<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" xml:space="preserve" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0381.stoa001.nd-dlc-lat1"><div type="textpart" subtype="letter" n="175">
					<head>EPISTOLA CLXXV.—AD THOMAM CANTUARIENSEM ARCHIEPISCOPUM. [A.D. 1166.]</head>
					<head>Thomæ Cantuariensi archiepiscopo, Joan. Saresb. Salutem et confortari in eo qui dissipat consilia gentium, et impiorum conatus evacuat et potestates evertit.</head>
					<p>Recepi nuper litteras paternitatis vestræ, quibus præcipitis ut vobis rescribam quod mihi visum fuerit, inspectis litteris domini Saresberiensis et Joannis de Oxeneford et Magistri Hervæi et domini Nicolai. Puer autem neque Joannes neque Magister Hervæus, quas plurimum desidero litteras tradidit, sed mentem Joannis ex vestris et episcopi, et Capituli Saresberiensis facile est agnoscere. Electus vero Carnotensis quid vobis significaverit nescio, quia in litteris ejus nihil aliud continetur, nisi ut Vincentio credatis. Hoc ergo defuit instructioni meæ, quod plurimum appetebam, et quod scitu dignissimum est, nosse videlicet qualiter negotia vestra prosperata sint in manu Magistri Hervæi et quam opem naufragio Ecclesiæ Anglicanæ sedes apostolica, pro qua patimur, decreverit impertiri, inde enim oportebit cautelam consilii informare, ut juxta parabolam evangelicam turrim quis ædificaturus sedens sumptus computet, et cum rege congressurus copias suas domi recenseat, ne magni conaminis aut ostentationis subita et inconsiderata præsumptio risui aut ruinæ turpiter exponatur. Nec hoc dixerim, quod Ecclesiam Romanam, spei nostræ fundamentum arbitrer statuendam, sed ipsum solum, super quo et illa fundata est, et in quo quælibet opera fideliter radicata convalescit ad fructum, et consummatur in gloria. Ille enim nobis sit in<pb facs="salisbury-opera-omnia_0298" n="277"/>conscientiæ fundamento, et homo proculdubio non prævalebit, nec timere oportet vel tyrannorum minas, aut tendiculas carnaliter sapientum, aut proditorum perfidiam, aut pusillanimitatem judicis, aut avaritiam et inconstantiam eorum, qui quærunt in omnibus quæ sua sunt, carnis, non quæ Jesu Christi. Nam ut fidelissime Scriptura docet, turris fortissima nomen Domini, ad ipsum justus confugit, et de omni angustia liberatur. Quia ergo parvitatis meæ consilium quæritis, consulo nunc, quod semper, ut omnem et totam spem nostram projiciamus in eum, qui eruere nos potest a tribulationibus, quæ invenerunt nos nimis. Quod ut juste et misericorditer velit, ponamus, monente Aggæo, corda nostra, super vias nostras, et facientes pœnitentiæ dignos fructus suscipiamus poculum hujus salutiferæ amaritudinis in lætitia de manu Domini, cujus muneribus abutentes pestifera dulcedine prosperorum, in perniciem nostram toties exhilarati sumus. Hæc est enim gratia illius, qui ita novit beare amicos suos, ut per multas tribulationes examinatos purgatiores et clariores et solidiores introducat ad regnum. Omnium temporum seriem percurramus, quem ab initio invenimus electorum de deliciis migrasse ad delicias, quem legimus hic floruisse et exultasse cum mundo, et nunc in ubertate fructuum lætari et regnare cum Christo: mente autem sic exulcerata in se per pœnitentiam, per patientiam roborata, et mitigata, et erecta per spem, et sanctæ conversationis testimonia? Nihil consultius arbitror, secundum ea quæ proposita sunt, quam ut, sequendo consilium Nicolai, quem Domini Spiritum habere confido, scribatis imperatrici, et archiepiscopo, et episcopis Normanniæ, vos semper fuisse et esse paratos obtemperare juri secundum censuram canonum, et redire ad