<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" xml:space="preserve" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0381.stoa001.nd-dlc-lat1"><div type="textpart" subtype="letter" n="163">
					<head>EPISTOLA CLXIII.—AD ROBERTUM PRIOREM MERTONENSEM. [A.D. 1166.]</head>
					<head>Priori  Meritonæ.</head>
					<p>Gratias ago vobis, quod, sicut ex litteris vestris, et plurimorum relatione didici, mei sollicitudinem geritis, et spero quod per misericordiam Dei mihi proderit sollicitudo vestra. Credo jam profuisse, et vestris et amicorum ascribo precibus, quod mihi prospere cesserunt omnes dies peregrinationis meæ. Et quia me vestrum semper et ubique reputo, precor attentius, ut pro me intercedatis ad Dominum, ne me supra id quod possum tentari patiatur, sed cum tentatione proventum faciam: quando, et quomodo sibi visum est, si tamen hoc visum fuerit, me reducat in terram nativitatis meæ sine dispendio conscientiæ et famæ, et conceptam indignationem domini regis, qui me, Domino et conscientia teste, gratis diu persequutus est, et adhuc persequitur, mitiget. Parcat illi Deus, et non sinat ut procella turbinis hujus ab animo meo excutiat caritatem. Confido autem quod dominus Londoniensis et archidiaconus Pictaviensis, si opportunitatem viderint, agent de pace mea. Nec diffido de Ricardo de Luci. Precor itaque ut et vos, si opportunitatem videritis, istos pro me sollicitetis, quatenus tamen ecclesiæ vestræ non credideritis<pb facs="salisbury-opera-omnia_0278" n="257"/>obfuturum. Si autem homines interpellare tutum non fuerit, Dominum quæso devotius exoretis, ut gressus meos dirigat in semitis suis; potens enim est ubique locorum mihi patriam facere, et quicquid aufertur domi, peregre salubriter compensare.</p>
				</div><div type="textpart" subtype="letter" n="164">
					<head>EPISTOLA CLXIV.—AD RICARDUM ARCHID. PICTAVIENSEM. [A.D. 1166.]</head>
					<head>Ricardo archidiacono Pictaviensi.</head>
					<p>Meminisse potest vestra discretio, in qua spe a vobis discesserim, quando me sinceritas vestra quadam reconciliationis et pacis via præostensa exhilaravit: et quia mihi nondum innotuit quatenus convaluerit fidei vestræ promissio, quæso vel nunc, me, quem incerta spe fecistis, non sine temporis rerumque dispendio gravi, hactenus fluctuare; a dubitationis hunc ambiguo absolvatis, ut de cætero semper vester sim et vestrorum. Nam si redire tutum fuerit, paratus sum domino regi condigne satisfacere, ubicumque non potero meam innocentiam excusare. Vos fortasse ab hujus verbi tractatu militares tumultus hactenus præpedierunt, aut domesticus hostis, et cui, si decretum fuerit, nunquam habebo pacem. Non enim ante nocuit quam fidem et amicitiam pollicitus est, et multam promotionem. Nunc autem obsecro mihi significet is, quatenus me sperare oporteat, et qua via incedendum sit, si alia nunc placet, quam quæ prius ostensa est: et si aliquo modo mihi redeundum fuerit, providete, ut per Cantiam secure transire possim, memineritisque minarum, et verbi quod vobis exposui Parisiis.</p>
				</div></div></body></text></TEI>