EPISTOLA XVI.—AD EUNDEM. Adriano papæ. In causa, quæ inter G. latorem horum et Gregorium quendam vertebatur, in præsentiam nostram per appellationem tracta, hoc modo processum est. Aug. filius Gregorii et procurator asserebat dominum suum. ecclesiam de Becles possedisse, eaque absque ordine judiciario spoliatum, laicos quosdam, et unum clericum, quem iste inimicum suum causatus est, in suæ assertionis testimonium producebat. E contra Gaufridus Gregorium possedisse inficians, dicebat, post tempora illa, de quibus Aug. loquebatur, Bald. quendam per abbatem beati Edmundi, et conventum domino Norwicensi ad præfatam ecclesiam in plena synodo fuisse repræsentatum, quumque dominus Norwicensis, utrum eadem ecclesia vacaret, diligenter disquisisset, habito tractatu cum fratribus capituli eam vacare respondit archidiaconus cæteris attestantibus in publica audientia et ita introductum B. memorabat, cui et iste se successisse referebat, ingressus sui satis idonea proferens instrumenta. Aug. vero testes suos audiri instanter postulabat. Deinde Gaufridus Gregorium per procuratorem semper litigare, numquam sui copiam facere, quum tamen sanus, et prope esset, querebatur, adjiciens, si personam ejus videret, ipsum talem esse ostensurum, quod nec hanc ecclesiam nec aliam possidere posset. Hujusmodi loquebatur quasi crimen aliquod vellet intentare. Porro quum exigeremus, ut rem nobis manifestius aperiret, ad examem Apostolicæ sedis Gregor. appellavit, ibi dicturus ea quæ in Anglia non audebat exprimere, eo quod regis sit ministerialis. Appellationi autem diem præfinivit Dominicam qua cantabitur, Quasi modo geniti. EPISTOLA XVII.—AD EUNDEM. Adriano papæ. Super ecclesia de Bolteford inter Alexandrum Malambestiam, et Rogerum presbyterum controversia diutius agitata est: tandem quum Alexander auctoritate episcopi Lincolniensis in jam dictæ ecclesiæ possessionem propter contumaciam Rogerii esset inductus, et restitutionem fructuum præceptorum a memorato Rogerio peteret, Rogerius ad nostram audientiam appellavit. Quum ergo causas appellationis, præsente adversario, Rogerius allegaret, se ab episcopo Lincolniensi in eo contra rationem juris gravatum asseruit, quod absens, inauditus, et indefensus, spoliatus est, contumacia sibi imposita, quum nullam umquam vocationem judicis contumaciter neglexisset. Praeterea si contumax extitisset, possessionem suam intra annum venienti et parato satisdare judicio sisti sibi restituendam esse dicebat de jure legum, et canonum, et sanctæ ecclesiæ Romanæ consuetudine, vestigia cujus, ut justum est, Anglorum ecclesia imitatur. Illo itaque ut satisdationem reciperemus instante, restitutionem possessionis petente, Alexander, præfigens Dominicam proximam post Octavas Paschæ, vestram audientiam appellavit, qui per misericordiam Domini finem causæ debitum imponetis. EPISTOLA XVIII.—AD EUNDEM. Adriano papæ. Quum inter priorem de Pritelewella, et Robertum quendam controversia super ecclesia de Wacheringiis, quadam collusione, ut de eadem ecclesia Ricardo de Ambli præjudicium fieret, verteretur, absente eo et non citato, Ricardus de Ambli, qui præfatæ ecclesiæ fuerat possessor, per ejusdem prioris concessionem, reclamantibus quibusdam clericis Ricardi, iterum atque iterum absentiam ejus, prætendentibus et eum non citatum objicientibus, dominus Londoniensis, nihilominus pro Ricardo sententiam tulit adversus priorem, qui sic vinci victoriam reputavit. Deinde quum incontinenti facta appellatione, a clericis Ricardi de Ambli ad nostram præsentiam, dominus Londoniensis sententiam suam, misso quodam sacerdote Willelmo, niteretur executioni mandare, clerici Ricardi Robertum non admiserunt, nec injuriose restiterunt, sicut postmodum sacerdos confessus est, sed adversariorum manus vi moderatissima repulerunt. Quamobrem dominus Londoniensis, audita querimonia Roberti, quod in se manus violentas clerici de Ambly injecissent, eos denunciavit excommunicatos; G. scilicet sacerdotem, S. A. quos licet hujus criminis [reos] crederemus, sæpenumero mandavimus domino Londoniensis quatenus eos pro non excommunicatis haberet, ut fuerunt die appellationis ad nos factæ, aut saltem accepto sacramento ab eis quod juri parerent, absolveret. Quod quum facere distulisset, ab eis sacramentum, quod judicio ecclesiastico parerent, accepimus, die sibi præfinito, adversariis in probatione deficientibus, et audita reorum purgatione, ab objecto sibi crimine eos absolvimus. EPISTOLA XIX.