sedem vestram,<pb facs="salisbury-opera-omnia_0299" n="278"/>et vestra recipere, et vestrorum, dummodo vobis et illis securitas procuretur, et ecclesia in eam restituatur libertatem, in qua erat antequam ipsam iniquitatis hujus procella concuteret, eoque modestius scribendum, et conditiones censeo exigendas, quo mihi certior esse videor animos adversantium Ecclesiæ Domini sic induratos esse, ut nullam omnino conditionem admittant, nisi quæ ecclesiæ libertatem evertat, et vestram, et omnium nostrum subruat honestatem. Scriptum tamen eatenus proderit, ut vobis sit contra malignantes episcopos in testimonium, et modestia vestra, quod plurimum expedit, omnibus innotescat. Si vero, quod non spero, illi hæc regi obtulerint, et ipse conditiones admiserit, usque ad cautionem securitatis, non videtur mihi quod vos in verbo illo nimis scrupulosos esse expediat, dummodo imperatrix et archiepiscopus se interponant, et rex protestatione publica et scriptura patente vos et vestros jubeat esse securos. Quid enim si Deus hac sollicitudine vos exercitare decreverit, ut vivatis in medio insidiantium, et obsideamini ab illis qui quærunt animam vestram ut auferant eam? Nonne ex causa consimili Gad Propheta David peregrinantem a facie Saulis redire monuit, et compulit in Judæam, ut ei inimicorum insidiæ ad exercitia virtutum proficerent, et meritorum insignia sic clarius radiarent? Sed arguet quis fortasse temeritatem hujus consilii, caput vestrum hostilibus gladiis objectantis, dicetque commodius esse, et cautius, expectare ut peregeritis pœnitentiam, quia ex conscientia peccatorum nondum apti estis martyrio. Ad quod ego: Nemo non aptus est, nisi qui non vult pati pro fide et operibus fidei, parvulus sit an adultus, Judæus an Gentilis, Christianus an infidelis, vir an mulier, non<pb facs="salisbury-opera-omnia_0300" n="279"/>refert. Nam quicumque pro justitia patitur, martyr est, id est Testis justitiæ, assertor causæ Christi. Sed quorsum hæc? Scio enim, secundum quod præsagit animus, quod rex eatenus non convalescet, ut de securitate agi oporteat, et quia illa robustissima columna templi dicit, quod quicquid agitis, extollentiæ est, aut iræ. Huic opinioni occurrendum est exhibitione moderationis, tam in factis et dictis, quam in gestu et habitu; quod tamen apud Dominum non multum prodest, nisi de arcano conscientiæ prodeat. De negotio Saresberiensi recolo, quod ex parte episcopi et ecclesiæ, de intrusione decani, audivi vobiscum, et episcoporum circumventione, qui episcopum et Ecclesiam suo consilio induxerunt ad transgressionem apostolici mandati: et si apud homines, sicut jure cautum est, nulli patrocinabitur dolus suus, multo minus patrocinabitur apud Dominum, qui disperdet labia dolosa, et prudentiam prudentum reprobabit. Et sicut mihi ab urbe significatum est, et ego vobis scripsisse me memini, dominus papa jam vestram sententiam confirmavit, imo suam vindicavit injuriam. De appellatione episcoporum quid sentiam non silebo, quia liberi esse nolunt, timeo ne perpetuetur eorum servitus, jure quidem, quia quum annus remissionis adesset, annus videlicet gratiæ, ecclesiam in libertatem evocantis, post sex annos quibus afflicti erant, quasi in luto et latere, maluerunt, eo quod quidam eorum uxores duxerant, quarum tenentur affectione, alii juga boum plurima adunarunt, alii thesaurizabant pecuniam, nescientes tamen cui congregetur, alii aliis et variis voluptatibus se dederunt, et premente se jugo sibi placentium vitiorum, maluerunt, inquam, in antiqua servitute teneri, et aures suas perforari subula perpetuæ servitutis, quia se<pb