis discipulis et dispersis, trusit ad Principes Sacerdotum, ut illic argueretur, et a falsis convinceretur testibus, paternas, quæ et avorum sunt, evacuare leges, et leges Cæsaris impugnare, quia suam Domino imaginem, deducta ratione Cæsaris, docebat esse reddendam, ut reus videretur impietatis, quia obloquebatur, reclamabat, imo repugnabat iniquitati. Dicunt hæc, sed qua conscientia, viderit Dominus et judicet. Dominum regem non quidem nunquam peccasse dicimus, sed semper paratum Domino satisfacere confidenter dicimus et prædicamus. Numquid non facies meretricis facta est eis, et frons adamante<pb facs="salisbury-opera-omnia_0325" n="304"/>durior, ut non erubescant confidenter, ut aiunt, prædicare innocentiam hominis, cujus malitiam et iniquitates novit, prædicat et detestatur Christianus orbis? Convenerunt eum, ut dicitur, Episcopi London. et Hereford. quibus se, ut aiunt, ad omnem justitiam obtulit. Nonne episcopus Lond. ille est, qui primus in Anglia scidit ecclesiæ unitatem, quod omnes noverunt, et archiepiscopandi, quod plurimi suspicantur, ambitione tractus, totius hujus discordiæ fomes imprimis extitit, et incentor? Nonne stylus ipse convincit Achitophel et Doech, quorum spiritu plenus est, in hac epistola expressisse, communicatis his quæ fingere potuit ex spiritu suo, qui neutro eorum in talibus, rerum experientia comprobatur inferior. Nam et loquela ejus ipsum manifestum facit. Nec curo de mendaciis quæ super introitu vestro interserere ausus est, quia præsens audivi, et vidi. Solus ille verbum electionis vestræ gratum non habuit, qui præ cæteris omnibus, quod ex multis claruit et claret indiciis, ut in sedem vestram induceretur aspiravit: non tamen diu obloqui ausus est, aliis arguentibus ambitionem et impudentiam ejus. Quicquid ergo haberet animi, quem de conscientia judicat Dominus, inprimis eligentium fuit, et electioni factæ fere omnibus plus applausit. Quid dicam de Herefordiensi nisi quod aliquandiu, etsi non magni, stetit tamen alicujus nominis umbra, antequam sciretur quis esset: nunc autem sub obtentu ejus, qui litteratus creditur ab his qui litteras ignorant, aut ipsum, suam volunt impii malitiam procurare, ut videatur consentaneum rationi quicquid litteratus, et antiquus dierum episcopus approbaverit. Ergo istis duobus respondere, vel sententiæ eorum acquiescere, est transire omnino in sententiam Londoniensis, ac si in Cæsarem computaretur et Bibulum. Ethici si quidem meministis,<pb facs="salisbury-opera-omnia_0326" n="305"/><lb/>Non Bibulo quicquam nuper, sed Cæsare gestum est,<lb/>Nam Bibulo gestum consule nil memini.<lb/>Qua autem impudentia dixerunt, et, ne verba in ventos evanescerent, scripserunt, quod omnibus falsum esse innotuit, “quia rex,” quem impatientissimum esse nullus ambigit, “gratum habet quum corripitur, et dulce putat obsequium quum monetur, ut corrigat siquid deliquerit in Dominum?” “Si quid,” inquiunt, ac si dubium sit eis illum deliquisse in Dominum, qui Ecclesiæ libertatem impugnat, avitas perversitates evangelio Christi præfert et sanctionibus Patrum; et, ut de vobis taceam et clericis quos injuste proscripsit, qui mulierculas et parvulos in cunis innocentes omni solatio destitutos, non tam crudeli sententia quam insania compulit exulare: qui schismatis furorem jam fere sopitum excitavit et roboravit, et ressuscitata procella, quæ jam plurimum detumuerat, navem apostolicam, quantum in ipso est, cum Christo submersit, immo et adhuc mergit. Quidnam quæso ducunt in crimine, qui hoc esse innocentiam