EPISTOLA CLXIV.—AD RICARDUM ARCHID. PICTAVIENSEM. [A.D. 1166.] Ricardo archidiacono Pictaviensi. Meminisse potest vestra discretio, in qua spe a vobis discesserim, quando me sinceritas vestra quadam reconciliationis et pacis via præostensa exhilaravit: et quia mihi nondum innotuit quatenus convaluerit fidei vestræ promissio, quæso vel nunc, me, quem incerta spe fecistis, non sine temporis rerumque dispendio gravi, hactenus fluctuare; a dubitationis hunc ambiguo absolvatis, ut de cætero semper vester sim et vestrorum. Nam si redire tutum fuerit, paratus sum domino regi condigne satisfacere, ubicumque non potero meam innocentiam excusare. Vos fortasse ab hujus verbi tractatu militares tumultus hactenus præpedierunt, aut domesticus hostis, et cui, si decretum fuerit, nunquam habebo pacem. Non enim ante nocuit quam fidem et amicitiam pollicitus est, et multam promotionem. Nunc autem obsecro mihi significet is, quatenus me sperare oporteat, et qua via incedendum sit, si alia nunc placet, quam quæ prius ostensa est: et si aliquo modo mihi redeundum fuerit, providete, ut per Cantiam secure transire possim, memineritisque minarum, et verbi quod vobis exposui Parisiis. EPISTOLA CLXV.—AD RICARDUM FRATREM SUUM. [A.D. 1166.] Ricardo fratri suo. Si affectum aut preces a tua salutatione suspenderem, mihi salutis propriæ, quæ sine tua esse non potest, merito viderer gaudia præclusisse. Quum ergo eam de more scribentium ad amicos pagina non prætenderit, non facit hoc defectus caritatis, aut meæ pusillanimitatis motus, sed contemplatio necessitatis tuæ. Ut ergo meo de te desiderio satisfiat, illius te salutis participatione salutet Altissimus, qua virgo puerpera, cujus incorruptissimam mentem esse et fuisse non ambigo, filium suum sincerissima caritate cupiebat esse salutatum. Miraris fortasse cum populo, et cum amicis doles, quod pacem, quæ mihi a serenissimo rege Angliæ oblata dicitur esse, non recepi, præsertim quum litteratores et meliores viri non modo admiserint, sed aviditate rapuerint eam. Memineris autem eam sub ea mihi fuisse conditione oblatam, qua Naue, qui vertitur in serpentem, princeps filiorum Amon, qui coangustans ac comprimens est, aut populus mœroris, in confœderatione volebat recipere habitatores Jabes, quæ dicitur exsiccata, in Galaad, aculeo videlicet testimonii. Inquit enim in Scriptura, Feriam vobiscum fœdus, si eruam omnium vestrum oculos dexteros, ponamque vos opprobrium universis filiis, et finibus Israel. Potueram namque recipere quæ mihi, ut opinor, per injuriam auferuntur, si æterna vellem usquequa postponere, et libertatem spiritus pernicioso, et certe periculosissimo arctare juramento. In suo sensu quisque abundat. Ego dextrum oculum in cœlestium contemplatione, et fide invisibilium, et futurorum spe occupari non dubito, et sinistrum ad caduca et temporalia, et ad momentum defluentia inclinari. Illi benignius admissi sunt, et Domino auctore, poterunt in fidei suæ sinceritate salvari. Ego, prout exigebatur, sine dispendio salutis et famæ, petitam non possem præstare cautionem. Spero itaque conversus ad Dominum, quoniam et mihi die crastina erit salus, quum incaluerit sol, qui revelabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium, cuique respondente justitia vel injuria sua. Licet enim hac dierum hebdomada premat meas cum Ammonitis suis, populo scilicet mœroris, et filiis gehennæ, quum Christus in brevi aderit, et consolabitur in electis suis, in quibus nunc patitur ad momentum. Consolare ergo, dilecte mi, dilecte mi, consolare, qui si modicum pertransieris, nec locus eorum invenietur, quia impii ut fumus evanescent. Quod si interim hæc angit expectatio, in arbitrio tuo et consilio episcopi erit, ut declines