EPISTOLA CLXXI.—AD EUNDEM. [A.D. 1166.] Idem Eidem. Causam exilii mei ex relatione Prioris de Monte Dei, et ex mea vobis notam esse arbitror: ut tamen vobis liquidius constet, eam paucis expono. Domino Cantuariensi, et Ecclesiæ, ut potui, astiti, nec tamen, quod conscientia teste secure audeo profiteri, dominum regem Anglorum ex proposito injuste offendi. Ipse autem, et me, et fratrem meum proscripsit bonis nostris, et ego exilium patior. Mihi vero nec opes, nec amici, nec arma sunt, quibus tantum principem valeam expugnare, aut quas de beneplacito suo mihi et meis infert, propulsare injurias. Unde ad vestrum, et aliorum sanctorum patrocinium confugere necesse habeo, ut vestris intercessionibus flagellum istud ab ecclesia sua et nobis amoveat Dominus, aut convertat in usus salutis nostræ, neque nos patiatur in procella turbinis hujus aliquid committere contra ipsum, sed dirigat gressus nostros in beneplacito suo. Expectabamus pacem, et ecce Ecclesiam jam gravior infestat turbatio, tanta quidem, ut ad subveniendum inane videatur auxilium hominis. Ad pedes itaque sanctitatis vestræ, et fratrum vestrorum tota mentis devotione provolutus affectuosius supplico, ut misereamini nostri, saltem vos amici Domini, et Cantuariensis Ecclesiæ, et meum, et fratris mei, et coexulantium nobis, vestris precibus sublevetis exilium. Jam enim de humano auxilio desperamus. Hoc quoque attentius deprecor, ut pro rege Angliæ intercedatis ad Dominum, quatenus eum Deus revocet ab hac pressura Ecclesiæ, et ut miserator Dominus, qui solus huic morbo mederi potest, persecutores Ecclesiæ aut convertat, aut conterat. EPISTOLA CLXXII.—AD ABBATEM SANCTI MEDARDI. [A.D. 1166.] Abbati sancti Medardi. Causa Christi multa commendatione non indiget, præsertim apud vos, qui et piæ devotionis famulatu, et sanctorum intercedentibus meritis, desideratis Christo felicius commendari. Quis autem causam sanctorum pauperum, de Valle Sancti Petri esse dubitat causam Christi? quis eorum contristatione vel consolatione Christum ipsum contristari nescit aut consolari, nisi qui evangelicam ignorat prophetiam, ex cujus veritate sententiam proferet in judicio Christus, in condemnatione impiorum, et præelecto- rum salutem et glorificationem? Et quia memoratis fratribus, ut audimus, pietas vestra compatitur, et humanitas libenter subvenit, cum eis et pro eis caritati vestræ immensas referimus gratias, quum præceperitis, et res et tempus expetierint, relaturi gratiarum quantas poterimus actiones, certi quidem quod Christus, quem in membris suis ad præsens consolamini, quas debet, referat in misericordia verbi, mensuram coagitatam et supereffluentem refundens in sinus vestros. Precamur autem, et quanta possumus supplicatione deposcimus, ut Priorem eorum L. carissimum alumnum vestrum carum habeatis et vos, et ei et fratribus suis, in quibus patrocinio vestro eguerint, auxilium et consilium impendatis, et quod tantum patrem decet et tantæ nobilitatis ecclesiam, pauperum, quum expedierit, preces præveniendo, eorum parcatis, erubescentiæ, et vestram dilatetis gloriam, et conscientiam mulceatis. Et quia eos aliqui de fratribus vestris, quod nec honori, nec utilitati vestræ expedit, molestare dicuntur, supplicamus attentius, ut eis pacem reformetis, et fratres vestros ab eorum inquietatione suspendatis. Quicquid autem eis feceritis, si nobis factum dixerimus, veraciter quicquid dicetur. Sed parum erit ad expressionem meriti vestri, quum Christo personaliter intendatur, quicquid istis in alterutra sorte boni vel mali exhibitum fuerit.