gloriantur? aut numquid hæc probationibus indigent, quæ mundus agnovit, quæ in suis doloribus et tormentis indesinenter sentit Ecclesia, quæ quotidianis rerum experimentis luce clarius patent. Sed, si corripi dulce putat obsequium, planum est eos amplioris esse perfidiæ, qui dominum suum, cujus obsequio corpus devoverunt et animam, tam enormiter patiuntur errare. Sane impletum est in eis hodie Propheticum illud, Quasi vulpes in deserto prophetæ tui Israel, quum ad subversionem ecclesiæ, qui Prophetarum in ea locum tenent, dolositatis suæ multiplices laqueos texant, dulce salutationis præmittentes eloquium, devotam profitentes obedientiam, auxilium et consilium promittentes, ut transeuntes per nubeculas rationum, et verbis legitimis abutentes in dis-<pb facs="salisbury-opera-omnia_0327" n="306"/>pendium legis, tandem inferant, Reus est mortis, crucifige, crucifige eum, neque nobis reservetis hunc, sed Barrabam! Ecce quam salutem patri desiderant, qua fidei devotione debitam adimplent obedientiam, qua diligentia pacem inter regnum et sacerdotium cupiunt reformari. Et quidem hæc tam vobis, quam omnibus causam et historiam proscriptionis nostræ intelligentibus dicta esse non dubito ex abundanti, sed impietatis et doli, impudentiæ et falsitatis attendens cumulum, profecto nec animum nec calamum potui continere: nam et,<lb/>Si natura negat, facit indignatio verbum,<lb/>adversus malitiam et impudentiam eorum, quorum<lb/>Omne in præcipiti vitium stetit,<lb/>ut nequitiæ eorum vix aliquid possit addere, aut etiam excogitare, quamlibet subtilis, et in malis inveniendis arguta posteritas. Sed quid in his moror? Retribuat eis Deus, et plane, nisi veritas ipsa, quod possibile est, vertatur in falsitatem, retribuet abundanter facientibus et foventibus nequitiam istam. Vos autem, ut mihi visum est, litteris et malitiæ eorum prudentissime, et elegantissime respondistis, et argutias eorum diu excogitatas, et elaboratas, velut aranearum cassiculos, validissimis rationibus dissolvistis. Et licet grandiuscula sit epistola, quæ tamen necessaria sola exequitur, vellem tamen hoc circa unum articulum, qui et verus et notus est, diligentius institisse; scilicet, ut ostenderetis patientiam, quam diu in silentio habuistis, et sollicitudinem, quam paci reformandæ adhibuistis, regem sæpius cum omni humilitate revocando per litteras et nuntios domini papæ, per vestros, per matrem suam, cui credi debuisset, per episcopos transmarinos et cismarinos, per fratres Templi et Hospitalis, per regem et opti-<pb facs="salisbury-opera-omnia_0328" n="307"/>mates regni Francorum, et tandem in propria persona accessistis ad colloquium ejus, et sustinuistis repulsam. Cæterum, quia episcopi nostri scribunt, et confidenter prædicant eum ad omnem justitiam et debitam satisfactionem esse paratum, et etiam satis dare volentem, si ratio exegerit; mihi et quibusdam aliis amicis vestris videtur consilium, ut evocetis episcopos, et nominatim illos qui litteras signaverunt, et Saresb. qui de injusta suspensione conqueritur, et Wigorn. qui est principium generationis vestræ in Domino, et si qui alii sunt, quorum utilem credatis esse præsentiam, et experiamini an fida sit testificatio, prædicatio, et scriptura eorum. Vocati autem in virtute obedientiæ fortasse non venient, licet inobedientiam nulla umquam appellatio tuetur. Sed causa vestra liquidior erit, si falsitas et malitia eorum fuerit revelata. Non tamen arbitror omnes episcopos, sicut nec personas in diocesibus constitutas, quas fallax claudit