ad me a facie tribulatis, quia si ita complacuerit, te sincerissime brachiis caritatis venientem excipiam, habiturus te non modo comparticipem bonorum omnium, sed etiam quatenus ipse permiseris, tam mei, quam meorum custodem et præceptorem, et si dici sustines, affectione patrem. Cætera perpendes ex litteris aliis, et tuas, quibus soles non vereberis communicare. Rex Francus, et Gallicana ecclesia coexulibus nostris multam exhibent humanitatem. Utinam tu non inhumaniores invenias concives tuos et domesticos fidei compromissæ! Quod si necessitas urgeat, licet præsentes habeas fratres, nullum me humaniorem invenies, quia nullus sanguine gravior est, sed nec caritate, ut arbitror. Salutabis amicos, et sanctos sollicitabis, ut necessitatibus vestris communicent, sublevando eas intercessionibus suis. Felices tibi semper ad vota successus Altissimus largiatur. EPISTOLA CLXVI.—AD NICOLAUM DE SIGILLO. Nicolao de Sigillo. Erat, ut memini, genus hominum, qui in Ecclesia Dei archidiaconorum censentur nomine, quibus vestra discretio omnem salutis viam querebatur esse præclusam. Nam, ut dicere consuevistis, diligunt munera, sequuntur retributiones, ad injurias proni sunt, calumniis gaudent, peccata populi comedunt et bibunt, quibus vivitur ex rapto, ut non sit hospes ab hospite tutus. Qui in eis præstantissimi sunt, debent utique servare legem Domini, sed non faciunt. Hæc et similia solebat, in miserrima conditione hominum, vestræ pietatis miseratio deplorare. Bonis autem viris et amicis vestris agendum est gratias Deo et domino Lincolniensi, qui aperuit oculos vestros et viam docuit, qua hoc genus hominum non modo perveniat ad salutem, inenarrabili salvandorum corona decoratum, sed et superiorem consequatur aureolam, quæ sicut martyrio laureatos, et virginitate vernantes, sic prædicationis officio coruscantes insignit. A Domino quidem factum est istud, qui oculos cæcitatis vestræ aperuit, et patefacta veritate in causa archidiaconorum perniciosam fecit mutare sententiam. Licet autem merito gaudeant archidiaconi vestro judicio absoluti, credo me non minorem quam ipsos concepisse de vestra promotione lætitiam, quia ubicumque locorum sim, me ad honorem et obsequium vestrum, in quibus discretionis vestræ censura præscribere dignaretur, promptissima voluntate devovi. Magni siquidem muneris instar esset, si mihi aliquid infra vires meas velletis injungere, et peregrinantis affectum utcumque experiri. De cætero lator præsentium in obsequio meo, et fratris nostri diutius immoratus est, et inventus usquequam fidelis. Habet autem scribendi peritiam, et plurium experientiam utilitatum, quem si pro amore vestro vobis in obsequio vestro retinere placeret, et uti obsequio ejus, nobis esset gratissimum, quia ei ad præsens pro voluntate nostra non possumus providere. Confidimus autem quoniam apud vos opera sua et diligentia promerebitur, ut exinde nostra vel aliorum commendatione non egeat. EPISTOLA CLXVII.—AD ROBERTUM FILIUM ÆGIDIÆ. [A.D. 1166.] Roberto filio Ægidiæ. Præter eam quam affectio fraterna rememorationem vestram mihi excitat, crebro in mente mea congratulandi vobis causam et gratiam, colloquendi Occasionem sæpissime præstat transmissum mihi a vobis signaculum fidei et devotionis insigne. Ipsa enim materia muneris, si qualitates ipsius diligentius intueamur, ut quum B[aldwini] Archidiaconus, R[ogerus] de Sideberia et fraterculus vester non dissentiant, expresse indicat quid principaliter dominetur in animo mittentis. Aurum enim imputribile, largum ad dilatationem, nec igne nec tunsionibus minuitur, nec incontaminabile, utpote quod nullam admittit rubiginem, unde et aliorum metallorum custoditivum est, nonne fidem imputribilem, largam et dilatatam