<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" xml:space="preserve" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0381.stoa001.nd-dlc-lat1"><div type="textpart" subtype="letter" n="165">
					<head><pb facs="salisbury-opera-omnia_0279" n="258"/>EPISTOLA CLXV.—AD RICARDUM FRATREM SUUM. [A.D. 1166.]</head>
					<head>Ricardo fratri suo.</head>
					<p>Si affectum aut preces a tua salutatione suspenderem, mihi salutis propriæ, quæ sine tua esse non potest, merito viderer gaudia præclusisse. Quum ergo eam de more scribentium ad amicos pagina non prætenderit, non facit hoc defectus caritatis, aut meæ pusillanimitatis motus, sed contemplatio necessitatis tuæ. Ut ergo meo de te desiderio satisfiat, illius te salutis participatione salutet Altissimus, qua virgo puerpera, cujus incorruptissimam mentem esse et fuisse non ambigo, filium suum sincerissima caritate cupiebat esse salutatum. Miraris fortasse cum populo, et cum amicis doles, quod pacem, quæ mihi a serenissimo rege Angliæ oblata dicitur esse, non recepi, præsertim quum litteratores et meliores viri non modo admiserint, sed aviditate rapuerint eam. Memineris autem eam sub ea mihi fuisse conditione oblatam, qua Naue, qui vertitur in serpentem, princeps filiorum Amon, qui coangustans ac comprimens est, aut populus mœroris, in confœderatione volebat recipere habitatores Jabes, quæ dicitur exsiccata, in Galaad, aculeo videlicet testimonii. Inquit enim in Scriptura, Feriam vobiscum fœdus, si eruam omnium vestrum oculos dexteros, ponamque vos opprobrium universis filiis, et finibus Israel. Potueram namque recipere quæ mihi, ut opinor, per injuriam auferuntur, si æterna vellem usquequa postponere, et libertatem spiritus pernicioso, et certe periculosissimo arctare juramento. In suo sensu quisque abundat. Ego dextrum oculum in cœlestium contemplatione, et fide invisibilium, et futurorum spe occupari non<pb facs="salisbury-opera-omnia_0280" n="259"/>dubito, et sinistrum ad caduca et temporalia, et ad momentum defluentia inclinari. Illi benignius admissi sunt, et Domino auctore, poterunt in fidei suæ sinceritate salvari. Ego, prout exigebatur, sine dispendio salutis et famæ, petitam non possem præstare cautionem. Spero itaque conversus ad Dominum, quoniam et mihi die crastina erit salus, quum incaluerit sol, qui revelabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium, cuique respondente justitia vel injuria sua. Licet enim hac dierum hebdomada premat meas cum Ammonitis suis, populo scilicet mœroris, et filiis gehennæ, quum Christus in brevi aderit, et consolabitur in electis suis, in quibus nunc patitur ad momentum. Consolare ergo, dilecte mi, dilecte mi, consolare, qui si modicum pertransieris, nec locus eorum invenietur, quia impii ut fumus evanescent. Quod si interim hæc angit expectatio, in arbitrio tuo et consilio episcopi erit, ut declines ad me a facie tribulatis, quia si ita complacuerit, te sincerissime brachiis caritatis venientem excipiam, habiturus te non modo comparticipem bonorum omnium, sed etiam quatenus ipse permiseris, tam mei, quam meorum custodem et præceptorem, et si dici sustines, affectione patrem. Cætera perpendes ex litteris aliis, et tuas, quibus soles non vereberis communicare. Rex Francus, et Gallicana ecclesia coexulibus nostris multam exhibent humanitatem. Utinam tu non inhumaniores invenias concives tuos et domesticos fidei compromissæ! Quod si necessitas urgeat, licet præsentes habeas fratres, nullum me humaniorem invenies, quia nullus sanguine gravior est, sed nec caritate, ut arbitror. Salutabis amicos, et sanctos sollicitabis, ut necessitatibus vestris communicent, sublevando eas intercessionibus suis. Felices tibi semper ad vota successus Altissimus largiatur.</p>
				</div><div type="textpart" subtype="letter" n="166">
					<head><pb facs="salisbury-opera-omnia_0281" n="260"/>EPISTOLA CLXVI.—AD NICOLAUM DE SIGILLO.</head>
					<head>Nicolao de Sigillo.</head>
					<p>Erat, ut memini, genus hominum, qui in Ecclesia Dei archidiaconorum censentur nomine, quibus vestra discretio omnem salutis viam querebatur esse præclusam. Nam, ut dicere consuevistis, diligunt munera, sequuntur retributiones, ad injurias proni sunt, calumniis gaudent, peccata populi comedunt et bibunt, quibus vivitur ex rapto, ut non sit hospes ab hospite tutus. Qui in eis præstantissimi sunt, debent utique servare legem Domini, sed non faciunt. Hæc et similia solebat, in miserrima conditione hominum, vestræ pietatis miseratio deplorare. Bonis autem viris et amicis vestris agendum est gratias Deo et domino Lincolniensi, qui aperuit oculos vestros et viam docuit, qua hoc genus hominum non modo perveniat ad salutem, inenarrabili salvandorum corona decoratum, sed et superiorem consequatur aureolam, quæ sicut martyrio laureatos, et virginitate vernantes, sic prædicationis officio coruscantes insignit. A Domino quidem factum est istud, qui oculos cæcitatis vestræ aperuit, et patefacta veritate in causa archidiaconorum perniciosam fecit mutare sententiam. Licet autem merito gaudeant archidiaconi vestro judicio absoluti, credo me non minorem quam ipsos concepisse de vestra promotione lætitiam, quia ubicumque locorum sim, me ad honorem et obsequium vestrum, in quibus discretionis vestræ censura præscribere dignaretur, promptissima voluntate devovi. Magni siquidem muneris instar esset, si mihi aliquid infra vires meas velletis injungere, et peregrinantis affectum utcumque experiri. De cætero lator præsentium in obsequio meo, et fratris nostri diutius immoratus est,<pb facs="salisbury-opera-omnia_0282" n="261"/>et inventus usquequam fidelis. Habet autem scribendi peritiam, et plurium experientiam utilitatum, quem si pro amore vestro vobis in obsequio vestro retinere placeret, et uti obsequio ejus, nobis esset gratissimum, quia ei ad præsens pro voluntate nostra non possumus providere. Confidimus autem quoniam apud vos opera sua et diligentia promerebitur, ut exinde nostra vel aliorum commendatione non egeat.</p>
				</div></div></body></text></TEI>