inscriptio, huic malitiæ consentire, quum certum sit, aut saltem videatur esse probabile, in tanta ecclesia 18 episcopatuum adhuc inveniri vel illos 10, quorum contemplatione interim Dominus insulæ parcit, ne cum sororibus suis, quarum imitatur luxuriam et impietatem, funditus deleatur. Licet enim aliqui plus justo taceant, et quacumque consideratione dissimulent: credo tamen aliquos in episcopis, et multas personas de puritate fidei et conscientia bonorum operum sperare et expectare regnum Dei. Nam et Joseph fidelis inventus est in domo Pharaonis, Loth justus mansit in Sodomis, Cusai in consiliis Absalon utiliter versatus est, Daniel innocenter præfuit in Babylone, Abdias in consortio Achab et Jezabel, dissimulans cum dolore, quæ emendare non poterat. Prophetas Domini in atriis latitantes salu-<pb facs="salisbury-opera-omnia_0329" n="308"/>briter exhibens, clementiam Dei et gratiam Prophetiæ patientia longa promeruit. Unde commodum arbitror, ut si chaos quod inter nos, et patriam nostram firmatum est, permiserit, hanc epistolam vestram ad singulos episcopos et celebriores ecclesias transmittatis, ut nutantium firmetis fidem, et omnium provocetis affectum, crebris etiam scriptitationibus singulos episcopos in spiritu mansuetudinis, et lenitatis sollicitetis, ut redeant ad cor, et meminerint conditionis suæ: et in omnibus provideatis, ne quid vestrum arrogantiæ aut immoderationis prætendat imaginem. Ad hæc accepi ab his qui Herefordensem episcopum se familiarius nosse dicunt, quod dum versaretur in scholis, laudis avarus erat, et tantus amator gloriæ, quantus pecuniæ videbatur esse contemptor. Putatur itaque quod nihil illum magis movere posset, quam si eum magistri scholarum, et viri religiosi, utpote Prior Sancti Victoris, et similes, quos in Gallia familiares habuerat, socordiam ejus, qui sperabatur redempturus Israel, suis literis excitarent et animarent, ut nunc ostendat episcopum, quem in scholas depingere consuevit, at a se propellens vitia quæ in aliis arguebat, amissam redimat famam. Idem etiam de Wigorniensi consulitur, ego tamen nec de ipsis bene spero, nec de rege Francorum, quod, sicut cætera, in aure dictum sit, quum ad supremæ necessitatis articulum ventum fuerit, præsumo supra modum, nec de ecclesia Romana, cujus mores et necessitates nobis innotuerunt, multum confido. Utique dominus papa vir sanctus et justus est, et dominum Albertum, ut a plerisque dicitur, imitatorem habet, sed ejus sunt tot et tantæ necessitates, tanta aviditas et improbitas Romanorum, ut interdum utatur licentia. potestatis, procuretque, ex dispensatione, quod reipublicæ dicitur expedire,<pb facs="salisbury-opera-omnia_0330" n="309"/>etsi non expediat religioni. Timeo ergo ne appellationis diem oporteat expectari, et quum eo ventum fuerit, ne, qui diligunt munera, sequantur retributiones: vereor enim angustias temporis, et circumstantias nostras, et aliorum. Nostris, immo Christi et ecclesiæ adversariis, decretum est ut nos vulnerent et confodiant spoliis nostris, quibus si interim vexatio data fuerit ad intellectum, fortasse proniores erunt, metu laborum et sumptuum, ad pacem reformandam sibi et nobis. Nam hoc ipsum malitiam eorum et audaciam nutrit, quod nobis solis laborantibus, illi in opulentia et voluptatibus suis hactenus quieverunt. Et quia humanum nobis deest auxilium, tota mentis intentione confugiamus ad Dominum, ut a præsentibus et imminentibus malis expediat, et scuto miserationis suæ circumdet nos veritas ejus.</p>
				</div></div></body></text></TEI>