figurat, caritatem constantem in adversis, moderationem virtutum conservatricem in prosperis? ea enim, sicut melius nostis, cui rerum natura physica docente innotuit, auri natura est quam prædixi. Unde prudentes, qui pecuniam suam volunt imputribilem conservare, auro miscent argentum, ut ex auri consortio argentum absque rubigine conservetur. Formæ vero rotunditas perfectionis indicium est, ut mittentem doceat, in præfatis virtutibus consummatum. Gemmeus fulgor elucentis prudentiæ et scientiæ imago est. Quid, quod color ipse cœlestis rectissime innuit, quo in actibus suis præcipue tendat animus mittentis? Ipsum vero lapidis nomen verborum et operum designat venustatem. Jacynthus enim, si de formæ gratia, dictionis attendamus originem, totus flos, vel universaliter florens interpretatur. Ja etenim universalem sonat, et cynthus vertitur in florem. Et ne in hujus tempestatis articulo fides vacillet, aut humanis persuasionibus ratio seducatur, et superscriptio fidem confirmat, et illuminat rationem. Nam rationem ab errore purgans eum mittit ad Christum, et ne tribulationibus et pressuris Christiani fides ab infirmitate deficiat, victoriam ascribit Christo. Quibus duobus verbis et fides ab infirmitate, et ratio ab errore purgatur. Et quia finis pugnæ victoria est, et fructus victoriæ corona, Christo consequenter regnum attribuit, ut cum eo conregnaturos doceat, qui cum Christo certaminum et laborum discrimina pertulerunt, et adversarios ejus, quando justitia in judicium convertetur, contritione et confusione duplici conterendos. Si quidem honor regis judicium diligit, et oculi ejus vident quia diligit equitatem. Nam ubi amor, ibi oculus. Et hæc mihi videtur esse duarum conceptio clausarum: tertia vero nomen Christi repetit, et imperii reticet dignitatem, ea dispensatione ut arbitror, quo et animus suscipientis in persecutorum suorum victore, et Regum Rege figatur Christo, eique cohæreat inseparabiliter, et ut ostendatur non esse hodie imperatorem, qui ad Christum pertineat, quum schismaticus per vim et fraudem et labem hæreticorum, nitens insecabilem scindere unitatem, integritatem corrumpere, incestare pudicitiam, et quantum in ipso est, evertens dispositionem Domini, et promissiones veritatis evacuans, Romanum imperium Christo machinatur auferre. Instat ergo ut nomen Christi de imperio deleatur: sed ut muneris tui docet inscriptio, nomen Christi singulariter permanet in æternum, et præsumentis imperium, et de falso gloriæ nomine gloriantis exinanitus est honor, et profecto humiliabit eum, qui est ante sæcula. Hæc omnia et plura, quæ brevitati insistens prætereo, in annulo contemplatus sum, fraternam caritatem agnoscens in munere, et ad virtutem salubriter et multipliciter eruditus ex muneris qualitate. Nonne ergo talis omni jure et merito amandus est et colendus? et quidem amare semper licet, nec prohiberi potest, et hoc indesinenter et intensive efficio, et habeo in proposito, ut quum licuerit, debitum amori cultum gratanter impendam. Interim vero quantas possum gratias ago, rogans attentius, ut fraterculum nostrum commendatum habeatis, et his qui nos contingunt, quam licuerit diligentiam impendatis. EPISTOLA CLXVIII.