EPISTOLA CLXXIII.—AD WILLELMUM NORWICENSEM EPISCOPUM. [A.D. 1166.] Domino Norwicensi. Scio, pater, quod fideles vestros sincera consuevistis caritate diligere, et devotionem et obsequia eorum acceptare et remunerare pro facultate et merito. Unde ego, quia me vobis semper fidelem exhibui et devotum, spero quod mihi compatiemini tum pro sinceritate causæ, tum pro affectione personæ. Itaque paternitati vestræ attentius commendo fratrem meum, qui magis de aliena voluntate, quam de merito suo bonis suis proscriptus est. Nec enim vobis commendarem, nisi quia domini regis pacem habet, licet plenam gratiam nondum adeptus sit, et quia redituum meorum inhibita est solutio, ut tres marcas de præsenti festo sancti Joannis non exigam, precor ut tres marcas quocumque nomine volueritis, sive in causam mutui, sive in aliam, ei, si placet, tradi faciatis, quia hoc imputari non poterit, si homini innocenti et habenti pacem domini regis subveniatur. EPISTOLA CLXXIV.—AD JOANNEM PICTAVIENSEM EPISCOPUM. [A.D. 1166.] Domino Pictaviensi. Ad notitiam vestram arbitror pervenisse quod Gir. archidiaconus Parisiensis amicissimus mihi est, et suo et suorum merito familiarissimus, qui unum servientem suum Jordanum nomine, meis apud vos precibus desiderat et sperat promoveri. Abbas sancti Maxentii, ut asserit, ei pecuniam debet, et cum eo minus amice versatur, ut diffidat de fide debitoris, nisi vestra paternitas eum esse fidelem faciat vel invitum. Precor ergo attentius ut ita justitiam servientis promoveatis, quatinus præfatum archidiaconum, cujus contemplatione has preces porrigo, vobis et vestris reddatis obnoxium, et serviens ejus, quod sibi debitum esse constiterit, vestra interveniente diligentia, si possibile est, sine difficultate consequatur et mora.