<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" xml:space="preserve" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0381.stoa001.nd-dlc-lat1"><div type="textpart" subtype="letter" n="177">
					<head><pb facs="salisbury-opera-omnia_0307" n="286"/>EPISTOLA CLXXVII.—AD THESAURARIUM REMENSEM. [A.D. 1166.]</head>
					<head>Thesaurario Remensi.</head>
					<p>Vestro mallem, si cum utriusque nostrum commoditate fieri posset, desiderato frui colloquio, quam ea quæ et me dixisse justum est, et vos diligentius audire expedit, chartulæ commendare, quæ id solum eloquitur quod illi creditum est: nec ad ea quæ inter amicos utiliter adinvicem proponerentur, commode dilatatur. Cæterum hoc desiderium meum tum multiplicium et inevitabilium negotiorum instantia, tum aliquantula corporis mei infirmitas præpediunt, ut scribi necesse sit quod dici potius expediret. Meminerit itaque Dominus et amicus meus, quoniam, ut ait orator, Primo decipi incommodum est, secundo stultum, tertio turpe. Doleo quidem contigisse quod ad memoriam vestram reducere necesse est; quia vos semel decipi contigit in matricularia ad incommodum, secundo in cessione præbendæ Parisiensis, ad errorem, nec de cætero omni spiritui adquiescatis, ut in subthesauraria disponenda turpiter decipiamini. Est autem vir probus Laurentius concanonicus vester, cui eam dominus archiepiscopus dare disposuit, et majore, si vocaretur a Domino, et vitio ambitionis purgaretur, dignus honore. Sed nunquid vobis conducit, et honori vestro, ut domini vestri collateralem eligatis in ministerium vestrum, immo intrudi patiamini, ut non tam vobis quam alteri debeat quod ministrabit? Numquid de thesaurario subthesaurarius esse vultis? nonne satius est vos officialium vestrorum esse custodem, quam vobis et illis cum incommoditate custodem alium deputari? Vos de cætero videte quid egeritis,<pb facs="salisbury-opera-omnia_0308" n="287"/>ego pro fide et affectione quam habeo ad vos, et pro reverentia venerandi et pii patris nostri beati Samsonis, hoc vobis quem video in multis labefactatum, propono, ut memineritis vestri et nostri, qui vobis semper fideles extitimus: ne, quod absit, probabiliter dici possit, nos vitio ingratitudinis laborare. Quum autem redieritis, non displicebit nobis, si feceritis de ministerio vestro quod vestram deceat, et nostram non dedeceat honestatem. Nam in his quæ honori vestro conducent, nos beneplaciti vestri, quod poterimus, habebitis adjutores. Ad hoc invitat fides, suadet affectio, sed Samson ille compellit, cuius memoria in benedictione est.</p>
				</div><div type="textpart" subtype="letter" n="178">
					<head>EPISTOLA CLXXVIII.—AD BARTHOLOMÆUM EXONIENSEM EPISCOPUM. [A.D. 1166.]</head>
					<head>Domino Exoniensi.</head>
					<p>Me causa deplex impræsentiarum impulit ad scribendum, tum ne præter consuetudinem sine litteris abire patiar aliquem ad vos de mea conscientia proficiscentem, tum ut amicis, quorum voluntati satisfieri par est, morem geram. Voluerunt enim latorem præsentium a Devonia oriundum, ut asserit, etsi credi possit eum ab ulterioribus convicaneis vestris circa montem beati Archangeli in sinu Armorico traxisse originem, paternitati vestræ, meæ parvitatis officio, commendari, utpote quem in pago Remensi per annos laudabiliter et sine querela perhibent conversatum. Illis itaque satisfaciens pietati vestræ tam securas, quam sinceras porrigo preces, quum pridem et rerum experientia et condicto mihi sicut et multis constet discretionem vestram legis, quæ inter amicos, tam æquitatis suasu quam decreto philosophantium sancita est, non esse ignarum. Ea autem est, ut melius<pb facs="salisbury-opera-omnia_0309" n="288"/>nostis, ut honestas precum sit moderatrix, et in his dumtaxat audiantur amici, quibus illa non adversatur. Præscribit enim ratio, ne ex causa amicitiæ illicita petantur, aut fiant. Quia ergo amicorum