—RICARDO PICTAV. ARCHIDIACONO. [A.D. 1166.] Magistro Raimundo Pictaviensis ecclesiæ Cancellario. Puer meus a vobis rediens, unde sinceritati vestræ innumeras gratias ago, litteras retulit, multa fidei, et caritatis indicia præferentes. Eo enim spiritu videntur esse conceptæ, ut singula verba et fere singuli apices signis fidelibus protestentur, se ad amicum de sincerissimæ dilectionis adipe processisse. Sed quia in illis, sicut in domini mei episcopi scripto, plura continebantur capita negotiorum quæ sollicitudinem amantis augere poterant: utpote quod plena conva- lescentia ipsius, quæ nondum erat, sperabatur; et quod de pace inter ipsum et regem reformanda convenerat, et de me reconciliando mentio habita est: et in hunc modum plura, in quibus amico gessistis morem, Latorem præsentium ad vos usque transmisi ut eo intermeante me de prædictis, et cæteris quæ statum vestrum contingunt, aut publicum, per litteras vestras si placet reddatis certiorem. Obtemperans autem vestro consilio, de industria talem misi, qui nulli sit apud vos, aut paucis notus, et mihi et meis in omnibus fidelis inventus est. Injunctum est illi, ut apud dominum episcopum gerat negotium M. Galteri clerici domini Remensis, pro recuperandis libris quos idem Walterus Magistro Petro Heliæ commendaverat. De quibus vobiscum locutus sum apud Andegavim, et commonitorium dedi. Ipsum itaque tanquam puerum de domo Remensis archiepiscopi tractare poteritis, ut tempus exposcet, sed ut cito remittatur, exigit continuæ sollicitudinis stimulus animæ meæ quietem denegans, donec aliquid certius de præmissis agnoscam. Si vero, quod plurimum desidero, ad honorem Dei et ecclesiæ pax domino episcopo reformata est et completa, quæ sperabatur implenda, qualiter in electione juratorum processum sit, et in quibus finibus causa steterit, mihi diligentius recurrentibus litteris vestris placeat significare. Nam quid timuerim, immo quid timeam, in omnibus articulis oblatæ conditionis perspicuum erit ex litteris, quas domino episcopo misi. Neminem tamen arbitror sapientem, qui dissuadeat pacem, quæ fieri potest in Domino, et ante himerinum diem, honestati non derogat: fiat utinam pax cum salute conscientiæ, et integritate famæ in diebus nostris, sed quæ nec simulatoria sit nec momentanea, horum tamen neutrum in vobis est. Nam alterum ab adversario, alterum a Domino pendet. Quomodo autem ille, cum quo vobis negotium geritur, amicos et contrahentes secum beare consueverit, ex quo ei in omnibus voluntatibus suis, etiam cum dispendio famæ et conscientiæ non acquiescunt, multis patet exemplis. Ex quo longe periculosius, quam inconsiderati homines opinentur, esse arbitror aliquando ad promissiones ejus jacturam facere conscientiæ et honestatis, quæ si semel lædantur, facile nequeunt reparari. Nam quæ in alterutro fiunt vulnera, fere lethalia sunt, ut tamen fere magis ex infirmitate carnis dictum accipiatur, quam ex judicio rationis. Hac enim judice perniciosiora sunt, quam illa, quæ corporis et animæ compagem solvunt, Ethnico nedum Christiano dicenti, Summum crede nefas animam præferre pudori, Et, propter vitam, vivendi perdere causas. Unde tota mentis affectione deposco, ut si de pace mea actum fuerit, ea provideatur forma, in qua non offendatur Deus et honestas, quam non audeo dicere ego, sed Deus mihi hactenus integram conservavit, illæsa quoque in posterum apud homines conservetur: et si forte talis potuerit inveniri, agam gratias Domino et vobis, et omnibus, qui ad hoc operam dederint. Si vero de juramentis actum fuerit, novit dominus meus episcopus, quam subtili reverentia in talibus tenear. Numquid ergo jurare possem in ea præscriptione verborum, aut potius salutis proscriptione, quæ ab aliis ut audio, exigitur et præstatur, ubi nec Domini, nec legis, nec ordinis salvandi licet fieri mentionem? sed et de consuetudinibus reprobis, et legibus ignotis, aut repugnantibus legi Domini, servandis, quis sacramentum præstat, nisi alienus a fide et omnium sacramentorum contemptor? sane temerarium nimis, et omnino præcipitem, et præcipitantem se in mille damnationis laqueos reputarem, qui se ad observan- tiam sacrorum canonum, aut certe ipsius Evangelii custodiam juramento præstito obligaret, nisi forte eo major sit