—AD EUNDEM. Adriano papæ. Causa quæ vertebatur inter magistrum Jord. Fantasma et magistrum Joannem Joichel., clericos domini. Wintoniensis, super Winton. tandem translata est ad audientiam nostram. Auditis ergo allegationibus magistri Jord. et instrumentis diligenter inspectis, memorato Joanni vestra et nostra auctoritate inhibuimus, ne contra voluntatem Jord. scholas regere presumeret in præfata civitate. Die vero sequenti in nostra præsentia constiterunt, multa in se proponentes ad invicem: Jordanus, si quidem jamdictum Joannem contra religionem fidei in prædicta civitate sibi scholas usurpasse, et damna plurima intulisse dicebat, officio nostro sibi super his satisfieri postulans. E contra Joannes se judicio Synodi super fidei læsione innocentiam suam purgasse asserebat, et magistrum Jordanum, cui similis purgatio adjudicata est, quoniam super fidei læsione similiter fuerat impetitus, omnino defecisse dicebat, petens ut urgeremus vel ad purgationem ex judicio præstandam, vel ad implendam pactionem quæ fide interposita dicebatur fuisse roborata. Illis itaque sic altercantibus, Joannes vestram audientiam appellavit, dicens se ostensurum quod sæpedictus Jordanus religionem fidei et sacramenti temeraverat, diem præfigens nativitatem beati Joannis. Quum vero Jord. prolixitatem temporis causaretur, eo quod ab initio Decembris usque ad finem Junii terminum prorogasset, eam sæpefatus Joannes in festum beati Michaelis protelavit. Nos autem quæstionem criminum vestræ reservantes discretioni, quia de jure scholarum magistri Jordani constabat, communicato fratrum nostrorum Cicestrensis, Herefordensis, et Wigornensis epis- coporum consilio, domino Wintoniensi dedimus in mandatis, ne præfatum Jordanum super scholis pateretur a Joanne ulterius fatigari: et si eum inveniret vestræ et nostræ auctoritatis contemptorem, ipsum publice denuntiaret anathematis vinculo innodatum. Postmodum vero elapsis paucis diebus in nostram præsentiam redierunt, Jordano veterem querelam innovante. Dicebat enim Joannem post interdictum usurpasse scholas, et in sententiam anathematis incidisse. Joannes vero hoc constantissime inficiatus est, paratus incontinenti tactis sacrosanctis evangeliis jurare, quod post prohibitionem nostram a magisterio destiterat. E contra Jordanus se die præfixa probaturum dicebat, assertione legitimorum testium, quod post edictum magisterium exercuerat, sed Joannes diem recipere recusavit, dicens se jam in procinctu Romani itineris esse, vos autem, auctore Domino, litigiis eorum finem debitum imponetis. EPISTOLA XX.—AD EUNDEM. Adriano papæ. In causa quæ vertitur inter Willelmum filium Godefridi, et Willelmum Lichefeldensis ecclesiæ canonicum, super ecclesia de Salawa, quam sanctitas vestra venerabili fratri nostro Gauterio Conventrensi episcopo delegavit, ad nostram audientiam appellatum est, eo quod Willelmus filius G. curiam episcopi suspectum haberet ut dicebat episcopo tum ei omnem juxta mandatum vestrum justitiam offerentem. Quum ergo jamdictus Willelmus resistente adversario in præsentia nostra suam proponeret actionem, eidem Willelmus Lichesfeldensis fori præscriptionem opposuit, appellationem ad nos factam asserens non tenere, eo quod a judice delegato nisi ad delegantem appellari non liceat. Alter itaque Willelmus statim ad sedem apostolicam appellavit, diem praefigens calendas Maias.