gratia amicum apud patrem et Dominum commendare suscepi, precor, ut contemplatione Domini, et mearum interventu precum, eum, si expetierit, audiatis, in his quæ necessitati ejus et honestati vestræ discretio dictaverit expedire. Et si forte eum de conscientia vestra ad nos redire contigerit, me super statu vestro, et amicorum, acceptis saltem publicorum rumorum litteris poterit certiorare. De meo autem statu ad præsens parcius scribo, non quia aliquid meorum a vobis velim esse absconditum, sed quia recolo me per Fulconem nuperrime omnia plenissime nuntiasse. Nam si quid deerat paginæ, grandiori portitoris officio, et diligentia, ratus sum esse supplendum. Quod ad publicum vero statum, hæc postea multorum assertione vulgata sunt Anglorum, scilicet omnes episcopos ex mandato regis convenisse, et ne sententia, quam dominus papa dictaverat, locum haberet, appellasse contra archiepiscopum suum, qui pro salute eorum et libertate Ecclesiæ facultates permittit raptoribus, fortunam periculis, famam ludibrio, et caput hostilibus gladiis, si res exegerit, objectare non dolet, non formidat, non erubescit, aut timet. Venerunt ad eum nuper clerici duo, sicut mihi pro certo ralatum est, ab eo qui tunc erat Pontiniaci, hæc publicantes, et appellantes: unus ex parte domini Saresberiensis, alter ex parte decani sui, inficiantis omnino se juramentum aliquod præstitisse imperatori, vel Reginaldo Coloniensi schismatico in aliquo communicasse. Idem etiam confitens se clericum familiarem de mensa Magistri Joannis de Oxenefordia qui clericus regis est, se regis ad archiepiscopum verbum<pb facs="salisbury-opera-omnia_0310" n="289"/>habere dixit, appellans ex parte et nomine regis, et mandato ejus, ut aiebat, eundem archiepiscopum ad audientiam domini papæ Alexandri, et per eum appellabat, diem præfigens qua cantabitur, Ego sum pastor bonus. Archiepiscopus vero ei in hæc verba respondit: “Tu quum ignotus nobis sis, nec mandatum, nec litteras regis habeas, et ex communione domini tui Joannis de Oxenefordia quem excommunicatum esse constat, per litteras domini papæ excommunicatus sis, appellantis officium implere non potes. Nos autem mandatum apostolicum exequemur, et Domino auctore implebimus.” Quid autem animi ad Saresberiensem habeat scire volens, ad eum proprium nuntium destinavi, qui mentem ejus familiarius exploraret. Cæterum factum istud episcoporum tota Francia miratur, dicens, eos oportuisse convenire, ut tractarent de salute regis sui, quem sicut imperatorem ex causa schismatis, ita propter clerum et Ecclesiam, quam collidit, quotidie labefactari conspiciunt. Oportebat quoque eos de liberatione Ecclesiæ et pace sollicitari, et operam dare et diligentiam, quomodo reformaretur pax clero, non quomodo se et sua, sumptibus, laboribus et periculis exponerent, et famam suam deturpantes, in posterum ecclesiam subjicerent servituti. Rem quoque mirabilem, si tamen vera est, omnes qui audiunt, pariter admirantur, Quod scilicet episcopus Herefordensis vir litteratus et mundi contemptor habitus, in archiepiscopum suum et consecratorem invehitur, dicens eum turbatorem rerum, quia ecclesiæ vendicat libertatem. Nonne sic præpositi filiorum Israel, in Moysen et Aaron divinæ legis executores culpam refuderunt, quod flagellabantur ab exactoribus, negatis paleis quæ debebantur de jure? nonne ministris Domini improperabatur, quod præpositorum nomina fœtere fecerant coram<pb facs="salisbury-opera-omnia_0311" n="290"/>rege et servis suis? Illi tamen, etsi queruli et murmuratores, tamen sequuti sunt Moysem. Et utinam hi qui modo queruntur et murmurant, Domini sequantur legem. Quod si fecerint, convenient hinc regem, inde archiepiscopum, et quem in culpa viderint, palam arguent, et e diverso stabunt nec consensu, aut dissimulatione alienæ iniquitatis, contactu immunditiæ polluentur.</p>
				</div></div></body></text></TEI>