qui suæ conscius infirmitatis, et testis nostræ humilitatis, confitetur, quia in multis offendimus omnes. Si de præteritis agatur, non nego, me Cantuariensi archiepiscopo, sicut domino et patri meo, debitum et devotum præstitisse obsequium: et utinam efficacius præstitissem, nec unquam Domino propitio ab hoc pro quacumque utilitate et damno deducar, ut dominum meum, quicumque sit, abjurando vel abnegando, maculem vitam meam, immo et memoriam nominis et gentis meæ coram Deo et hominibus. Cæterum sicut a pluribus accepi, nisi hæc et prædicta fecero, pacem mihi reformari aut impossibile aut difficillimum est. Ad hoc itaque proficiat, si placet, vigilantia domini episcopi, et vestra, ut si de reconciliatione mea actum fuerit, iniquæ et periculosæ conditiones amoveantur: et ego in omnibus quæ sine periculo salutis et famæ fieri possunt, domini episcopi, et vestrum, quod ab eo non discrepat, consilium sequar: sed nec proficisci vellem ad curiam pacem facturus, nisi aliquatenus præcognita forma ejus. Nam rei familiaris angustia, et negotiatio litterarum, quæ mihi solatium pariter, et subsidium præbet, nec magnos sumptus facere, nec diu abesse patiuntur. Facultas enim solito magis tenuis est, sed onera non decrescunt. Rarescunt autem auxilia, etsi ab initio rarissima fuerint. In profectione versus Andegavim, et Paschalibus colloquiis regum, tredecim libras expendi, et duas amisi equitaturus, ut de laboribus, molestiis, et curiarum tædiis taceatur, quodque magis piget, cuncta cesserunt in cassum. Nam labor periit et impensa, nec vellem si fieri posset occupationum et rerum humile subire dispendium. Status meus vobis ex parte per nuncium innotescet. Idem enim est fere qui fuit. De causa Cantuariensis non despero, quia ipse pœnitentiam agens super commissis in curia, de Domino non desperat, nec ponit, ut opinor, carnem brachium suum. Credo autem quod Dominus adhuc supremum remedium differt, quia nondum est omni humano auxilio destitutus. Vocat me Magister Girardus, ut salva fide ecclesiæ Romanæ Coloniam transeam, sed auctore pio Jesu, pro nullo questu ponam cum schismaticis ad subversionem domus Domini, schismatis portionem. Ipsum tamen Girardum nequaquam schismaticum reputo, quia fidei ejus perspicua patent indicia ex litteris ejus, quarum rescriptum domino episcopo mitto, suppresso tamen auctoris nomine, ne et illi, et aliis noceat, si fuerit divulgatum. Non dubito quin mihi compateremini, si constaret, in qua sollicitudine versatur animus meus, nec tamen Domino teste, pro me, licet apud duricordes habitem, quantum pro amicis sollicitor, quia mihi quoad me, sufficeret commercium litterarum, nisi urgerent et alii quorum oportet me necessitudinibus communicare. Si nescitis, Belgica secunda, quæ modo Remorum dicitur, in antiquis historiis provincia Duricordium appellatur, licet habita contemplatione quorumdam possit et Mollicordium appellari. Neque enim duricordiam archiepiscopi et suorum quisquam, familiarius accedens, probabiliter arguere poterit. Sed quis quæso nostratum et veterum amicorum de gente Duricordium non convincitur esse? Dicam, quod fortasse non creditis, sed certe verum est. Filius Magistri Gaufredi mihi coexulavit mensibus octo, sed quum ad eum nuntius meus ab episcopo Norwic. et abbate sancti Edmundi divertisset, profecto nec unas ad me litterulas potuit impetrare. Scit tamen Dominus, quia nihil ab aliquo eorum petii, in eoque mihi bene actum est, quod nondum ab initio proscriptionis meæ erubescentiam sustinui de repulsa. Ex his et præcedentibus patet via rationi, sed in litteras ex affectione totus defluerem, nisi modestia et multiplicitas occupationum, quibus id tantillum subripui, compellerent, ut dicam ex animo, Valete!