facs="salisbury-opera-omnia_0301" n="280"/>profitentur moribus obedire servilibus perversarum consuetudinem, quam in libertatem spiritus velle evadere. An non recolitis quia duæ tribus et dimidia, quæ pecora multa habebant, et possessiones plurimas, non sortitæ sunt hæreditatem in medio fratrum, id est communi terra, scilicet promissionis, sed Jordane nondum transito in Amorrheorum finibus substiterunt? Nonne hoc in evangelio interpretatur pius Jesus, per figuram dictionis affirmans, quia facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum cœlorum? Et quidem qui ad transeundum Jordanem pigri fuerant, altare contradictionis et scandali postea erexerunt; sicut episcopi nostri, qui sub prætextu juris, formam et vigorem justitiæ conantur eludere, sed et hos ad unitatem et pietatis cultum triumphator gentium legatione missa revocabit Jesus, hoc est ad professionem legis et justitiæ cultum, ut quod rectum est coram Deo sapiant, loquantur, et faciant, et armati exhortatione Moysis, id est divinæ legis, præcedant fratres suos, donec Christo hæreditas sua, ecclesia scilicet, liberetur de manibus hostium, et post inclytos de viciis triumphos stabiliatur in terra. Si interim Herefordensis episcopus, qui a plerisque videbatur liberaturus Israel, in contemptu mundi, et peritia litterarum, quarum ab ignaris, vel eum ignorantibus creditur habere copiam, vos conturbatores ecclesiæ nuncupat, ei et complicibus suis responderi poterit verbis Heliæ similiter objurgati, dicentis ad Achab, Non ego turbavi Israel, sed tu, et domus patris tui, qui dereliquistis mandata Domini, et sequuti estis Baalim: non quod ore vestro velim, qui modestiam suadeo, hæc episcopis responderi; sed sibi a conscientiis suis, vel ab aliquo religioso, qui corripiat eos, eo quod sint cultores Jezabel, quæ<pb facs="salisbury-opera-omnia_0302" n="281"/>cohabitatrix, quod nomen meretricis est, interpretatur, aut fluxus vanus, quia more meretricum, quæ convivia sectantur et tabernas, se luxuriæ primum, et omni postmodum turpitudini exponentes non nisi fluxa, cum quibus et ipsi pereffluant, consectantur, ut in momento pariter evanescant cum vanitatibus suis. Vos igitur istis increpatoribus, immo detractoribus vestris quid poteritis modeste respondere? nempe quod modestissimus et sanctissimus David intorsit in negligentiam Abner, qui in patris lucernam vertitur, quando Saulem in castris dormientem custos somnolentus exposuit hostibus, ut in argumentum desidiæ lanceam regis et scyphum aquæ auferrent a capite ejus, et asportarent. Dicatur ergo Herefordiensi, quoniam ipse Saulis sui custos est, ut aiunt, et Londinensi, qui a summo pontifice custodiam hanc, quum a sede sua migraret in aliam, noscitur accepisse: dicatur inquam utrique eorum, Numquid non vir tu es, et quis alius similis tui in Israel? Quare non custodisti dominum regem tuum? Vivit Dominus, quia filii mortis estis vos, qui non custodistis Dominum vestrum, Christum Domini. Ubi enim hasta regis justitiæ directionem significans, et scyphus aquæ, vas scilicet legis puræ, qui fuerat ad caput ejus ad refrigerium carnis et refectionem spiritus in siti sua? Sed et illi continuo verbis Abner fidei et sollicitudini vestræ et increpationi respondebunt, dicentes. Quis es tu qui clamas, et iniquietas regem? Ac si dicant, Permittite nobiscum in contemptu mandatorum, et persequutione sanctorum dormire regem nostrum, ut eum pausantem sic in contemptu divinæ legis producamus et perducamus ad somnium mortis. Vos tamen qui reminiscimini Domini ne taceatis, et ne detis silentium ei, sed exequimini quod ait<pb facs="salisbury-opera-omnia_0303" n="282"/>apostolus, Argue, obsecra, increpa, opportune importune, id est quacumque opportuna importunitate. Sub prætextu tamen appellationis omnes se de cætero tuebuntur, parati quamlibet incurrere inobedientiam, expectantes interim aut mortem domini papæ, quam optant, aut vestram, aut alium casum, qui eorum malitiæ patrocinetur. Rex enim a cujus excommunicati communione se unquam suspendit? nonne ei semper pontifices et clerus fere totus astiterunt adversus Dominum, et adversus Christum ejus? Credo tamen in episcopis aliquos esse, qui nobiscum, imo cum Domino et Ecclesia ejus, votis et orationibus firmiter perseverant, etsi inimicis et persequutoribus ecclesiæ corpore et verbo tenus in multis communicent. Sic Jonathas cum Saule patre suo corpore versabatur, sed tota mentis sinceritate eum Davide exulabat: Sic etiam ad filii patricidæ consortium Cusai Arachitem in exilium properantem remisit David, mallens illum cum amicis Sadoc et Abiathar sacerdotibus inter inimicos utiliter commorari, quam sibi inutiliter coexulare. Quosdam episcoporum justitiæ Domini et vobis favere non dubito, et maximam partem cleri, etsi vel ex necessitate vel pusillanimitate dissimulant. Quis enim opinetur omnia sidera defectum pariter sustinere? Ut ergo de cætero manum contraham, consilium, quod a me quæritis, ingenioli mei vires excedit, neque umquam ut in regem dominum vestrum anathematis, aut in innocentes regni feratis sententiam interdicti, præcipitabo consilium. Adhuc fixum est apud me, quod auribus vestris intimavi apud castrum Theodorici, nec ab illa recedo sententia. Quid illud sit, potestis meminisse, quia idem sentiebatis, hoc tamen adjicio, ut super his et aliis quæ postea emerserunt, consulatis dominum Pictaviensem, et aliorum<pb facs="salisbury-opera-omnia_0304" n="283"/>sapientum sententias exploretis, et Hervei, si eum interim reduxerit Dominus, habeatis consilium: sed ante omnia incumbatis precibus, et aliis exercitiis militiæ Christianæ, et agonem vestrum media sanctorum intercessione Domino commendetis, et sic procedatis ad id, quicquid illud sit, quod per organa sua, sapientes et fideles dico, docuerit Spiritus sanctus, et quod causa vestra desiderat: credo quod et vos ipsi habetis Spiritum Domini, quia qui zelum dedit immerito, bene merenti credendus est in necessitatis articulo consilium ministrare. Non ergo suadeo, ut secundum quod communis pater noster et dominus dicere consueverat, consilium quod Dominus inspiraverit cordi vestro, in caligula reponatis, et aliorum minus in causa vestra vigilantium præferatis opiniones. Post festum beati Petri dispono statim, Deo auctore, venire ad vos, et tunc ex mutua collatione multa adinvicem clarere poterunt, quæ pagina non sufficit expedire. Quid egeritis Veziliaci, archiepiscopo et ecclesiæ Remensi a multis diebus innotuit, nec operæ pretium puto divulgata referre. Si templariis offensus est, dissimulatione utendum arbitror, quia qua facilitate concipere, eadem aborsum facere consuevi: et quum ei nihil debeatis adhuc, non consulo, ut vos obnoxios illi reddatis in talibus. Ad hæc, si ei fuerit supplicatum, magnificabit injuriam, si dissimulatum, etiam si qua præcessit injuria, dissimulatione poterit aboleri: via autem reconciliationis facillima erit, ut in aliquo munusculo capiatur. Video tamen templarios in curia ejus benigne recipi, et negotia eorum commode expediri. Ipse autem ad Claram vallem profectus est, accitus, ut aiunt, a majore parte conventus in ruinam abbatis. Fromundus, qui hoc iter ejus procuraverat, obiit pridie Idus Julii, et in monasterio Sancti Remigii sepultus est.</p>
				</div><div type="textpart" subtype="letter" n="176">
					<head><pb facs="salisbury-opera-omnia_0305" n="284"/>EPISTOLA CLXXVI.—AD THOMAM CANTUARIENSEM. [A.D. 1166.]</head>
					<head>Domino Cantuariensi, Joan. Sares.</head>
					<p>Etsi certum sit quod episcopi ad inobedientiam proni, et pastores pascentes seipsos, qui amore quietis et luxus, et temporalium metu damnorum impio impietatem suam annuntiare detractant, ad omnem subversionem juris, et singula præjudicia ecclesiarum, dicentes Euge, Euge! se de cætero adversus omnia mandata vestra, et etiam apostolicas sanctiones, quatenus eis displicuerit, sub prætextu appellationis exhibitæ tueri proponant, expedire tamen arbitror, ut de vestris suffraganeis statim si fieri potest, aliquos evocetis, vel audituros domini papæ mandatum, aut vobiscum de statu Cantuariensis ecclesiæ tractaturos, aut alia evocationis eorum causa proposita, si qua vobis et his qui vobiscum sunt, occurrerit commodior. Quum enim jam appellaverint, quod fortasse jam domino papæ significatum est, et in omnibus regi suo obtemperant, non video de cætero quare colloquium eorum oporteat evitari, sed neque regis. Credo enim quod metu laboris quem subituri sunt, et sumptuum quos verentur, et ob imminentium periculorum instantiam, et dubium causæ eventum, paci ecclesiæ, et reconciliationi vestræ diligentiorem operam dabunt; quia nec unum eorum opinor inveniri, quem tot et tantarum incommoditatum dispendia subire non pigeat. Et si transfretaverint fortasse mediante imperatrice pax ecclesiæ reformabitur, aut Domino propitio causa vestra in meliori calculo relinquetur. Instat enim tempus, ut aiunt, quo Aquila rupti fœderis, juxta Merlini vaticinium, frænum deauratura est, quod apro ejus datur, aut modo fabricatur in sinu Armorico. Nam<pb facs="salisbury-opera-omnia_0306" n="285"/>sicut accepi pro certo, postquam priores litteras exaraveram, in accessu Filgeriarum grave damnum perpessus est, quod adhuc deplorant apud nos amici Francorum, quorum quidam capti sunt, alii vulnerati, dum purum sitientes argentum, nitebantur strenui præ cæteris apparere. Audieram hæc prius in curia Christianissimi regis Francorum, apud Laudunum honeste et reverenter susceptus ab eo: sed non facile rumigerulis credidi, licet aliquantulum fidem faceret dubitanti, quod Comes Robertus tristitiam inde conceptam dissimulare non poterat. Dicunt etiam quod famelici saturos, et inopes copiosos rerum omnium obsident hostes, et quod obsessus obsidente longe securior est. Radulfus enim, ut perhibent, castrum suum optime præmunivit, vastavitque quicquid alimentorum in circuitu suo potuit inveniri, nec ad remotiora sine magnis copiis præambulantium progredi licet, eo quod electissimorum militum Radulfus memoratus copiam habens, vias eorum acutissimis sepit spinis, et aculeis urget equos ut cadant ascensores eorum retro, et in exercitum ipsum crebras, ut loquuntur, facit irruptiones. Adjiciunt quod potentissimis Britanniæ proceribus, excepto comite Eudone, confederatus est fœdere mutuo. Nonne sic ferus singularis, aut singulari proximus aper, qui depascitur et conculcat vineam Domini, cohiberi poterit et infrænari? Ego quidem sic illam interpretor prophetiam, expectans ut Aquila quacumque subornatione incommoditates istas inauret: nisi forte Alexander noster Merlini cognatus, et oraculorum ejus interpres prudentior aliud sentiat. De his hactenus. De cætero pergratum mihi feceritis, si domino Lugdunensi, quem apud vos esse audio, et plurimum videre desidero, nomine meo fueritis gratulati, et quæ circa vos diligenter rescripseritis.</p>
				</div></div></body></text></TEI>